De Simia Illa Heidelbergensi

110
De Simia illa Heidelbergensi mentis ingeniique quae Michaelis illius ab Albrecht imaginem revocare videtur XIV Itinera Philologiae Claicae Apud Ovetensem Vniversitatem, e XV mensius Apl a. D. MMXV

description

De Simia illa Heildebergensi imaginum exhibitio secundum fabulam eam Romanensem a Michaele ab Albrecht conscriptam.

Transcript of De Simia Illa Heidelbergensi

  • De Simia illa Heidelbergensi

    mentis ingeniique quae Michaelis illius ab Albrecht imaginem revocare videtur

    XIV Itinera Philologiae Classicae Apud Ovetensem Vniversitatem, die XV mensius Aprilis a. D. MMXV

  • "... Non igitur legistis L. Simii Liberatoris commentarios, opus divinum Michaelis ab

    Albrecht, grammatici non solum optimi, sed etiam poetae illustrissimi?"

    !!

    Valahfridus Stroh !!

  • Michael ab Albrecht

    Stutgardiae natus a.D. MCMXXXIII

    Cuius pater nomine Georgius ab Albrecht notissimus fuit modorum musicorum compositor.

    Professor cathedrarius linguae Latinae idemque emeritus in Vniversitate Heidelbergensi.

  • Michaelis ab Albrecht opera nonnulla

  • Michaelis ab Albrecht opera nonnulla

  • Michaelis ab Albrecht opera nonnulla

  • Michaelis ab Albrecht opera nonnulla

  • Michael ab Albrecht Latinus scriptor

  • Michael ab Albrecht Latinus scriptor

    opus anno MMIV editum

  • Michael ab Albrecht Latinus dissertator

  • Michael ab Albrecht Latinus dissertator

  • Michael ab Albrecht Latinus dissertator

  • Etenim sermone patrio bene loquendi scribendique facultas illo tempore amissa est, quo a lingua Latina colenda descivimus. Scholas enim Latinas ab imperatoris Guilelmi Secundi, viri stultissiini, odio bene defenderunt Mommsenius Wilamowitziusque; neque demagogorum pessimis, qui post illum fuerunt, contigit, ut gymnasiuin classicum funditus everterent; quod nos nunc demum libertatem nancti nullo cogente ipsi perfecimus.

  • Initium tamen tot malorum infelicissimi illius vicesimi saeculi fuit Latine scribendi usus e scholis sublatus; nam chriis - quae dicebantur - Latine scribendis ea componere discebant, quae ipsi diu secum reputantes invenissent disposuissent exornassent; quibus exercitiis sublatis factum est, ut aliena tantum verba repetere discerent, id quod dictatoribus gratissimum fuit.

    !

  • Artis enim rhetoricae usu atque exercitatione spoliati, demagogorum falsa promissa praeconiaque perspicere non poterant, unde mille mala nata sunt.

  • At si Latinum sermonem linguam communem Europae fecissemus, neque ulla esset inter gentes invidia (nam lingua Latina nullius nationis propria et omnium communis est), neque vana illa et perversa institorum et pseudopoliticorum omnia vendentium loquacitas, qua et hominum et linguarum vita occiditur, Europa invasisset, sed omnes diu multumque secum meditarentur, antequam loquerentur vel scriberent.

  • Quod quoniam iis, qui res publicas gerunt, non placuit, id studendum, ut inter philologiae saltem Latinae

    studiosos hic sermo communis sit.

    De eo, quod argumentum invidiae arcendae appellari potest, satis dictum esse puto.

  • Ecce qui olim ex homine asinus, ex asino homo, ex homine sacerdos Isidis factus sum, in terram redeo

  • L. SIMII LIBERATORIS COMMENTARII

  • qvos e codice sandhvsiensi edidit

    !

    ARIDVS GRAMMATICVS HEILDELBERGENSIS

    !

  • PRAEFATIO

    SIMIVS NON SOLVM ANTIQVORVM HEROVM ADIVTOR EXTITIT, SED ETIAM NOSTRI TEMPORIS ADVLESCENTESLATINE DOCERE ET -ID QVOD MAXIMVM EST- VNIVERSVM GENVS HVMANVM AD PACEM HVMANITATEMQVE REVOCARE VVLT.

