RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

1274
R. D. D. RUPERTI  ABBAT IS TUITIENSIS  AD VENERABILEM ECCLESIAE RATISPONENSIS EPISCOPUM CUNONEM PRO LIBRO DE DIVINIS OFFICIIS EPISTOLA Primitias frugum terrae (Deut. XXIII) quam Dominus dedit mihi, nunc offero secundum praeceptum sanctae ac mysticae legis, dum praesens opusculum, quod de divinis scripseram officiis, diu expetitum mitto tibi, Cuno pater mi, hactenus abbas coenobii Segebergensis, nunc autem, adaucta super te Domini gratia, pontifex Ecclesiae Ratisponensis. Primitiae namque sunt istae cunctorum operum, quae mihi a Domino provenisse gavisus es, et libenter legisti, non dubitans ea commendare, et testificari, quod  veraciter sint fruges terrae quam Dominus

description

RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

Transcript of RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

Page 1: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1/1271

R. D. D. RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS

 AD VENERABILEM ECCLESIAERATISPONENSIS EPISCOPUM

CUNONEM PRO LIBRO DE DIVINISOFFICIIS

EPISTOLA

Primitias frugum terrae (Deut. XXIII) quamDominus dedit mihi, nunc offero secundumpraeceptum sanctae ac mysticae legis, dum

praesens opusculum, quod de divinisscripseram officiis, diu expetitum mitto tibiCuno pater mi, hactenus abbas coenobiiSegebergensis, nunc autem, adaucta super teDomini gratia, pontifex Ecclesiae

Ratisponensis. Primitiae namque sunt istaecunctorum operum, quae mihi a Dominoprovenisse gavisus es, et libenter legisti, nondubitans ea commendare, et testificari, quod veraciter sint fruges terrae quam Dominus

Page 2: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 2/1271

dedit, id est, veri sensus sanctae Scripturaequam Spiritus sanctus condidit (II Petr. I)Multa eorumdem operum tuo nomine attitulavinonnulla nomine Domini Coloniensisarchiepiscopi Friderici. Hoc autem quodprimum erat, et alia pauca sine splendorecujusquam tituli dimiseram, ut ipse nostiItaque primitias quidem frugum obtuleram, et

dimiseram eas in conspectu Domini Dei, et,adorato Domino, epulabar in Scripturis, juxtaquod ibidem protinus lex sancta dicit: Etadorato Domino Deo tuo epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi

(Deut. XXVI). Sed primitias istas sub nulliusobtuleram praesentia sacerdotis, cum lex hocmodo fieri decreverit. Tolles de cunctis frugibustuis primitias, et pones in cartallo, pergesque adlocum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi

invocetur nomen ejus, accedesque adsacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices adeum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuoquod ingressus sim terram, pro qua juravit

Page 3: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 3/1271

patribus nostris, ut daret eam nobis (ibid.)suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejusponet ante altare Domini Dei tui (Num. XXXIVPsal. LXXVII). Cur non secundum ritum huncmysticum ad sacerdotem accesserim, dicamNondum alicui notus pontifici, et sacerdos quierat in deibus illis non curaret, nequeadmitteret me ad professionem hujusmodi;

neque crederet saltem, quod mihi exiguo sortedivisum fuisset quidquam de terra ista intratribus Israel, in funiculo distributionis. Egoautem sciebam quod neque Moyses nequesacerdotes, sed solus Jesus sorte divisisset

terram trans Jordanem tribus Israel (JosueXV), et proinde de sacerdotum patrocinio nonmultum curans, tenebam cartallum, et primitiasfrugum hujusmodi congerebam, et ponebamante altare Domini Dei, habebam enim

intentionem hanc, et desiderium hoc, utplaceret oblatio mea in conspectu Domini Audiebam interea tale quidpiam, quod merecordare faceret illius ex historia veteri, quod

Page 4: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 4/1271

cum locutus fuisset Dominus ad Moysen dicensLoquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias abomni homine, qui offert ultroneus, accipietiseas (Exod. XXV), et illi certatim offerrent venerunt artifices et dixerunt Moysi: Plus offertpopulus quam necessarium est, oblatasufficiunt et superabundant (Exod. XXXVXXXVI). Simile huic audiebam, quia dicebatur

adversum me: Iste scribit quod necessariumnon est. Sancti scripserunt, sanctorum scriptasufficiunt et superabundant, non sufficimuslegere quae sancti scripserunt, nedum haecquae isti ignoti sine auctoritate de corde suo

scribunt. Haec et alia multo graviora surda aurepraeteriens, ut totus eram possessus ab ea quaeme tacere non sinebat, dilectione Verbi Dei, etprimitias istas et alia nonnulla in cartallo meocongessi, donec venires tu amicus et patronus

fidelis, per quem ego innotescerem sacerdotiDomini Ecclesiae Agrippinensi. Ecce autem tusacerdos, gratuita vocatione Domini, tu pontifexfactus ex spontanea electione cleri et populi, ad

Page 5: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 5/1271

quem cum primitiis, imo et cum cunctisfrugibus hujusmodi fiducialiter accedam etdicam: Profiteor hodie coram Domino Deo tuoquod ingressus sim terram, pro qua juravitpatribus nostris, ut daret eam nobis (DeutXXVI). Scio enim quod professionem istamlibenter accipias, ut dicam, quia DominusJesus, qui populo suo traducto per aquas

Jordanis, sorte divisit terram in funiculodistributionis, id est qui credentibus et justificatis gratia ipsius per lavacrumregenerationis et renovationis Spiritus sancti(Tit. III) divisiones gratiarum distribuit, meam

quoque parvitatem in eadem distributionecognovit secundum funiculum hunc (I CorXII), quem exprimens Evangelista: Tuncinquit, aperuit illis sensum, ut intelligerentScripturas (Luc. XXIV). Parum dixi quod

libenter accipias professionem hujusmodi, imoet hoc veraciter dicere possum, quia nimis, etplus quam vellem insistens, etiam me adjurastiut non contentus dixisse tibi, scriberem quoque

Page 6: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 6/1271

qualiter in hanc terrae optimae partemingressus sim, cui adjuramento cur obedirenecdum ausus sim, Deus scit, et tu mihiconscius, ex parte nosti . Suscipies ergo, osacerdos Domini, cartallum de manu mea, etpones ante altare Domini, majori cumauctoritate quam hactenus feceris, et ego loquarin conspectu Domini, quoties vel tu, vel aliquis

exemplo tuo, scripta nostra relegere dignatusfuerit, tanquam fruges terrae quam Dominusdedit, cui Dominus benedixit. Sunt autempraesentium primitiarum libelli XII et deindecaeterorum, quaecunque obtuli, numerum

subscribere curavi. Commentariorum in Joblibrorum X abbreviatum ex abundantiasensuum atque dictorum beati GregoriiTractatus in Evangelium Joannis librorum XIVOpus de operibus sanctae et individuae

Trinitatis librorum XLII. Opus in ApocalypsinJoannis librorum XII. Opus in XII minoresProphetas librorum XXX. Opusculum de victoria Verbi Dei (quod pene tuum proprium

Page 7: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 7/1271

est) librorum XII [XIII]. Et opus de gloria ethonore Filii hominis secundum EvangeliumMatthaei, in quod tu more tuo me impulisti. Etopus ex libris Regum, de glorioso rege David, inquod me Dominus meus Coloniensisarchipraesul vehementer impulit, quorum inaltero usque ad octavum, in altero usque adundecimum librum processi , in quibus nunc

teneor, quae cum vita comite, perfecerodimittam et ista per manum tuam in conspectuDomini, et adorato Domino epulabor inomnibus bonis, quae dederit mihi. Opusculumquoque in Canticis canticorum VII libellis

explicui, quod tu tanto libentius legisti, quantofidelius ac devotius beatam Virginem Mariamdilecti Filii Dei Genitricem diligis, cujus honoriidem opus totum dedicari studui. Haeccommemorans plurimum congratulor tibi quod

aliquem jam fructum perceperis magnaedilectionis, quia Verbum Dei te semper dilexisseet diligere optime novi. Hoc verbum flamma tuaest, lux tua est, et hoc habens in corde et in ore

Page 8: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 8/1271

tuo, lucerna tu es quam Deus, qui accendit, nonsolum absconditam esse noluit, verum etiammajore quam eras in domo majus supercandelabrum quam steterat, poni ac lucere voluit (Matth. V). Nec dubito, quin omnissimplex oculus te videns, congaudeat propterlucem verbi, quae ex ore tuo radiat, credo tantoabundantius, quanto plures in domo sunt, in

qua lucem hujuscemodi ministrare debes. Egopraecipue exsultare debeo in lumine tuo. Nec vero ad horam exsultare volo, aut debeo in hoclumine tuo, sed in exsultationem sempiternamtendo, quo et te tendere scio. In hoc est enim

 vera exsultatio, non quia ditior, aut gloriosiorfactus es in hoc saeculo, sed quia divitiarumpraesentium et hujus gloriae cumulus atqueperfectio manet in coelo, dum divitiaepraesentes manum implent ad faciendam

eleemosynam, cupienti thesaurizare in coelo(Matth. VI). Et gloria praesens, quoniamsecundum Deum est, materia fit ampliorisdilectionis, et gratiarum actionis, quia

Page 9: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 9/1271

misericordiam hanc socia roborat veritatis spes juxta illud: Misericordia et veritas praecedentfaciem tuam, Domine, misericordia te hicexaltavit (Psal. LXXXVIII). Veritas illic te beatum faciet, scientem nunc, et perfectiussciturum tunc sanctorum jubilationem, dequibus ita dictum est: Domine, in lumine vultustui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt

tota die, et in justitia tua exaltabuntur (ibid.)

Page 10: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 10/1271

R. D. D. RUPERTI ABBATIS TUITIENSIS

DE DIVINIS OFFICIIS PER ANNICIRCULUM LIBRI XII

PROLOGUS.

Ea quae per anni circulum ordine constituto indivinis aguntur officiis, et attentum auditoremet eruditum, ut bene exponantur, expetunt vernabilium Scripturarum didascalum atquesymmistem. Altissimarum namque signa sunt

rerum, et maxima quaeque continentcoelestium sacramenta secretorum; quorum admajestatem contemplandam, non nisi erudituset religiosus quispiam aspirare idoneus estSiquidem ab his viris ordinata haec, atque in

obsequium Domini nostri Jesu Christi, qui estcaput Ecclesiae, instituta sunt (Ephes. I); quisacramenta incarnationis, nativitatis, passionisresurrectionis et ascensionis ejus, et sublimiterintellexerunt, et praedicare voce, litteris atque

Page 11: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 11/1271

hujusmodi signis fideliter et sapientercuraverunt. Videlicet imitati sunt hoc pacto benedictos filios Noe, Sem et Japhet, quinuditatem patris, ridente maledicto Chamassumpto pallio post dorsum suum, reverentidiligentia contexerunt (Gen. IX). Nam, quidaliud Noe de vinea sua quam plantavit (PsalLXXIX), ipse inebriatus dormiensque et in

tabernaculo suo nudatus, nisi Dominum JesumChristum praefiguravit, qui a vinea sua, quamde Aegypto transtulit et plantavit, inebriatusaceto poenarum (Joan. XIX), sopitus somnomortis, id est habitu inventus ut homo, palam

quod passibilis mortalisque esset, apparuit? Sedexeat et foris nuntiet, eumque infirmitatisarguat Cham, quod interpretatur calidusscilicet omnis haereticus calens ad rixamcontentiosus et impatiens. Nam inclytus Sem, et

dilatatus Japhet, videlicet catholici atque Apostolici Patres, honesto sacramentorumpallio, propter nos assumptam ornant et venerantur infirmitatem, et hoc post dorsum

Page 12: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 12/1271

suum, quia sane infirma illa transierunt, nec eapraesentes ipsi viderunt. Haec vero sacramentacelebrare, et causas eorum non intelligere, quaslingua loqui est, et interpretationem nescireQui autem lingua loquitur, inquit Apostolusoret ut interpretetur (I Cor. XIV). Hoc interspiritualia charismatum dona, quibus Ecclesiamsuam Spiritus sanctus exornat, magis aemulari

nos hortatur, ut prophetemus, id est, ut ea quaespiritu oramus aut psallimus, mentis quoqueintelligentia capiamus. Sed non omninoquemadmodum si orem lingua, spiritus quidemmeus orat, mens autem sine fructu est, ita de

his quoque sentiendum est. Nam qui mysteria vel signa Ecclesiae fideliter et pie frequentantquamvis causas eorum scire non potuerint, nontamen sine fructu sunt. Ideo quippe haecinstituta sunt, ut miro modo secreta Dei, quae a

paucis possunt intelligi, pene ab omnibuspossint agi. Nunquid quia in operando soli vident oculi. caetera membra, quae non videntet tamen operantur, sine fructu sunt? Sed

Page 13: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 13/1271

unumquodque membrum suam dignitatemhabet. Praeeminent autem oculi, qui caeteraducunt et dirigunt; igitur sacramentorumomnium opificem invoco Spiritum sanctum, utqua per sanctos Patres haec ordinavit, eademmihi secundum sensum et auctoritatemScripturarum, aperire dignetur gratia. Visumest autem hoc opusculum sic ordinari, ut

primum ea quae pene quotidiana sunt, deindequae certis temporibus et causis varianturdigeram, ipso adjuvante Christo, cujus piosanguine universa terra purpurata est, cujus victoriis coelum floret, cujus mysteriis tempora

insignita sunt, cujus memoria dies et horaeornatae sunt. Illud a bonis omnibus hujuscestudii meritum vel dignitas impetrare debebitut, quamvis vetus cum suavitate vinum bibereassueti sint, nostra tamen musta despuenda

non judicent. Neque enim auctoritati veterumquidquam detrahimus. Ammalarii scilicet etaliorum, si qui forte scripserunt de hujusmodised licuit, semperque licebit cuique dicere salva

Page 14: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 14/1271

fide, quod senserit. Primum quidemquotidianum nostrae servitutis pensum videlicet septem diei horae, quas canonicas, idest regulares dicimus, unde causas institutionisacceperint, jam dicendum est.

Page 15: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 15/1271

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM. De horis canonicis.

Septem canonicas horas diei non licet aquoquam, qui in conspectu Dei vacuus etingratus apparere nolit, negligenter praeteririHae siquidem Creatori nostro deferunt laudes

et pro certis ac magnis ejus beneficiis quasi vecitgales sunt gratiarum actiones. Sol namque verus et dies aeternus Christus, duodecimhabens horas spirituales, et sempiterne secumstantes, has septem horas temporaliter

currentes clarissimis misericordiae suae radiisillustravit atque dedicavit. Singularum rationesde thesauro Scripturarum proferemus.

Page 16: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 16/1271

CAPUT II. De prima.

Prima hora Creatori nostro laudes referredebemus, ante omnem curam corporis, quascilicet hora Dominus noster jam consputus etillusus, atque alapis caesus, et adhuc opprobriissaturandus Pilato propter nos ligatus astitit(Matth. XXVII). Itemque, redivivus stans in

littore, cum in captura piscium, a quibus retiarupta non sunt, significasset Ecclesiam, qualisfutura est in resurrectione mortuorummellitum cum septem discipulis celebravitconvivium (Joan. XXI). Quia ergo primum

quaerendum est regnum Dei, et caeteraadjicientur nobis (Matth. VI); et in lege jubetDominus omne sibi primitivum offerri (ExodXIII, XXIII), primum offeramus horam dieinostro Redemptori, et quaeramus regnum ejus,

“qui passus est propter delicta nostra, etresurrexit propter justificationem nostram(Rom. IV).”

Page 17: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 17/1271

CAPUT III. De tertia.

Hora tertia duplici ratione splendet insignisNamque hac hora Dominus Jesus spiniscoronatus, et linguis Judaeorum crucifixus est(Matth. XXVII), juxta illud:

“Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae

et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI),”

 videlicet quia Pilato judicante illum dimitti,

“firmaverunt sibi sermonem nequam (Psal

LXIII),”

pertinaciter clamando:

“Crucifige, crucifige (Joan. XIX).”

Et Spiritus sanctus, qui in remissionempeccatorum non fuerat datus, antequam Jesusesset glorificatus, super nascentem Ecclesiam in

Page 18: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 18/1271

igneis linguis effusus est, et est impletumdiscipulis promissum Domini dicentis:

“Vos autem baptizabimini Spiritu sancto nonpost multos hos dies (Act. I).”

Page 19: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 19/1271

CAPUT IV. De sexta.

Hora sexta Christus Dominus propter nos incruce exaltatus est, ut ad se omnia traheret, etexstincto modico lumine Judaeorum, de quoipsa lux vera dixerat:

“Adhuc modicum lumen in vobis est, currite

dum lumen vitae habetis, ut non tenebrae voscomprehendant (Joan. XII).”

Corporalibus quoque super terram irruentibustenebris, lumen verum transivit ad

illuminationem gentium.

Page 20: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 20/1271

CAPUT V. De nona.

Nona quoque hora, jure in laudem Deiclamamus, quando

“clamans”

Dominus

“Jesus voce magna emisit spiritum,”

latrone admisso in paradisum (Matth. XXVII;Luc. XXII; Marc. XV), et venia, quamvis sero

 veraciter poenitentibus et confitentibusdedicata, et rescisso velo legis et prophetarumcoepimus revelata facie contemplari gloriamDomini. Tunc etiam latere ejus perforatoformandae Ecclesiae profluxerunt elementa

[sacramenta], sanguis quo redimimur, aqua quaabluimur (Joan. XIX).

Page 21: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 21/1271

CAPUT VI. De matutina et vespertina synaxi.

 Vespertinae atque matutinae laudis sacrificiummagnis est nobis sacramentis dedicatumOmitto quod in umbra veteris Instrumentimane et vespere jugiter offerebaturholocaustum, de quo dicit lex:

“Sacrificium est Domino in odorem suavitatisoblatione perpetua in generationes vestras(Exod. XX).”

 Ad evangelicam enim propero gratiam. Inde

harum splendida clarescit horarum dignitas Vespere Dominus panem et vinum assumens, et veritatem sui corporis et sanguinisrepraesentans (Matth. XXVI; Luc. XXII), suisportatus in manibus, testamentum scribit suis

haeredibus (Hebr. IX); humilitatem scilicet etcharitatem, lavando pedes discipulorummaxime commendans, iterumque recumbenslongi solemnitate sermonis, amicis et filiolis

Page 22: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 22/1271

 jam moriturus ultimum vale dixit (Joan. XIII)Item in vespera sepelitur (Matth. XXVII). In vespera nihilominus apparens vivus in habituperegrini, cognoscitur in fractione panis ethospitalia discipulorum corda injecto suaecharitatis igne succendit (Luc. XXIV). Inmatutino Petrum, qui ter negaverat, galli cantusredarguit, Dominus respicit, et negator

poenitens ad lacrymas confugit (Matth. XXVI;Luc. XXII). Item, diluculo sanctis mulieribusresurrectione Domini a dealbatis angelisannuntiata, tristitia fidelium jam incipitconverti in gaudium (Matth. XXVIII). Quaeritur

 vivens cum mortuis, et vivum se ostendit, tangiquoque dignatur et adorari (Luc. XXIV; JoanXX). Notandum quod cum caeterarum septenaesint partes horarum, id est versus Deus, inadjutorium meum intende, cum Gloria Patri

hymnus, psalmi, lectio, responsorium vel versus, supplicatio Litaniae, et oratiocompletiva. His horis octavum additurcanticum de Evangelio, quia scilicet canuntur

Page 23: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 23/1271

pro octava, spectant enim in beatitudinemresurrectionis, qua maxime insignitae sunt juxta sensum illius evangelici capituli:

“Vespere Sabbati, quae lucescit in primaSabbati (Matth. XXVIII).”

Page 24: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 24/1271

CAPUT VII. De completorio.

Hora completorii nobis illud commemorat depassione Domini, quod jam egresso Juda,

“pavere coepit et taedere (Marc. XIV),”

factusque in agonia, prolixius oravit, et

sanguineas guttas prostrato corpore sudavit(Luc. XXII), torcular tunc solus calcans (IsaLXIII), et in futuro sanguinem martyrum proposse fundendum praesignans. Itemque illud deresurrectione ejus, quod priusquam fecerat

pacem inter Deum et homines (Ephes. II)legatus fidelis rediens evangelizavit nobis, stansin medio discipulorum suorum, dicens eis:

“Pax vobis (Joan. XX).”

Page 25: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 25/1271

CAPUT VIII. De vigiliis nocturnis.

 Vigilias nocturnas, de quibus et Propheta:

“Media, inquit, nocte surgebam ad confitendumtibi (Psal. CXVIII),”

item evangelicae nobis gratiae claritas

magnificentius instituit. Nam Dominus nostermedia nocte de Virgine natus (Luc. II); itidemut Samson quondam obsessus ab Allophylis(Jud. XVI), media nocte confractis portis inferisurrexit a mortuis (Matth. XXVIII). Media

nihilominus nocte venturus asseritur (MatthXXV), in similitudinem Aegyptii temporisquando pascha celebratum est, et exterminator venit, et Dominus super tabernacula transiit, etin typum nostrarum frontium sanguine agni

postes consecrati sunt (Exod. XII).

“Unde reor, inquit beatus Hieronymustraditionem apostolorum permansisse, ut die

Page 26: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 26/1271

 vigiliarum Paschae ante noctis mediumdimittere non liceat populos exspectantesadventum Christi, et postquam advenerit illudtempus, securitate praesumpta. festum cunctosagere diem.”

Page 27: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 27/1271

CAPUT IX. Cur vesperae vel matutini, ordine acaeteris differunt horis.

Cum autem, exceptis nocturnis vigiliis, haeseptem sint horae diei, matutini, prima, tertiasexta, nona, vespera, completorium, matutini et vesperae a caeteris horis et numero psalmorumet ordine hymnorum, non immerito differunt

Nam ex Veteri quoque Testamento, antiquamut dictum est, auctoritatem trahunt. Nec enimnihil momenti habere debuit in his antiquitasilla matutini et vespertini sacrificii, et, ut suprarepetam, immolatio paschalis agni, quae fiebat

in vespera (Exod. XII), et illud quod fiebat in vigilia matutina, quia respexit Dominus supracastra Aegyptiorum, et interfecit exercitumeorum, et subvertit rotas curruumferebanturque in profundum (Exod. XIV)

Itemque illud quod in mundi creatione, aliishoris tacitis, commemorantur vespere et manein senaria divinorum operum distinctione (GenI). Jure ergo hymnum, qui est evangelicae

Page 28: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 28/1271

laetitiae, exemplo Domini, qui hymno dictoexivit in montem Olivarum (Matth. XXVI;Marc. XIV); his duntaxat horis psalmi vetustaeauctoritatis antecedunt, et quia ex Evangeliomaxima sacramenta commemorant, et ob hocevangelicis decorati sunt canticis, hymnoseisdem pene conjunctos habent. Completoriumquoque, quia apud quosdam canticum de

Evangelio habet, cum eodem cantico postpsalmos hymnum habet contiguum. Necmirum, cum in psalmorum quoque titulis, nuncPsalmus cantici, nunc Canticum psalmi (PsalXXIV, LXV), et ipsa commutatio ratione non

careat. Omnium in commune horarumdignitatem reverendam et hoc indicat, quodearum initium, et finem pariter referimus adDeum. Nam initio Deum in adjutoriuminvocamus, in fine Deo gratias referimus.

Page 29: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 29/1271

CAPUT X. De ordine horarum in festivitatibus.

Quoties de tempore gratiae, materiam laudissumptam habemus, verbi gratia, diebusDominicis et sanctorum natalitiis, genua in ipsishoris non flectimus, stando proferenteslibertatem et gratiam (Gal. IV; Ephes. II), quaecolli nostri, qui eramus curvi, jugum ferreum

confregit (Jer. XXVIII), ut incederemus recti(Isa. XLV). Tunc et vigilias in tribus dispartimurnocturnis, ut non solum verbo, sed etiam factotres vigilias praedicemus, de quibus aitDominus:

“Beati servi illi quos, cum venerit Dominusinvenerit vigilantes; et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia, et ita invenerit beati sunt servi illi (Luc. XII).”

Tunc legendi atque canendi officia, quae adaedificandam Ecclesiam instituta suntnumerosius concrepant, ut nos praeparemus ad

Page 30: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 30/1271

aperiendum Domino, quacunque horapulsaverit (Apoc. III), ad modum duarum Veteris Testamenti tubarum, quae admovendum castra crebrius atque concisiusclangere jussae sunt (Num. XX). Ipsa autemlectionum pluralitas non eadem in omni ordineest. Nam clerici novem, monachi duodecimlegunt. Illis novenarius est tetragonus, id est

aequis undique quadrus lateribus, hoc innuitquod verbum et opus praedicatorum aequaliasemper esse debent, his vero duodenariusinaequalibus constans lateribus. Nam terquatuor vel quater tria, duodecim faciunt. Hoc

insinuat, ut in uno magis extendantur, etexemplo Jacob, cum Domino luctantesclaudicent (Gen. XXXII), scilicet minusoperantes, ut amplius meditari queant hi quifidem Trinitatis mundo quadrifido praedicant

Nam in utroque ordine pluralitas lectionumpluralitatem significat praedicatorum, qui extempore gratiae plures in mundum missi suntSic enim profunda nocte gallus rariores atque

Page 31: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 31/1271

productiores cantus edere solet, vicina vero diecrebriores atque citatiores, sic anteincarnationem Dominicam pauci et rari, post vero multi et crebri praecones vitae missi suntPaucitatem anteriorum in tribus privatarumnoctium lectionibus, multitudinem posteriorumin Natalibus Domini vel sanctorum NoviTestamenti significamus. Adeo autem causa

haec vim rationis obtinuit, ut Romanus ordoqui divinarum rerum causas secundumapostolicam fidem laudabiliter exsecutus est, inipsa nocte paschali non plus quam tres lectioneshabere decreverit. Illa namque nocte

praedicatores sancti, scilicet apostoli, et numeropauci, et metu Judaeorum muti, et de morteDomini moesti, videri fugiebant, audirimetuebant. Nam in ipso crepusculoreferentibus sanctis mulieribus quod

resurrexisset Dominus, et quod visus esset abeis, non crediderunt, et visa sunt coram eisquasi deliramenta verba haec (Luc. XXIV). Necsolum illa nocte, sed exinde quoque usque ad

Page 32: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 32/1271

Pentecosten, causam eamdem in paucitatelectionum considerat, quando praedicatoressancti et numero plures, et fervore sanctiSpiritus facundi sunt. Non tamen minus rationiappropinquant, qui majestatem solemnitatisattendentes, integrum et solemnem lectionumobservant numerum, quia et si apostoli mutifuerunt (Matth. XXVIII), angelorum alloquia, et

ipsius Domini frequens visitatio (Joan. XXXXI), valde celebris et sequenda praedicatio est.

Page 33: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 33/1271

CAPUT XI. Cur lectiones oratione praevenimus.

Praedictas lectiones ideo oratione praevenimusquia rogare debemus Dominum messis utmittat operarios in messem (Matth. IX), et utaperiat cor nostrum in lege sua et in praeceptissuis (II Mach. I), ne semen verbi Dei, quodaudituri simus, aut volucres comedant, aut

spinae suffocent, aut duritia petrae frustrataradice supplantet (Matth. XIII, Luc. VIII).

Page 34: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 34/1271

CAPUT XII. De “Jube, Domine.”

Lecturus vero, benedictionem petens, hocsignificat, quod nemo nisi missus autpermissus, officium praedicandi usurparedebeat.

“Quomodo enim praedicabunt, inquit

 Apostolus, nisi mittantur? (Rom. X).”

Page 35: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 35/1271

CAPUT XIII. De “Tu autem, Domine.”

Quodque in fine dicit: Tu autem, Dominemiserere nostri, hoc innuit ne ipsum quidem bonum officium praedicandi sine alicujus vellevis culpae pulvere posse peragi. Nam, ut ait B Augustinus:

“Verbum praedicationis securius auditur quamdicitur.”

Praedicator quippe cum benedicere se sentitdifficile nimis est, ut non quantulumcunque

spiritu elationis tangatur. Et quia quasi perterram ambulat, et pedes ejus aliquo pulveresordidantur, idcirco misericordia Dei indiget, utin hac parte lavetur, etiamsi mundus sit totus.

Page 36: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 36/1271

CAPUT XIV. De “Deo gratias.”

Quod vero Deo gratias succinit chorus, non adultimam precem lectoris, sed ad totamlectionem respicit. Gratias namque agimus Deoquod doctrinae suae panem nobis frangeredignatur, ne fame audiendi verbum Deipereamus (Isa. XIV; Luc. XV). Nam et ad

lectiones, quarum in fine, Tu autem, Dominenon dicitur, scilicet ad capitula horarumregularium quia verbum Dei est, in quo vivitomnis homo (Deut. VIII; Matth. IV), Deogratias succlamamus.

Page 37: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 37/1271

CAPUT XV. De responsoriis.

