RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

download RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

of 23

Transcript of RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    1/23

    RUPERTUS TUITIENSIS

    ALTERCATIO MONACHI ET CLERICI

    QUOD LICEATMONACHO PRAEDICARE

    EDITA A DOMINO

    RUPERTO ABBATE TUITIENSI

    CAPUT 1

    MONACHUS. Inique agis, resistens mihi infaciem et opprimens os meum, ut non audeamaperire os in medio Ecclesiae, et verbum Deiannuntiare. Dic tandem, qua te auctoritateposse putas os meum oppilare?

    CLERICUS. Dicam, et me non inique agere

    aequitatis ratione convincam. Primo, quia, dumprofitearis monachum, confiteris te essemortuum. Monachus enim non est, qui non estsaeculo mortuus; mortuus autem quomodo est

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    2/23

    cujus vox foris auditur? Igitur monachus nonest, qui saeculo vivere, ex ipso praedicationissuae clamore comprobatur.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    3/23

    CAPUT 2

    MONACHUS. Fortiter et argute, ut tibi videtur,percussisti me. Sed jam nunc hoc ipsum telumquod in me jecisti, retorqueo in te. Dico enimMortuus es et tu. Siquidem tam tibi quam mihidicit Apostolus: Mortui estis, et vita vestraabscondita est cum Christo in Deo (Col. III). An

    putas, quod solis hoc monachis dicatur?Nunquid omnes Colossenses, et alii quibusscribebatur, erant monachi? Aut nunquid demortificatione professionis monachicae hocdicit, et non potius de mortificatione baptismi?

    Dicit enim in Epistola ad Romanos: Quicunquebaptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsiusbaptizati sumus, consepulti cum ipso perbaptismum in morte (Rom. VI), etc. Aut ergo tuquoque sic mortuus, tace de verbo vitae, aut

    sine me tecum mortuum cum mortuo, eos quiadhuc saeculo vivunt mortificare.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    4/23

    CLERICUS. Non faciam. Nunquam hoc tibilicere concedam. Sacri canones vetantauthentici scriptores negant. Nam Pius papadecernit ut Monachus praedicare non audeatquantaecunque scientiae sit. Et Hieronymusdicit quia monachus non habet docentisofficium, sed lugentis.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    5/23

    CAPUT 3

    MONACHUS. Clerice, aperto ore, sed clausisoculis Scripturam legis. Si enim ita, ut tu sentishaec accipiantur dicta Hieronymi, consequiturHieronymum ipsum, sibi nimis contrariumipsum Pium adversus suam sententiam jacis, utmonachus praedicare non audeat cujuscunque

    scientiae sit, cum beatum Gregoriummonachico habitu praefulgentem, et aliosquamplurimos hujus ordinis viros apostolicasedes admisit ad officium apostolici fastigiiquod et usque hodie facere non desinit. Et

    Hieronymus, qui ait: Monachus non habetdocentis officium, sed lugentis, monachus estdum hoc ipsum docendi officio dicit, et dumteta vita non solum docendo, sed etiammansuram doctrinam scribendo, inter summos

    doctores meretur computari. Hieronymumcujus patronam habes sententiam, monachumfuisse nesciebas? Non ergo mirer, quod tuadversus monachos tam inepte blateras, dum

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    6/23

    adeo sacrarum litterarum inexpertus sis, utHieronymum et Gregorium, caeteraquecoelestis palatii sidera monachos fuisse audiensattonitus stupeas.

    CLERICUS. Quomodo ergo non sibi contrariusest quis eorum, dum facit ipse, quod alienumesse ait ab officio monachorum? Dic, tu

    quomodo ergo Scripturam clausis oculis legoquid aliud in tam manifestis sententiis invenistiunde sensum meum corrigere possisdummodo, praesumptione tua, Scripturae vimnon facias.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    7/23

    CAPUT 4

    MONACHUS. Faciam, si mihi prius paululumad interrogata respondeas.

    CLERICUS. Interroga ut libet.

    MONACHUS. Tu qui clericorum propugnator

    monachorum tam vehemens expugnator es, quigloriaris in clericatu, et cum hac professionesuper monachum suffultus et elatus, scisne hocipsum, cur dicaris clericus, et quid sitclericatus?

    CLERICUS. Anne hujus nominis quod estclericus, etymologiam requiris?