  • ILLe IN MENTEM VENIT NOSTRAM

    Desiderius Erasmus Roterodamus

    !Roterodami a.D. MCDLXIX-

    Basiliae a. D. MDXXXVI.

  • ILLe IN MENTEM VENIT NOSTRAM

    !

    Laus Stultitiae

  • LIBER PRIMVS

    !

    Cvr simivs factvs sim

    qvi et

    !

  • LIBER PRIMVS

    Cvr simivs factvs sim

    qvi et Caesar

    apvleivs

    epicvrvs

    cleanthes et zeno

    plato

    pythagorae

    porphyrivs

    atticvs

    cicero

    erasmvs

    naegelsbach

    circe

    ulixes

  • LIBER PRIMVS

    Cvr simivs factvs sim

    qvi et

    Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem

    Est igitur Terra omnis divisa in partes tres, quarum una ad occidentem, alia ad orientem, tertiam ad meridiem spectat

    Quo t, ut homines partim beati esse possint, sua si norint bona

  • LIBri primi notae

    - Hoc loco Simius ingenio suo indulgere quam imperare maluit; quod scribendi genus imitari nolite, pueri! PROF. ARIDVS. - Immo hoc loco Plauti, Ovidi, Apulei, Augustini, Cappuccini simia exstiti. SIMIVS. !

    - Cappuccinum in bibliotheca non inveni; simiarum scriptorem classicum esse suspicor. PROF. ARIDVS.

  • LIBri primi notae

    -Vide Simi vanitatem, qui et tt saeculis et ex tantis doctoribus tam pauca didicerit. PROF. ARIDVS. - Equidem Professoris ARIDI Grammaticam Latinam, quae ARIDA NVTRIX inscribitur, in beatorum bibliotheca non inveni; sed audivi eam apud Inferos et in Purgatorio ab omnibus perdisci. SIMIVS

  • De libro interpretando

    Cur septem sunt operis libri? Agiturne fortasse de religiosa sive theologica opera? Septem vero sunt christiana sacramenta, septem gradus Isidiacae religionis, septem lampadis Iudaeorum bracchia, septem quoque fuerunt liberales artes institutae Simia autem illa nil aliud nisi imago sive exemplar sapientiae esse videtur: apud Aegyptios enim simii litterarum repertores fuisse creduntur!

  • LIBri primi notae

    Cur septem sunt operis libri? Agiturne fortasse de religiosa sive theologica opera? Septem vero sunt christiana sacramenta, septem gradus Isidiacae religionis, septem lampadis Iudaeorum bracchia, septem quoque fuerunt liberales artes institutae Simia autem illa nil aliud nisi imago sive exemplar sapientiae esse videtur: apud Aegyptios enim simii litterarum repertores fuisse creduntur!

  • LIBri primi scopvs

    Agitur de alegoria Homo renovandus est: necessarius est redemptor. Qualis et quis? Non sub specie asini, neque hominis: homines enim alios salvatores homines non tolerant! Oportet sit simius. Sic suadent Graeci philosophi! Ecce causa Platone teste illo: nil similius homini simio, nihil vero dissimilius homini homine! Simius ille nil aliud nisi specimen Isidis est, dea enim quae omnia creat atque nova reddit. Ille ergo simius est: quasi Isidis sacerdos factus est. !

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretando

    Homo nostrae aetatis multis laborat catenis aerumnisque opressus.

    Omnino ergo est necesse eum liberemus necnon ad primigeniam redintegremus indolem naturamque.

    Quam ut consequamur rem hoc nil maius esse necessarium credimus:

  • LIBER secvndvs

    !

    de romae hodiernae mysteriis

    qvi et

  • LIBER secvndvs

    de romae hodiernae mysteriis

    qvi et

    Diu, mi amice, exspectavi, dum linguam Latinam aliquam utilitatem habere huic meo collegae rebus demonstrare possem. Nam, ut ait Naevius poeta, obliti sunt Romai loquier lingua Latina, usque eo, ut ego tot inter Romanos paene solum esse me putavissem, qui in collegio meo cum nonnullis theologiae studiosis Latinitatem foverem. At nunc demum tu e diverso orbe terrarum venisti et id, quod semper credideram, exemplo mihi comprovasti.