Responsoria, quae post lectiones canimusnobis innuunt sanctis monitis Dei factis nosrespondere debere, ne simus similes puerissedentibus in foro, ludentibus ac dicentibus:

“Cantavimus vobis, et non saltastis

lamentavimus vobis, et non plorastis (Luc VII).”

Dicuntur enim a respondendo. Tristia namquetristibus, et laeta laetis debemus succinere

lectionibus. Si quidem neque moris est, nequedecoris, ut, cum lector tristia dixerit, verbigratia, quae sunt poenitentiae, sive lamentumaliquod Dominicae passionis, chorus inresponsorio saltet de gaudio regni et gloria

resurrectionis. Sed dum lector velut

“Joannes non manducans neque bibens (MatthXI)”

Page 38: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 38/1271

praedicat poenitentiam, nos itidem inresponsorio ploramus; dum ille, velut

“Filius hominis, manducans et bibens (ibid.),”

cantat nobis de gaudio regni, succinenteseidem, apte saltamus. Quodque unopraecinente, tam in his quam in caeteris

ejusmodi, chorus concorditer sequitur, illudastruit quod Apostolus obsecrat, ut idipsumdicamus omnes, et non sint in nobis schismata(I Cor. I).

Page 39: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 39/1271

CAPUT XVI. De campanis.

Sonora esse instrumenta in Ecclesia, quibus adlaudem Dei populus excitetur, divinaeauctoritatis et antiquae consuetudinis est. Namolim tubae aut campanae, diversa quidemspecie, sed eadem habentur ratione. Legimus inLevitico tubas ex jussu Domini factas, quarum

usus esset in Jubilaeo (Levit. XXIII, XXIV;Num. X), tantae virtutis, ut ad crepitum earumcorrueret Hiericho (Josue VI). EtParalipomenon inter cantores, nablis arcanacantantes et inter levitas pro octava canentes

concinente et subsiliente David, septemtubarum clangorem personante coram arcafoederis Domini (I Paral. XV). At nunc adconfitendum Domino et ad annuntiandummane misericordiam ejus et veritatem ejus per

noctem (Psal. XCI), et aenea signa personant, etad omnem horam divini officii, tanquam inexordio praeclarae orationis, has partes tenentut attentos docilesque ac benevolos divinae

Page 40: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 40/1271

laudis auditores efficiant. Haec igitur Ecclesiaesigna atque illae legales tubae, unum atqueidem significant scilicet sanctos Ecclesiaepraedicatores, qui

“ad Sion montem et civitatem sanctamcoelestem Hierusalem, et multorum milliumangelorum frequentiam (Hebr. XII),”

et ad futurum Dei judicium populum invitant etpraeparant, magnitudinem rei, magnitudinedicendi, qui possunt, exprimere contendunt, utrepositas intrinsecus aures cordis percellere

sensumque surdi auditoris ad audiendumflectere et vincere contendant. Quamvis adpotiora festinet oratio, praetereundum non estquomodo praedicator perfectus hujusce signiquadam similitudine formetur. Duritiam

metalli, fortitudine mentis, plectrumqueferreum quo sonus eliditur, constantia sermonisimitetur.

Page 41: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 41/1271

“Ecce dedi, ait Dominus, faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuamduriorem frontibus eorum, et ut adamantem etsilicem faciem tuam (Ezech. III).”

Fugiens quoque terrenam habitationem, etdicens:

“Nostra autem conversatio in coelis est (PhilIII),”

sursum cor suspendat, pendensque de turrifortitudinis, quae stat contra faciem inimici

(Psal. LX), speculatorem se meminerit positumesse domui Israel (Ezech. III). Gestet autemlignum crucis in capite, id est in principali suo,quod est meus, funemque exinde colligatum, idest vinculum charitatis, usque ad infirmos

fratres, quasi usque ad terram porrigat, quocommonitus, personare, et os suum dilatarenunquam desistat, dicens:

Page 42: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 42/1271

“Charitas enim Christi urget nos (II Cor. V).”

Ita custos super muros Hierusalem constitutusnon taceat, sed quodcunque viderit vel audieritannuntiet, juxta illud:

“Qui reminiscimini Domini, ne taceatis et nedetis silentium ei, et tota die et tota nocte (Isa

LXII),”

instans opportune, importune (II Tim. IV), hisqui dormiunt in lectis eburneis, et lasciviunt instratis suis (Amos. VI), non taceat laudare

nomen Domini, ne usque ad matutinum, id estusque ad tremendum Dei judicium malepeccato consepulti somno peccant. Adpostremum illud notandum, quodquemadmodum ex tempore gratiae plures

praedicatores missi, crebrius theologicisconcrepant symbolis, habentes donationessecundum gratiam, quae data est eis (RomXII), differentes ita signa praedicta quantitate

Page 43: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 43/1271

et sono differentia, quoties aliqua donationisevangelicae festiva commemoratio fittumultuosius tinniunt, et pertonant crebrius, etproductius reboant, ut dormientes in nocte, etebrios (

“qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et quienim ebrii sunt, nocte ebrii sunt [I Thess. V]”

) ad laudem Dei quasi violenter excitent. Et sinon evincunt sic, ut eos exsurgere cogant adorandum, ne intrent in tentationem, saltemsecure dormire non permittant. Trinum itaque

solemnis diei classicum, id est matutinum vespertinum, et quod ad missae pulsaturinitium, sic imitetur evangelicus praedicatorumchorus, ut semper praedicet lamentationespraesentis vitae, carmen futurae, vae

gehennae!

Page 44: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 44/1271

CAPUT XVII. De ministerio altaris.

Jam nunc ad thesaurum summi sacramentiscilicet ad missae secretarium accederequotidiani cursus ordo situs exposcit. Quod simihi pervium fecerit thesaurarius salutis atqueordinator charitatis, si aperuerit clavis Davidqui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo

aperit (Apoc. III), gratulari, et cantare licebitanimae meae, quod eam rex in cellam vinariamintroduxerit (Cant. II). Hoc enim sacrariumpropitiationis est, hoc illud propitiatorium, inquod versis vultibus duo cherubim (Exod

XXV), id est duo Testamenta mutuo seaspiciunt. Nam quod in Veteri Testamentopromissum, praesignatum et a longe salutatumin Novo autem datum, revelatum et palam estfactum, hic praesentialiter exhibetur, non in

umbra, sed in veritate, non in figura, sed in re(Hebr. IX, X). Hic illud agitur, in quo nosterDavid insanire videbatur regi Achis, quandotympanizabat pendens in cruce, et impingebat

Page 45: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 45/1271

ad ostia civitatis (I Reg. XXI), id est ad conclusacorda non credentia sibi, quando ferebatur inmanibus suis tenens panem et vinum, et dicens:

“Hoc est corpus meum, hic est sanguis meusnovum testamentum (Matth. XXVI; Luc. XXI),”

quando defluebant salivae in barbam, id est

 videbatur loqui infantilia, dicens:

“Nisi manducaveritis carnem meam et biberitismeum sanguinem, non habebitis vitam in vobis(Joan. VI).”

Fugit quippe ab illo populo suo, quem nunc vocat Achis, id est quomodo est, eo quoddixerit:

“Quomodo potest hic nobis carnem suam daread manducandum? (ibid.)”

Page 46: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 46/1271

 Vocabat autem eum prius Abimelech, id estpatris mei regnum, et accepto regno super verum Judam verumque Israel, nunc mysticumsensum Paralipomenon,

“indutus stola byssina, vestitus Ephod lineo,”

praecentor inclytus choros ducit sacrificans, et

subsilit coram arca foederis Domini (I Par. XV)O regem, o sacrorum principem! Quid sibi vulttantum, tam clari capitis tripudium, dum tenditarcae Dei tabernaculum, et indutus Ephodoffert holocaustum, et in nomine Domini

 benedicit populum, ad quem, cum esset de tribuJuda, non pertinebat sacerdotium? (I Par. XVI.)Sed repulit Dominus tabernaculum Sylo, etoccisis sacerdotibus Sylo elegit tribum Judaelegit David servum suum (Psal. LXXVII). Ecce

praegesti de rex tribu [f. praeelegit rex de tribuetc.] Juda confidenter agere in his, quae deberisciebat filio suo, Domino suo, in quem haecdicebat:

Page 47: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 47/1271

“Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu essacerdos in aeternum secundum ordinemMelchisedech (Matth. XXII; Psal. CIX).”

Ecce imperat sacerdotibus, mandat levitis, utsanctificentur, cantores constituit, eligit quicantent arcana, qui canant pro octava, quiclangant tubis, qui personent buccinis, qui

concrepent lyris, cymbalis, nablis, organis (IPar. XV). In his omnibus ad filium respicit.

“Ascendens enim in altum captivam duxitcaptivitatem, dedit dona hominibus (Psal

LXVII; Ephes. IV).”

Sciendum namque arcam Domini, quaeinterdum pro quovis rectore Ecclesiae accipiconsuevit, multo magis convenienter designare

humanitatem Salvatoris Christi, quae in laterefenestram habet, id est, vulnus lanceae quofluxerunt aqua et sanguis (Joan. XIX), intus

Page 48: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 48/1271

continens manna, id est unitum sibi verbumDei, et tabulas testamenti (Hebr. IX), quia“in ipso sunt omnes thesauri sapientiae etscientiae absconditi (Col. II),”

et virga sacerdotalis et regiae potestatis. Arcamergo Dei noster David, mortis imperio, quasiregno Saul destructo, deducit in Hierusalem, et

collocat in tabernaculo coeli, quod ipse tetendit(II Reg. VI). Quod respiciens Ecclesia diebusproximis sanctae resurrectionis, exemploprioris populi se excitat ad concinendum suoDavid, dum hoc responsorium cantat

Decantabat populus in Israel alleluia (I ParXV). Canit ergo universa multitudo Jacoblegitime, et ipse David cum cantoribus citharampercutit in domo Domini. Quidquid enim Israelcanit, hoc magistro, hoc praecentore, citharas

cordium digito Dei percutiente, didicit. Ab hocconcitatus jubilus chordis in voces corporeaschorique concentum, nunc graviter, nunc acuteaut excellenter erumpit, et magni corporis

Page 49: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 49/1271

Ecclesiae per omnes gentes diffusae, quia unafide resonat, cantus pariter, et in simul ubiqueet undique multiplex et unus ab ipso suaviterauditur. Igitur ordinem altaris, ordinemmagnae et interminatae rationis jam libetattingere, et eorum quae praecesserunt incapite, scilicet Christo, sacrorum principesacerdotibus, qui sunt membra corporis

imitationem, ipso aperiente, vel ex partecognoscere. Et primum de sacerdotalibus vestibus dicendum.

Page 50: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 50/1271

CAPUT XVIII. De habitu sacerdotis.

In habitu sacerdotali nihil esse quod vacet aratione, apud veteres quoque constitit, sicut beatus Hieronymus scribens ad Fabiolam testisest. Apud nos ergo quanto sacerdotium Christi veteri sacerdotio dignius est, tanto in habitusacerdotali causas habere probatur digniores

Illi enim sacras vestes secundum coloremmateriam positionemque cujusque ad quatuorelementa mundi, ad duo hemisphaeria coelipartesque Zodiaci, ipsumque coelum referentesad ultimum in auri lamina, quae in fronte

pontificis erat, inscriptum habens ineffabile Deinomen (Exod. XXVIII), hoc significari volentesquod omnia quae subter sunt, Dei arbitriogubernentur, justum esse commemorabant, utpontifex Creatoris [Creatorem] non solum pro

Israel, sed et pro universo mundo rogaret, licetnostri et beatus Hieronymus, juxta moremsuum, in his quoque spiritualis intelligentiae vela pandere soleant. Quoniam ergo nec vetera

Page 51: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 51/1271

ratione caruerint, nos exemplaria coelestiumsupergressi, ipsa potius in vero sacerdotiocoelestia contemplemur.

Page 52: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 52/1271

CAPUT XIX. De amictu.

Sacerdos in officio altaris, capitis sui, scilicetChristi, cujus membrum est, personam geritQuidam amictu caput suum obnubit, donecsuper os casulae illum revolvat, et velut caputaut coronam illi coaptet. Illud est quod in Apocalypsi legimus angelum fortem

descendisse de coelo, amictum nube (Apoc. X);et in Isaia:

“Ecce Dominus ascendit super nubemcandidam (Isa. XIX).”

 Veniens enim ad salvationem mundi, Dei Filius Angelus magni consilii, nube amictus est, dumdivinitatem suam, quae est caput et principiumin nostra carne abscondit. Hoc ergo carnis

latibulum prima vestis sacerdotis, id est amictussignificat.

Page 53: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 53/1271

CAPUT XX. De alba.

 Alba lineum vestimentum et strictum, quae, utHieronymus ait, Hebraice dicitur ephobad, etest ab antiquo sacerdotalis ac levitici generislongissime distans a tunicis pelliceis, quae demortuis animalibus fiunt, quibus post peccatum vestitus est Adam (Gen. III), utpote nihil mortis

habens, sed tota candida, novam vitamsacerdotii ejus designat, quam docuit et in baptismo dedit, ut de baptismo surgentescingamus lumbos in veritate (Ephes. VI), et totapristinorum peccatorum turpitudo celetur

Unde et David:

“Beati quorum remissae sunt iniquitates, etquorum tecta sunt peccata (Psal. XXX).”

Lingua ejusdem vestimenti sursum affixacoelestem ejus doctrinam insinuat. UndeJoannes:

Page 54: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 54/1271

“Qui de coelo venit, inquit, super omnes estcujus testimonium qui accipit, signavit, quiaDeus verax est (Joan. III).”

Page 55: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 55/1271

CAPUT XXI. De stola.

Stola, quae super amictum collo sacerdotisincumbit, obedientiam significat Filii Dei etservitutem, quam Dominus omnium proptersaeculorum salutem obiit (Gal. IV). Nam, quodcum magna reverentia cogitandum estobedienter passus et mortuus est Filius Dei

(Phil. II), causam quippe mortalitatis, scilicetpeccatum nec origine contraxit, nec actuadmisit, et idcirco morti nil debuit. Sed dedit illicalicem Pater, non judex; amore, non ira voluntate, non necessitate gratia, non vindicta

Et sicut Jacob liber et ingenuus, praeceptopatris Isaac, et matris consilio Rebeccae parensservivit Laban, ut Rachel et Lyam in conjugiumduceret (Gen. XXXVIII, XXXIX), sic Filius Deipraecepto Patris et consilio Spiritus sancti

obediens, servivit mundo, subjectis humerisejus peccata portando, ut Synagogam deJudaeis et Ecclesiam de gentibus assumeretCum ergo sacerdos stolam accipit, meminisse

Page 56: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 56/1271

debet et scire, quia grande jugum, licet suavegrande, licet leve, super se tollit (Matth. XI).

Page 57: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 57/1271

CAPUT XXII. De casula.

Casula magni sacerdotis nostri, Christi vestimentum, significat illud vestimentum veri Aaron, cujus in oram descendit unguentumquod est in capite, primum descendens in barbam ipsius Aaron (Psal. CXXXII). Quod estillud vestimentum? Sancta Ecclesia catholica

Nam barba Aaron, quod interpretatur monsfortitudinis, barba, inquam, Aaron, id estChristi apostoli sunt, atque apostolici viri, forteset perfecti. Unguentum autem regale etsacerdotale Spiritus sanctus est, cujus tota

plenitudo est in capite, scilicet Christo (Col. II)atque inde primum in apostolos quasi in barbam, deinde in totam Ecclesiam, et usque inextrema membra Ecclesiae, quasi in oram vestimenti descendit. Casula ergo, vestimentum

Christi, quod est Ecclesia, significat. Est autemintegra et undique clausa, ut unitatem velintegritatem verae fidei demonstret. Huicautem superducitur, et ori ejus apte

Page 58: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 58/1271

circumponitur amictus, quo ante caputsacerdotis tegebatur. Quem, nubemhumanitatis ejus, in qua latuit divinitassignificare jam diximus, quia videlicet caputcorona et decus Ecclesiae humanitas Christi estcaput autem humanitatis Deus (Ephes. I; I CorXI). In eo vero quod casula, cum sit una et totaintegra, aptatione manuum, quae extensionem

manuum crucifixi Domini apte depingit, inanteriorem et posteriorem partemquodammodo dividitur, antiquae Ecclesiaequae passionem Domini praecessit, et novaequae subsequitur signum est.

Page 59: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 59/1271

CAPUT XXIII. De tunica.

Quae hactenus dicta sunt, presbyteris etepiscopis sunt communia; quae vero sequunturepiscoporum propria. Tunicam quam subtercasulam habet pontifex, in veteri sacerdotiocoloris erat hyacinthini, tintinnabulis, et malispunicis inferiori parte pendentibus, ut totus

 vocalis incederet pontifex, ne moreretur (ExodXXVIII). Significat autem, ut Hieronymus aitrationem sublimium, quae non patet omnibussed majoribus et perfectis. Hanc habueruntMoyses, et Aaron et prophetae, omnesque

quibus dicitur:

“In montem excelsum ascende tu, quievangelizas Sion (Isa. XL).”

Praecipue vero hanc habuit tunicam evangelicaetextrix doctrinae, sapientia Dei, ChristusDominus, et dedit illam apostolis suis.

Page 60: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 60/1271

“Omnia enim quaecunque audivi a Patre meoinquit, nota feci vobis (Joan. XV),”

sed non nisi Spiritu sancto supervenienteinduere vel portare potuerunt. Hanc quoquesignavit illa tunica Domini, quam scinderemilites noluerunt, eo quod esset inconsutilisdesuper contexta per totum (Joan. XIX)

damnum fore maximum significantes his quiChristianae fidei Scripturam haeresibusscindere conarentur.

Page 61: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 61/1271

CAPUT XXIV. De sandaliis.

Sandalia pontificis illud significant Dominicaeincarnationis calceamentum, de quo ipse inpsalmo:

“In Idumaeam, inquit, extendam calceamentummeum (Psal. LIX),”

id est gentibus notam faciam incarnationemmeam. Ut enim sacerdotio fungeretur pro nobisFilius Dei, nostra carne quasi calceatus in huncmundum venit. Sandalia ergo pontificis

incarnationem, ut dictum est, significant FiliiDei. Et pulchre quod in amictu capitis idem incalceamento pedum signatur; nam et in carnedivinitas latuit, et per carnem ejus notitiauniversum mundum percurrit. Per lingulas

quibus ipsa pedibus sandalia constringunturidipsum accipimus quod Joannes Baptista percorrigiam calceamenti signasse probatur, cumde sponso Christi loquens:

Page 62: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 62/1271

“Cujus, inquit, non sum dignus corrigiamcalceamenti ejus solvere (Marc. I; Luc. III).”

Copulam ergo illam ineffabilem, charitateminaestimabilem, vincula sancti Spiritusinsolubilia, quibus divinitas Verbi nostrae carnise conjunxit, per sandaliorum corrigiasdesignari accipimus. Praeterea dum tam

sacrum tamque mysticum pontifex pedis suispectat ornatum, meminisse debet et scire sequoque pedem esse speciosum, juxta illud:

“Quam pulchri supra montem pedes

annuntiantis et praedicantis pacem (Isa. L),”

etc.

Page 63: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 63/1271

CAPUT XXV. De annulo.

 Annulus digiti domum significat Spiritus sanctiquo dives et ornatus ad Ecclesiam suamdescendit Filius Dei, quodque credentibus in seper multas et differentes donationes secundum beneplacitum suum distribuit, alii danssermonem sapientiae, alii sermonem scientiae

(Rom. XII; I Cor. XVII), etc. Harum divisionesgratiarum invisibiles imitatur visibiliter, utpoteChristi vicarius, catholicus pontifex, persacrorum divisiones ordinum, ponens quosdamin Ecclesia sacerdotes, alios diaconos, et

caeteros sacri altaris officiales. Latius autemsignificatio praedicti extenditur annuli, quiadum omni Ecclesiae sanam doctrinam et fidemintegram praedicat, velut oppignoratam annulosponsam Christo subarrat. Non ergo ab re in

ejus digito gemmatus fulget annulus, per cujusministerium Christus Dominus tam fulgidadistribuit dona sancti Spiritus.

Page 64: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 64/1271

CAPUT XXVI. Quod signo crucis aurea laminacessit.

Signo crucis Christi aurea lamina veterumpontificum cessit, quod olim erat in frontemicans octavum decus pontificum (ExodXXVIII), inscripta nunc est pene eademineffabilis majestas nominis. Illic enim erat

ineffabile nomen Dei, hic est inaestimabilemysterium crucis. Crux namque inaestimabilesignum est, admirabilis virtus est. Crux spesChristianorum, resurrectio mortuorumcaecorum dux, claudorum baculus, destructio

superborum, consolatio pauperum, sustentatioinopum, spes desperatorum. Crux regummagnificentia, sacerdotum gloria. Crux igituraurea lamina sacratius ornamentum. Necstatim occurrant, decus hoc ideo non esse

pontificis, quia cum illo toti quoque communeest plebi. Nam illa dignitas habet in hoc aliquidquod nec inferioris ordinis sacerdotibuscommune sit. Sic enim in fronte sua

Page 65: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 65/1271

Christicolarum signifer hoc vexillum bajulat, utin subjectae plebis frontibus soli sibi sacrochrismate pingere liceat. Sicut apostolorum erat baptizatis imponere manus, ut acciperentSpiritum sanctum, sic et hoc ad diem valensproprium est episcoporum. Ecce qualequantumque ornamentum accepit in suissacerdotibus filius ille prodigus, cui revertenti

de longinqua regione, ubi porcos paverat benignus pater occurrens vitulum saginatumfecit occidi. Applaudit sibi tota familia patris ingloria poenitentis filii, frater autem ejus majorille agrarius foris stans invidia torquetur, et

fraternae salutis convivio participari noluit(Luc. XV).

Page 66: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 66/1271

CAPUT XXVII. De pallio archiepiscopi.

Est tamen octavum archiepiscopis indumentumpro aurea lamina, quod dicitur pallium, abapostolica sede datum; quod a collo circa pectusdependens, situ suo illam, quae valde condecetepiscoporum partem, et eorum conciliiprincipem, patenter designat humilitatis vel

sapientiae torquem. Quam hoc illorumprivilegium habeat rationem, non videturpraetereundum. Postquam duodecim apostoliper universum mundum dispersi, singuliscivitatibus praesiderent, tam ipsi quam

successores eorum, misere per contiguas suissedibus provincias praedicatores, quos etepiscopos ordinaverunt, ut ubi recepti fuissentomnia Christianitatis sacramenta, velut ipsiapostoli, peragerent, ut per urbes

comprovinciales episcopos ordinarent, etaliorum quidem apostolorum successorespatriarchae sunt dicti. Petri autem successorpro excellentia principis apostolorum

Page 67: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 67/1271

apostolicus nominatur. Qui autem ab eis perprovincias missi sunt, tam ipsi quamsuccessores eorum, archiepiscopi vocantur, etqui ab his per urbes comprovinciales ordinatisunt, et qui illis succedunt, usque hodiesimpliciter episcopi nominantur. Initium ergofidei habentes ab apostolica sede regulam hancmetropolitanae observant Ecclesiae, ut

neminem habeant pontificem, nisi ab eademsede missum, a qua primus illis praedicatorfidei missus est. Illa autem missio, supradictipallii largitio est, quod, ut dictum est, a collodependens, humilitatem Domini significat

dicentis:

“Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (JoanXX).”

Inter caeteros vero Galliarum archipraesulesmerito Remensis auctoritate praeeminet, quia videlicet antiqua metropolis cum esset, accessitet hoc, quod ejus pontifex beatus Remigius

Page 68: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 68/1271

(quod magnum est) ab ipso Deo missus, etantequam nasceretur, magnifice promissusgentes Francorum simul cum rege primusperduxit ad fidem catholicam. Quam ejusmissionem Ormisda pontifex Romanus a BPetro quinquagesimus tertius, ut debuitapprobans, eidem Remensi pontifici vices suasdelegavit per omne regnum Ludovici, et

Remensis Ecclesiae primatum adaugenssumma auctoritate confirmavit. Trevirensiautem Ecclesiae Maternus, a B. Petro apostolomissus, haereditatem pallii suis successoribusdereliquit. Moguntinae Crescens, apostoli Pauli

discipulus, praedicavit. Trajecti Sanctus Willibrordus, a Sergio papa missus.

Sed primatum Colonia metropolis obtinuit, eamaxime causa, quia Crescens praedictus

Coloniae quoque apostolicam Verbi Dei visitationem primus intulit. Cantuariae veronobili Anglorum metropoli, Augustinus a BGregorio missus est pontifex primus, qui toti

Page 69: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 69/1271

 Anglorum genti, ut Christum cognosceretstrenua praedicationis administrationesubvenit. Et de vestibus quidem sacrisquantum ad praesens attinet, pro posse satisdictum.

Page 70: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 70/1271

CAPUT XXVIII. De ante introitum.

Sacerdote tandem ad sanctum altareingressuro, debet tam ipse sacerdos quam ettota praesens Ecclesia, dilatare animam suamet amplo fidei sinu tenere memoriamincarnationis, passionis, resurrectionis etascensionis Domini nostri Jesu Christi, et

memoriam omnium sanctorum, qui tum abinitio mundi votis exspectaverunt, gestispraefiguraverunt, dictisque aut scriptisprophetaverunt, et in eorum contemplatione in voces erumpere, praecinendo antiphonam, quae

dicitur ad introitum. Nam sicut introitussacerdotis ingressum Filii Dei in hunc mundumsic antiphona, quae dicitur. Ad introitum, voceset exspectationem praeferunt patriarcharum etprophetarum. Ingreditur ergo antiphona

praedicta, non minus quam semel decantatacum ejusmodi pompa quae significatae reiaptissime congruit. Procedunt flammantescereoli, videlicet in signum gaudii, quod in ortu

Page 71: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 71/1271

Salvatoris omni mundo effulsit, de quo angelusad pastores:

“Annuntio vobis gaudium magnum (Luc. II),”

etc. Praecedunt sacerdotem ministri duo, nonpariter, neque a latere incedentes, sed antesubdiaconos. Signant enim hi duo Vetus et

Novum Testamentum, id est legem etEvangelium, quorum lex tempore priorEvangelium vero dignitate majus est. Haecnamque salutis ministeria Salvator invexit, quiEvangelium quidem attulit, legem vero non

solvere, sed adimplere venit (Matth. V). Istisunt duo pedes angeli, qui, ut supra dictum estDescendit de coelo amictus nube, et posuitpedem dextrum suum supra mare, sinistrumsuper terram (Apoc. X). Legalis enim moralitas

Joanne Baptista vel ipso Domino docentetranquillius audita est (Luc. III) contraevangelicam vero dignitatem, id est manifestamfidei doctrinam, verbi gratia cum diceret:

Page 72: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 72/1271

“Ego et Pater unum sumus (Joan. X);”

Et:

“Antequam Abraham fieret ego sum (Joan VIII),”

 veluti mirabiles elationes maris fluxa et falsa

corde tumuerunt (Psal. XCXII). Subdiaconusquoque praefert textum Evangelii, quia profectolex testimonia continet Christi, sicut ipse dicitJudaeis:

“Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihiDe me enim ille scripsit (Joan. V).”

Portat vero clausum quia videlicet antequam Agnus occisus aperuisset signacula septem

clausum erat in libro legis sacramentum ejuspassionis (Apoc. V).

Page 73: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 73/1271

CAPUT XXIX. De incenso.

Ingressus ergo sacerdos, ubi sancto altariassistit, thuribulum ei qui incensum adoleatdatur in manu. Nam praedictus

“angelus,”

sicut in alia periocha Apocalypseos legimus,

“stetit juxta arani, habens thuribulum aureumin manu sua (Apoc. VIII),”

dum in conspectu Ecclesiae se ostendit DeiFilius, habens immaculatum corpus, quod etimplevit igne, quia corporaliter in ipsoseptiformis Spiritus sancti gratia requievit (ColII). Interim chorus concinit Kyrie eleyson, quod

significat omnes universales Ecclesiae precesquae sunt incensa vera, de quibus ibidemdicitur:

Page 74: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 74/1271

“Data sunt ei incensa multa, ut daret deorationibus sanctorum omnium super altareaureum, quod est ante thronum Dei (Apoc VIII).”

Page 75: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 75/1271

CAPUT XXX. De “Gloria in excelsis.”

Mox sequitur hymnus Gloria in excelsis, quemab ore angelorum Ecclesia sancta rapuit. Hichymnus et angelorum est et hominum. Primumautem angelorum congratulantium quod natoDomino accensa jam esset lucerna clarissima(Luc. II), cum qua sine dubio perditam

drachmam inventura esset aeterna sapientia(Luc. XV). Inde est, quod jam praeoccupantesdicunt:

“Et in terra pax hominibus bonae voluntatis

(Luc. II),”

quia pacem nemo omnium, qui sunt in coelo vel qui subtus terram (Apoc. V), poterat facereinter Deum et homines, hic factor omnium

Deus, propter homines homo factus, jamjamfacturus esset in carne sua, soluto parieteinimicitiarum (Ephes. II).

Page 76: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 76/1271

CAPUT XXXI. De collecta.