    MONACHUS. Illam quidem est facile exponere

    Dicitur enim clericus, sorte electus. Ampliusvolo. Rem ipsam a te quaero, quae significaturhoc nomine, quod est clericatus. Quid haeres?Vel dic, vel minor, audi.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    8/23

    CLERICUS. Audio.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    9/23

    CAPUT 5

    MONACHUS. Clericatus, non scientialitterarum non tonsura vel habitus tuus, sedaltaris est officium. Et hoc idcirco tali censeturnomine, quia, cum in veteri lege tribubus Israelsorte divideret, Dominus terram in funiculodistributionis (Psal. LXXVII), tribus Levi, quae

    in sanctuario ministrare debebat, sortem nonaliam quam ipsum Dominum, id est altareDomini, accepit, videlicet ut altario serviens, dealtario viveret. Igitur clerici sunt quicunquealtario serviunt, nec aliud clericatus significat

    quam altaris officium.

    CLERICUS. Accipio.

    MONACHUS. Itaque concedere oportet, quod

    non ob aliud clericus dicaris vel sis, nisi quiafungeris ordinibus altaris.

    CLERICUS. Concedo.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    10/23

    MONACHUS. Ast ego quoque eisdem ordinibusfungor. Nempe et cum auctoritate Regulaemeae functus sum sacerdotio. Et fortassis dumadhuc Evangelium fectitas tantum, ego jammissas celebro.

    CLERICUS. Negare nequeo.

    MONACHUS. Igitur et ego clericus sum.

    CLERICUS. Echo. Non (forte Ergo non) tumonachus es.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    11/23

    CAPUT 6

    MONACHUS. Nihilominus. Tibi vero haecopposita videntur, scilicet monachatus etclericatus, simulque esse non posse, somniattuus, monachos non aeque aspiciens, oculus. Atilla quidem diversa sunt, unde et singula sinealterutro esse possunt, ut in te vel in illo

    clericatus sine monachatu est; itemque in laicoquolibet converso monachatus absque clericatuCui parem te esse non nego cum auctoritatecanonum, qui monacho nullos gradus habentisi in crimine lapsus fuerit, eumdem

    poenitentiae modum praescribunt, quem etclerico, qui est levitici ordinis. Mihi autem quicum splendore monachici ordinis, honorequoque sacerdotalis ac levitici fungor ordinisnullatenus aequalem te videri patior. Nam sicut

    verissime ait quidam: Maria virgo, et Joannesvirgo. Sed major proportio in Maria, quiaJoannes tantummodo virgo. Maria autem etmater et virgo: sic nimirum major proportio in

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    12/23

    me quam in te. Nam tu clericus tantum, ego etmonachus et clericus sum. Diversa, inquam, utdicere coeperam haec sunt, sed non contraria;quippe quae simul in eodem sunt. Jam nunctenes quid confectum sit, scilicet me, quimonachus sum, etiam esse clericum, videlicetquia sacri altaris ordinibus functus sum.

    CLERICUS Negare nequeo.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    13/23

    CAPUT 7

    MONACHUS. Tu autem ex eo quod clericus esauctoritatem praedicandi tibi ascribis.

    CLERICUS. Et hoc ita est.

    MONACHUS. Mihi ergo hoc ipsum praedicandi

    jus detrahere non potes absque injuria.

    CLERICUS. Vellem quidem, sed quia conclusussum, nisi vinculum conclusionis hujus ruperoquidquam efficere non potero.

    MONACHUS. Nunc interim propositumperagendum est.

    CLERICUS. Quod propositum?

    MONACHUS. Videlicet illud propter quod istaconfecta sunt.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    14/23

    CLERICUS. Quid illud est?

    MONACHUS. Scilicet ut appareat, quomodoHieronymus doctor cum sit monachus non sibisit contrarius dicendo, quod monachus nondocentis habeat officium, sed plangentis, etc.

    CLERICUS. Age, argumentare ut libet.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    15/23

    CAPUT 8

    MONACHUS. Primo sciendum, quia haecadversus Vigilantii blasphemias dicta sunt, indefensionem eorum, qui relinquentes saeculumet omnia sua dantes pauperibus vitamsolitariam amplectebantur. De quibus paulosuperius ait: Nec a suo studio monachi

    deterrendi sunt a te linguis vipereis et morsibussaevissimis, quibus argumentaris et dicis: Siomnes se recluserint et fuerint in solitudinequis celebrabit ecclesias, quis saeculareshomines lucrifaciet? Et paulo post: Monachus

    non doctoris habet officium, sed plangentis. Ethaec quidem dicta sunt de vita monachorumtantum. Caeterum ad Nepotianum scribit devita monachorum et clericorum, id est eorumqui monachi pariter et clerici sunt.

    CLERICUS. Hem, tu hunc titulum sensu tuoperverse exponis.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    16/23

    MONACHUS. Quinam perversus ego?