  • LIBER secvndvs

    de romae hodiernae mysteriis

    qvi et

    Sequitur etiam, ut tibi, summe interpretum, non iam decem vel viginti linguae sint discendae, cum omnes unam linguam discant, unius animi atque pacis optimum vinculum.

  • LIBER secvndvs

    de romae hodiernae mysteriis

    qvi et

    satyri

    nymphae

    divvs avgvstvs

    mater magna

    triptolemvs

    avtomedon

    !

    strabon (valhafridvs stroh)

    pater norbertvs (svitbertvs siedl)

    lefreve

    oratio ciceroniana

    naevvivs

    obliti svnt romai loqvier lingva latina

  • LIBri secvndi scopvs

    Iam salvatorem habemus. Intrat in mundum redempturus atque Romam venit! Romae vero, media in Christianitate, pauci sunt religiosi homines: plurimi sunt peregrinatores otiosi, quibus multae sunt linguae inanes insapidentesque. Quae nulla vera signicant. Solus Simius Latina lingua, qua dolos insidiasque enodari possint, utitur, nonnullis theologiae studiosis exceptis, quibuscum noster brevem serit sermonem. De inhumanitate Romanorum nostrae aetitatis illud auctor protulit testimonium, eos scilicet televisorio, pedifollio ludoque tam laborare, qui res altas verasque attingere non valeant. Lingua Latina eo plus valet, quia omnia signicat altasque res tractat, unde periculum interpreti t maximum, simium strangulari volenti. At inest quoque impetus fortasse contra lythurgiam pauperrimam christianam, quae nunc est temporis. (Lefevre!)

  • LIBER tertivs

    !

    de latinitate viva

    qvi et

    !

  • LIBER tertivs

    de latinitate viva

    qvi et

    Pervia sunt caelum mare terra Platonis alumno: Qui fueras asinus, simius ecce redis.

    Musa Latina redux pacem fert, prospera cuncta, Heidelberga, tibi, Musa Latina redux.

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Vnam adhibeat linguam, Latinam scilicet, eamque puram.

    Natura caelumque maiore serventur cura.

    Religio renovetur usque eo, quod homines eam puram neque causa ludendi restituendique animum colant.

    Res tecnologicae computatralesque suo in ipsarum collocentur loco, ne nimis hominem earum vi subigantur.

  • LIBri terti notae

    Ibi nocte quadam, dum in arbore mea dormio, vocibus auditis expergiscor. Inde diligentius subauscultans distinxi adulescentis puellaeque voces inter se colloquentium, et, id quod maxime mirabar, Latine.* *- Non credo. PROF. ARIDVS. - Crede! SIMIVS.

  • LIBER tertivs

    de latinitate viva

    qvi et

    Nitimur in vetitum semper cupimusque negata.

    Musa Latina redux pacem fert, prospera cuncta, Heidelberga, tibi, Musa Latina redux.

  • LIBER tertivs

    de latinitate viva

    qvi et

    Crede plus, oculis meis,

    plus vita, mea vita,

    te carissima, diligo,

    te, te semper amabo,

    dum Regis viridi Thronum

    cinget vertice pinus,

    et dum caeruleus uet

    in Rheni vada Nicer.

    Falsum, pessime, mi puer

    iuravisse caveto:

    Nicer caeruleus fuit

    est avus luteusque;

    iam pinus minus et minus

    viva in vertice montis.

  • LIBER tertivs

    de latinitate viva

    qvi et

    At per rem tibi publicam

    iuro, quae dabit unde

    vivamus bene litterarum

    artiumque magistri.

    Ne per rem mihi publicam

    iures; namque magistris

    iam res publica non eget

    nec sermone Latino.

    Videte nunc quales hodie studentes Philologiae Classicae dicultates laborent et sint laboraturi!