Quae post haec sequuntur orationes, asacerdote salutatione praemissa, per quamattenti fiant auditores, secundum orationesdicuntur ipsius Domini, cujus tota vita continuapro nobis et perpes, oratio fuit, quae etdesignatur in Apocalypsi per fumum aromatum

qui ascendit in conspectu Dei de manu angeli(Apoc. VIII). Homo namque verus, passionipropter nos destinatus cujus illa vox est:

“Holocaustum pro peccato non postulasti, tunc

dixi: Ecce venio (Psal. XXXIX),”

semper unitum sibi pro nobis orabat VerbumDomini, Patremque et Spiritum sanctum, et utait Apostolus,

“in diebus carnis suae preces supplicationesquead Dominum, qui salvum illum posset facere a

Page 77: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 77/1271

morte, cum clamore valido et lacrymis offerensexauditus est pro sua reverentia (Hebr. V).”

Quam ejus orationem bene psalmus septimusinnuit, cujus titulus inscribitur: Psalmus ipseDavid, quem cantavit Domino pro verbis Cusiid est Aethyopis, scilicet malitiosi populi, qui jam cum Herode vel post Herodem illum

persecuti sunt et maxime Pharisaeorum (LucXIII), qui ut mali agricolae vineae Dominidixerunt:

“Hic est haeres, venite, occidamus eum, et

nostra erit haereditas (Matth. XXI).”

Quod autem in fine orationis subjungitur: PerDominum nostrum, eo respectu fit, quodDominus noster Jesus Christus, mediator est

Dei et hominum, et impossibile est aeterna Dei beneficia per aliam viam decurrere ad nos quamper ipsum. Per ipsum ergo petimus etimpetramus, sicut saepe per mediantem cristalli

Page 78: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 78/1271

lapidem subjectam escam, a longinquo solecoelestem mutuamus ignem. Huc usque missaeinitium quod dicitur introitus, commemoransnobis introitum Salvatoris in hunc mundum, idest a nativitate ejus usque ad Joannispraedicationem quando baptizatus ipse et oransquadraginta dierum jejunium celebravit (MatthIV).

Page 79: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 79/1271

CAPUT XXXII. De epistola.

Epistola personam gerens legis et prophetarumpraecursionis debitum agit officium antesanctum Christi Evangelium. Lex enim permanum Mosi infantem Dei populum, velutpaedagogus, custodiendum suscipiens, futurumChristi adventum exspectare docuit, et per os

digitumque Joannis, jam praesentem Christumeidem alumno suo jam adulto, ut eumsequeretur, indicavit (Matth. III; Joan. III)Praecessit namque lex evangelium, sicut virgaSpiritum mansuetudinis, sicut timor

charitatem, sicut initium perfectionem, sicutdominantis praeceptum praecedit amantisconsilium. Epistola vero vox legis est, suam inJoannem imperfectionem profitentis, et adperfectionem evangelicam suos auditores

transmittentis. Quamvis autem saepe deapostolicis sumatur litteris, tamen in eo graduest, ac si semper de lege sit et prophetis. Semperenim moralitatem vitamque activam magis

Page 80: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 80/1271

quam contemplativae sublimitatem, quae inEvangelio radiat, apostolica quoque lectioinstruit et dispensat. Epistola vero Graecelatine dicitur supermissio, vel supererogatioQuod nomen bene congruit litteris apostolicisquia videlicet Evangelio Christi supererogataesunt. Siquidem ordo apostolicus, stabularius illeest, cui noster Samaritanus, id est custos

Dominus noster Jesus Christus, hominemillum, quem latronibus despoliatum vulneratum, et semivivum relictum inveneratcommisit. Proferens duos denarios, id est legemet prophetas, et dicens ei:

“Curam illius habe, et quodcunquesupererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi(Luc. X).”

Bene ergo litterae, quas apostoli EvangelioChristi supererogaverunt, epistolae appellataesunt. Differunt autem pene pariter, ut lex autprophetae, a majestate sancti Evangelii, quia

Page 81: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 81/1271

 videlicet pariter de moribus tractant. EtEvangelii sacramenta illi ventura denuntiant, hi jam praeterita commemorant. Igitur, ut supradictum est, morale legis officium agit epistolatantum distans ab eo quod in officio missaepraecedit sancto evangelio quantum servus aDomino, praeco a judice, legatus ab eo qui misitillum. Quapropter cum legitur, non injuria

sedemus; cum autem sanctum evangeliumaudimus, demissis reverenter aspectibus, sicutDomino nostro assistimus. In eo quod sanctumpraevenit Evangelium, Baptistae Joannisimitatur officium; qui praevaricatores legis

corrigens, et mores eorum evangelicae fideisuscipiendae praeparans (Luc. III; Matth. III)implebat quod de illo dixerat angelus:

“Ipse praeibit ante Dominum in spiritu et

 virtute Heliae, parare Dominum plebemperfectam (Luc. I).”

Page 82: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 82/1271

CAPUT XXXIII. De manipulo.

Manipulus quem in brachio sinistro gestatsubdiaconus, dextro vacante, ut expeditum sitad administrandum, illud nobis innuit, quod sitimentes securim judicii aeterni; quae jam adradices arborum posita est, ut omnis arbor,quae non facit fructum bonum, excidatur, et in

ignem mittatur (Matth. III), praedictampoenitentiam susceperimus, et dignospoenitentiae fructus fecerimus, manipulos justitiae reportabimus, juxta illud:

“Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua Venientes autem venient cum exsultationeportantes manipulos suos (Psal. CXXV).”

Fimbriae vero manipuli, vel stolae, vel

cujuslibet sacrae vestis perseverantiamsignificant eorumdem bonorum operum, velcompletionem morum, quia fimbria est ulteriorpars vestis. His fimbriis gloriosa in psalmo

Page 83: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 83/1271

circumamicta est filia regis (Psal. XLIV), sicuttalari tunica filius accrescens et decorus eratinter fratres suos Joseph (Gen. XXXVII).

Page 84: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 84/1271

CAPUT XXXIV. De graduali.

Graduale ad poenitentiae respicit lamentumcantus asper et gravis adeo ut illudexcellentibus efferre vocibus nec usus nec decussit. Significat enim non jam requiemremuneratorum, sed laborem operantiumPropter quod diebus post Pentecosten de officio

tollitur, quia videlicet dies illi futurum in regnoDei felicem sanctae Ecclesiae statumsignificant, quando jam area Christi ventilabroquod est in manu ejus, purgata erit, nullumqueex residuis granis jam timebit, quod ab horreo

dominico debeat in ignem palearuminexstinguibilem projici (Matth. III; Luc. III) Attamen in prima Paschae hebdomada cantarconsuevit, cujus consuetudinis causa suo meliusloco reddetur. Dicitur autem graduale a

gradibus humilitatis utpote illi conveniens, quinecdum ascendit de virtute in virtutem, sed inconvalle plorationis positus, jam tamenascensiones in corde suo disposuit (Psal. XLIII)

Page 85: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 85/1271

Quarum ratio cum in multis inveniatur locis inmysticis maxime quindecim graduum canticisdistincta est. Ejusmodi ascensoris initium etperfectionem cantor innuens, ad gradumsaepius constitit, et inferior eo stare consuevitqui subsequens alleluia concinit.

Page 86: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 86/1271

CAPUT XXXV. De alleluia.

 Alleluia Latinae linguae peregrinum nomen estcujus mysterium, velut quoddam gaudiistillicidium, de divitiis supernae Hierusalemprimum in mentem patriarcharum etprophetarum, post in apostolorum ora pleniusper Spiritum sanctum delapsum est. Significat

enim aeternum angelorum et beatarumanimarum convivium, quod est semper laudareDominum, et praesentis semperque videndi vultus Dei, novum sine fine cantare miraculum Ad hoc vitae praesentis inopiam nullatenus

aspirare meretur, scire autem ubi sit etpraegustare illud gaudio spei, sitire et esurirequod gustaveris, haec illa, quae dicitursanctorum in hac vita perfectio est. Quapropterinterpretatum hoc Hebraicum nomen remansit

ut peregrinum ab hac vita gaudium, peregrinumnihilominus signaret, potius quam exprimeret vocabulum. Quoniam igitur futurae beatitudinis, quasi proprium est vocabulum

Page 87: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 87/1271

 jure eo tempore magis frequentatur, quoresurgens Dominus, ejusdem beatitudinis spemnobis propinavit et promissum. Ut autem aliisquoque temporibus ad missam caneretur, olimRomanae Ecclesiae consuetudo non erat, sed aB. Gregorio institutum, imo restitutum estNamque a tempore Damasi papae, cum priusfuisset eadem consuetudo, defecerat. Denique

cum de hoc et de aliis nonnullis quosdammurmurare sentiret, tanquam constanterEcclesiae consuetudines sequeretur, nondedignatus est rationem reddere, dicens:

“Nos in nullo horum aliam Ecclesiam secutisumus.”

Nam ut alleluia hic diceretur, deHierosolymorum Ecclesia, ex beati Hieronymi

traditione tempore beatae memoriae Damasipapae traditur tractum. Et ideo in hac magissede alleluia consuetudinem amputavimusquae hic a Graecis fuerat tradita. Canitur ergo

Page 88: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 88/1271

alleluia post graduale, canticum laetitiae, postluctum poenitentiae, et summopere nitentesexprimere magnitudinem consolationis, quaereposita est illis, qui nunc lugent, jubilamusmagis quam canimus, unamque brevem dignisermonis syllabam in plures neumas, velneumarum distinctiones protrahimus, ut jucundo auditu mens attonita repleatur, et

rapiatur illuc, ubi

“sancti exsultabunt in gloria, laetabuntur incubilibus suis (Psal. CXLIX). ”

Page 89: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 89/1271

CAPUT XXXVI. De Evangelio.

Hactenus seorsum sedebat sacerdos, malarum victor cogitationum, dominique victoriamsedendo significans, cui victo tentatore, sedentiet imperanti ministrabant angeli, sicut scriptumest:

“Reliquit eum tentator, et accesserunt angeli etministrabant ei (Matth. IV).”

Surgit tandem ad altare accedens, ita utopportune veniat nobis in mentem Dominus

Jesus, praeparata sibi per Joannem via ad cordahominum, de deserto rediens, ut doceat ipse, etdiscipulos suos eligens, mittat adpraedicandum. Mittit namque sacerdosdiaconum ad legendum sanctum evangelium

petitam dando benedictionem, quodsubdiacono prius epistolam lecturo non feceratLegem enim et prophetas invisibilis invisibilitermisit; apostolos autem et evangelistas, quorum

Page 90: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 90/1271

diaconus personam gerit, visibilis factus, etsanctam Ecclesiam, sponsam videlicet suamosculans osculo oris sui (Cant. IV), visibilitermisit et docuit. Accipit diaconus textum sanctiEvangelii, quod bajulans ad lectricium, efficiturpes Christi. Praecedunt ceroferarii cumthuribulo, per quae significantur gaudium et bona opinio. Gaudium enim semper est in bono

nuntio. Bonae quoque opinionis se essenoverunt qui hoc bonum portant nuntium, quiet confidenter dicunt,

“Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II

Cor. II).”

Quapropter incensum bonae opinionis signumlocum ipsum aspergit in quo legendum estevangelium. Qui locus si sit dies festivus

quando solet convenire populus, eminentior estut ex ipso statu commoneatur diaconus, quod isqui sursum ad Dominum desidem invitat

Page 91: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 91/1271

populum, stare debeat in monte virtutum juxtaillud:

“Supra montem excelsum ascende tu, quievangelizas Sion, exalta in fortitudine vocemtuam, qui evangelizas Hierusalem (Isa. XL).”

Quam ejus fortitudinem et stola praedicat, quae

super humerum posita, inde usque adsuccinctionem lumborum deducitur, quodfortitudinem ad vocem exaltandam tunc habeatsi fortis sit ad operandum, et succinctus contrapugnas libidinum, evangelica namque

praedicatio quae est

“fons hortorum, puteus aquarum viventium(Cant. IV),”

non fluit impetu aliunde, nisi de Libano, id estde corde casto et de ore candido, quia sordes vitiorum, dum conscientiam coarctant, osquoque angustant, ne aquae vivae cum impetu

Page 92: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 92/1271

fluant. Quod dalmaticam non nisi festis diebusinduit, hoc significat, quod rationem sublimiumsacramentorum, non nisi postquam glorificatusest Dominus Jesus, et Spiritus sanctus advenitdiscipuli portare potuerunt. Nam tunicamejusmodi ex auctoritate beati Hieronymirationem significare sublimium supra diximusEst autem clausa circa collum, ut pectus sit

opertum, quia, sicut ait Apostolus, Evangeliumin his qui pereunt, est opertum (II Cor. IV)Praecedit subdiaconus diaconum, portans quemEvangelio substernat pulvillum, quia videlicetad omne quod loquitur Evangelium, lex

competens suggerit testimonium. Summa veroreverentia debetur ad audiendum Evangeliumquod maxime est Verbum Dei, quam diaconusprima voce, quam emittit, satis venerabiliterexigit, dicendo: Dominus vobiscum. Cujus enim

melius quam Domini praesentia reverentes etreligiosi auditores petitum debent praestaresilentium? Attenti ergo et benevoli sunt illico, eteo cordibus conversi et vultibus, respondent: Et

Page 93: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 93/1271

cum spiritu tuo. Statim dociles quoque redditdicendo: Sequentia sancti Evangelii. Hoc autemdicimus, non quod majestas Evangelii dignatasit unquam regulis oratorum subjici, sed quiaquod in hominibus facere nititur studiumeloquentiae, hoc in Ecclesia sua melius perficitsumma natura sapientiae.

“Nam, ut ait beatus Augustinus, eloquentiasapientiae comes est, et quocunque dominahaec progreditur, illa ut ejus ancillasubsequitur.”

Respondemus, Gloria tibi, Domineglorificantes Dominum, quod misit nobis verbum salutis, juxta illud quod in Actibusapostolorum legimus:

“Et glorificaverunt Dominum, dicentes: Ergo etgentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit(Act. XI).”

Page 94: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 94/1271

CAPUT XXXVII. Idem de Evangelio.

Sanctum Evangelium principale est omniumquae dicuntur ad missae officium. Sicut enimcaput praeeminet corpori, et illi caeteramembra subserviunt, sic Evangelium toti officiopraeeminet et omnia quae ibi leguntur velcanuntur, intellectuali ratione illi consentiunt

Exempli gratia: Dominica prima AdventusDomini hoc Evangelium legitur:

“Cum appropinquasset Dominus JesusHierosolymam (Matth. XXI),”

etc. Ut intelligamus quomodo huic evangelicaelectioni caetera membra consonent officiiquaeramus primo, in quo eadem lectio congruattempori. Ad hoc brevi argumentatione hoc

modo respondendum est. Idcirco advenit DeiFilius, ut genus humanum a diabolopeccatorum vinculis colligatum miseratusabsolveret, et in coelestem Hierusalem, unde

Page 95: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 95/1271

homo captivus abductus fuerat vias suasdocendo, placidus assessor cordium reduceretHoc autem procul dubio mysticus Evangeliiejusdem continet intellectus.

Page 96: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 96/1271

LIBER SECUNDUS

CAPUT PRIMUM. De symbolo “Credo in unumDeum.”

Lecto evangelio, majore quae sequuntur egentintentione, quia videlicet majora continentsalutis nostrae sacramenta. Sicut enim, post

passionem Domini, majora quam antecharismatum dona gratia largiente effusa suntsic post evangelii lectionem majora sacramentaordinata sunt. Tunc ergo, si sit dies Dominica vel aliqua condigna festivitate decorata

cantatur symbolum, quod est: Credo in unumDeum. Maxime enim Dominicae resurrectionis vel Pentecostes sacramentum respicit hoc fideitripudium, quando nova soboles Ecclesiae vitalis fontis ingressura lavacrum, reddebat

ejus, quam catechizata didicerat, symbolum[add. fidei]. Hoc igitur concentu bene etconsone chorus catholicus doctrinae respondet

Page 97: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 97/1271

evangelicae, et ne dicat ei puer electus, coelestiscantilenae doctor, jucundus musicus:

“Cantavimus vobis, et non saltastis (MatthXI),”

cantando et alacri mente saltando ostenditquam bene suavem cantilenae ejus modum

retinuerit. Interim subdiaconus apertumcircumfert Evangelii librum, omnibus religiosoosculo salutandum, quem ad introitumportaverat clausum, quia post praedicationemChristi coepit lex credentibus, quam antea

gestabat clausam, apertam ostendere fidemevangelicam.

Page 98: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 98/1271

CAPUT II. De offerenda.

Post symbolum cantatur offerenda. Offerendacantus est Ecclesiae, nomen hoc habens abofferendo tractum, eo quod tunc canitur quandoomnipotenti Creatori nostro incorruptum laudisofferimus vel praeparamus sacrificium (PsalXCIV). Hic magis ac magis aperiendum fidei

ostium et animae triclinia ponenda sunt, utingrediatur veritatis opus, quo panis et vinumin verum corpus et sanguinem Dominitransferuntur, ne efficiamur sicut Achis (I RegXXI) ille de quo supra dictum est. Multi

namque fidei oculos non habentes, in sanctoSacrificio praeter panem et vinum nihil ampliusintuentes, cum diceretur eis: Corpus et sanguisDomini est, murmuraverunt dicentes, quomodoest? Latuit enim eos, quas voces suas septem

tonitrua locuta sint, cum clamasset angelus illefortis voce magna,

“quemadmodum cum leo rugit (Apoc. X),”

Page 99: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 99/1271

 et quod illae voces quidquam attineant admysterium sacrificii juxta Psalmistamdicentem:

“Circuibo et immolabo in tabernaculo ejushostiam vociferationis (Psal. XXVI; II Cor. IV).”

Nos autem credimus propter quod et loquimur,quia quidquid angelus ille clamavit magnoclamore Evangelii aeterni (Apoc. XIV)quidquid post clamorem ejus, Ecclesiae suaelocutus est Spiritus sanctus, donorum suorum

septiformi tonitru, verum Dei Verbum, verumDei Filium, sancta Ecclesia catholica offertCreatori suo, credens corde, et ore confitens(Rom. X), pariterque manibus panem et vinumsicut sibi tradidit ipse Salvator offerens (Matth

XXVI; Luc. XXII). Nam pro quota suorum parte beneficiorum gratias ageret Ecclesia CreatoriSalvatori, et illuminatori suo, si nihil aliud eiquam panem et vinum offerret? Solum denique

Page 100: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 100/1271

terrenum corpus hujusmodi fructibus alitur etsustentatur? Etiam antequam crevisset Ecclesiatempusque nuptiarum attigisset, antequamconjuncta viro suo filium ex eo suscepissetquem in acceptabile sacrificium offerre possetnon erat sacrificium ejus adeo vacuum, ut nihilpraeter id quod videbatur in se contineretHabebat namque causas invisibiles propter

quas invisibiles hostias offerret, videlicet operaDei memoria digna, verbi gratia, manum quamextendit Dominus super primogenita Aegyptitransiens super tabernacula Israel signatasanguine agni, transiens et salvans, protegens et

liberans, transitumque Israel per mare Rubrumet submersionem Pharaonis et exercitus ejus etcurruum, caeteraque Dei magnalia (Exod. XII)Haec autem omnia umbrae futurorum erantquae in figura contingebant illis. Igitur et ipsa

sacrificia, quae propter has fiebant causassancta quidem, sed sanctiorum umbrae, bonaquidem, sed meliorum erant figurae. Qualescausae, tales et causarum memoriae. Non ergo

Page 101: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 101/1271

solum panem et vinum, quae corporaliter videntur, sed et quod non nisi fidei oculisaspicitur, Verbum Dei, Filium Dei offert sanctaEcclesia, novum et verum immolanssacrificium, quia jam concipit, corde credendoad justitiam, jamque parit, ore confitendo adsalutem (Rom. X). Ipsa enim est mulier illamagna, quae in Apocalypsi visa est amicta sole

scilicet Christo, quem induit in baptismolunam habens sub pedibus (Apoc. XII), videlicetomnia mutabilia calcans. Luna enim mutabilisest (Eccli. XXVII), atque ideo mutabilemmundum designat, et in capite suo gestans

coronam stellarum duodecim, id est chorumduodecim apostolorum, qui in ejus initiopraefulserunt, et in utero habens, et clamabatparturiens, et cruciatur ut pariat. Hujus inutero, habentis, clamantis et parturientis

salubrem cruciatum, offerendae, de qualoquimur, gravis et grandisonus imitaturcantus; quae neumis distenta frequentibus, etsuis fecunda versibus quantumvis longa

Page 102: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 102/1271

 jubilatione non valet satis exprimere quodsignificat. Ne ergo dicas in corde tuo:

“Quis ascendit in coelum, hoc est Christum indededucere (Rom. X),”

ut is qui in se resurgens ex mortuis jam nonmoritur, adhuc per sacri altaris hostiam in suo

mysterio pro nobis iterum immoletur. Prope estenim verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut VI), hoc est,

“verbum fidei quod praedicamus, in quit

 Apostolus (Rom. X).”

Quoniam ergo prope est in ore tuo, et in cordetuo Verbum Dei, Verbum crucis ChristusDominus, si hujus verbi flumen super panem et

 vinum effuderis, et ordine, qui ab ipso statutusest, veritatem hujus verbi protuleris, statim desancto altari panem ipsum et vinum in corpuset sanguinem suum transferendo suscipit

Page 103: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 103/1271

eadem virtute, eadem potentia vel gratia, quanostram de Maria virgine carnem susciperepotuit, quomodo voluit. Nec duo corporadicuntur aut sunt, hoc quod de altari, et illudquod acceptum est de utero Virginis, quia videlicet unum idemque Verbum, unus idemqueDeus, sursum est in carne, hic in pane. Alioquinet ille panis, quem heri sacrificavimus, et ille

quem hodie vel cras sacrificabimus, plura suntcorpora, nec recte dicimus offerri ab Ecclesiacorpus Domini, meliusque diceremus corporaquia quotidie pene tot offeruntur panes, quothabentur in Ecclesia sacerdotes, sed hoc

prohibet causa, convincit ratio, religio respuitUnitas enim Verbi unitatem efficit sacrificiiSimiliter enim unum Verbum, et olim carnemde Maria virgine sumpsit, et nunc de altarisalutarem hostiam accipit; igitur unum corpus

est, et quod de Maria genitum in crucepependit, et in sancto altari oblatum, quotidienobis ipsam innovat passionem Domini. Cumautem Ecclesia quoque corpus sit Christi

Page 104: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 104/1271

propter ejusdem Verbi, vel spiritus unitatem;nam eumdem spiritum Christi idemque in semanens habet Verbum Dei quod univit sesecarni de carne Mariae virginis, sciendum estquod non tantum de Verbo Dei, sacrae hostiaeaccedit, quantam habet gratiam ejusdem Verbiunus quilibet sacerdos, qui ad sacrificandumassistit. Unusquisque enim suam divisivam

habet gratiam, vel donationem Verbi autSpiritus sancti. In sacram autem hostiam tantase plenitudo divinitatis infundit, quanta inMariae virginis uterum descendit, quanta incorpus Ecclesiae per gratiarum divisiones sese

distribuit. Nam quomodo deifer panis ille nonde uno, sed de multis conficitur granis, et vinum illud sacrosanctum non de uno, sed demultis confluxit acinis, sic nimirum non tantumhabet Verbi Dei, quanta est gratia unius

hominis, sed quanta est plenitudo totiuscorporis Christi, quod est Ecclesia (Ephes. I)quae de multis hominibus consistit, quaequeper unumquemlibet catholicae fidei hominem

Page 105: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 105/1271

universa ad sanctum altare in loco, vel temporequolibet assistit. Sed jam coeptum ordinemprosequamur, et qualiter haec fiant, non sicutsupradictus Achis, qui semper dicit, quomodoest (I Reg. XXI), sed sicut verus Abimelech, idest patris mei regnum, cui vere dicitur:

“Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII,”

quantum possumus, admota fide speculemur.

Page 106: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 106/1271

CAPUT III. Item de oblatione.

Cum concentu memorato, suscepta sacra paniset vini oblatio, sic ad sanctum altare pervenit, utsubdiaconus ad diaconum, diaconus ad manusperferat sacerdotis. Vel quod apud diligentioresfit, in ipso componat altari. Lex enim, quam persubdiaconum significari jam diximus

sacrificium nostrae salutis tantum praefiguravitin Melchisedech, sed per evangelicamtraditionem ad altare, hoc est, ad solemnemritum Ecclesiae pervenit (Psal. CIX; Hebr. VII).

Page 107: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 107/1271

CAPUT IV. De silentio post offerendam.

Post haec jam sacerdos silentii solitudinemexpetit, instante memoria Dominicae passionisconversus ad altare, concentu chori finito etomni Ecclesia conticescente. Hoc autemsignificat illud quod Dominus noster jam nonpalam ambulabat apud Judaeos, cum cogitarent

eum interficere,

“sed abiit in regionem juxta desertum incivitatem, quae dicitur Effrem, et ibi morabaturcum discipulis suis (Joan. XI).”

Collegerunt ergo pontifices, et pharisaeiconsilium, dicentes:

“Quid facimus? videtis quia nihil proficimus

Ecce mundus totus post illum abit. Etprophetavit unus ex illis, nomine Caiphaspontifex anni illius, quod expedit, ut unus homo

Page 108: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 108/1271

moriatur pro gente, et ab illo die cogitaveruntut interficerent eum (Joan. XII).”

Hoc ipsum autem a mysterio non vacat. Nonenim timore passionis se abscondit, qui ad hoc venit, ut pateretur, sed hoc praetendebat forisquod intus agebatur in illorum cordibus. Nam vere abiturus erat in regionem gentium pedibus

evangelizantium, quae erant juxta desertumillorum, quibus jam tunc dicebat:

“Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta(Matth. XXIII),”

non in ipsum desertum, quod erat illiincredulitas Judaeorum. Sacerdos ergo insilentio stans, et silenter super oblata dicensorationem, sanctum praeparat sacrificium, quia

Dominus noster, etiam cum se absconderet, necpalam apud Judaeos ambularet, salutare nobispassionis suae meditabatur sacramentum. Quia vero proximo jam Pascha, cum multi

Page 109: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 109/1271

ascendissent in Hierosolymam ut sanctificarentseipsos ante Pascha, et requirerent eumdicentes:

“Quid putatis; quia non venit ad diem festum?Dederant autem pontifices, et pharisaeimandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicetut apprehendant eum. Venit Dominus Jesus

Bethaniam ante sex dies Paschae, ubi fueratLazarus mortuus, quem suscitavit, et feceruntcoenam ibi, et Martha ministrabat, quia tunciterum ambulabat palam, ita ut Lazarus essetunus ex discumbentibus cum eo (Joan. XI

XII).”

Levat iterum sacerdos vocem suam dicendoPer omnia saecula saeculorum. Dicturusquerem attentione dignam, praemittit

salutationem, optans nos quoque tales essecum quibus manere Dominus, et apud quosconvivium facere dignetur. In mente enim tunc

Page 110: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 110/1271

habere debet Ecclesia mulierem illamformosam, quae attulit ad convivium illud

“alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, eteffudit super caput ipsius recumbentis (JoanXII),”

et audire, quod dicere incipit sacerdos: Sursum

corda, Habemus ad Dominum, ut et ipsa, sicut vere mulier unguentaria, sursum ad ipsamdivinitatem Filii Dei levet cor suum, et illudcaput aequale Deo Patri fide contingensunguento perungat catholicae confessionis

quam sacerdos subsequendo canit. Gratiasenim agere debemus omnipotenti Deo nostroper Christum Dominum nostrum, credendo etconfitendo quod per ipsum majestatem ejuslaudant angeli, adorant dominationes, tremunt

potestates, etc. Nimirum hoc est, divinitatis ejusarcanum contingere principium, et odoriferumsuper caput ejus effundere pietatis unguentumHoc unguentum ex medulla pigmenti

Page 111: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 111/1271

confectum est evangelici, scilicet ex eo quodJoannes ait de Verbo, quod

“in principio erat Deus apud Deum. Omnia peripsum facta sunt et sine ipso factum est nihil(Joan. I).”

Hujus nunc odore domus Ecclesiae repleta est

sed muscae morientes perdiderunt ejussuavitatem (Eccle. X), videlicet omnes haereticisordibus obvoluti, quos erroris stercora fetorepascunt, et verba veritatis bono odoreinterficiunt. Igitur sacerdos post interjectum, ut

dictum est, silentium, quasi post Dominilatibulum, vocem levans, ipsum palam venientem in Bethaniam, palam convivantemet unguento delibutum quodammodorepraesentat. Et illam sacrae confessionis

unctionem sic determinat mulier illa magnaquae est sancta Ecclesia, ut cum angelis etpueris, qui in crastinum obviaverunt Dominocanentes, ramosque palmarum sublevantes

Page 112: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 112/1271

(Matth. XXII), decantet hunc devoti pectorishymnum: Sanctus, sanctus, sanctus, DominusDeus Sabaoth (Isa. VI), etc. Ubi enim diciturHosanna in excelsis. Benedictus qui venit innomine Domini, praedictum piae confessionisunguentum dimittit, ut non solum caput, sed etpedes ungat Domini, passionem mortalishominis fideliter respiciens, ad quam cum

praedictis turbae multae laudibus benedictusadvenit.