    CLERICUS. Non sic accipi debet.

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    17/23

    CAPUT 9

    MONACHUS. Quomodo ergo? An putas quodscribere proponat hinc regulam monachorumhinc regulam clericorum? Lege sequentia nondormitantibus oculis, et ita invenies ut dixiNam et Nepotianus, ad quem vel propter quemscribit, unus idemque monachus pariter et

    clericus est. Ait enim illi post aliqua. Scioquidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, quinunc pontifex Christi est, et didicisse quaesancta sunt, et quotidie discere, normamquevitae ejus, exemplum habere virtutum. Sed et

    nostra qualiacunque suscipe, et libellum hunclibello illius copulato, ut, cum ille monachum teerudierit, hic clericum doceat esse perfectumIta incipiens instituit eos in hoc uno Nepotianoqualiter se habeant hi qui utriusque ordinis, id

    est clericalis et monachici sunt. Verbi gratiacum sicut in sequentibus ait propte, officiumclericatus, aut vidua visitatur, aut virgo. Idcircoepistola illa sic intitulatur De vita clericorum vel

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    18/23

    monachorum, quorum ut ipse in eadem ait, etsacerdotium proposito, et propositum ornatursacerdotio. Ad eum autem, qui solummodomonachus est, et hoc ipsum perdit, illiusepistola dicta sunt quam ad Heliodorumscripsit.

    CLERICUS. Unde ita colligis?

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    19/23

    CAPUT 10

    MONACHUS. Ex ipsius epistolae verbis. Namcum illum argueret eo quod propter affectusparentum, et propter exspectationemhaereditatis in turba esset, et diceret ei: Quidfacis in turba, qui solus es, post aliquasubjungens, si te, inquit, ad clericatus ordinem

    pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo deascensu, timebo de lapsu. Siquidem quodibidem ait: Mihi ante presbyterum sedere nonlicet, etenim non in sua persona loquitur, cumet ipse sit presbyter, sed in persona ipsius cui

    scribit, qui, cum solum sit monachus, nondumpervenire meruit ad illum ordinem clericorumquo, ut ibidem ait, apostolico graduisuccedentes Christi corpus sacro ore conficiuntItemque epistola illa ad Paulinum indicat ipsum

    Paulinum solummodo esse monachum, et ideonon habere quid faciat in urbibus. Ait enim illiSi officium vis habere presbyteri, si episcopatuste vel opus vel honor forte delectat, vive in

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    20/23

    urbibus et castellis, et aliorum salutem lucrumfac animae tuae. Itaque non sibi contrariusHieronymus, quia non solum sibi, sed etomnibus docendi auctoritatem tribuit, quorumet sacerdotium proposito, et propositumornatur sacerdotio. Neque contra suamsententiam agit sedes apostolica in eo quod etmonachos praedicare vetans, monachos tamen

    admittit ad officium apostolici fastigii. Cumdilatas os ad loquendum, prius, quaeso, aperioculos ad legendum.

    CLERICUS. Iracunde loqueris?

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    21/23

    CAPUT 11

    MONACHUS. Imo zelo zelatus sum pro domoDomini. Tu potius, quia victus es, iratus es, etquia deficis sententiis, ad injurias prorumpisSed, quaeso te, paulisper sustine. Adhuc unumest, quod te non patior ignorare.

    CLERICUS. Quid illud est?

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    22/23

    CAPUT 12

    MONACHUS. Cur apostolicae sedis auctoritasvel praedicta Hieronymi sententia, monachosillos qui absque clericatu sunt ab officiopraedicationis arceat?

    CLERICUS. Age, quantum vis loquere, quoniam

    coepisti mira et inopinata proferre.

    MONACHUS. Mira plane et magna. Cui tamenhaec mira vel magna videntur, magnus velmirandus non est, quia parum in Scripturis se

    profecisse sibi testis est.

    CLERICUS. Dic tandem quidquid illud est.

    MONACHUS. Apostolus loquens de

    praedicatoribus; Quomodo, inquitpraedicabunt, nisi mittantur? (Rom. VI.)Videlicet non a seipso debet praedicatorofficium praedicandi praesumere. Sed, ut ait

  • 7/25/2019 RUP 170 09 LiceatMonachoPraedicare

    23/23

    Christus, sicut misit me Pater, et ego mitto vos(Joan. XX). Pater Christum, Christus apostolosapostoli archiepiscopos, archiepiscopiepiscopos, episcopi presbyteros mittuntvidelicet quando ordinant eos. Ab hac autemmissione tunc monachus immunis est, quandosacris ordinibus adhuc functus non estQuomodo ergo praedicabit?