  • LIBri tertii scopvs

    De Latinitate viva, quid? Rari enim iam in Universitate sunt, qui Latine quidquam et intellegant et dicant: unde t quod nec probationes Latinae sint. Fusius ut dicam, moderatores ipsi sive professores Latinitatis cum sint ignari, sat impediunt quominus discipuli Latine locuturi coronam impetrent academicam! Notandum est quid de eo nonnulli credant professores hodierni, nullam fore philologiam classicam nisi lingua Latina eaque viva inductam. Lingua Latina cum insigne sit amoris amorem inter Candidam et Felicem propitiat iuvatque, quo sine nulla amandi erit occasio. Illud denique notandum est, celeritatem eam qua Candida sermone adhibito Latino Latinam esse adeptam linguam!

  • LIBER tertivs

    de latinitate viva

    qvi et

    At per rem tibi publicam

    iuro, quae dabit unde

    vivamus bene litterarum

    artiumque magistri.

    Ne per rem mihi publicam

    iures; namque magistris

    iam res publica non eget

    nec sermone Latino.

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Veram denuo quaeramus scientiam, quae non ad superbos homines reddendos, immo ad humiliores conformandos valeat.

    Potentiam paucorum hominum eo avertamus modo, qui liberi eorum oppresione fiamus, quae enim oppresio nummis et argento inniti videtur!

  • LIBER qvartvs

    !

    de bovm philosophia

    qvi et

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

    Maxime boves admirabar, quibus plurimas virtutes inesse credebam: laborum patientiam, ingenii constantiam, animi tranquillitatem, regalem quandam dignitatem

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

    hoc genus vitae, quod nobis hoc demum beatissimo saeculo contigisset, et pulcherrimum et amoenissimum et saluberrimum esse omnium scires

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

    ceterum equidem omnia illa, quae narras -soles, fontes, prata- somnia puto fabulasque neque quicquam veri aut solidi praeter hoc stabulum esse credo

  • LIBER qvartvs

    O Germania, terra quae olim cara poetis, mater tu sapientium, ars quae musica nata est: silvis orba tuis, anus crines ut spoliata, obtusso data militi cauponique procaci heu quam es dissimilis tui, sectans commoda vitae!

    !Nam caelestia sunt tibi non iam carmina curae, nec cernunt oculi tui, quid pulchrum, quid honestum, nec sanctae sapientiae vocem surdior audis. Soli dedita tu lucro quid non, impia, vendis?

  • LIBER qvartvs

    O Germania, terra quae olim cara poetis, mater tu sapientium, ars quae musica nata est: silvis orba tuis, anus crines ut spoliata, obtusso data militi cauponique procaci heu quam es dissimilis tui, sectans commoda vitae!

    !Nam caelestia sunt tibi non iam carmina curae, nec cernunt oculi tui, quid pulchrum, quid honestum, nec sanctae sapientiae vocem surdior audis. Soli dedita tu lucro quid non, impia, vendis?

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

  • LIBri qvarti scopvs

    Transeamus ergo, omne spe apud homines deperdita, ad bestias, quarum boves causa eorum virtutes, amabiliores sunt. At natura rerum ita nostra aetate est inquinata corruptaque, ut neque boves quidem eius statum primigenium noscere valeant! Falsis ergo commoditatis hodiernae blanditiis illecrebisque capti, vitam malunt articiosam quam naturalem agere! Omnia cum mercatores penes sint, Germania tota nil aliud nisi ingens esse videtur macellum. Ecce mercatorum omnia vendentium ipsosque nos imperio argenti subigentibus necnon pseudipoliticorum causa infelices valde facti sumus, cum a naturae condicionibus moribusque relegati sepositique esse videamur!

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

    hoc genus vitae, quod nobis hoc demum beatissimo saeculo contigisset

    deinde quid musica Sebastiani Bacchi amoenius?

    ET QVID DE RICARDI ILLIVS WAGNERI FABVLIS MUSICIS sit dicendum?