Page 113: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 113/1271

CAPUT V. De secreta.

Post laetam populi acclamationem sequiturhistoria secreti moeroris, et profundi causasilentii. Secreta namque memoria Dominicaepassionis est, quam diu choro silentium indicitquae per hebdomadam ante paschalem ordinehoc cucurrit. Eadem die, qua laudes acclamatae

sunt ipsi Filio David, decima luna, quandoinferebatur in domos Judaeorum typicus illepaschalis agnus (Exod. XII), ingressus est hic Agnus Dei civitatem Hierusalem, et nequissimislanistis obsessus, multis insidiis quaerebatur ad

mortem, traditus a Deo Patre,

“qui proprio Filio suo non pepercit, sed pronobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII),”

traditus nihilominus a semetipso quia

“dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis(Ephes. V).”

Page 114: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 114/1271

 Secunda feria et tertia nihil proficiunt (JoanXII), dum eum contingere non audent populimetu (Matth. XXVI; Luc. XXI), qui circa illummultus adque audiendum illum totus eratQuarta feria Judas unus ex duodecim, a diabolosupplantatus, vendidit illum Pharisaeis ettradere spopondit, ut caperent cum sine turbis

(Marc. XIV). Feria quinta jam agone propinquotestamentum suum scribit haeredibus suisconsignans eis thesaurum corporis et sanguinissui (Luc. XXII). Eadem nocte capitur, ligatur, etilluditur (ibid.). Feria sexta crucifigitur, primo

linguis Judaeorum, post manibus gentiliumtandem hora nona facto terrae motu tradiditspiritum (Matth. XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII)Sabbato quievit in sepulcro. Prima Sabbatiresurgens a mortuis, pacem discipulis, pacem

omni mundo annuntiavit (Matth. XXVIII; JoanXX). Horum omnium forma faciesque vera, itasecreto repraesentatur in canone, eorumqueprocursu, et vere vivo flumine super panem et

Page 115: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 115/1271

 vinum confluente, tam veram divinitatem veramque humanitatem Christi in coelosedentis et regnantis excipimus, quam veramsubstantiam ignis a sole supposita crystallisphaera exigua, fere quotidie mutuarepossumus. Hoc sole operantur manus Christitornatiles aureae, plenae hyacinthis (Cant. V)ejus, qui dixit:

“Sine me nihil potestis facere (Joan. XV).”

Manus, inquam, Christi hoc operantur permanus sacerdotis, quae manibus suis

confortatae sunt, maxime, quia ut hoc operaricum ipso et per ipsum et in ipso possint, oleosancto pro clavis passionis ejus signatae suntIgitur singula eorum quae supra digesta suntquibus in locis commemorentur in canone

laboriosum non est investigare, praesertim cumquaedam ex ipsis per se satis evidenterappareant.

Page 116: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 116/1271

CAPUT VI. Te igitur.

 Ab initio canonis, quod est: Te igiturclementissime Pater, usque ad eum locum, quipridie quam pateretur, quatuor dierum rationesadnotantur, quorum in primo verus Agnus, aDeo Patre vel a seipso, ut dictum est, traditus(Rom. VIII; Ephes. V), illatus est in domos

Israel, veniens in civitatem Hierusalem. Quaeillatio vel traditio trina crucis figura signaturdicendo uti accepta habeas haec dona, haecmunera, haec sancta sacrificia illibata. In quartoautem a Juda traditus et venditus est quae

 venditio vel traditio item tribus crucibusinsignitur dicendo benedictam, ascriptamratam. Illic Ecclesia, quae prius prae nimiapaupertate non habens hostiam, quam offerretdicebat:

“Quid retribuam Domino pro omnibus quaeretribuit mihi (Psal. CXV),”

Page 117: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 117/1271

gratias agit sanctae Trinitati, quod meruitcalicem salutaris accipere, et nomen ejusinvocare. Haec dona, inquit, haec numeraEadem sacrificia dona sunt, munera sunt: Donaquia nobis ab ipso data; munera, quia a nobisilli oblata. Donum enim est quod a superioredatur; munus quod ab inferiore. Illic, inquam jam in prima actione commemoratio omnium

fit, quorum idem sacrificium, quique illi verasimilitudine conveniunt, in eo quod cum sintmulti, sic per unam fidem unumque spiritumin unum corpus Ecclesiae sunt conjunctiquomodo panis ille de multis confectus est

granis, et vinum illud de multis confluxit acinisHi autem sunt, non solum apostoli et martyressed et omnes fideles, illorum meritis speranteshoc sibi proficere ad salutem, quibus jamproficit ad honorem. Igitur quomodo [quoniam]

et scriptum est: Alienigena non vescetur ex eisquoniam sancta sunt (Exod. XXIX); solumillum assumimus ad esum hujus Agni quinostrae conjunctus est domui (Levit. XXII)

Page 118: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 118/1271

scilicet omnem domesticum fidei (Gal. VI), aprincipe usque ad plebeium, ab apostolo usquead publicanum.

Page 119: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 119/1271

CAPUT VII. Hanc igitur oblationem.

In orationis tomo sequenti, sic sacramoblationem, quomodo diligentem publicaesalutis legationem benedictam, ascriptamratam, rationabilemque fore deposcimusLegatio namque est regis ejus,

“qui cum decem millibus non valens occurrereei, qui cum viginti millibus venit ad se, mittensrogat ea quae pacis sunt (Luc. XIV).”

Nam quia de solis factis justificari non valemus

coram illo, qui non solum de factis, sed et decogitationibus rationem exacturus, quasi cumduplici venit exercitu, praesentis sacrificiilegationem mittentes, rogamus ea quae pacissunt. Magnae autem laudis est, sic legationem

hanc peragere, ut ab illo, cui mittitur, mereatur benedici eloquium Ecclesiae, sicut benedixitDavid sapienti Abigail, dicens:

Page 120: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 120/1271

“Benedictus Dominus Deus Israel, et benedictum eloquium tuum et benedicta tuquae prohibuisti me hodie, ne irem adsanguinem, et ulciscerer de manu mea (I RegXXV).”

 Abigail namque, quod interpretatur patris meiexsultatio, scilicet sancta Ecclesia, quondam

uxor Nabal, id est stulti, videlicet diabolilegatione praesentis sacrificii, praevenit Verbum David, id est manu fortem veldesiderabilem Christum, perferentempersecutiones Saul, id est, in passionem mortis

agonizantem, rogatque pacem, ne se ulciscaturmanu sua propter stultum Nabal ita, ut ipsaquoque cum illo aeterna damnatione pereatQuae quoniam absque consilio vel conscientiastulti illius festinat, et praemissa munera

oratione subsequitur et adorans loquitursapienter quae pacis sunt, oblationem perficit benedictam, dum benedicitur eloquium ejus, etascriptam, dum nulla oblivione deletur; et

Page 121: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 121/1271

ratam, dum data remissio peccatorum, nullaulterius sententiae mutatione convellitur.

Page 122: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 122/1271

CAPUT VIII. Qui pridie quam pateretur, usquein mei memoriam facite.

Miraculum tantae novitatis integrescit, etquidquid dicere conamur, collatus cum resermo, vix ullius apparet esse momenti. Nammaxime, cum ad summi sacramenti verticemcum ad ipsam perventum est sancti sacrificii

mentem, disparet sermo, lingua deficit, etincircumcisa labia mentem nihilominusincircumcisam in suis coeptis, temeritatisimpudentiae, coarguunt.

“Quis enim novit ordinem coeli, aut ponetrationes ejus in terra?”

(Job. XXXVIII.) Ordo namque coeli praesentiex capitulo nobis effulsit, cujus claritatem ferre

non valuit saepe nominatus et nominandus Achis (I Reg. XXI). Abiturus hinc in sacrariumcoeli pontifex summus per viam passionissacrificat modo mirabili secundum ordinem

Page 123: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 123/1271

suum, secundum coelestis sacrificii ritumaccipiens panem in sanctas ac venerabilesmanus suas, et dicens:

“Hoc est corpus meum,”

accipiens praeclarum calicem vini, et dicens:

“Hic est calix sanguinis mei (Matth. XXVI).”

Quid ergo? silebimus, et silentio nostro videbimur consentientes esse his, quorumpolluta labia non tetigit Seraphim rubenti

calculo (Isa. VI), quem attulit de altari, et dicuntsemper: Quomodo est? quomodo est? Imoclamemus. Et ne desit quid clamemuspulsemus et ostium amici, qui tres panescommodare consuevit (Luc. XI), id est fidem

spem, charitatem, quae in hoc maxime negotionecessaria sunt. Patitur enim nos, noncontradicentes, sed nosse cupientes. Igitur neomnino nesciamus quomodo est, libet nunc

Page 124: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 124/1271

intueri in ordine tam admirabilis sacrificii triaquae in opere cujuslibet auctoris egregiirequirere consuevimus, id est materiamintentionem, causamque finalem siveutilitatem. Quae cum singula nobis, fidei manupulsantibus, gratiae clavicula secretarius veritatis aperuit,

“et si nondum facie ad faciem, saltem perspeculum et in aenigmate, videbimus, quomodoest (II Cor. XIII).”

Page 125: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 125/1271

CAPUT IX. Materia.

Materia vel substantia sacrificii, quod erat tuncet nunc est in manibus pontificis nostri, nonsimpla est, sicut nec pontifex ipse solius divinae vel solius humanae substantiae est. Est enimtam in pontifice quam in sacrificio divinasubstantia, est et terrena. Terrena in utroque

est, id quod corporaliter vel localiter videripotest: divina in utroque, verbum invisibile est

“quod in principio erat Deus apud Deum.”

Nam cum diceret idem magnus pontifex panemet vinum tenens,

“hoc est corpus meum, hic est sanguis meus,”

 vox erat Verbi Incarnati, vox aeterni principii verbum antiqui consilii. Verbum quodhumanam acceperat naturam, id est in carnemanens, panis et vini accipiebat substantiam

Page 126: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 126/1271

 vita media, panem cum sua carne, vinum cumsuo jungebat sanguine. Quemadmodum incorporeis sensibus menti et corpulento aerimedia lingua intervenit, et utrumqueconjungens unum sermonem efficit, quo inaures dimisso, id quod audibile est, citoabsumitur et transit: sensus autem sermonis etin dicente et in eo qui audit, integer permanet et

inconsumptus. Sic Verbum Patris, carni etsanguini, quem de utero Virginis assumpseratet pani ac vino, quod de altari assumpsitmedium interveniens, unum sacrificium efficitquod cum in ora fidelium sacerdos distribuit

panis et vinum absumitur et transit. Partusautem Virginis cum unito sibi Verbo Patris, etin coelo et in hominibus integer permanet etinconsumptus. Sed in illum, in quo fides nonest, praeter visibiles species panis et vini, nihil

de sacrificio pervenit. Quemadmodum asinusad lyram, cum irrationales aures arrigit, sonumquidem audit, sed modum cantilenae non

Page 127: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 127/1271

percepit. Tales comparantur Judaeis velpatribus eorum, de quibus Dominus:

“Patres, inquit, vestri manducaverunt manna etmortui sunt (Joan. VI).”

Qui autem cum fide accipiunt, illi comparanturde quibus Apostolus:

“Patres nostri, inquit, omnes eamdem escamspiritualem manducaverunt, et omnes eumdempotum spiritualem biberunt (I Cor. X).”

Nam alii per incredulitatem patres suntJudaeorum et haereticorum, alii per fidesPatres apostolorum atque credentium. Panisergo invisibilis, qui de coelo descendit, vita estPanis visibilis, qui de terra crevit, unus tamen

panis est, quomodo qui de coelo descendit, etqui conceptus et natus est de utero Virginis,Christus unus est. Quapropter qui visibilempanem sacrificii comedit, et invisibilem a corde

Page 128: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 128/1271

suo non credendo repellit, Christum occiditquia vitam a vivificato sejungit, et dentibus suismortuum laniat corpus sacrificii, atque per hocreus est corporis et sanguinis Domini (I CorXI). Sed dicit adversarius: Vivens et sensibilis incorpore suo mobilisque est Deus et homoChristus. Corpus autem sacrificii vitam nonhabet, sensum non habet, mobile non est. Hoc

assumpto concludit sic:

“Corpus igitur Domini non est, Christus nonest.”

 Ad haec, inquam, obsecro te, quam in corporeDomini vitam requiris? Est enim vita animalisest et vita spiritualis. Animalis vita quinquesensibus fungitur, visu, auditu, gustu, odoratuet tactu. Haec vita animalis est, carnalis est,

caro est:

“Dominus autem dicit, quia caro non prodestquidquam (Joan. VI).”

Page 129: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 129/1271

 Si enim Judaei carnem quam crucifixeruntconcidere et devorare sicut carnem agnimaluissent aut potuissent integram vivamqueabsorbere, sicut cetus maris viventem absorbuitJonam (Jon. II), nihil illis profuisset, imomajori sacrilegio conscientias suas polluissent Animalis igitur vita, quia caro est, si in corpore

Domini adesset, nihil nobis prodesset, acpropter hoc illam requirere superfluum estNam quid coelestis homo per sacrificiumcoeleste hoc administraret quod nobis nondeerat? Non enim prudentiae ejus est

curiositatem nostram non necessariis pasceremiraculis. Quaerebat hoc curiosus Herodesquando erat ex multo tempore cupiens Jesum videre, quia sperabat signum aliquod ab eo fieri(Luc. XXIII). Quod quia non fecit, sprevit illum

et remisit indutum veste alba. Solam ergo vitamspiritualem in sacrificio nobis administraresapientiam ejus decebat. Et nostrae necessitatiexpediebat, quae est sanctificatio et benedictio

Page 130: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 130/1271

misericordia et veritas, justitia et pax. Haecautem ejus vita spiritualis sic est in corporesacrificii, absque vita ejus animali, quomodo luxsolis absque calore ejus in corpore lunae nobisrepraesentatur. Igitur his pariter ex rebussacrificium nobis constituit pontifex summusquibus totus homo vegetatur, id est ex VerboDei, in quo vivit homo (Deut. VIII), et ex terrae

fructibus, quibus solum vivit corpus, hisduntaxat qui omnium primi sunt. Panis enimeorum, quae ad esum, vinum eorum, quae adpotum pertinent, primum est.

Page 131: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 131/1271

CAPUT X. Intentio.

Intentionem tanti operis, purissimum oculumtam lucidi corporis dum quaerimus, nosterquoque simplex oculus, et lucidum debet essenostrum corpus, id est, ut ducamur discendi voto, non contradicendi proposito. Ubi ergoinveniemus admirabilem hujus pulchritudinis

oculum, scilicet quo tendat tantum tam pulchrioperis sacramentum? In capite ipso, in eodemquod sonuit nobis, verbo veritatis. Ait enim:

“Haec quotiescunque feceritis, in mei

memoriam facietis. Qui habet aures audiendi(Matth. XXVI),”

sic accipit hoc dictum, sicut lacrymabilemmorientis pro filiis patris affectum, sicut

germanae pietatis eloquium, sicut praeacutum vulnificae charitatis spiculum.

Page 132: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 132/1271

“Quia venerat ejus hora, ut transiret ex hocmundo ad Patrem,”

quia verum erat quod dicebat discipulis,

“quo ego vado, vos non potestis venire (JoanXIII).”

Et Petro dicenti:

“Domine, quo vadis? Quo ego vado, inquit, nonpotes me sequi (ibid.);”

quia, inquam, non poterat eum tunc sequihaereditatem illis competentem scribens visibilem sui memoriam commendabat. Nonenim Scripturarum solam commonitionem adhoc sufficere judicabat. Obliviosum namque et

ex magna parte indocilem aegrotum, scilicetgenus humanum curandum susceperat. Ecce videmus ejus, quae in sacris Scripturis estmedicinalis disciplinae difficultatem. Quota

Page 133: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 133/1271

enim pars nostri capit illam, quae in sanctoEvangelio fragrat tam optimis unguentisantidotum illud quod

“in principio erat Verbum,”

Deus apud Deum, per quod omnia facta suntquodque caro factum est? (Joan. I.) Nam illud

quidem ruminare, medela est probatissima, etdulcis faucibus amantis animae, sed tantuscibus valde paucorum est. Praeterea meditatiohaec solius mentis pabulum est, solius animaesanctificatio est. At ille utrumque nostrum

corpus et animam sibi astringere ardebatutrumque infirmum, imo utrumque mortuumimmortalitatis medicamento sanare properabatMagna igitur charitatis arte pigmenta sua Deisapientia composuit, quibus lethargicam magni

aegroti mentem, renovata quotidie suae salutiscommemoratione, percelleret, et infantiliumedentulam plebem animarum, quae Verbiantiqui et aeterni principii solidum non poterat

Page 134: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 134/1271

terere et ruminare cibum dulcissimo hocliquamine confecto, Verbi ejusdem Divinitatemin panis et vini sacramento sorbilareconsuefaceret. Aufer a coetu Ecclesiaequotidianas Salvatoris nostri hujusmodiexsequias, et vide quem merito dicat ipseSalvator,

“quae utilitas in sanguine meo?”

(Psal. XXIX.) Refrigescente enim ea quae hocmodo nunc ubique calet, ejus memoriarefrigescet universa charitas, muta erit fides

claudicabit spes, conticescet magnus ille clamorsanguinis justi Abel (Gen. IV), qui per traditumtanti sacrificii ritum quotidie reparat vocemquotidie laxat os bibentis, et vociferantis terraescilicet Ecclesiae, maledictum coarguens Cain

et maturam indigne fusi sanguinis vindictamreposcens. Calente ergo memoria tam celebricharitas Christi concalescit, perstat superfundamentum suum aedificium fidei, spes

Page 135: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 135/1271

quotidiana peccatorum remissione reviviscit(Matth. XXIV).

Page 136: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 136/1271

CAPUT XI. Utilitas.

Utilitas haec est in virtute hujus sacramentiquod ejus ope fit possibile his, qui in terra suntin coelum ascendere. Aliter namque illudpossibile non est; ait enim Salvator:

“Nemo ascendit in coelum, nisi Filius hominis

qui est in coelo (Joan. V).”

Uni et soli qui descendit de coelo, Filio hominisquia una persona est cum Filio Dei, cum VerboPatris, quod de coelo descendit, et de corde

Patris in uterum venit Virginis, uni, inquam, etsoli Filio Dei Filioque hominis, tanquam suocapiti cuncta membra corporis adnectuntur(Coloss. II), omnes qui in fide hujus sacramentiin plenitudine hujus charitatis sunt recepti, et

sic unum corpus, una persona, unus Christuscaput cum suis membris in coelum ascendit(Ephes. V), dicitque gratulabundus gloriosamDeo assignans Ecclesiam:

Page 137: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 137/1271

 “Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carnemea (Gen. II).”

Et ostendens se atque illam in personaeconvenisse unitatem, et erunt, inquit, duo incarne una. Magnum hoc sacramentum est. CaroChristi, quae ante passionem solius erat caro

 Verbi Dei, per passionem ita crevit, adeodilatata est, ita mundum universum implevit, utomnes electos, qui fuerunt ab initio mundi, velfuturi sunt usque ad ultimum electum in finesaeculi, nova conspersione hujus sacramenti, in

unam Ecclesiam faciat Deum et hominesaeternaliter copulari. Caro illa unum eratgranum frumenti, quod antequam cadens interram mortuum fuisset, nunc postquammortuum est, crescit in altari, fructificat in

manibus et corporibus nostris, et ascendentemagno et divite domino messis, terramfructiferam, in qua crevit, secum vehit in horreacoeli (Joan. XV).

Page 138: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 138/1271

CAPUT XII. Unde et memor es, Domine; usqueet calicem salutis perpetuae.

Quoniam ergo tanta est commendatae utilitasmemoriae, tria sibi beata Ecclesia deincepsejusdem memoriae proponit insignia, scilicettam beatam passionem, nec non et ab inferisresurrectionem, sed et in coelos gloriosam

ascensionem. Quorum primum Ecclesiae vulnerat charitatem, alterum confortat fidemtertium laetificat spem. Ubi enim dicenshostiam puram, hostiam sanctam, hostiamimmaculatam, panem sanctum vitae aeternae

et calicem salutis perpetuae, quinarium crucissignaculum panis et vini imprimit substantiaeChristo sedenti ad dexteram Patris veraciter, utdictum est, concorporatae, eruditumcontemplatorem rerum ad illam beatam

passionem mittit. Nam abhinc usque dumcorporale desuper auferat, pendentis in crucespirat agon, et passio Domini. Haec ergo suntilla viventis petrae foramina, in quibus formosa

Page 139: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 139/1271

est et immaculata columba, scilicet Ecclesia; inquibus tunc certius nidificat, cum intra verbapraedicta, vel quinque crucis signacula, quinquedilecti sui plagas, videlicet duas manuumtotidemque pedum, unam lateris, fida tenet etcontemplatur memoria.

Page 140: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 140/1271

CAPUT XIII. Sicuti accepta habere dignatus esmunera Abel, et reliqua.

Sicut similitudinis est, non quantitatis. Multoenim acceptius hoc sacrificium est Deo, quamquod obtulit Abel, quod obtulit Abraham, quodobtulit Melchisedec. Valet namque amplius resquam umbra; veritas, quam figura. Ipsam ergo

similitudinem desideremus magis quamacceptionis quantitatem. Similes offerendosumus Abel, si recte offerentes, nihilominusrecte dividimus; quod quia Cain non fecitpeccavit (Gen. IV). Sua namque cui debebat

Deo recte obtulit, sed seipsum sibi retinens, etcor suum Deo auferens, male divisit. Abel verointus in corde suo sacrificium justitiae obtulitquia non seipsum sibi retinuit, sed Deosubdidit, ac propter hoc ad exteriora ejus

munera Dominus placide respexit. Similiter Abraham, egregia fide totum se prius offerebatet propter hoc cum offerret sua, placidasofferebat hostias (Gen. XXII). Quod ut sciremus

Page 141: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 141/1271

et imitaremur nos, patrios ab illo Deus affectusexegit, et immolari [adde filium] sibi jussitstatimque promptum ejus animum invenit, imonobis ostendit. Melchisedech quoque nisiseipsum prius obtulisset, et in sublime altareDei cor suum deposuisset, non potuissetpraevidere causas, quarum intuitu panis et vinisacrificium sine exemplo prius obtulit (Gen

XIV). Itaque et nos, si assistentes adofferendum recte, ut dictum est, dividimus, idest, prius nosipsos offerentes, arietinam spirituspropter viam, taurinamque feritatemhircinamque libidinem jugulantes

mortificamus, juxta illud quod in psalmocanimus:

“Holocausta medullata offeram tibi cumincenso arietum, offeram tibi boves cum hircis

(Psal. LXV);”

recte divisimus, et idcirco, sicut munera Abelsicut sacrificium Abrahae, sicut Melchisedech

Page 142: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 142/1271

immaculatam hostiam, nostra sacrificiaDominus accepta habere dignatur. Et juxtaconsequentem orationem, jubet haec per manussancti angeli sui perferri in sublime altaresuum, et in conspectu divinae majestatis suaeinlocaliter atque invisibiliter. Ubique enim estmajestas inlocalis et invisibilis, ubique sublimealtare ejus, quod est Ecclesiae catholicae fides.

Page 143: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 143/1271

CAPUT XIV. Nobis quoque peccatoribus.

Moris est plerisque Ecclesiis, cum ad id ventumest:

“Nobis quoque peccatoribus famulis tuis,”

paululum expressa voce silentium rumpere

Namque in illo Dominicae passionis articulosubvenire nobis debet in mentem latronisconfessio (Luc. XXIII), simulque responsioDomini de tribunali crucis, illum paradisoadjudicantis.

Page 144: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 144/1271

CAPUT XV. Per quem haec omnia, Dominesemper bona creas.

Tandem cum tribus illis crucibus, quibus edicitsacerdos,

“per quem haec omnia, Domine, semper bonacreas, sanctificas, vivificas, benedicis,”

passio Domini consummatur, et illud nobiscommemoratur, quod clamans voce magnaemisit spiritum (Matth. XXVII). Quapropterstatim corporale aufertur, quia velum templi

scissum est, imo quia quae de illo scripta eranthactenus clausa et operta fuerant, et erat verbum absconditum ab eis, quidquid ipse depassione sua praedixerat, nunc autem ubiconsummatum (Luc. XXVIII), etiam revelatum

est. Quodque discooperto calice trinum dehostia super calice pingitur crucis signaculumdicendo:

Page 145: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 145/1271

“Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,”

confessionem exprimit cum voce centurionisqui viso terraemotu, et his quae fiebantclamavit voce magna:

“Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII).”

Duae vero cruces, quae pinguntur in laterecalicis, dicendo, omnis honor et gloriasacramenta nobis sanguinis et aquaerepraesentant, quae patefacto latere Dominilancea militis, in redemptionem salutis nostrae

profluxerunt. Tunc accedit diaconus, etexaltatum parumper sacrificium de altarireverenter, tam ipse quam sacerdos iterumdeponit, quia venit Joseph ab Arimathaea cumcenturione, et Nicodemus quoque et

impetratum a Pilato corpus Jesu deponentessepelierunt. Sepelierunt, inquam, quod nobis ineo significatur quod calix iterum corporalicooperitur. Ibi competenter beatus Gregorius

Page 146: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 146/1271

Dominicam orationem dici constituitincongruum esse astruens, ut cum superEucharistiam oratio diceretur quamscholasticus composuit, ipsa oratio nondiceretur, quam per se ipse Dominus nosterdictitavit. Quod cum a Graecis accepisse videretur, in hoc tamen differre voluit, ut cumapud Graecos ab omni populo dicatur, apud nos

a solo sacerdote cantetur. Tunc ergo quia Jesusut dictum est, clamans voce magna tradiditspiritum, centurio clamavit dicens:

“Vere Filius Dei erat iste,”

et mulieres lamentabantur flentes Dominumlevat sacerdos vocem, dicendo:

“Per omnia saecula saeculorum,”

et Dominicam orationem. Similiter chorusrespondendo, imitantes paucos fideles, quicontrito et confracto corde lugebant Dominum

Page 147: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 147/1271

 veluti quondam occisum Abel invidi furorefratris maligno, pauci parentes impatientidolore et inconsueto cordis dolore lamentatisunt. Post hoc iterum breve silentium fitsabbatum respiciens, quo Dominus in sepulcroquievit.

Page 148: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 148/1271

CAPUT XVI. Pax Domini sit semper vobiscum.

Tunc rursus elevatio vocis bonum significatnuntium Dominicae resurrectionis, dicentesacerdote:

“Pax Domini sit semper vobiscum.”

Quod nobis illud commendat, quia Dominusnoster stans in medio discipulorum suorumdixit eis:

“Pax vobis (Joan. XXIX; Luc. XXIV).”

Interim tenens corpus Domini, quia cognitusest in fractione panis, tripartita fractura suamsanctae Trinitati assignat hostiamparticulamque unam, quae personam insinuat

Filii, sacro sanguini demissam immergit.

Page 149: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 149/1271

CAPUT XVII. Agnus Dei, qui tollis.

Statim ad gloriam ascensionis memoriagaudentis Ecclesiae transcurrit, dicendo:

“Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, misererenobis. Qui sedes ad dexteram Dei Patrismiserere nobis.”

 Ad dandam enim poenitentiam, et remissionempeccatorum Deus illum suscitavit (Hebr. X; Act V), et principem et salvatorem exaltavit.

Page 150: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 150/1271

CAPUT XVIII. De communione.

Tunc religiosa consuetudine legatum nobis asacerdote damus et accipimus invicem pacisosculum, gaudentes atque hoc commemorantesquia

“reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus

(Rom. V),”

nosque colligari debere signantes osculo pacis(Ephes. IV), quod est vinculum perfectionis(Coloss. V). Cantus, quem communionem

dicimus, quem post cibum salutarem canimusgratiarum actio est, juxta illud:

“Edent pauperes et saturabuntur, et laudabuntDominum, qui requirunt eum (Psal. XXI).”

Page 151: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 151/1271

CAPUT XIX. De collecta.

Collectae, quae dicuntur ad complendumorationes sedentis in coelo capitis nostri JesuChristi signant, qui mortuus est, inquit Apostolus, imo qui et resurrexit (Rom. XIV)qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pronobis. Interpellat enim pro nobis pontifex

summus, quia nos per id quod nostri est similisreconciliat, et per id quod Patri est aequalisabsolvit.

Page 152: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 152/1271

CAPUT XX. De “Benedicamus Domino.”

Ultimam particulam diaconus adjicit, id est,

“Benedicamus Domino,”

et hoc dicto populum excitat ad agendas Deogratias pro acceptis beneficiis, quia profecto

Redemptore ad dextram Patris sedente etinterpellante pro nobis, perseverant ejusapostoli, dicentes nobis,

“Semper gratias agite, sine intermissione orate

(Ephes. V; I Thess. V).”