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

    hoc genus vitae, quod nobis hoc demum beatissimo saeculo contigisset

  • LIBER qvartvs

    de bovm philosophia

    qvi et

    hoc genus vitae, quod nobis hoc demum beatissimo saeculo contigisset

  • LIBER qvintvs

    !

    de vera scientia

    qvi et

  • LIBER qvintvs

    de vera scientia

    qvi et

    Lux mea, non mea crux, dulcis, non foetida, cara! munera, quae poscis, sic dabo, non mea sunt!

    Sunt mea, non dabo sic, poscis quae munera cara, foetida, non dulcis, crux mea, non mea lux!

  • LIBER qvintvs

    de vera scientia

    qvi et

    Doloris igitur mei principium fuit, quod quamquam summa cum laude probata tamen magistrae munus adepta non estquo factum est, ut ad Societatis Societatum Summum Magistrum transiret

    Ibi a mane ad vesperum sedet, cistae cuidam lucenti inserviens, nil nisi illam intuens, pallido vultu, nullo exhilarata risu

  • LIBri qvinti notae

    Hic mihi de ceteris causis quaerenti: Secunda, inquit, paulo dicilior fuit. Nam nonnullas paginas de vita addideram hodiernam, quibus nunc maioris esse momenti ipsam terram matrem quam Isidem dixeram. () His igitur perlectis professor Aridus* ira incensus VIRIDEM me vocavit *- Talem professorem neque Heildelbergae neque alibi vidi. PROF. ARIDVS. - Te non vidisti. SIMIVS.

  • LIBri qvinti scopvs

    Scientia vero, quam nominare solemus, hominibus agitiorum quasi remedium unicum cum aliquot saecula sit habita, veritate atque amore orbata necnon spoliata, nil aliud hominibus hodiernis esse videtur nisi atrocitatis instrumentum, in quo ea speciatim valet regula, quo altius fusiusque notitiae scienticae et doctrina pervenerunt, eo durius acrius frigidius homines versus se vertere visa sunt. Cur scientia a veritate sit aliena? Quia iam non ad hominem spectat totum, sed eius minimas minusculasque partes attigit, idque sola frigidaque ratione quadam adhibita, omni interea humanum verum sensu perdito ablatoque. Unde haud raro t quod artes eae technicae, quas vocant machinamentaque cta non ad iuvandum homines eorumque labores mitigandi, immo ad eos ipsos summittendos subque eorum imperio subigendos creata esse credamus!

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Veram denuo quaeramus scientiam, quae non ad superbos homines reddendos, immo ad humiliores conformandos valeat.

    Potentiam paucorum hominum eo avertamus modo, qui liberi eorum oppresione fiamus, quae enim oppresio nummis et argento inniti videtur!

  • LIBER sextvs

    !

    de tribvs proeliis

    qvi et

  • LIBER sextvs

    de tribvs proeliis

    qvi et

    Animam? Nugas loqueris! Quam obsoletis iuventus ista utitur verbis!

    Sed animae cum non sint, facile animam illam concedere tibi possum

  • LIBER sextvs

    de tribvs proeliis

    qvi et

  • LIBER sextvs

    de tribvs proeliis

    qvi et

  • LIBER sextvs

    de tribvs proeliis

    qvi et

    Posce, ait, quidquid vis!

  • LIBER sextvs

    de tribvs proeliis

    qvi et

    Signo tuo, domina, vincam!

  • LIBri sexti scopvs

    Nulla autem magno sine dolere cruciatuque est fuitque umquam redemptio! Necesse ergo est Felicem nostrum multas pati dicultates multosque vero labores! Notandum autem illud est, non Simiam ipsam esse redempturam, hominem vero fore. Qua de re si quis rogaverit, ecce causa: sententia exstat apud theologos illa notissima, iuxta quam nihil redemptum quod antea sumptum non fuisse. Homines cum ab aerumnis redimendi sunt, solum hominem quendam esse redemptorem oportet! o, quam nominare solemus, hominibus agitiorum quasi remedium unicum cum aliquot saecula sit habita, veritate atque amore orbata necnon spoliata, Unde haud raro t quod artes eae technicae, quas vocant machinamentaque cta non ad iuvandum homines eorumque labores mitigandi, immo ad eos ipsos summittendos subque eorum imperio subigendos creata esse credamus!