Si autem solemnitas aliqua sit, in illud tempusrespiciens, quo nostrae salutis missio celebrataest, e diaconus dalmatica indutus, perfectionem

designat futurae beatitudinis, tunc dicit:

“Ite missa est.”

Page 153: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 153/1271

Haec enim populi solemnis dimissio estreverenda modulantis enuntiatione nitens reidignitatem exprimere, et quasi extrema manuin abeuntis populi cordibus memoriam ejusstabilire. Hoc autem sacrosanctum altarismysterium idcirco missa dicitur, quia adplacationem et solutionem inimicitiarum(Ephes. V), quae erant inter Deum et homines

sola valeus et idonea missio est.

Page 154: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 154/1271

CAPUT XXI. Quomodo vel a quibus missaeofficium ordinatum sit.

Olim non tanto exterioris apparatu decorismissarum solemnia celebrabantur, nec ab unoquolibet haec omnis religiosi obsequii gloriaconsummata et perpolita est. Pontifices quippesacri, splendida Romanae sedis luminaria, sicut

diversis temporibus affulserunt, ita paulatimstudii sui claritate, venustatem hujus salutarisofficii perfecerunt. Et sicut traditum a Dominoper Moysem sacrificii veteris ordinempraecipue David et Salomon (III Reg. VII)

sacerdotum et levitarum ministerio (I ParXXIII), cantorum multiplici numeropsalmorum divinorum tripudio, templi velaltaris illustri gloria, sacrorumque multitudine vasorum, splendidius amplificaverunt; sic

traditum a Domino mirabilem novi sacrificiiritum, per primos apostolos sancta RomanaEcclesia suscipiens, religiosa fide amplexata estfideli cura conservavit, diligenti apparatu

Page 155: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 155/1271

exornavit. Quae ergo quique eorum contulerint jam dicemus, magis secundum ordinemillorum, quae ordinata sunt, quam eorum, quiordinaverunt.

INSTITUTIO COELESTINI PAPAE.

Coelestinus, papa quadragesimus primus

constituerat, ut psalmi David centumquinquaginta ante sacrificium canerenturantiphonatim ex omnibus, quod ante nonfiebat, sed tantum epistola et evangeliumrecitabantur. Ex hoc instituto excerpti de

psalmis introitus, gradualia, offertoriacommuniones cum modulatione ad missam inEcclesia Romana cantari coeperunt.

GREGORII.

Gregorius, LXI , Antiphonarium regularitercentonizavit et compilavit,

Page 156: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 156/1271

“Kyrie eleison”

a clero ad missas cantari praecepit quod apudGraecos ab omni populo cantabatur. Alleluiaextra Pentecosten ad missas dici fecit. Incanone tria verba hostiae superaddidit,

“diesque nostros in tua pace disponas, ab

aeterna damnatione nos eripi, et in electorumtuorum jubeas grege numerari.”

Orationem quoque Dominicam post canonemsuper hostiam censuit recitari.

SYMMACHI.

Symmachus, XLIX, constituit omni dieDominico, vel natalitiis martyrum,

“Gloria in excelsis”

Page 157: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 157/1271

ad missas cantari: quem hymnum Telesphoruspapa, a beato Petro VII, nocte tantum natalisDomini ad missas, a se in ipsa nocte constitutascantari instituit, et in eo ad angelorum verbaquae sequuntur, adjecit.

GELASII.

Gelasius, XLVII, tractus et hymnos composuitet sacramentorum praefationes cauto et elimatosermone dictavit.

INNOCENTII.

Innocentius, XXXVIII, pacis osculum antecommunionem dari decrevit.

LEONIS.

Leo, XLIII, qui in homiliis declamandis multum valuit, addidit in canone:

Page 158: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 158/1271

“sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.”

DAMASI.

Damasus, XXXV,

“Crebo in unum Deum”

cantari instituit, ex decreto sanctae universalissynodi, a CL episcopis Constantinopolicelebratae.

 ALEXANDRI.

 Alexander VI ad consecrationem Eucharistiaeinstituit, quod sicut de latere crucifixi Dominieffluxit sanguis et aqua (Joan. XIX), ita aqua vino misceatur in ipsa consecratione; nec vinum

sine aqua, nec aquam sine vino debere offerridecernens.

SIXTI.

Page 159: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 159/1271

 Sixtus, VII, hymnum,

“Sanctus, Sanctus, Sanctus”

cantari instituit.

SERGII.

Sergius, LXXX, ultimum hoc instituit, ut intercommunicandum,

“Agnus Dei”

a clero cantetur. Sic studiosa divinae legisEcclesia Romana paulatim protulit de thesaurosuo nova pietatis monumenta, et quoddam velut ex auro lapidibusque pretiosis religiosi

officii sancto sacrificio fabrefecit diadema. Nonquidem sanctius hinc est quam erat prius [addequando] ad sola verba Domini solamqueDominicam orationem consecrabatur, sed

Page 160: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 160/1271

maxime decuit ut fides, quae adhuc erat illotempore rudis, et, ut ait quidam tam doctusquam fidelis, agresti turbida cultu, nudahumeros, intonsa comas, exerta lacertos, ubiornari potuit, maxime in hac parte, tanquam incapite suo, deauraretur, et earum rerum quaesuperius dictae sunt, veneranda similitudinefulgeret.

Page 161: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 161/1271

CAPUT XXII. De azymo.

Cur sancta Romana Ecclesia nunquam insacrificio fermentum admiserit, non otiosequaeritur, nec inutiliter scitur, maxime quiaconsuetudini huic tota hactenus Graeciarefragatur. Nam de fermento Graeci immolantet nescio qua auctoritate suffragante (quae

procul dubio de authenticis nunquam profectaest Scripturis), tam legalem quam evangelicamRomanae Ecclesiae consuetudinem nimispertinaciter abhorrent. Veris persaeperationibus superati sunt, sed

Constantinopolitanae sedis arrogantiamultarum haeresum genitrix, cedere dedignataest. Leo, IX hujus nominis papa, a B. PetroCXLVIII, per Epistolam ad imperatoremConstantinum scriptam, animum ejus

concilians, apocrisiarios suos HunibertumSilvae candidae episcopum, et Petrum Amalitanorum archiepiscopum, Fridericumquoque VII levitam et cancellarium

Page 162: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 162/1271

Constantinopolim dirigens, multas Graecorumconfutavit haereses, qui inter caetera Latinos vocabant Azymitas, et eos nimis persequenteseorum ecclesias claudebant, et Michaelempatriarcham, a gratia et palatio imperatorisremotum, excommunicationis gladio percussitTantis autem haeresibus fermentata estGraecia, ut mirum videri non debeat hoc quod

de fermento immolat. Tantae econtrasinceritatis semper fuit sancta RomanaEcclesia, ut cui deest Scripturarum notitia, velargumentandi facultas, sola illi de azymo contraGraecos sufficere debeat ejus auctoritas. Nam

Constantinopolitana non solum haereticos, sedet haeresiarchas protulit multos. Romana veroEcclesia, super apostolicae fidei petram altiusfundata, firmiter stetit, et tam Graeciae quamtotius orbis haereticos semper confutavit, et de

excelso fidei tribunali data sententia judicavitScripturarum tamen suffragia deesse nondebent, ne ullam tam sincera auctoritas videatur passa esse jacturam. Quae certius

Page 163: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 163/1271

atque commodius peterentur, si vel scripto velauctore certo constaret, quid rationis superfermentato sibi videantur habere Graeci. NamRomanae Ecclesiae consuetudo legalibuspropheticis, evangelicis atque apostolicisrationibus consona est. Ferunt tamen quidamhanc a Graecis fermentati se audivisserationem, eo quod Maria praegnans de Spiritu

sancto facta fuerit, atque ideo per fermentatumsignari recte Dominicam incarnationem, etmanifestum virginei ventris tumoremQuicunque ex eis huic innituntur rationilongius a sanae doctrinae regula absunt, quam

si nullas omnino supradictae rei causasredderent. Quid enim ideo fermentatumofferunt, ut impraegnatum et tumidum Mariaesignificent uterum? Nempe hoc respectu panemsacrificii Mariam, vitium autem panis, id est

fermentum Christum ejus filium esse voluntHaec ratio duabus ex causis evidentibusinfirmata contemnitur. Primo, quia non Mariaesed Christi solius, qui solus pro nobis crucifixus

Page 164: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 164/1271

est, corpus offerre debemus. Secundo, quiafermento, ut aliquid boni significari mereaturnulla omnino sacrae Scripturae de Veteri autNovo Testamento auctoritas suffragaturpulchrius atque rationabilius memoriamDominicae incarnationis ex sancto Evangeliorecognoscimus. Nam quod dixit Dominus depane quem accepit,

“hoc est corpus meum (Matth. XXVI),”

quoties illa sacrosancta actione iteramusincarnationem ejus ita nobis reparamus, ut ad

hoc non uterum beatae Mariae, sed solam ejusfidem, per quam concepit, necessariamhabeamus. Est autem ejus fidei signum altare visibile, sicut recte placet doctoribus EcclesiaeIgitur cum Dei Verbum per fidem Ecclesiae

descendens, panem accipit de signo fidei, quodest altare, renovatur nobis illud quod idem Verbum Dei, per fidem Virginis descendens inuterum ejus, carnem assumpsit. Atque ita

Page 165: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 165/1271

incarnationem Dominicam nobis reparamusnon sicut fermentum in pane significanteMariam, sed sicut Dei Verbum in paneCatholicam significante Ecclesiam, in eo quodsicut unus ille panis de multis confectus estgranis, sic Ecclesia de multis hominibus unaconsistit per fidei unitatem. Significari autempane illo dixi Ecclesiam, non in eo quod offertur

et consecratur, sed in eo quod de multis, utdictum est, granis conficitur. Nam in eo quodconsecratur, nec ipsum individuum corpusDomini significat, sed est transfusio in se Dei Verbo per fidem passionis, resurrectionis et

ascensionis Domini. Dominus enim non hocsignificat, sed,

“hoc est corpus meum,”

inquit. Infirma ergo et merito contemptibilis estsupradicta fermenti ratio. At vero azyma tam exevangelica quam ex legali auctoritate profectasunt. Nam Dominus et in lege, ubi typicum

Page 166: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 166/1271

paschae sacrificium mandavit, fermentum abjici jussit (Exod. XII; Deut. XVI), et in Evangelioubi novum sacrificium primus celebravit, azymanihilominus ipse consecravit. Et ne forte alitersuspiceris, fermentum in domibus Israel tuncnon inveniebatur, lege enim Domini sancitumerat. Dum ergo a vetere ad novum sacrificiumproficiscens, azyma non reliquit, sed azyma

 benedixit, fregit, dedit discipulis suis dicens,

“hoc facite in meam commemorationem (MarcXIV; Luc. XXII),”

nunquid de fermento quidquam dixit autquestus est, quod cogente consuetudine legisfermentum sibi defuerit? Imo qui in lege deazymis jussit, in gratia quod contrarium eratstatuere non debuit. Notandum quippe est, et

animo memori retinendum, nullas antiquaelegis consuetudines, contrariis supervenientibusex Evangelio decretis, esse destructas. Sed quaeabolitae sunt vel destructae, melioribus non

Page 167: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 167/1271

contrariis cesserunt, ut circumcisio baptismoNam circumcisio bona quidem, sed baptismusmelior. Nec mutabilitate usus est Deus, dum bono praetulit melius, praesertim cum bonumillud irritum fecisset ille populus, sicut ipseDeus improperat illis per prophetam dicentem:

“Et irritum fecistis pactum meum (Malach. II),”

etc. Magis autem praeputium oppositum videtur circumcisioni, scilicet ut habitusprivationi. Sed Dominus de praeputio nihildixit, imo de utroque tacuit,

“quia circumcisio nihil est, praeputium nihil estait Apostolus, sed fides quae per dilectionemoperatur (Galat. V).”

 At vero azymum et fermentum manifesteopposita sunt, ut contraria immediata. Igiturnon decebat Deum, ut tanquam sibimet

Page 168: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 168/1271

contraria, abjecto azymo de fermentopraeciperet de quo ante prohibuerat dicens:

“Non immolabis super fermento sanguinemhostiae tuae (Exod. XXIII).”

 Approbat vero Deus azymum, non propteripsum, sed propter id cujus est signum

Significat quippe sacrificantibus nobis, utepulemur paschali convivio,

“non in fermento malitiae et nequitiae, sed inazymis sinceritatis et veritatis (I Cor V).”

Nec ideo rei tam necessariae significatio haecrejicienda est, quia de legis antiquaecaeremoniis illam constat esse profectam. Nonenim cunctas legis antiquae significativas

consuetudines abjecimus (Exod. XII). Adhucquippe plenariam lunae faciem consideramusnec unquam in defectu ejus pascha celebramuset quotidie thus sacrum Domino in odorem

Page 169: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 169/1271

suavitatis adolemus, et oleum unctionissanctum apud nos est (Levit. II; Exod. X), et protubis campanas habemus, et multa ejusmodi(Num. X). Nam illa quae significantur, quoniam bona sunt moralia, significationes ipsas omnesquidem lectione, quasdam vero actu quoquecelebramus, ut significata ipsa nostris sensibusopportune importune ingerantur. Quis hoc

improbare audeat? De gentibus quoqueexemplo apostolorum atque doctorum, solemusauferre, si qua ab aliis probe dicta vel facta suntet tanquam captivae mulieris ungnes pilosquesuperfluos amputare (Deut. XXI), ut ab

alienigena falsitate mundata sententiathalamum veritatis digna sit introire. Nonneergo familiarius aut justius antiquitatumsuarum reminiscitur Ecclesia? quae in Canticiscanticorum gloriatur et dicit:

“Omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavitibi (Cant. VII).”

Page 170: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 170/1271

Igitur azyma non propter hoc abjicienda erantquia significationis gratia in antiqua lege traditafuerant, quin potius ideo retinenda, quia quodsignificant, optimum, et huic tempori gratiaemagis congruum est. Significant enim id quodapostolica tuba probabiliter sentiendumpersonat, videlicet ut inter Christum, qui demassa peccatrice carnem sine peccato, tanquam

azymum assumpsit de fermentato, etChristianum populum ita nequitiae et malitiaenihil intersit, quomodo in azymo pane cumfermento, et aqua nihil veteris massae autalienae confectionis intervenit (I Cor. V). Aqua

namque populum significat, juxta illud:

“Beati qui seminatis super aquas (Isa. XXXII).”

Frumento autem significari Christum, nullo

melius quam ipso auctore probamus, quiseipsum mortificandum infidelitate Judaeorummultiplicandum fide populorum, figuratepraedicans:

Page 171: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 171/1271

 “Nisi, inquit, granum frumenti cadens in terrammortuum fuerit, ipsum solum manet; si autemmortuum fuerit, multum fructum affert (JoanXV).”

 Aqua frumento mista sine fermento, simplicesdebere esse significat populos, Christo per

fidem conjunctos. Cum ergo monimentum sitsinceritatis et veritatis ejus, in cujus azymis nosepulari hortatur Apostolus expurgato veterifermento (I Cor. V), ut simus nova conspersio jure inter utilia legis antiquae signa, reservata

sunt azyma, auctore magno pontifice Christo, etper succedentem sibi beatum Petrum, RomanaeEcclesiae fideliter delegata. Quae beata, quod infundamento suo petram illam excepit, quam insuo veritas ore laudavit et beatificavit (Matth

XVI), tali structura super illam aedificata est, utcontra omnes haereses perstaret murusinexpugnabilis. Et quacunque mundi ex partepericlitata fides ad illam confugit,

Page 172: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 172/1271

 “mille clypeos ex ea, omnemque armaturamfortium (Cant. IV),”

qua se defenderet, pendentem et praeparataminvenit.

Page 173: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 173/1271

CAPUT XXIII. Do ornatu altaris vel templi.

Sacrosanctum altaris ministerium idcirco, utdictum est, missa dicitur, quia ad placationeminimicitiarum, quae erant inter Deum ethomines, sola valens et idonea mittitur legatioCujus divina ratio, quamvis assidui splendorissit, cultus tamen exterior in vasis sacris, in

apparatu altaris et ministrorum ejus, semperquidem sancta, sed pro dierum vel temporumdiversa ratione interdum splendidior est. Auroet argento, lapidibus pretiosis, pro possefidelium singulis in locis splendet festiva

devotio, quae cum in saecularibus ambitionisinsignia sint, in ecclesiasticis et divinis rebuspietatis officia sunt; non quia Deum, quispiritus est, plus aurea quam lutea, plusgemmata quam nuda delectent corpora; sed

quia homines, quod diligunt, cum Deo libenterofferunt, dilectione Dei, qua illud a se separantquidquid illud sit, Deo pretiosum efficiuntDiligunt enim aurum quod maxime

Page 174: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 174/1271

concupiscentia carnis est, et concupiscentiaoculorum (I Joan. II). Cum ergo illud offeruntnon indigenti Deo, sicut David concupitamlibavit aquam Domino, procul dubio sanctum etDeo placitum est quod offerunt (II Reg. XXIII)Nimis reprehensibiliter sic ungerentur pedesluxuriosorum et nequam hominum, quomodosuper pedes Domini unguentum effusum est

quod potuit venundari multo, et daripauperibus (Matth. XXVI; Joan. XII). Sed hocideo laudabiliter fecit Domino devota mulierquia Dominus, cui non indigenti hoc factum estin libra unguenti pistici libram appendit potius

pietatis et fidei, et ideo pro odore, qui respersusest in una domo, memoriam praedicandaemulieris spirare fecit in toto mundo. Igitur dumauro, et lapidibus, ac sericis vestibus honoraturChristus in altaris apparatu, poterat et hoc dari

pauperibus, sed non ideo jure ornatus mensaeDomini reprehenditur, cujus habitus, dum estincultus, non sine culpa eorum despicitur, quiillam ornare posse videntur. Nam quod

Page 175: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 175/1271

Dominus per prophetam arguit populumdicentem:

“Mensa Domini contaminata est (Malach. I),”

ideo facere videtur, quia sine culpa tunc eratquae putabatur contaminatio esse altaris, nudapaupertas. Reversus namque de Babylone

populus, altare tantum fecerat fortuitis, ut aitHieronymus, et impolitis lapidibus, absquetemplo, absque urbis aedificiis, absqueexstructione murorum, et putabant minoremesse cultum religionis quia templi ornatus

deerat, nec intelligebant, omnipotentem Deumnon aurum gemmasque et hostiarummultitudinem quaerere, sed offerentium voluntatem. Caeterum ubi opportunitas et opesnon deerant, Dominus ipse aurea sibi et

argentea fieri mandavit opera, summa artificumindustria (Exod. XXV, XXVI et XXVII). Necstatim nobis illud objiciatur ex dictis beatiHieronymi. Quod si haec ex Veteri Testamento

Page 176: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 176/1271

suscipimus, consequenter et victimarum ritumet legem Sabbati, et his similia susciperedeberemus. Pugnat enim haec ejus sententia, neaurea vel gemmata divini cultus ornamenta velut necessaria requirantur. Nam scribensadversus Vigilantium, itemque ad Demetriadem virginem, eleemosynam quidem pauperumpraefert, sed de hujusmodi unusquisque, inquit

in suo sensu abundet, non damno, nonreprehendo (Rom. XIV). Sed et manifestaratione colligimus, figuras ejusmodi, quales deconstructione tabernaculi beatus Gregoriusmoraliter exponit, praesentia veritatis non ita

dissipari, ut non debeant etiam nunc inexteriori cultu Ecclesiae simili vel eademratione proponi; ut in illo nobis eluceat, qualisinterioris domus Dei, quod sumus nos, ornatusesse debeat. Quamvis enim auctor veterum et

novarum figuratarum promissionumsacramenta mutaverit, quia promissa perfecit etdenuntiationibus, ut ait magnus Leocessationem imposuit, quoniam denuntiatus

Page 177: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 177/1271

advenit, in praeceptis tamen vel figurismoralibus (I Cor. III), nulla prioris testamentireprobata decreta, sed evangelico magisteriomulta sunt aucta. Dictis, factis, pulchriusEvangelium quam lex, frequentius Christusquam prophetae, parabolas vel allegoricasproponit similitudines, cujus magisteriumsequens Ecclesia, rerum habitu visibilium, res

imitatur invisibiles, non solum in eorum, dequibus supra dictum est, ministrorum sacrocultu, sed in caeterorum quoque templi velaltaris ornatu. Nam si nulla significantur in hocquoque spiritualia, cur pretiosa pallia, et

holoserica dorsalia parietibus appenduntur, etsacrosanctum Domini corpus lineo corporalisuperpositum obtegitur? Nam juxta dignitatemejus, quod pretiosissimum habere possemusmerito illi circumponeremus. Arcana ergo

aliqua, quaesitu et intellectu digna, cum hacdiscretione animadversa sunt. Nam corporalelineum, in quo Dominicae passionis celebramusmemoriam, tribulationem ejus, et singularem

Page 178: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 178/1271

designat in eo earnis munditiam. Linum quippede terra natum, multis attritum pressuris, adnivei candoris honorem et levem subtilitatempervenit. Grossum et inglorium e terraconsurgit, sed inter manus prementiumopificum subtiliatur et candescit. Tribulationemergo Domini in lineo corporali advertimus.

“Ascendit enim sicut virgultum et sicut radix deterra sitienti, non habens speciem nequedecorem (Isa. LIII);”

sed propter munditiam animae suae, quam pro

peccato nostro posuit, videbit semenlongaevum, et voluntas Domini in manu ejusdirecta. Quod diligentiores observant, ut duplexcorporale sit, linteamina significans capitisDomini quibus corpus ejus aromatibus

conditum involvit Joseph (Matth. XXIII; LucXXIII). Pallia vero, quae ut dictum estsolemniter appenduntur templi parietibusfuturam sanctae Ecclesiae gloriam significant in

Page 179: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 179/1271

regno Christi, quod nobis praesentessolemnitates commemorant,

“ubi exhibebit sibi Christus gloriosam sponsamnon habentem maculam vel rugam (Ephes. V).”

Codices quoque evangelici auro et argentolapidibusque pretiosis non immerito

decorantur, in quibus rutilat aurum coelestissapientiae, nitet argentum fidelis eloquentiaefulgent miraculorum pretiosi lapides, quaemanus Christi tornatiles aureae plenaehyacinthis operatae sunt. His atque aliis

hujusmodi ornatibus loquitur quodammodoregina, quae assistit a dextris speciosi acpotentissimi regis, ut vestitum deauratum, et varietates, quibus ipsa circumamicta estomnemque gloriam ejus, quae est ab intus in

fimbriis aureis (Psal. XLIV), id est, inperseverantia bonorum operum, recogitemus etad memoriam revocemus, et admoniti de visibilibus, invisibiles ornatus et repositam in

Page 180: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 180/1271

coelis ejus gloriam avida mente speculemurTunc solemne est cantoribus, sed et omni choropsallentium, pretiosum de sacrario capere vestitum, et magnis vocibus atque amplificatiscantibus jucundum sacri sacrificii celebrareconvivium. Causa postulat quiddam nostriordinis, id est monachorum, non praeterireproprium. Solemus enim in hujusmodi festis

omnes in albis stare vel procedere: qua vestenovam sanctorum vitam designari superiusexpositum est. Tunc namque in contemplationeejus novitatis positi sumus, de qua nos hortatur Apostolus dicens:

“Ut quomodo surrexit Christus a mortuis pergloriam Patris, ita et nos in novitate vitaeambulemus (Rom. VI).”

Itaque cum simus comae illae, de quibusscriptum est:

Page 181: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 181/1271

“Comae ejus sicut elatae palmarum, nigraequasi corvus (Cant. V),”

quia scilicet capiti nostro adhaerentes, humiliconscientia nigri esse, et victo mundo sursumtendere debemus; tunc tamen quandocommemoratur ejus saeculi status, quo cumfiliis semper est sponsus, convenienter laetitiam

praeferentes, quotidianam salubris tristitiaenigredinem laeto candore obducimus, juxtaillud:

“Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum

illis est sponsus (Matth. V).”

Convenienter ergo in albis procedentes, simuletiam omnes a senibus usque ad infantesmanipulos portamus, quia videlicet in illa vita

quae per albas significatur,

“propriam unusquisque mercedem accipietsecundum suum laborem (I Cor. III),”

Page 182: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 182/1271

 et

“venientes venient cum exsultatione, portantesmanipulos suos (Psal. CXXV).”

Page 183: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 183/1271

CAPUT XXIV. De cappis.

Cappas quoque in majoribus festissuperinduimus, ut amplius in Deo gloriemuraspicientes in futuram resurrectionem, quandoomnes electi, (quibus nunc post depositionemcarnis in anima tantum remuneratis, singulaestolae albae datae sunt (Apoc. VI), binas

accipient stolas, scilicet requiem animarum, etresuscitatorum gloriosam immortalitatemcorporum (I Cor. XV). Quae cappae bene abinteriori parte patulae sunt, et omnino praetersolam necessariam fibulam inconsutae, quia

profecto immutata jam et immortalia corporanullis animam obcludent angustiis, corda noncontegent, nec obsistent internae sanctaeTrinitatis contemplationi. Fimbriis quoquesubter ornatae sunt, quia nil nostrae tunc deerit

perfectioni, sed quod nunc

Page 184: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 184/1271

“ex parte cognoscimus et ex parte prophetamuscognoscemus sicut et cogniti sumus, quia faciead faciem videbimus (I Cor. XIII).”

Page 185: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 185/1271

CAPUT XXV. De rasura capitum.

 Verumtamen sic subornati, caput intactumpraeferimus, et rasuram, quam coronamnominamus, nullo ornamento contegimus. Nonest enim plenum gaudium nostrum, quia non inre praesentium, sed in spe gaudemusfuturorum. Idcirco autem rasi sumus, quia filii

sumus Core, id est calvi, scilicet Domini nostriJesu Christi, qui in Calvariae loco crucifixus estdictumque est ei, videlicet vero Elisaeo, a stultiset insensatis pueris cum illusione:

“Ascende, calve, ascende, calve (IV Reg. II).”

Rasis ergo capitibus antiquam Nazaraeorumlegem immutavimus (Num. VI). Olim namqueNazaraei capillos nutriebant, nos econtra

capillos decidimus, quia Nazaraeorum princepsDominus Christus decalvatus, id est in locoCalvariae, ubi damnatorum capitaabscindebantur, crucifixus est. Dalila, id est

Page 186: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 186/1271

paupercula et mentis inops synagoga, rasitcaput fortissimi Samson, id est solis nostri, ettradidit in manus Philistinorum (Judic. XVI) At ille captus, quasi victus, eos qui se ceperant vicit, pluresque hostium occidit mortuus quamocciderat vivus. Mortuus enim Dominusinfernum confregit, mortem vicit, vitamreddidit. Nos, quamvis in supradictis ornatibus

de victoria ejus gaudeamus, tamen in rasuracapitum decalvationem ejus per compassionemlugemus. Hoc autem humilitatis insigne vocamus coronam, id est victoriam, quia fidelisilla Domini decalvatio, cujus haec rasura

signum est, procul dubio victoria est, triumphusest, honor et gloria nostra est.

“Mihi autem absit gloriari,”

ait Vas electionis,

“nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat VI).”

Page 187: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 187/1271

 Sed nondum apparuit haec gloria quid orithabetque adhuc tristitiae speciem, donectristitia convertatur in gaudium, et gaudiumnostrum plenum sit (Joan. XVI).

Page 188: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 188/1271

LIBER TERTIUS

DE ORDINE ECCLESIASTICO AB ADVENTU DOMINI

PROLOGUS.

 Angustioribus atque profundioribus enavigavit

oratio, dum superius sacramentum Dominicicorporis et sanguinis pertentans potius quamperlustrans, nullum fidei passa est periculumsatisque confidit in Deo jam adulta velexercitata fide, quia quotiescunque per hoc

profundum fuerit navigandum, nullum alicujusobice saxi incurrit naufragium. Nunc juxtapropositum nostrum, ad ordinem anni, quicirca ipsum agitur sacramentum, ingredientesipsum, quo regimur, sanctum poscimus

Spiritum ut placida sui favoris aura nostrumimplere velum non desinat, donec propositumopus ad optatae consummationis portumperducat. Quod ab adventu Domini inchoantes

Page 189: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 189/1271

primum cur illud tempus sic nuncupetur, velquid hoc significetur vocabulo, consultacausarum ratione nosce debemus.

Page 190: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 190/1271

CAPUT PRIMUM. De Adventu.

Tempus, quod Dominicae nativitatis memoriamantecedit, ideo adventus nuncupatur, quia totusejus ecclesiasticus ordo juxta contemplationemadventus Domini dispositus est. Advenireautem Dominus recte dicitur , qui ubique estinvisibili praesentia majestatis, dum assumpto

eo quod visibile est nostrum, visibus carnis visibilem se ostendit. Quod tunc factum estquando Verbum, per quod omnia facta suntquod erat in mundo, et mundus per ipsumfactus est, sed mundus eum non cognovit, caro

factum est, ut visibiliter habitaret in nobis(Joan. I); itemque futurum est, quando is quinunc a dextris Dei sedet, et licet nobiscum situsque ad consummationem saeculi (MatthXXIV), non aliud assumendo, sed quod semel

assumpsit nobis repraesentando, et sicut ipsedixit:

Page 191: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 191/1271

“Videbimus Filium hominis venientem innubibus coeli, cum potestate magna etmajestate (Luc. XXI).”

Illud igitur tempus, quod Dominicae nativitatismemoriam antecedit, idcirco adventusnuncupatur, quia haec quae dicta sunt, partimpraeterita, partim futura commemorantur. Nam

prima Dominica, primus adventus jampraeteritus quasi futurus in persona antiquaecommemoratur Ecclesiae. Secunda et tertiaDominica, secundus adventus exspectantibus etdesiderantibus jamjam instare, propheticis

atque apostolicis tubis denuntiatur. Ideo verosecundus adventus duabus Dominicisdeclamatur, quia primum adventum sola, quaepraecessit incarnationem Domini Ecclesiapromissum exspectavit, secundum autem tam

praecedens quam subsequens audivit, illapropheticis tantum, haec autem propheticispariter atque apostolicis edocta praeconiisQuapropter in secunda ex ipsis Dominicis

Page 192: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 192/1271

propheticum personat officium, quod estpopulus Sion. In tertio vero Apostolicum:

“Gaudete in Domino semper (Philip. IV).”

Quarta Dominica, quae semper Dominicinatalis diem novissima respicit, tempus illudcommemorat, quo impraegnato jam et tumido

utero Virginis prope erat Dominus, et calciansse divinitas corrigiam illam suae ligabatincarnationis (Matth. III), quam in Evangelioejusdem Dominicae Joannes se non essedignum solvere profitetur (Joan. I).

Page 193: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 193/1271

CAPUT II. De prima Dominica adventusDomini.

Quod haec ita sint, ex ipsis earumdemDominicarum patenter cognosci potest officiisNam prima Dominica non jam retributionemsed initium justitiae postulat humanum genusNec jam patriam attingit, sed viam sibi postulat

ostendi: Ait enim:

“Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitastuas edoce me (Psal. XXIV).”

 Vox haec veteris hominis est, originalis peccati vinculis alligati, et in suam coelestem patriamnescientis redire, nec valentis. Propter quod illatunc Evangelii lectio recitatur, in qua velmaxime commendantur illae Domini viae, per

quas illuc, unde corruit homo, debeat et possitredire, scilicet obedientia, mansuetudo, ethumilitas charitasque summa. Obediensnamque Patri, ut pateretur pro nobis, ultro ad

Page 194: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 194/1271

passionis locum venit mansuetus et humilissicut propheta de illo praedixit:

“Dicite, filiae Sion, ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super pullum asinae (ZachIX).”

Charitas autem erat illa qua major non est, sicut

ipse dixit:

“Majorem hac dilectione nemo habet (JoanXV),”

etc. Praeterea tota primi adventus causa, in illasancti Evangelii lectione typice continetur. Sedde hoc superius dictum est, ubi adcomprobandum quod Evangelio cohaereant etconsentiant, caetera membra officii

quemadmodum corpus capiti, hujus Dominicaeofficium exempli gratia propositum est. Asinamnamque alligatam vel pullum ejus, humanumgenus significare novimus, ad cujus solutionem

Page 195: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 195/1271

Dominum advenisse manifestum est, ut sessoret possessor nostri factus, in coelestemJerusalem per vias suas equitatu salutis nosreduceret. Igitur ex officio constat primamDominicam primum Domini spectareadventum. Cujus officii constat hanc esseintentionem, ut his quibus necdum venitDominus (illis enim necdum advenit, qui fidem

incarnationis ejus nondum receperunt; illisinquam, qui necdum in adventu ejuscrediderunt) adveniat tanta salus per fidem, utconfidentes in Domino non erubescant, nequeirrideant inimici, id est daemones, diutius

asinam illam, quam alligaverunt vinculispeccatorum, sed solutae vias Dominusdemonstret illi, et semitas suas doceat (PsalXXIV). Hoc in introitu, in graduali, et in alleluiamanifeste conclamatur. Intervenit apostolus

Paulus, et in lectione Epistolae demonstratasinae vias, quas ambulare, vel quas nonambulare debeat. Quarum demonstrationem sicinchoat:

Page 196: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 196/1271

 “Scientes quia hora est jam nos de somnosurgere (Rom. XIII).”

Nimirum haec et reliqua dicens, quasi fidusauriga, ascensuro Domino, ut dietam suamperficiat, asinam infrenat, quo rectas viasteneat, ad summum dicens,

“sed induimini Dominum nostrum JesumChristum,”

quod idem est ac si dicat eidem asinae:

 Ascensorem suscipe regem Sion. Quod autempost Evangelium idem clamat offerenda quodantiphona ad introitum, hoc innuit, quod asinailla, etiam cum acceperit sessorem suumDominum, secura esse non debet, priusquam

perveniat cum equite suo in supernam civitatemJerusalem. Potest enim fieri, ut offensus equessuum velit mutare vehiculum, quod priusprobasse visus est, ideo perseverat in offertorio

Page 197: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 197/1271

dicere Ecclesia, quod in introitu dixerataddendo:

“Dirige me in veritate tua,”

etc. Communio quoque:

“Dominus dabit benignitatem, et terra nostra

dabit fructum suum (Psal. LXXXIV),”

manifeste vox est antiquae Ecclesiae, primumDomini exspectantis adventum: quando de benignitate Spiritus sancti, terra nostra, id est

uterus Virginis concipiens, dedit fructum suumDeum et hominem proferens, benedicta inaeternum. Ea quae dicta est ad introitumcollecta, quaeque super oblata, quaeque adcomplendam, manifeste ad idem, scilicet ad

primum Domini respiciunt adventum.

Cur statio ad Sanctum Petrum fiat.

Page 198: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 198/1271

Notandum quoque quia statio Dominica hac juxta sacratissimam ordinationem vigilantissimi papae Gregorii, jure ad SanctumPetrum fit; ipse est unus, imo primusdiscipulorum, qui ad solvendam illam magnamasinam missi sunt. Siquidem et in apostolatucircumcisionis Deus illi operatus est (Galat. II)et inter gentes cum consorte suo beato Paulo

eadem legatione functus, pro Christo Romamingressus est, ut imperium orbis tanquampraedictae caput asinae solveret, ita ut pulchrenobis illi duo, qui a monte Olivarum missi suntad solvendam illam animalem asinam, in typum

omnium praedicatorum, in his duobus, videlicetPetro et Paulo, repraesentari videntur, quicaput mundi Romam Domini Christi regisaeterni vehiculum et habitaculum, currumatque thronum effecerunt.

Cur in adventu non utuntur consuetis vestibussacris diaconus et subdiaconus.

Page 199: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 199/1271

Ex tunc usque ad sacram Dominici natalisnoctem, diaconus et subdiaconus imminutiprocedunt. Nam neque diaconus dalmaticamneque subdiaconus induit tunicamSubdiaconus tanquam lex, quae anteincarnationem Domini carebat ornatuEvangelii; diaconus tanquam ipsumEvangelium, cujus claritas, quanta sit, nondum

apparuerat ante sacramenta nativitatispassionis, resurrectionis et ascensionis DominiHorum enim non praesentiam, sedexspectationem significat tempus illud; propterquod et adventus Domini, ut dictum est

nuncupatur. Utuntur autem interdum casulisquam vestem sacerdotis esse diximus, cum dehabitu ejus loqueremur. Quod neminem moveredebet. Non enim sic utuntur casulissubdiaconus aut diaconus, ut in ipsis legant vel

ministrent, sed lecturi aut ministraturi illasexuunt, manifeste profitentes, illam suam nonesse vestem, nec propter suum ordinem sibidebitam, sed propter Dominicae vel alicujus

Page 200: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 200/1271

festi reverentiam se accipere accomodatam, utinopem atque indecentem consolenturexspoliationem. Eamdem ob causam, Gloria inexcelsis Deo tunc non dicitur, et Ite missa estintermittitur, quia videlicet illud tempus signatut dictum est, quo adhuc exspectabaturgaudium pacis, et illud quod nunc usquesolliciti praestolamur, consummationem

nostrae salutis.

Page 201: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 201/1271

CAPUT III. De Dominica secunda.

Dominica secunda statio ad sanctam JerusalemTotum enim officium ejusdem Dominicae adlaetificandum cor illius decantatur, quaeprimum Filii Dei recepit adventum, quaequeper fidem justificata (Rom. V), et pacem habensad Deum, desiderat in secundo adventu videre

gloriosum regem suum. Mulier quippe casta estquae viri sui absentiam plorat, praesentiamdesiderat; et sic unici sponsi sui suspiratthalamum,

“quemadmodum desiderat cervus ad fontesaquarum (Psal. XLI).”

Huic ergo desideranti, festinanti atqueanhelanti, praesens officium laetitiam

praenuntiat, spem inculcat, patientiampraedicat. Primum Evangelii sententiamcontemplemur, cui caeterae officii partesplenae gaudii, plenae consolationis et pacis

Page 202: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 202/1271

consonare probentur, praemissis signis, quaegloriosum illum adventum praecessura sunt.

“His ergo, inquit Dominus, fieri incipientibuslevate capita vestra, quoniam appropinquavitredemptio vestra (Luc. XXII).”

“Levate capita vestra, ait beatus Gregorius, id

est exhilarate corda;”

 juxta hujus veridici promissi consolationempraecinit ad introitum tuba prophetica populoSion:

“Ecce, inquiens, Dominus veniet ad salvandasgentes, et auditam faciet Dominus gloriam vocissuae in laetitia cordis vestri (Isa XXX).”

Parvulus enim et pupillus est in hoc exsilionatus populus Sion, peregrina matre. et illoquem nunquam vidit, genitus patre; patremabsentem gemitibus quaerens, et assiduis

Page 203: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 203/1271

coelum pulsans vagitibus, quo patrem suumabisse, matre narrante, audivit, et vix infantulusintellexit. Cui flenti et in orationibus vagienticommiserens mater totum hoc officium canit(Act. I), jamjam imminere contestansdesideranti reditum patris, et audiendam essegloriam vocis ejus, quando dicet:

“Venite, benedicti Patris mei, percipite regnumin laetitia, inquit, cordis vestri (Matth. XXV),”

quae tota erit, ut signis ejus fieri incipientibus juxta Domini dictum, debeamus levare capita

nostra (Luc. XXII), id est exhilarare cordaQuod quia per nos fieri non potest, nisi nos ipsegaudio spiritus sui laetificet, recte in collectadeprecamur, dicentes: Excita, Domine, cordanostra, id est leva atque exhilara ad

praeparandas Unigeniti tui vias, scilicet, utparata sint occurrere illi; non per timoremfugiendo, sed cum amore adventum ejus

Page 204: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 204/1271

excipiendo. Ad haec opportune nobis haecapostolica lectio recitatur:

“Quaecunque scripta sunt, ad nostramdoctrinam scripta sunt, ut per patientiam etconsolationem Scripturarum spem habeamus(Rom. XV),”

et reliqua. Valet enim ad correptionemimpatientis animae, nimis aegrae, cupientisdissolvi, et esse cum Christo, dum abundantiamspei nobis optando, moras venturi Domininostri ferre suadet, cum pace et gaudio (Philip

I). Graduale manifeste venturum eum canens,

“cujus species decoris ex Sion est (Psal. XLIX),”

 juxta illud, quia salus ex Judaeis est, eamdem

laetitiam sanctis ejus praedicat (Joan. IV); quicongregandi sunt ad dextram ejus, eo quodordinaverint testamentum ejus novum super vetera sacrificia (Psal. XLIX). Alleluia duobus

Page 205: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 205/1271

fecundum versibus primo versu gaudium speipraedicat ejus, cui dictum est:

“In domum Domini ibimus, laetitiamque ex refuturam (Psal. CXXI),”

ubi stabunt pedes ejus in atriis Jerusalem. Lectoautem supradicto evangelio praecentore gaudii

et confirmata promissione veritatis, ubi dicitur:

“Coelum et terra transibunt, verba autem meanon transibunt (Luc. XXI),”

 jam velut consolatione recepta, gratulaturpopulus Sion, et dicit credens veritati:

“Deus, tu convertens vivificabis nos, et plebs tualaetabitur in te (Psal. LXXXIV.)”

 Vivificabis nos, inquit, scilicet perresurrectionem, convertens nunc per fidem,

Page 206: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 206/1271

“et plebs tua laetabitur in te.”

Laetabuntur filii sponsi reddita sibi ejuspraesentia, et pristina tristitia in gaudiumconversa, pleno gaudebunt gaudio. Longumnimis est, neque a nobis propositum exponentismore omnia persequi. Solam enim concordiamcujusque officii, velut compagem cujusque

corporis perquirere propositum est. Summaigitur hujus officii est, ut peregrina Jerusalemid est Ecclesia praesens, hujus vitae exsiliumspe patientissima perferat, et cum secundumEvangelii jam dicti praemonstrationem, mundi

ruinam imminere cognoverit, levet caput suumet juxta communionis cohortationem surgat, etstet in excelso, terrena respuens et amanscoelestia, sicut petit collecta, quae dicitur adcomplendum, et videat jucunditatem (Baruch

 V), quae veniet sibi a Deo suo, ac velutpropinquante aestate moeroris sui nubiladiscutiat, quia vitae dies aeterni solis claritatefulgescunt (Apoc. XXI).

Page 207: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 207/1271

CAPUT IV. De Dominicae tertiae officio.

Dominicae tertiae totum officiumconsolationem decantat, maxime rectoribusEcclesiarum; quorum status quanto eminentiortanto vita judiciis hominum subjectior, et tantomagis persaepe apud homines laceratur opinioquanto eorum meritum in divino fulget judicio

 Venturum namque illis annuntiat, qui harumilluminet abscondita tenebrarum; quia ipse judex eorum est et conscius, qui omnino errarenon novit judicio. Ut ergo tanto teste vel judice venturo gaudeant, vel quid de illo sperent ut

sciant, opportune recitatur illud praeclarumatque famosum quod de Joanne Baptistaperhibuit, testimonium, dicens:

“Amen dico vobis, inter natos mulierum non

surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI).”

Magnum testimonium, grande praeconiumNegavit Deus hominem esse illum mollibus

Page 208: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 208/1271

 vestitum, negavit arundinem esse ventoagitatam, enuntiavit officio, vel meritis esseangelum. Ostendit in uno quod in omnibusfacturus est, quoniam veniens ad judicium inconspectu Patris, et sanctorum angelorumcongrua singulis testimonia reddet. Quis ergonon erubescet flere, eo quod competens suismeritis non habeat ex hominibus testimonium

tanto sibi reposito in coelis praeconemeritorum?

“Gaudete potius in Domino semper, iterum dicogaudete, inquit Apostolus (quod cantant in

introitu), modestia vestra nota sit omnibushominibus (Philip. IV).”

Quod si oculos suos compresserint, et lucem vestram coram eis lucentem videre noluerint

nihil solliciti sitis, Dominus prope est, quilucem vestram videre nolentibus ingerettantummodo petitiones vestrae innotescantapud Deum: unus enim ille testis contra omnes

Page 209: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 209/1271

criminatores praevalebit. Promissamconsolationem hanc subsequens complericollecta postulat, dicens: Aurem tuam, Domineprecibus nostris accommoda, et mentis nostraetenebras gratia tuae visitationis illustraTenebras enim quas patimur, in eo quoderrantes falso judicamur et judicamusillustrabit ejus adventus, quem non tardari

poscimus. Sicut in subsequenti lectioneepistolae ait idem Apostolus:

“Nolite ante tempus judicare quoadusque veniatDominus, qui et illuminabit abscondita

tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (ICor. IV).”

Tota enim haec lectio tendit in hoc, ut nobis prominimo sit judicari ab humano die, sicut fuit

Joanni, qui, ut supradictum est, in Evangeliopraedicatur a Domino arundo vento agitata nonesse (Matth. XI). De eadem re Dominus

Page 210: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 210/1271

Page 211: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 211/1271

accipient filiorum Dei (Rom. VIII), juxta quodin alio loco scriptum est:

“Cum averterit Dominus captivitatem plebissuae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel (PsalXIII).”

Cujus libertatis spe confortat pusillanimes tuba

prophetica in communione:

“Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolitetimere (Isa. XXXV),”

qui saepe dum humana contra se audivitpraejudicia, quamvis de reposito in conscientiathesauro debeant consolari, tamen valdetrepidant, quia necdum sciunt, quales in illotremendo Dei judicio inveniendi sunt. Unde

 beatus Gregorius, qui multis hominumpraejudiciis fatigatus, satis et plus aliis multiserat expertus, quid paterentur, vel quanta intrahaec consolatione indigerent rectores Ecclesiae

Page 212: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 212/1271

et idcirco hoc illis celebri statione officiumdedicavit, scribens ad Mauritium imperatoreminter caetera dicit:

“Quod autem dominorum pietas illud mihipavendum, et terribile omnipotentis Dei judicium intentat, rogo per eumdemomnipotentem Dominum, ne hoc ulterius

faciat. Nam adhuc nescimus quis ibi qualis sit.”

Et Paulus egregius praedicator admonetdicens:

“Nolite ante tempus judicare, donec veniatDominus, qui et illuminabit absconditatenebrarum, et manifestabit cogitationescordium (I Cor. IV).”

Cur statio ad sanctum Petrum.

Sciendum vero est, praesentis Dominicae officiostationem congrue fieri ad Sanctum Petrum

Page 213: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 213/1271

quia videlicet ille rectorum Ecclesiae primus etpraecipuus est; quibus idem officium praedicatgaudium et patientiam in tribulationelonganimitatem in spe, quorum in animoquanta pressura sit,

“et praeter illa quae extrinsecus sunt, quantainstantia quotidiana (II Cor. XI),”

quanta sollicitudo commissarum sibianimarum, nulli praeter ipsos, qui experti suntperfecte et liquido noverunt, quamvis frequentilectione, maxime ex libris beati Gregorii

nonnulla ex parte a studiosis et cordatislectoribus queant cognosci. Ipse autem beatusGregorius egregium Romanae sedis postPetrum apostolum decus; qui optime, ut dictumest, angoris ejus conscius exstitit, hoc sese cum

illis officio consolatus est; quippe, qui ut in libro vitae ipsius legimus, stationes per basilica vel beatorum martyrum coemeteria (secundumquod hactenus plebs Romana, quasi eo vivente

Page 214: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 214/1271

certatim discurrit) sollicitus ordinavit; per quaset ipse simul discurrens, dum adhuc loquipraevaluit, viginti homilias Evangelii diversotempore declamavit, reliquas vero ejusdemnumeri dictitavit quidem, sed lassescentestomacho, languore continuo aliispronuntiandas commisit. Qui sicut veredulcissimum sancti Spiritus organum, quidquid

scripsit, digito Dei dictante concepit; sic easdemstationes non sine eodem Spiritu deposuit, ettam haec quam caetera ejus opera, tanquamEcclesia.

Page 215: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 215/1271

CAPUT V. De quatuor temporum jejuniis.

Inter caeteras hebdomadae ferias, quarta etsexta feria maxime jejuniis ideo deputanturquia Dominicae passionis memoria prae aliisinsignitae sunt. Quarta namque feria Dominus aJuda traditore venditus, et sexta a Judaeiscrucifixus est (Matth. XXVI). Itaque et per

singulas Dominicas proprias Evangeliorum etEpistolarum lectiones habent, et jejuniislitaniis atque abstinentiis poenitentium magisidoneae judicatae sunt; ut quibus diebusinnocens Dominus venditus, et pro servis suis

passus est, servus peccator fleat et jejunet, etlectionem sanctam, quae est animae pabulumsolemnius audiat. Quapropter quatuortemporum jejunia per easdem ferias celebrariinstituta sunt, addita Dominicae sepulturae die

scilicet Sabbato, ut tres dies jejunii sintquatenus trium mensium cujusque temporistemperiem bonam, trium dierum, quibus jejunamus, salubri commercio impetremus, et

Page 216: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 216/1271

pro mense diem unum Domino offerentestranquillam et quietam hanc vitam subelementis mundi, a spiritualibus nequitiis(Ephes. VI), et ab acrearum malignitatetempestatum peragamus.

Page 217: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 217/1271

CAPUT VI. De jejunio in Adventu Domini.

Tertia igitur Dominici adventus hebdomadaquarta feria brumalis temporis jejuniumpraefixum est; quod propter adventum Dominialiorum temporum jejuniis celebrius est, etofficium tam diurnum quam nocturnum magisplenarium habet, ad ipsum Domini pertinens

adventum, ut dum caro jejuniis affligitur, animaredemptionis suae testimoniis, ex lectione sacra vel concentu Ecclesiae, copiosius laeteturPrima jejunii die, scilicet quarta feria statio adSanctam Mariam convenienter ordinata est. Ad

illud enim templum Domini, ad illud sacrariumSpiritus sancti, in quo totus Deus novemmensibus habitans, dignatus est homo fieritotum ejus diei officium proprie pertineremanifestum est (Luc. I). Nam ex Evangelio

Dominica recitatur annuntiatio vel incarnatiopropheticis tubis ante declamata, per angelumpraesentialiter allata, per fidem beatae Virginissuscepta, per incorruptum ejus uterum

Page 218: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 218/1271

completa et reddita. Quae omnia propheticusclangor in introitu breviter percinens:

“Rorate, coeli (Isa. XLV),”

inquit, et caetera. Dicendo

“rorate, coeli, desuper,”

ministerium angelicae expressit allocutionisqua verbum Deus in interiorem aurem credulae Virginis, sicut pluvia in vellus (Judic. XVI)descendit, et per hoc quod ait,

“et nubes pluant justum,”

se atque caeteros prophetas, qui ut nubes justum, scilicet Christum, et fideles ejus in terra

cordis nostri coelesti doctrina depluunt.

“Aperiatur, inquit, terra (Isa. XLV),”

Page 219: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 219/1271

suscipiendo Verbum, et dicendo,

“ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I),”

et germinet salvatorem benedicta in aeternumDeum nobis proferens et hominem. Quae posthaec sequuntur, omnia similiter Evangelico

sensui consonant. Epistolaris lectio jejunantiumanimas dupliciter reficiens, primo montemillum praedicat, qui secundum consonumEvangelium, sedem suscipiens David patris suiet de lapide parvo crescens in montem (Dan

II), et implens orbem terrarum, regnabit indomo Jacob in aeternum (Psal. LXV), cuilectioni pulchre succinit versus subsequensgradualis: Quis ascendit in montem Domini(Psal. XXIII), etc. Quia videlicet non nisi

innocens manibus et mundo corde, et cujus vitaconcordat cum fide, partem habebit in illaDomini incarnatione. Reliqua officii membrapatenter ad eumdem Evangelii sensum

Page 220: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 220/1271

pertinent, nec ad hoc probandum immorariopus est, quoniam manifestum est. Igitur hacdie secundum hujusmodi officium statio adSanctam Mariam convenienter ordinata est.

Page 221: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 221/1271

CAPUT VII. De feria sexta jejunii.

Sexta vero feria statio ad sanctos apostolospraescripta est. Ratio quidem occultior est, sedquaerentibus parva ex scintilla citius elucetNam in Evangelio diei praesentis, in canticoBeatae Virginis dignum illud memoria dictumest, quod patenter ad ipsos apostolos attinet:

“Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles(Luc. I).”

Nam de sede spiritualis magisterii, de cathedra

Moysi, deposuit potentes de sede, id estsuperbos, scribas et pharisaeos, et exaltavit ineamdem sedem humiles apostolos. Sicut aliasipse Dominus:

“Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli etterrae, quia abscondisti haec a sapientibus, etrevelasti ea parvulis (Matth. XI).”

Page 222: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 222/1271

Quod quia in veritate judicii factum est, et cumhaec diceret beata Virgo, prope erat Dominusscilicet in utero ejus, bene congruit hicintroitus: Prope esto, Domine, et omnes viaetuae veritas (Psal. CXVIII). Et quia florente tunc virga de radice Jesse, jam requiescebat superflorem ejus spiritus Domini, ut de plenitudineejus accipiens Joannes, exsultaret in utero

Elizabeth (Joan. I; Luc. I), apte concinitEvangelio haec Epistola: Egredietur virga deradice Jesse (Isa. XI), etc. Singula percurrerenimis longum est, et quia per se patent quod adeamdem rem pertineant, fastidiosum est

Communio tandem: Ecce Dominus veniet, etomnes sancti ejus cum eo (Zach. XIV), adeorumdem perspicue spectat glorificationemapostolorum, qui cum eo venturi sunt insecundo adventu ejus ad judicium.

Page 223: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 223/1271

CAPUT VIII. Cur una tantum lectio legatur admissam.

Quaeri autem potest cur quarta feria primascilicet die jejunii, duae sint lectiones, duoqueascripta gradualia, sexta feria una tantum lectiosequenti vero Sabbato legantur sex? Ad quodrespondendum, quia cum quarta feria duas

legerimus, sexta secundum profectum jejuniitres legere deberemus, Sabbato autem quatuor Verum quia Sabbato solent ordinationes fieritranslatae a feria sexta duae, quatuor Sabbatilectionibus appositae sunt, ut his maxime sacri

officii proferenda reservetur opulentia, qua et jejunantes, et sacrorum ordinum tironesdescripti sunt.

Cur Sabbato jejunii duodecim lectiones

titulentur, cum sex tantum legantur.

Sciendum quoque quod cum Sabbato sextantum legendae sint, duodecim in titulis

Page 224: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 224/1271

lectiones ea de causa praenotantur, quia cumRomana Ecclesia de Latinis et Graecis essetpermista, singulae lectiones in utraque linguarecitabantur. Nam in una lingua recitatae, abutriusque linguae populis intelligi non poterantItaque dum unaquaeque bis legitur, duplicatosenario lectionum numero, duodecimcomputantur. Praeterea notandum est

ordinationum sacramenta Dominicae dieideputari, cujus in vespera fiunt, et tam vesperaSabbati quam mane prima Sabbati posse etlicere jejunis a jejunantibus celebrari.

Page 225: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 225/1271

CAPUT IX. Sententia Leonis papae, quodordinationes cum Sabbati vespere fiant, addiem Dominicam pertineant.

Dicit enim magnus Leo, scribens ad Dioscorum Alexandrinae civitatis episcopum,

“Quod a patribus nostris propensiore cura

servatum esse novimus, a vobis quoque volumus custodiri; ut non passim diebusomnibus sacerdotalis, vel levitica ordinatiocelebretur, sed post diem Sabbati, hoc est noctisejus, quae in prima Sabbati lucescit, exordio

sub lege divini officii substituatur, in quibus hisqui consecrandi sunt, jejunis a jejunantibussacra benedictio conferatur quod ejusdemobservantiae erit, si mane ipso die Dominicocontinuato Sabbati jejunio celebretur, a quo

tempore praecedentis noctis initia nonrecedunt: quam ad diem resurrectionis (sicutetiam in Pascha Domini declaratur) pertinerenon dubium est. Nam praeter auctoritatem

Page 226: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 226/1271

consuetudinis quam ex apostolica novimus venire doctrina, etiam sacra Scripturamanifestat quod cum apostoli Paulum etBarnabam ex praecepto sancti Spiritus adevangelizandum gentibus mitterent, jejunanteset orantes imposuerunt eis manus (Act. XIII)ut intelligamus quanta et dantium etaccipientium devotione curandum sit, ne tantae

 benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum. Et ideo pie et laudabiliterapostolicis mores gesseris institutis, si hancordinandorum sacerdotum formam perEcclesias, quibus Dominus praeesse te voluit

etiam ipse servaveris, ut his qui consecrandisunt, uunquam benedictio, nisi in dieresurrectionis Dominicae tribuatur, cui a vespere Sabbati initium constat ascribi, et quaetantis divinarum dispensationum mysteriis est

consecrata, ut quidquid Domino est insigniusconstitutum, in hujus diei dignitate sit gestumIn hac mundus sumpsit exordium, in hac perresurrectionem Christi, et mors interitum, et

Page 227: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 227/1271

 vita sumpsit initium. In hac Apostoli a Dominopraedicandi omnibus gentibus Evangelii tubamsumunt, et inferendum universo mundosacramentum regenerationis accipiunt. In hacsicut beatus evangelista Joannes testatur, cumcongregatis in unum discipulis, clausis januisad eos Dominus introisset, insufflavit et dixit: ”

“Accipite Spiritum sanctum, et quorumremiseritis peccata, remittuntur eis; et quorumdetinueritis, detenta erunt (Joan. XX).”

“In hac denique promissus a Domino apostolis

Spiritus sanctus advenit (Act. II). Ita coelestiquadam regula insinuatum et traditumnoverimus, in illa die celebranda nobis essemysteria sacerdotalium, in qua collecta suntomnium dona gratiarum.”

Page 228: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 228/1271

CAPUT X. Item de Sabbato, et cur statio adSanctum Petrum.