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Laborem doloremque necessaria ducamus, quibus liberi fieri possimus. Vnde illud iam patet, omnino necessarium esse homini liberando ut se ab pecuniae idolatria secernat

    Religionem pietatemque colamus, easque veras purasque, quarum sine auxilio fere nil boni homo facere valet.

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Ad pacem perveniamus absolutam: quam eo adipiscemur pacto, dum nos ipsi conscii certioresque nostrae ipsorum vis rebus commutandis fiamus. Soli enim nos ipsos a catenis liberari possumus, dummodo tantas ingenii voluntatisque adhibeamus vires. Nihil autem boni a rixis simultatibusque est sperandum!

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem

    Est igitur Terra omnis divisa in partes tres, quarum una ad occidentem, alia ad orientem, tertiam ad meridiem spectat

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Homines ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando.

    M. Tulli Ciceronis Pro Quinto Ligario, 12, 38

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Ibi vidimus novum caelum novamque terram. Nam in pratis cum luporum catulis agni, cum leonibus boves, cum vulpeculis gallinae ludebant

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria prioraet non ascendent super cor.

    Isaiae, 65, 45

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Lupus et agnus pascentur simul,et leo sicut bos comedet paleas,et serpenti pulvis panis eius.

    Isaiae, 65, 45

  • LIBri septimi notae

    Simio, cum de Musagetis" scriberet, hi linguae Latinae cultores ante oculos observabantur () At nunc toto orbe terrarum tot sunt linguae Latinae defensores, ut nominatim aerri non iam possint. Quos omnes Simius salvere iubet. Neque dubium est, quin te, lectrix docta doctrixque dilecta, et te, candide lector, si tum novisset, nominaturus fuerit, sive tu Terentium, sive Ciceronem, sive Platonem, sive Bernardum Silvestrem sive Ruhnkenium sive Vitruvium aemularis -nam etiam inter architectos oret lingua Latina.

  • LIBER septimvs

    Nolli tollere Simium, Felicissime, ad astra. Qui nummos dedit, Atticum tu laudare memento. Tu lauda dominam Crucis, qua victoria parta est, quae terrae faciem novat antiqua Iside maior. !

    !Lauda grammaticam quoque sermonemque Latinum, qui nexos retegit dolos, fraudes dissipat omnes; qui te compede liberat, multis reddit amicum; quo doctus sapere ausus es fregistique catenas, stans ut iudicio tuo tu mendacia vincas. !

  • LIBER septimvs

    Frater sancte Cupidinis, Hymen, o Hymenaee, caelestis Veneris comes, tandem iungis amantes: felix Candida coniuge, et tu, candide, Felix; nascantur pueri, precor, nascanturque puellae, et mox incipiant loqui et cantare Latine!

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Et vidi caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

    Apocalypsis, 21, 1

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

    Nolite sperare vos ex indignissimis simultatibus summaque hominum dissimilitudine per simiae imitationem perventuros esse ad summam hominis similitudinem

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

  • LIBER septimvs

    de pace

    qvi et

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Vnam adhibeat linguam, Latinam scilicet, eamque puram.

    Natura caelumque maiore serventur cura.

    Religio renovetur usque eo, quod homines eam puram neque causa ludendi restituendique animum colant.

    Res tecnologicae computatralesque suo in ipsarum collocentur loco, ne nimis hominem earum vi subigantur.

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Veram denuo quaeramus scientiam, quae non ad superbos homines reddendos, immo ad humiliores conformandos valeat.

    Potentiam paucorum hominum eo avertamus modo, qui liberi eorum oppresione fiamus, quae enim oppresio nummis et argento inniti videtur!

  • De operis argumento scopoque compendiando et interpretandoVt

    Ad pacem perveniamus absolutam: quam eo adipiscemur pacto, dum nos ipsi conscii certioresque nostrae ipsorum vis rebus commutandis fiamus. Soli enim nos ipsos a catenis liberari possumus, dummodo tantas ingenii voluntatisque adhibeamus vires. Nihil autem boni a rixis simultatibusque est sperandum!