Hoc Sabbato, et omnibus horum quatuortemporum Sabbatis, statio ad Sanctum Petrumcongrue celebratur. Cui enim primo postChristum, Ecclesiae summum collatum estpontificium, quique primus et princeps sacras

in Ecclesia celebravit ordinationes, cujus vicemaxime fungitur Romanus pontifex, cumEcclesiae sanctae ministros et ovibus Christipastores ordinat necessarios, congrue, uttanquam ad summum recurratur, apud ipsum

statio celebretur. Convenientes igitur adBeatum Petrum jejunos mater Ecclesia filios velut ex ore ipsius Petri multiplicatis in animareficit sacramentis, et ex ipsius auctoritatespiritualium divisiones ministrationum

distribuit. Ubi notandum, quintam semperlectionem, quae superadditae doctrinaenovissima est, non mutari, semperque illamesse, qua legitur angelus Domini cum Azariae et

Page 229: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 229/1271

sociis ejus in fornacem ignis descendisse DanIII). Quod magna et mystica non vacat rationeNam quemadmodum pueris a Babylonio regemissis in fornacem ignis, coelestis gratiasubvenit, et fecit, medium fornacis quasi ventum roris flantem; sic nos a confusionis regediabolo, libidinum flammis appetitos jejuniorum et orationum instantia liberat. Hoc

denique genus non ejicitur, nisi in oratione et jejunio (Matth. XVII). Hac ergo lectionepraelecta, sequitur et hymnus eorumdempuerorum, quo ad benedicendum Creatoremomnis creatura commonetur, priusquam

sacerdotes ordinentur, ut animadvertamusillorum ora manusque ad benedictiones dandaset quod maximum est, conficiendum corpus etsanguinem Domini, jure admitti, qui aconfusionis rege succensam fornacem vitiorum

potenti fide superaverunt. Jam quae sequunturmanifeste secundum Domini praedicantadventum, et voci consonant

Page 230: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 230/1271

“clamantis in deserto, parate viam Domino (IsaXL; Matth. III),”

etc. Hoc enim evangelium ejus diei estprincipium scilicet praedicationis, qua Joannespeccatorum corda percutit, et ad poenitentiaminvitat, genimina viperarum, securim dicens jam esse positam ad radices arboris, et

 ventilabrum in manu judicis, ut purgans areamsuam, triticum congreget in horreum, paleasautem comburat igne inexstinguibili (MatthIII). Hoc evangelium eodem epistola sensupraecurrit, scilicet secundum praedicando

adventum Domini, quo revelatum priushominem peccati, filium perditionis interficietspiritu oris sui (II Thess. II), et destruetillustratione adventus sui. Sed et antiphona adintroitum: Veni et ostende nobis faciem tuam

Domine, qui sedes super Cherubin, et salvierimus (Psal. LXXIX), manifeste tempus illudrespicit, quo (sicut in offerenda quoquecanimus) exsultanti filiae Sion:

Page 231: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 231/1271

 “Veniet rex suus sanctus et Salvator mundi(Zach. IX),”

et sicut in tractu praemissum est: Excitanspotentiam suam veniet (Psal. LXXIX), et eumquem deducit, velut ovem Joseph, segregatumab hae dis qui a sinistris ejus erunt, ad

dexteram suam constituet (Matth. XXV)Interim tamen plorandum est ante eum quifecit nos (Psal. XCIV), ne fortis et terribilis, qui juxta communionem

“exsultavit ut gigas ad currendam viam (PsalXVIII),”

nemine adversantium parvulorum valente sibiresistere, de quibus scriptum est:

“Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum(Psal. LXIII),”

Page 232: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 232/1271

cum venerit, item gigas nobis sit, et multafortitudine sua nobiscum in judicio contendatet magnitudinis suae mole premat nos.

Page 233: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 233/1271

CAPUT XI. Cur Dominica quarta vacat.

Dominicae quartae officio praescriptum est Vacat: videlicet, quia nulli sanctorum apostolicacautione stationi deputatum est. Quod quamrecte cautum sit, considerata ejusdem officiiratione perpendere licebit. In evangelioDominicae hujus, agitante vento Pharisaicae

interrogationis, haec scintilla splendidae veritatis emicat de flamma ignis divini, quicalebat ardens et lucens (Joan. V), in sanctamente Joannis:

“Ipse est, inquit, qui post me venturus est, quiante me factus est, cujus ego non sum dignus, utsolvam ejus corrigiam calceamenti (Joan. I).”

 Ab hac probabilis testimonii sententia gravi et

digna corde et ore tanti praecursoris, omniapendent membra concrepantis officii. StatIdumaea illa, quae visitationis suaepropheticum illud audierat promissum:

Page 234: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 234/1271

 “In Idumaeam extendam calceamentum meum(Psal. LIX, CVII),”

et respiciens in illud tempus quo de accubitusuo, scilicet de sinu Patris, egressus rex ille quihoc promiserat, jam in utero Virginiscalceabatur, mirabilem illam atque insolubilem

incarnationis corrigiam suis circumdansgressibus. Illud, inquam, respiciens, Idumaeascilicet alienigena gentilitas, clamat in introitu:

“Memento nostri, Domine, in beneplacito

populi tui (Psal. CV),”

 videlicet in filio tuo, in quo tibi beneplacuistsolo ex millibus populis, quicunque tuus fuit abinitio mundi, visita nos in eodem salutari tuo

ad modum medici jacentem aegrotumdignatione gratuita visitantis (Matth. III, XVII)Quae deinde sequuntur, id est collecta, epistolagraduale, alleluia, cuncta pariter juxta

Page 235: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 235/1271

considerationem impraegnati uteri Virginalisprope esse Dominum, et celerem ejus adventumconsonant. In offerenda vero palam est, nonexemplo angeli, salutare illud templum Dominisacrarium Spiritns sancti, thalamum sanctitatistriclinium divini consilii; in quo, ut dictum estdivinitas veniens ad nostram salutem, nostracarne calceata est. Hoc tantum regis Christi

mysterium, cui sanctorum, qui omnes officialesejus sunt, ita fuit creditum, ut meritodecantetur hoc officium praescripta stationeapud quemlibet illorum? Nam quae apudsingulos eorum officia solemnibus deputata

sunt stationibus si rite considerentursingulorum virtutibus vel meritis consonareprobantur. Sic apud beatum Petrum, quiprincipaliter jus obtinet ligandi atque solvendistatio fit (Matth. XVI), quando, ut dictum est, in

typum Ecclesiae nobis evangelizatur solutioasinae (Matth. XXI), sic quando agimusscrutinia, et catechumeni praesignantur, adcatechizatorem gentium Paulum statio

Page 236: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 236/1271

celebratur. Hanc autem ligaturam corrigiaesolvere, id est sanctae incarnationis Christimysterium denudare, ipse Joannes se indignumasserit, quo major inter natos mulierum nemosurrexit (Joan. I, Matth. XI). Investigare enimquis potest, quomodo corporatur Verbumquomodo summus et vivificator Spiritus intrauterum matris animatur, quomodo is qui

initium non habet, et exstitit et concipitur?Nulli ergo sanctorum hoc mysterium ita fuitcreditum, ut apud illum propria statione hocassignari debeat officium. Proinde vacat, nonquod (ut nonnullis videtur) minus sit

authenticum, sed quod de ordinatissimastationum dispositione, rationabiliter sitexceptum, utpote materiam habens totiussalutis et sanctitatis effectricem, sed nullisanctorum investigabilem; omnibus impensam

sed per solum Spiritum sanctumadministratam, qui in triclinio Virginalis uterisolus medius, solus conscius, et unuscoelestium fuit architriclinus nuptiarum (Luc

Page 237: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 237/1271

I). Nocturnalia, studio vitandae prolixitatispraeterimus officia, maxime quia per se satispatent, quod a diurnalibus non discrepentNotandum vero quod antiqua et universalisanctae Ecclesiae consuetudine per hoc tempusrationabiliter legitur Isaias propheta, qui tamprimum quam secundum Domini adventumeloquenter evidens, et evidenter eloquens

nobilis propheta, imo magnus et verus nuntiatevangelista. Nam per totum annum juxtarationes causarum vel temporum, sacraelectiones probabiliter (sicut in sequentibus locissuis liquebit) ordinatae sunt.

Page 238: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 238/1271

CAPUT XII. De officio in vigilia natalis Domini.

In vigilia Natalis Domini, frequens acceleberrimum est in ore Ecclesiae pulchrumillud divinae consolationis oraculum:

“Hodie scietis, quia veniet Dominus, et mane videbitis gloriam ejus. Judaea et Hierusalem

nolite timere (Exod. XVI),”

etc. Per hoc mittit quemquam nostrum adhistoriam libri Paralipomenon, quandoregnante Josaphat, congregati sunt filii Ammon

et Moab, cum habitatoribus montis Seiradversus Judam (II Par. XX). Convenitqueomnis Juda in Jerusalem et in templum Dominiad deprecandam faciem ejus. Et stantibus illiscoram Domino cum uxoribus et parvulis aut

liberis, et vociferantibus ad Dominumexclamavit Hiaziel, filius Zachariae, filiiBarachiae, levites de medio multitudinis factosuper se spiritu Domini:

Page 239: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 239/1271

 “O Juda et Jerusalem, nolite timere, crasegrediemini, et Dominus erit vobiscum,”

etc. Illuc ut dictum est, mittit quemquamnostrum Ecclesia, summa cura nitens excitarecorda nostra, ut vigilanter advertamus per hancsimilitudinem, quam opportune subvenit nobis

nativitas Filii Dei secundum carnem. Non enimparva similitudo est. Nam quemadmodum tunc visibiliter congregati fuerant visibiles hostesadversus Judam, scilicet filii Ammon et Moab(Jer. XLVIII), et habitatores montis Seir (Ezech

XXXV), qui saepe in Scriptura sacra propeccatis et vitiis et malignis spiritibus ponuntur(Gen. XVI), nominibus quoque ad hoc ipsumcongruentibus; Ammon enim interpretaturpopulus turbidus; Moab ex patre scilicet

diabolo; Seir pilosus vel hispidus; sic adinteritum nostrum congregabantur peccata et vitia nostra, nec erat qui adjuvaret.

Page 240: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 240/1271

CAPUT XIII. De officio ejusdem diei.

Ipsum nomen, quod dicitur vigilia, nos excitaredebet, ut vigilanter advertamus ea, quae inofficio diei hujus congesta sunt. Quae cumperspexerimus, quibus ex Scripturarum locisconquisita sint, miranda nobis significatiopotius quam expressio sese offeret profundae

intentionis, qua compositor officii nostras inmeditatione divina mentes occupare perhujusmodi officium intendit. Primum itaque deintroitu dicendum: Hodie scietis quia venietDominus. Hoc de Exodo parva mutatione

sumptum est. Nam cum dixisset Dominus filiisIsrael:

“Ecce ego pluam vobis panes de coelo, dixeruntMoyses et Aaron ad illos: ”

“Vespere scietis quod eduxerit vos Dominus deterra Aegypti, et mane videbitis gloriam ejus(Exod. XVI).”

Page 241: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 241/1271

 Cum ergo nobis, in exspectatione Dominicaenativitatis mente vigilantibus, hoc in introitucanitur, quod dictum est, tunc panem de coelo,id est manna suscipientibus, facile persentitchorus eruditus quid innuat piae calidusintentionis oculus, id est quo tendat, vel ad quidsensus nostros invitet officii compositor vere

sapiens, et scriba doctus magni sibi thesauriconscius (Matth. XIII). Denique ad hoc invitatnos, ut recogitemus, manna illud, quod datumest filiis Israel, de Aegypto egressis, ettendentibus ad terram repromissionis, figuram

fuisse Verbi Dei, quod per Virginem carnemassumens, nos in se credentes pascere venit, quieramus a Deo jejuni, solis carnis vitiis, tanquamcarnibus Aegypti distenti atque crapulati. Hujusinterpres similitudinis, non quivis hominum

sed ipse est, qui dixit:

“Ego sum panis vitae: patres vestrimanducaverunt manna in deserto, et mortui

Page 242: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 242/1271

sunt. Hic est panis de coelo descendens, ut siquis ex illo manducaverit, non moriatur: Egosum panis vivus qui de coelo descendi (Joan VI).”

Hoc igitur intelligentes, et magnificeexsultantes, amplius ex subjunctione psalmidilatamur in intellectu gaudio spirituali

dicentes: Domini est terra et plenitudo ejus(Psal. XXIII). Quod de psalmo sumpta estofferenda quoque cum versibus suis. Convenitnamque diei vel rei psalmus hic per omnia, quiatotius hodierni officii psalmique hujus una fere

intentio est. Nam et in vigilia praesenticontemplari jubemur, non solum quod natussit, sed et cur natus, vel quando natus sitChristus, sicut et cantamus: Intuemini quantussit gloriosus iste (Hebr. VII). Et in psalmo juxta

titulum, qui talis est:

“Psalmus David in prima Sabbati,”

Page 243: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 243/1271

agit Propheta de victoria Christi, quae facta estin resurrectione, in prima sabbati (Luc. XXIV)exhortans fideles, ut tanto regi semetipsos, sicutdecet, praeparent advenienti, tollentes, sicut inoffertorio cantamus, portas suas, portas mortisid est vitia, vel elevantes portas justitiae virtutes, ut introeat rex gloriae Dominus virtutum, ad debellandum fortem armatum

cujus est orbis terrarum, quia ipse super mariafundavit eum (Psal. XXIII), dum sicut olim

“divisit mare Rubrum in divisiones (PsalCXXXV),”

ita et nunc orbem, id est populum Christianumeducens inter dissensiones amaricantiumpopulorum, fundavit in fide, et super fluminapraeparavit, id est super principes saeculi

stabilivit eum. Nihilominus et hoc, quod eidemintroitui, in graduale transformato, versus istesubjungitur: Qui regis Israel, intende (PsalLXXIX), sensum vigilantem aedificat. Nam

Page 244: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 244/1271

psalmus ille oratio est pro Judaeis, et gentibusqui cito apparente Domino Jesu commutandierant in eum. Et pro perfidis quoque Judaeisqui in titulo appellantur Assyrii, id est seipsosdirigentes secundum reputationem suam,

“qui justitiam suam statuere volentes, justitiaeDei non sunt subjecti (Rom. X),”

pro perfidis, inquam, Judaeis orant in illopsalmo fideles, ut tandem convertantur, quodipsi tandem futurum praevident, Et insupradicto versu sub nomine Israel Judaicus

populus, sub nomine Joseph, quodinterpretatur accrescens, gentium designaturmultitudo, quae illis addita est, juxta illud:

“Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et

illas oportet me adducere (Joan. X),”

etc. De Evangelio vel Epistola palam est, quodeis introitus supradictus conveniat, videlicet

Page 245: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 245/1271

quia sensus utriusque hoc maxime intenditattestari, qualem per portam coeli supradictummanna nobis Dominus pluerit, scilicet per Virginem, dicente angelo in Evangelio:

“Quod enim ex ea natum est, de Spiritu sanctoest, pariet autem filium (Matth. I),”

etc. Pauli autem in Epistola:

“Qui factus est ei ex semine David (Rom. I).”

Maxima namque portarum coeli, quas

Dominus, ut hoc manna plueret, nobis aperuitMaria exstitit, per quam ad nos Verbum Deicaro factum, de coelo descendit. Siquidem aliaeportae, id est omnes sanctorum animae, quaeab initio verbum illud in gremio fidei meruerunt

suscipere, ore suo verbum salutis pepererunt, idest praedicaverunt, sanctamque Scripturamcomposuerunt, dicentes:

Page 246: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 246/1271

“A timore tuo, Domine, concepimus etpeperimus. Spiritum salutis tuae fecimus superterram (Isa. XXVI).”

Haec autem Verbum illud ita plena gratiaconcepit, ut visibilem hominem factum pareretin veritate carnis, eodem Spiritu sancto et perora prophetarum verbum hoc eloquente, et

conceptionem ejus in utero virginis operanteQuod et ipsum coelitus significatum est in eoquod de supradicto manna scriptum est:

“Cumque descenderet mane ros supra castra

descendebat pariter et manna (Exod. XV).”

Ros enim Spiritum sanctum, de quo nuncdictum est, quod enim in ea natum est, deSpiritu sancto est, manna vero, ut saepe dictum

est, verbum Dei significabat, quod peroperationem ejus humanae naturae unitum estEt quod populus inobediens, de eo quodcollegerat, reservavit, nec totum, ut jussum erat

Page 247: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 247/1271

comedit, hoc illud est quod non totum quodaccepit a sanctis prophetis de verbo Dei, credere voluit. Quod autem de manna reservatum estquale fuit?

“Computruit, inquit, et scatere coepit vermibus(Exod. XVI).”

Nimirum hoc est quod usque hodie Judaea demanna comedere, id est de verbo Dei credererefugit: Quod videlicet putredinem, id estcarnem nostram assumpserit, et vere sit vermisquod purum manna fuerat, id est homo vere

mortalis sit factus, qui Deus, imo Verbum Deierat. quod autem die Sabbati non computruitneque vermis est inventus in eo, quia pulchreillud significat, quod, ut ait Apostolus:

“Christus resurgens ex mortuis, jam nonmoritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom VI).”

Page 248: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 248/1271

Recte igitur in introitu cantamus: Hodie scietisquia veniet Dominus, et mane videbitis, etcquia hodie, id est in praesenti vita scimus etcredimus quia de coelo descendit panis vivusmane, id est in resurrectionis gloria, videbimusnon solam humanam, sed gloriosam divinitatisejus formam, et ut in communione canimusrevelatibur gloria Domini, et videbit omnis caro

salutare Dei nostri (Isa. XL).

Page 249: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 249/1271

CAPUT XIV. De eo quod solet quaeri, cur Deuslapsum hominis evenire permiserit, pro quoincarnatio ejus necessaria fuit.

Importuna plerumque a nonnullis haec nobisimpingitur quaestio: Cur Deus lapsum hominisevenire permiserit, cum utique, ut omnipotensimpedire potuerit, saltem ipsum tentatorem ab

ingressu paradisi procul arcendo, malueritquesuam incarnationem humano generinecessariam existere, quam compendioserpentem ab hominis collocutione abigereHoc Apostolus Judaeis scandalum, gentibus

autem ait esse stultitiam; nos autem, si spiritupietatis regimur, ut mites simus, et ideoquaerimus ut inveniamus, scienter profitebimurhoc stultum Dei sapientius esse hominibus (ICor. I). Quod ut probari possit facilius, libet

prius rei tantae majestatis aliquam apponeresimilitudinem, ut quia divinam justitiam velsapientiam in semetipsa radiantem, infirmiperspicere non queunt oculi, tanquam in

Page 250: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 250/1271

subjecto speculo contemplantes, speciosamillam esse intelligant per ipsius imaginem. Nuncergo ab eo, quod scriptum est:

“et vocavit famem super terram, et omnefirmamentum panis contrivit,”

et paulo post:

“Et intravit Israel in Aegyptum (Psal. CIV),”

etc., competentem licet capere similitudinemQuaerimus nunc ab eis qui supradicta

quaestione moveri solent, cur Deus voluerit, utIsrael in Aegyptum intraret, unde postea signisatque portentis, cum ipsorum grandi labore, perMoysen et Aaron educerentur? (Exod. VII VIII.) Nam testamentum suum, quod disposuit

ad Abraham, quod juravit ad Isaac, quod statuitJacob in praeceptum, dicens:

“Tibi dabo terram Chanaan (Psal. CIV),”

Page 251: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 251/1271

 cum essent incolae ejus, scilicet terrae Chanaanillud, inquam, testamentum sic poterat ratumfacere, ut non vocaret famem super terramneque intraret Israel in Aegyptum, et ibidem, idest intra Chanaan, augere poterat populumsuum vehementer, et firmare eum superinimicos ejus, non relinquens hominem nocere

eis, et corripiens pro eis reges (ibid.); sedmaluit, ut dictum est, causam evenire, propterquam intraret Israel in Aegyptum et illucmittere Moysen servum suum et Aaron, ponensin eis verba signorum suorum, et increpare

mare Rubrum, ut exsiccaretur, et subversishostibus deduceret eos per desertumquadraginta annos, et portaret mores eorum, etinterim pluit illis manna ad manducandum, etpanem coeli dedit eis (Psal. CV). Hoc ergo

respondeat qui altiora quaerit, cur tantismorarum vel operum dispendiis reducendosilluc intrare permiserit. Dicet fortassis quod inpromptu est, et quod verum est, quia ut notam

Page 252: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 252/1271

Page 253: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 253/1271

fuit. Non enim Deo imputandum est illiuscaptivitatis initium, quia vocavit famem superterram, sed eis, a quibus in servum venundatusest Joseph. Non ergo dubium est quinirreprehensibile sit quidquid illic a Deopermissum est vel actum. Quapropter cumdescenderent in Aegyptum, solus pater Jacobqui culpae illius fuerat expers, spe promissionis

recreatus est. Audivit enim Deum sibi dicentem

“Noli timere, descende in Aegyptum, egodescendam illuc tecum, et ego inde adducam te(Gen. XLVI).”

 At vero illius divinae justitiae, de qua suprapropositum est, haec imago est, atque adexemplar coelestium haec in terrenis acta suntEadem simplicitate oculi, id est intentione utilia

faciendi, permisit Adam volentem descenderein hanc Aegyptum, id est in tenebras peccaticum posuisset eum in amoenitate paradisicujus illa terra typum gessit, in qua Abraham et

Page 254: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 254/1271

Isaac et Jacob peregrinari jussit, repromittenseam illis. Et cuncta utilitas, quae provenit ex eoquod Israel in Aegyptum intrare permisit, tantominor est illa quae de peccato Adae provenitquanto minor est figura veritate, similitudo reumbra corpore. Nam, ut caetera nunc omittamquorum latissimae quidem significationes suntsed aliis temporibus vel locis adhibendae sunt

illud quod pluit illis manna ad manducandumet panem coeli dedit eis (Psal. LXXVII), veremagnum et mirificum bonum, quanto minus estisto, quem significabat, pane angelorum, qui estDei Verbum, Verbum Deus, Verbum caro

factum. Siquidem illud manna, Verbi hujusincarnati fuisse signum, non solus in Evangeliotestatur Dominus, ubi ait:

“Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi

(Joan. VI),”

sed et Moyses in Deuteronomio praescribit. Quicum dixisset:

Page 255: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 255/1271

 “Et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tuet patres tui,”

statim addidit,

“ut ostenderet tibi quia non in solo pane vivithomo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore

Dei (Deut. VIII).”

Et ut supradictam divini oculi simplicitatem, idest intentionis puritatem utrobique planiusperpendas, promptum est perspicuis probare

testimoniis, quo ad erudiendam creaturam, nonsolum humanam, sed et angelicam, haec vel illafieri oportuit. Nam de manna cum dixissetMoyses quod supra positum est, paulo postadjecit utique hominibus loquens:

“Quia sicut crudit homo filium suum, sicDominus Deus tuus erudivit te (Deut. VIII).”

Page 256: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 256/1271

De sacramento autem Verbi incarnati, Paulusad Ephesios scribens,

“Ut innotescat, inquit, principibus etpotestatibus in coelestibus per Ecclesiammultiformis sapientia Dei (Ephes. III).”

Igitur quemadmodum in speculo patet

subjectae similitudinis clarissimus, et ab omniquod reprehensione vel nota stultitiae, utgentibus visum est (I Cor. I), dignum sitpurissimus justitiae Sol, in dispensatione suaeincarnationis incedit, quia modorum omnium

quibus omnipotens malitiam diaboli pervertere vel cassare potuisse, vel debuisse asseritur, amundi hujus sapientia, quam stultam fecitDeus; omnium, inquam, modorum optimus hicmodus est, qui Deo complacitus est, ut diabolus

ad suae damnationis cumulum hominemdecipere permitteretur, et suae fraudis effectupotitus tum demum per hominem ad judiciumtraheretur. Et sedens in superbiae principatu

Page 257: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 257/1271

 Aegypti rex, id est tenebrarum princepsprimum decem plagis, id est decem legispraeceptorum flagris contunderetur, deindenobis ad manducandum hoc manna per baptisma concurrentibus, ipse insectatorfluctibus ejusdem enecaretur, nobisque hoc inmanna Verbi incarnati refectis atqueconfortatis, terramque ejus, id est coelestem

patriam, quam ille superbiendo perdiditinvadentibus, ipse cum satellitibus suis videlicetspiritualibus Chananaeis trucidaretur, quod indie judicii futurum est, quando mirabili etpulcherrima ordinatione hic Deus et homo

puniet, et quod in Deum, et quod in hominemactum est, id est et superbiam, qua contraDeum tumuit, et iuvidiam, qua hominemdecepit. Haec omnia Deus, priusquamhominem conderet, praescivit et praedestinavit

ipsum autem hominis lapsum praescivitquidem, sed non praedestinavit, neque voluitquinimo sub interminatione mortis vetuit (GenII). Nam bona sola Deus praescivit et

Page 258: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 258/1271

praedestinavit, mala autem praescivit tantumnon etiam praedestinavit, sed condigna eis loca juste deputavit. Addit adhuc quaerere aliquisCum praevaricatio nulla sit, si praeceptum autlex non fuerit, cur Deus homini praeceptumdedit, quod non servandum praescivit? Videlicet quia Creator erat ille, iste creatura, eta Creatore creaturam erudiri oportuerat, quippe

quae ita creari non potuerat, ut suapte naturaperfecta esset, quod solius divinae naturae estneque sciri posset quia Deus mitis et humiliscorde est (Matth. XI), nisi eruditione proficeret At vero praeceptum in omni disciplina

eruditionis initium est. Igitur praeceptum darioportuerat, illud praesertim quo ad humilitatemcreaturam disponeret, videlicet prohibendo neplus vellet sapere, quam oporteret sapere (RomXII), quam ob culpam ceciderat diabolus, et

ideo in Ezechiele cum improperio et ironiaappellatur cherub (Ezech. XXVIII), id estplenitudo scientiae. At ille, ut scientiam boni etmali, id est omnium scientiam, sicut Deus

Page 259: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 259/1271

haberet, comedit lignum, quod exinde itaappellatur scientiae boni et mali, non quod vereita fuerit, sed quod de illo diabolo fallentemulier credidit (Gen. III). His ergo breviterpraemissis, propter eos duntaxat, qui nobiscumDei scientiam inclinato corde expetunt, nonpropter eos qui insidiose agunt, qualibus dicit Apostolus:

“O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?nunquid potest figmentum dicere ei, qui sefinxit: Quare me fecisti sic?”

(Rom. IX.) quorum insidiosis responderequaestiunculis, nec nostrae facultatis, necpraesentis propositi est: his, inquampraemissis, gloriam praedicamus ejusdemDominicae incarnationis, Deum Patrem

laudantes, qui per illam nobis faciem suamostendit, glorificantes Filium salutare nostrumqui carnem nostram assumpsit, gratias agentes

Page 260: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 260/1271

Page 261: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 261/1271

CAPUT XV. Cur duae legantur in NataliDominico ad missam epistolae.

Illud quaesitu dignum est, cur in hacsolemnitate Dominicae nativitatis, tam diequam nocte duae ad missarum solemnialegantur epistolae, quod alias per totum annumeo modo non fit. Quodque maxime

praetereundum non est, prima semper de Veteri, sequens de Novo Testamento sumptaest. Quod inquirentibus nobis splendida beatiGregorii doctrina viam intelligentiae protinusaperit. Ait namque: Bene duo cherubim, quae

propitiatorium tegunt, sese invicem aspiciunt versis vultibus in propitiatorium. Cherubquippe plenitudo scientiae dicitur. Et quid perduo cherubim, nisi utraque Testamentasignantur? Quid vero per propitiatorium, nisi

incarnatus Dominus figuratur? De quo Joannesait:

Page 262: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 262/1271

“Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris (IJoan. II).”

Et dum Testamentum Vetus hoc faciendumdenuntiat, quod Testamentum Novum deDomino factum clamat, quasi utraque cherubiminvicem aspiciunt, dum vultus in propitiatorium vertunt, quia dum inter se positum incarnatum

Deum vident, a suo aspectu non discrepantquae dispensationis ejus mysterium concorditernarrant . Redditam ergo nobis eamdemintelligimus similitudinem, dum, sicut duocherubim versis vultibus in propitiatorium sese

mutuo respiciunt, sic duae lectiones ex duobusTestamentis, evangelicam lectionem, quapropitiatorium nostrum, id est incarnatum Verbum prae dicatur, concordibus testimoniiset uno eodemque sensu respiciunt. Cur autem

ad sanctam Mariam hoc officio statiocelebretur, causa evidens est, scilicet quia deutero haec salus Judae, et Jerusalem exspectataet suscepta est.

Page 263: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 263/1271

CAPUT XVI. Quod Christus nocte natus sit.

Dominica nocte natum esse Christum probabileest, quamvis sacra Evangelii de hoc historiatacuerit. Namque si per regulam computi retropercurras, invenies ejus anni quo natus estconcurrentes quinque. Quos addens regularibusdecembris septem vel, ut compendiosius fiat

regularibus Januarii tribus, invenies diemillum, quo decembrem inchoamus, quintamfuisse feriam, et cum quo Januarium, primamid est diem Dominicam, sublatis videlicetseptem ex eo numero, qui regularibus et

concurrentibus compositis accrescunt. Cumautem december quinta feria, vel Januariusinchoatur prima, necesse est diem natalisDomini, qui post Kalendas decembris XXV etante Kalendas Januarii est octavus, primam

feriam, id est diem existere Dominicam. Nocteergo Dominica natus est Christus, consonantemirabilium suorum ordine, ut quo die dixit:

Page 264: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 264/1271

“Fiat lux, et facta est lux (Gen. I),”

ejusdem diei nocte exoriretur in tenebris lumenrectis corde, et visitaret nos oriens ex altoilluminare his qui in tenebris sunt et in umbramortis (Psal. III; Luc. I). Nocte vero congruenatus est, ut ipso die ortus sui tempore, adilluminandam noctem nostram se advenire

signaret.

Page 265: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 265/1271

CAPUT XVII. Cur duae missae ea noctecelebrantur.

Idcirco nocte illius sacratissimam memoriamduae missae a sanctae memoriae Thelesphoropapa institutae, decentissima venerationeillustrant. Vere apostolica sanctae RomanaeEcclesiae fides, quae in unius nativitatis Filii

Dei anniversaria nocte, geminae nativitatisdivinae scilicet et humanae, gloriam solemnibus vigiliis ita commemorari constituit, ut inhonorem ejus nativitatis, qua ex utero suo, idest ex propriae secreto substantiae, Deus Pater

illum genuit ante luciferum (Psal. CIX; ProvIX), id est ante angelicam naturam, etantequam quidquam faceret, primam missamordinaret, et in venerationem ejus, qui peruterum Virginis benedictus advenit in nomine

Domini, secundam laudans et exsultanssuccineret.

Page 266: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 266/1271

CAPUT XVIII. Cur tunc legitur libergenerationis ante primam missam.

Hac nocte ante missarum solemnia legiturnobis Liber generationis Jesu Christi (Matth. I)quod pulchro satis ordine et mystica sanctaeEcclesiae traditum est institutione. Ecce enim vere divini structores ordinis, per hujus seriem

lectionis, scalam illam nobis repraesentantprofundo noctis tempore, quam nocte dormiensJacob vidit, cui summitate sua coelos tangentiDominus innixus, eidem Jacob apparuit, etsemini ejus terram haereditariam repromisit

quando pro ejusdem propagatione seminis ibat jussu Patris sui, ut acciperet uxorem de domo etcognatione patris et matris. Nam, ut demortalitate nunc taceam, quo secundum hocquod omnia in figura contingebant illis (I Cor

X), scala illa praefiguravit, cui Dominusinnixus, ut jam dictum est, apparuit, nisigenerationem Jesu Christi, quam sanctusevangelista divino ore ita contexuit, ut per

Page 267: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 267/1271

Joseph ad Christum perveniret. Cui videlicetJoseph, supremo scalae gradui Dominusparvulus innixus est. An non illi beato innixusest, quando pupillus in hoc saeculo, id estabsque carnali patre natus, solatio ejus cumpuerpera matre sustentari dignatus est? Et, utcaetera taceam, nonne tunc vel maxime illiinnixus est, quando ne ab inimicis Herode vel

caeteris inveniretur, qui quaesituri erantanimam ejus, in Aegyptum ab eodem nutritiosuo deportatus est, iterumque defuncto Herodein terram Juda relatus est (Matth. II). Cumigitur nos media noctis librum illum

generationis Christi audimus, non somnocorporeo, sed supernorum contemplationedormientes, juxta quod sponsa dicit in Canticis:

“Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V);”

cum, inquam, generationem illam audimustunc praedictam scalam non tam somniamusquam vigilanti animo, et certa fide videmus. Et

Page 268: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 268/1271

Dominum nostrum parvulum propter nosfactum, et per portam coeli, quam supremusgradus scalae, scilicet beatus Joseph, sponsalidignitate contingit; per portam, inquam, coeliid est per beatam Virginem egressum Dominumnostrum parvulum et vagientem, et eo modoquo jam dictum est, scalae innixum audimusnostram, id est gentium salutem pro magna

 benedictione promittentem, imo promissamadimplentem. Nam quod in illo somno Jacobaudivit dicentem Dominum:

“Atque in semine tuo benedicentur omnes

tribus terrae (Gen. XXVIII),”

hoc impletur in hac Christi generatione. Quodet vere divinus evangelista respiciens, Raabmeretricem et Ruth Moabitem, generationi huic

nominatim inseruit; videlicet intuens hoc quodChristus non Judaeis tantum, sed et gentibussecundum carnem venerit; quippe qui ex

Page 269: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 269/1271

gentibus matres habere dignatus sit, quod etprophetae ante testati sunt, dicente David:

“Memor ero Raab et Babylonis (PsalLXXXVI),”

id est latitudinis confusarum gentium. Raabenim latitudo, Babylon vero interpretatur

confusio. Isaia vero dicente in visione superMoab:

“Emitte Agnum, Domine, dominatorem terraede petra deserti, ad montem filiae Sion (Isa

XVI),”

ac si aperte diceret: Emittes, Domine, Agnumtuum Christum de medio gentium, ut nonglorietur carnalis Israel, quod proprius ejus sit

Christus, cui aestimationi ejus hoc manifesterepugnet, quod tu eumdem Christum degentibus emittes ad montem filiae Sion. Namper petram deserti designatur Ruth Moabitis

Page 270: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 270/1271

quae, stans firmiter in petra solidae fideipatrios deos populumque suum oblita, venitcum Noemi, juncta viro Booz Bethleemitaegenuit Obed avum regis David (Ruth. IV), inquo facta est et parens Salvatoris. Duobus igiturex populis, Judaico scilicet et gentili, patresprogeniti, tanquam duobus scalae lateribusdiversi gradus inserti Christum Dominum

sustinent, egressum a summo coeli, omnesqueangeli sancti descendunt et ascendunt per eamet omnes electi prius ad suscipiendamincarnationis ejus fidem humiliantur, utpostmodum ad videndum divinitatis ejus

gloriam subleventur. Unde et alibi ipseDominus:

“Amen, inquit, dico vobis, videbitis coelumapertum, et angelos Dei ascendentes et

descendentes supra Filium hominis (Joan. I),”

id est supportante et sublevante Filio hominis videbitis sanctos omnes ascendentes ad Deum

Page 271: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 271/1271

apertis sibi coelorum claustris perredemptionem Filii hominis, et ut postascendere possint, prius descendere adorationem crucis vel passionis ejus in spirituhumilitatis. Utrumque scilicet ascensum huncet descensum Matthaeus et Lucas innuere videntur, dum alter eorum descendendo(Matth. I), alter vero ascendendo Christi

generationem contexuit (Luc. III), quia videlicetfactus homo Deus, dum vagit in cunis, invitatnos, ut humiliemur exemplo suae humilitatis baptizatus autem dum coelestibus incipitcoruscare miraculis, humiles suscitat ad

intelligendam gloriam suae divinitatis. Lectatandem praedicta generatione Christi protinuslaudem Deo solemnem chorus Ecclesiaeconcrepando succinit. Et merito. Si enim Jacobcum evigilasset a somno, ait:

“Vere Dominus est in loco isto (Gen. XXVIII),”

Page 272: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 272/1271

etc.: si inquam, adeo demiratus est propterumbram vel figuram futurorum, quae in somnis viderat, quanto magis nos peractam rei veritatem intuentes, excitari debemus inlaudem, et vocare locum hunc, id est sanctamEcclesiam, Bethel, id est domum Dei, ubi verenon est aliud nisi domus Dei, et porta coeli,scilicet non aliud quam beata progenies, et

gloriosa Virgo, quae coeli Regem genuit? Et sistatim

“surgens Jacob tulit lapidem, quemsupposuerat capiti suo, et erexit in titulum

fundens oleum desuper (ibid.),”

quanto magis nos confestim, ubi nobis haecgeneratio recitata est, attollere debemussummis laudibus lapidem summum

angularem, pretiosum (I Petr. II), quemsupposuimus capiti, id est cordi nostro, utstabile fundamentum et super illum fundereoleum piae confessionis et devotae gratiarum

Page 273: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 273/1271

actionis? Bene ergo statim missarum solemniacelebramus, et sicut visi sunt angeliascendentes, et descendentes, nos quoqueascendimus per fidem, primam missam, utdictum est, in laudem divinae nativitatissecundam cantantes in confessione et honorehumanae quam propter nos subiit generationis.

Page 274: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 274/1271

Page 275: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 275/1271

Page 276: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 276/1271

paulo post intulit:

“Ecce Virgo concipiet et pariet filium (Isa. VII),”

etc. Igitur illam ob causam generationemhujusmodi contexuit, quia per illos, aut ad illoshujus incarnationis promissio facta est. Nec vero dubium quin illorum omnium primus

 Abraham, ultimus beatus Joseph exstiterit; adquem tunc idem sermo factus est Dei, quandoilli dictum est:

“Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam

conjugem tuam (Matth. I)”

Notandum diligenter, quod dicitur, cum in hacgeneratione David atque Abraham caeterisinsignius nominati sint, dicente evangelista:

“Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham (ibid.).”

Page 277: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 277/1271

Hic quoque B. Joseph non natura carnis, sedaffectu et officio, pater Domini non minusexcellenter nominatur, cum in eademgeneratione apellatur

“vir Mariae.”

Hic autem dicitur ei ab angelo:

“Joseph, fili David”

etc. Cum ergo sint tres primi, tresnominatissimi, Abraham, David, Joseph

nominati, inquam, inter omnes, ad quosrepromissio facta est, quarendum summopereest quo evangelista intendit, ut istosexcellentius nominaret. Nimirumrepromissionis incrementa consideravit quibus

Christus, homo, rex atque Deus, diversistemporibus istis, tribus repromissus est. NamChristum, quae ad Abraham repromissio factaest, hominem verum protestata est:

Page 278: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 278/1271

 “In semine, inquit, tuo benedicentur omnesgentes (Gen. XXII).”

Quae autem ad David facta est, non solumhominem, sed et regem fore signavit:

“De fructu, inquit, ventris tui ponam super

sedem tuam (Psal. CXXXI).”

Quae vero ad beatum Joseph facta estmanifeste Deum pronuntiat:

“Paries, inquit, filium, et vocabis nomen ejusJesum; ipse enim salvum faciet populum suuma peccatis eorum (Matth. I).”

Salvare enim a peccatis, solius Dei est. Haec

eadem tria, id est mortalem hominem, regematque Deum tres magi postmodum mysticismuneribus testati sunt, mira sancti Spiritusoperante gratia, ut quae diversis temporibus

Page 279: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 279/1271

genti Judaicae promiserat, eadem cuncta subitoaddisceret bruta quondam et indocta gentilitasIgitur bene et quomodo coelestiummysteriorum inspectatorem decuit, sic sacraChristi generatio contexta est, ut deducereturad Joseph, ad quem, ut dictum est, ultimaquidem, sed optima repromissio facta est, quaesic finitur:

“Ipse enim salvum faciet populum suum apeccatis eorum.”

Quod et proinde vel maxime delectat, quod haec

eadem generatio, quasi longa linea piscatorissaeculi hujus fluctibus injecta est, in summohamum ferreum habens in esca, id est verumDeum in carne vera ad capiendum Leviathanserpentem magnum, humanas, velut pisces

exiguos, devorantem animas (Job. XL; IsaXXVII). Constat vero quia non carni, sed ferrolinea piscatoris innexa est. In hoc igitursimilitudinis pulchritudo perfecta est, quod

Page 280: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 280/1271

saepe dicta Salvatoris prosapia, non secundumcarnalem genituram ad Mariam deducta estsed secundum divinam propinquitatempervenit ad Joseph, qui cum Christi noncarnalis sit pater, sed fidei et supradictaepromissionis penultimus haeres, quasi noncarni, sed hamo ferreo linea subligata estSuperius jam dictum est Dominica nocte

Christum natum fuisse, videlicet, ut qua diedixit Deus:

“Fiat lux, et facta est lux (Gen. I),”

eadem die vera nobis lux in tenebris exoriretur Addere nunc libet et illud, quod hic idemmirabilis Plastes noster, qui, ut dictum estDominica nocte natus est, feria sexta conceptusest. Nam si superius scriptos illius anni quinque

concurrentes uni Aprilis regulari adjicias, fiuntsex. Cum autem sexta feria mensis Aprilisincipitur, profecto octavo Kalendas Aprilis sextanihilominus feria habetur, quando Dominicam

Page 281: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 281/1271

Page 282: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 282/1271

CAPUT XX. De officio primae missae.

Primae namque missae officium: Dominus dixitad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te(Psal. II), divinam Filii Dei nativitatem pene peromnes partes suas manifeste commemorat.

“Nam hodie, ut ait Beatus Augustinus, quia

praesentiam significat, atque in aeternitate necpraeteritum quidquam est, quasi esse desieritnec futurum, quasi nondum sit, sed praesenstantum, quia quidquid aeterni est, semper est;divinitus accipitur secundum id dictum, ego

hodie genui te, quae sempiternamgenerationem virtutis et sapientiae Dei, quae estunigenitus Filius, fides sincerissima et catholicapraedicat .”

Cum ergo toties hoc ex persona Dei Patris venerabile dictum repetitur, in introitu, ingraduali, in alleluia, et in communione: namofferenda: Laetentur coeli (Psal. XXV)

Page 283: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 283/1271

Page 284: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 284/1271

Page 285: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 285/1271

Ipse enim, qui secundum humanam naturampost Joannem, et post alios multos sanctos venit, secundum altiorem gloriam, et gratiae inlabiis suis diffusae privilegium primogenitus estin multis fratribus (Rom. VIII). Ita ergoaccipiendum est et sic distinguendum:

“Et peperit filium suum primogenitum,”

subauditur enim, ante omnem creaturamQuam generationem ejus quis enarrabit? (IsaLIII). Quamobrem non potest fieri, ut juxtatenorem supradicti ordinis, quae in cantu

laudatur vel memoratur divina nativitas, inlectionibus enarretur.

Page 286: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 286/1271

CAPUT XXI. De officio secundae missae.

Secundae missae officium, totum dictispastorum consonat dicentium:

“Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum,”

etc. (Luc. II.) Pastores animarum, quarum illa vox est:

“Nos autem populus ejus et oves pascuae ejus(Psal. XCIV);”

pastores, inquam, sancti, qui vigilantes etcustodientes vigilias noctis, id est vitaepraesentis, supra gregem Dominicum, legendoet canendo erudiunt animas eorum: referunt

eidem gregi suo, quod viderint in Bethleem, idest in domo panis, videlicet ejus qui de coelodescendit (Joan. VI). Et gratulantes dicunt:

Page 287: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 287/1271

“Lux fulgebit hodie super nos,”

etc. (Isa. IX.) Et subjungitur:

“Dominus regnavit, decorem indutus est (PsalXCII).”

Dum enim Dominus Deus homo factus est

regnavit super nos, illum indutus decorem, dequo alibi dictum est:

“Egredimini, filiae Sion, et videte regemSalomonem in decore, quo coronavit eum mater

sua (Cant. V).”

Ipsa namque humanitas, quam propter nimiamcharitatem suam, qua dilexit nos (Ephes. II)induit divinitas, ornatus est, ornatus

miserationis, diadema pietatis, corona gloriaedecor gratiae, pulchritudo charitatis. Quaedeinde sequuntur, cuncta, ad eumdem spectantsensum. Duae lectiones: Spiritus Domini saper

Page 288: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 288/1271

Page 289: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 289/1271

dicitur. Ideo maxime, quia in Sion, quae etJerusalem, templum et sancta eorum erantUtraque missae statio ad sanctam Mariam essedebuit, sed causa intercurrit, ut ad sanctam Anastasiam ageretur, videlicet passio ejus, quaeRomanorum nobilissima matronarum, subDiocletiano imperatore post longum laboremcastitatis, et ministerium sanctorum, post

diutinos carceris squalores, tandem per manuset pedes extensa, et ad palos ligata, etcircumposito igne cremata, ipso die NatalisDomini coelo nata est.

Page 290: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 290/1271

CAPUT XXII. De officio majoris missae.

Die sancto Natalis Domini principalis illaclangoris evangelici tuba personat, quamSpiritus sanctus perflans, majore animavitgratia, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbumet Verbum caro factum est, et habitavit in nobis

(Joan. I). Haec est tuba illa mirabilis, quae dumcaneret in Sion, vocavit gentes, annuntiavitpopulis, annuntiavit in finibus terrae, et ininsulis (Isa. LX), quae procul erant, quia longe aDomino recesserant (Ephes. II), Dominum et

Salvatorem nostrum advenire dixit: hicinquam, sonus ille magnus coelorum, gloriamDei enarrantium, qui in omnem terram exivit(Psal. XVIII), hic tonitrus firmamenti operamanuum ejus annuntians, qui verba coelorum

eloquentium in fines terrae fecit audiri, scilicetquod Verbum Deus, Deus absconditus (IsaXLV)

Page 291: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 291/1271

“in sole posuit tabernaculum suum, procedenstanquam sponsus de thalamo suo (Psal. XVIIIRom. X).”

Nuntiat enim gentibus cunctis pedibus pulchrisapportantibus nuntium bonum, praedicationempacis, annuntiationem salutis (Isa. LII). Erupitnamque de angustis Judaeae finibus, in qua

sola notus erat Deus, et de carnali Israel, in quosolo magnum erat nomen ejus (Psal. LXXV); ethoc salutare Dei evangelica tuba cunctis locutaest gentibus, nec jam sunt loquelae nequesermones, quorum non audiantur supradictae

 voces coelorum (Psal. XVIII). Hoc est quod inintroitu secundum prophetam canimus: Puernatus est nobis, et filius datus est nobis (IsaIX). Haec mirabilia, quorum causa insubjunctione cantare Domino canticum novum

debemus. Hoc illud est brachium, quodsecundum propheticam hujus diei lectionem,

Page 292: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 292/1271

Page 293: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 293/1271

Page 294: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 294/1271

ultimam praemissi particulam spectat Evangeliiqua dictum est:

“Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasiunigeniti a Patre, plenum gratia et veritate(Joan. I).”

Nam gloria haec est incarnati Verbi, quod spolia

detraxit, et festinanter infernum depraedatusest. Igitur non tantum vagitus infantis etpraesepe absconditum spectat hoc officium, sedsonus est apostolorum, qui in omnem terramexivit, dicentium:

“In sole posuit tabernaculum suum (PsalXVIII),”

totumque annum Domini acceptabilem

praedicantium, totam salutem annuntiantiumquam fecit Verbum caro factum. Unde cum proexcellentia tantae diei, tum et ideo, quia beatusPetrus apostolus hoc salutare Dei nostri primus

Page 295: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 295/1271

 vidit, primusque confessus est, revelante sibiPatre qui in coelis est (Matth. XVI), et Romanaearci nuntium bonum princeps intulit, jure apudipsum statio fit. O vere

“magnum sacramentum pietatis, quodmanifestatum est in carne, justificatum est inspiritu, apparuit angelis, praedicatum est

gentibus, creditum est mundo, assumptum estin gloria (I Tim. III).”

Pulchre cum legit hoc, vel quidquid sanctumChristi continet Evangelium, pene omnibus

Ecclesiis haec vetus consuetudo est, ut diaconustanquam ab austro veniens, ad aquilonem stetconversus.

“Ecce enim ab austro venio, dicit Dominus;”

et Habacuc:

“Deus, inquit, ab austro veniet (Habac. III).”

Page 296: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 296/1271

  Ab austro quippe venit, quia ex operationeSpiritus sancti venit et incarnatus est Filius Deiet per Spiritum sanctum

“semetipsum obtulit hostiam Deo in odoremsuavitatis (Ephes. V).”

Pulchre ergo diaconus, tantam salutemrecitaturus, ad aquilonem convertitur ut per hocindicet quod quando hoc salutare Dei missumest gentibus (Isa. LII), fortis contra diabolumlegatio directa est, quod Deus dixerat,

“Dicam aquiloni: Da (Isa. XLIII).”

Page 297: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 297/1271

CAPUT XXIII. De officio, “Dum mediumsilentium.”

Die Natalis Domini officium gaudium est, utdiximus, gentium, quae omnes videruntsalutare Dei, et quarum assumptio vita est exmortuis, scilicet Judaeis (Rom. XI), hoc autemcertae diei sedem non habens, et pene viduum

revocandorum in fine saeculi praeconium estJudaeorum. Non enim gloriari debet oleasteradversus ramos bonae olivae, quod propterincredulitatem fracti sunt et ceciderunt. Ipseautem contra naturam insertus est et fide stat

(ibid.). Neque dignum est ut exsultet juniorfrater quod se recepto et convivante cum patremajor frater iratus ingredi recusat, sed interconvivia rogat patrem suum, ut exeat et blandisdelinitum monitis introducat (Luc. XV). Haec

ita esse vel ex communione praesentis officiisatis elucet.

Page 298: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 298/1271

“Tolle, inquit, puerum et matrem ejus, et vadein terram Juda; dedefuncti sunt enim quiquaerebant animam pueri (Matth. II).”

Nunc enim puer ille, scilicet incarnatus Deusreliquit domum suam, et dimisit haereditatemsuam (Jer. XII), quia sicut scriptum est Ascendens super nubem candidam, ingressus

est Aegyptum, abiit ad gentes quae antiquiPharaonis, id est diaboli, fuerant regnum (IsaXIX). Tunc autem defunctis his, qui quaerebantanimam ejus, id est sopita modernae invidiaeflamma, qua sanctorum ejus animas

quaesierunt et sanguinem fuderunt in terramsuam, id est in suae gentis notitiam, reverteturTunc, inquam, juxta mysticum Evangeliisensum, illato Jesu in templum, id est inSynagogam Judaeorum per fidem.

“Erant pater ejus et mater,”

scilicet, omnis parentela ejus carnalis,

Page 299: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 299/1271

 “mirantes super his, quae dicuntur de eo. Et benedixit illi Simeon (Luc. II),”

id est ille populus jam justus et timoratus, atqueita qui nunc

“positus est in ruinam,”

tunc ponetur

“in resurrectionem in Israel (ibid.).”

Cujus adventus, quia sciri a nobis non potesttempus merito nocti comparatur, atque ideo inintroitu: Dum medium silentium (Sap. XVIII)quod praeteritum est, canitur propter hocsimile futurum. Tunc implebit id propter quod

“misit Deus Filium suum factum ex mulierefactum sub lege, ut eos, qui sub lege erantredimeret (Gal. IV);”

Page 300: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 300/1271

 et liberabitur haeres, qui adhuc parvulusintellectu, sub elementis, id est litterali sensuserviens detinetur. Tandemque obtinebitregnum et sedem David patris sui ipse, de quoin graduali canitur: Speciosus forma (PsalXLIV).

Page 301: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 301/1271

CAPUT XXIV. De sancto die Epiphaniae.

Sanctus dies Epiphaniae, cum tribus ex causissit celebris, ea namque die a Chaldaeis Dominusest adoratus (Matth. II), itemque annorumtriginta jam esse incipiens, a Joanne baptizatusest (Luc. III), atque redeunte anno ex aqua vinum fecit ad nuptias (Joan. III); cum

inquam, tribus ex causis his sit celebris, primamsecundum diurni officii solemnitatemrationabiliter accepit. Videtur in his tribusexcedere, quod Dominus baptizatus est aJoanne, propter quod et Graeci baptismi

sacramentum hac die numerosius atquesolemnius celebrare feruntur. Verum sanctaRomana Ecclesia, semper illa revelatione, quaPetrus Christum Filium Dei cognovit, illustrataconsuetudinem hanc vitandam esse proclamat

scriptis evidentibus. Dicit enim Leo Magnusscribens universis episcopis per Siciliamconstitutis, inter caetera:

Page 302: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 302/1271

“Miror vos vel praecessores vestros tamirrationabilem novitatem usurpare potuisse, utconfuso temporis utriusque mysterio, nullamesse differentiam crederetis inter diem quoadoratus est Christus a magis, et diem quoresurrexit a mortuis .”

 Ac deinceps:

“Proprie, inquit, in morte crucifixi, et inresurrectione ex mortuis potentia baptismatisnovam creaturam condit ex veteri, ut inrenascentibus et mors Christi operetur et vita

dicente beato Apostolo: ”

“An ignoratis, quia quicunque in Christo Jesu baptizati sumus, in morte ipsius baptizatisumus. Consepulti enim sumus cum illo per

 baptismum in mortem (Rom. VI) .”

Et post pauca:

Page 303: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 303/1271

“Ipsa igitur operis qualitas docet celebrandaegeneraliter gratiae diem esse legitimum, in quoorta est et virtus muneris, et species actionis. Adcujus rei confirmationem plurimum valet, quodipse Dominus Jesus Christus, postquamresurrexit ex mortuis, discipulis suis, in quibusomnes Ecclesiarum praesules docebantur, etformam et potestatem baptizandi tradidit

dicens: ”

“Euntes docete omnes gentes, baptizantes eosin nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti(Matth. XXVIII).”

“De quo utique eos etiam ante passionempotuisset instruere, nisi proprie voluissetintelligi regenerationis gratiam ex suaresurrectione coepisse .”

Item post aliqua:

Page 304: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 304/1271

“Si quis autem Epiphaniae festivitatem, quae insuo ordine debito honore veneranda est, ob hocexistimat habere privilegium baptismatis, quiahoc quidam putant, quod eadem die Dominusad baptismum sancti Joannis accesserit, sciatillius baptismi aliam fuisse gratiam, aliamrationem, nec ad eamdem pertinuisse virtutemqua per sanctum Spiritum renascuntur, de

quibus dicitur: ”

“Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntatecarnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo natisunt (Joan. I).”

“Dominus autem nullius remissione indigenspeccati, nec quaerens remedium renascendi, sic voluit baptizari (Matth. III), quomodo etcircumcidi, hostiamque emundationis pro se

offerri (Luc. II), ut qui factus erat ex mulieresicut Apostolus ait, fieret sub lege (Gal. IV)quam non venerat solvere, sed adimplere

Page 305: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 305/1271

(Matth. V), et adimplendo finire, et sicut beatus Apostolus praedicat, dicens: ”

“Finis autem legis Christus, ad justitiam omnicredenti. (Rom. X).”

“Baptismi autem sui in se condiditsacramentum, quia in omnibus primatum

tenens, se docuit esse principium (Col. I), ettunc regenerationis potentiam sanxit, quandode latere ejus fluxerunt sanguis redemptionis etaqua baptismatis (Joan. XIX) .”

Non ergo in tribus causis illud eminet, quodDominus a Joanne baptizatus est, quia nontunc, sed quando de latere ejus sanguis et aquaprofluxerunt, baptismi sui nobis condiditsacramentum. Eminet autem et praecipuum est

illud, quod a magis utique gentilibus adoratusest, et illuminatarum cordibus gentiummagnam spiritualium praestat materiamgaudiorum. Gentium namque primitiae jam

Page 306: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 306/1271

tunc in illis assumptae sunt. Assumpsit enimillos pax nostra, quae fecit utraque unum Deumet hominem in se unum Christum, Judaeosatque gentiles in unum conjungens populum(Ephes. II). De hoc ergo digne totum missaecompositum est officium, in quo sancta Ecclesiade gentibus electa, pro suae vocationis initiogratiosum Deo pro sua salute laudis offert

praeconium. Tota vero laudum materia, donasunt regum, aurum, thus et myrrha (Matth. II)Dona quippe illa fuerunt, fide fecunda coelestimagisterio deposita, per Spiritum sanctumintellecta. Quid enim coelesti magisterio

dignius, quam auro regem, thure Deum, myrrhaconfiteri mortalem? Nihil tale paries ille deproximo contulit, qui de Judaeis veniens, inpastoribus angulari lapidi primus seseconjunxit. Nec mirum, illos enim scilicet

Judaeos pastores angelicum instruxitmagisterium (Luc. II). Hos autem, videlicetgentiles, novam stellam suscipientes, solumdivini Spiritus invisibiliter perdocuit oraculum

Page 307: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 307/1271

(Matth. II). Bene ergo regum munera sanctaeEcclesiae fidem integerrimam testantia, totumhujus diei officium propheticis testimoniis etlaudibus personat, veneratur, honorat. De tertia jam dictae festivitatis causa, scilicet de eo quodDominus vinum fecit de aqua, quaeri soletqualiter eodem die, qua Dominus baptizatusest, factum esse conveniat. Dominus namque

qua die baptizatus est, neque discipulos elegitneque miracula fecit, sed statim ductus est indesertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo, ubiet quadraginta dierum celebravit jejuniumatque inde reversus, tum demum discipulos

elegit, quos et doctrinis instrueret, et miraculisconfirmaret (Matth. IV). Nunquid annum suaeaetatis trigesimum, cujus in initio baptizatusest. totum sine discipulis exegit, et ita redeunteanno eadem die illud admirabile signum

primum coram discipulis fecit? Ita sa necredendum est, quomodo tria haec, quaesuperius dicta sunt, una die celebrata essesecundum sanctae Ecclesiae auctoritatem

Page 308: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 308/1271

negare non possumus. Nam antequam Joannestraditus esset, Christus neque publicepraedicavit, neque duodecim apostolos elegit Aperte quoque liquet secundum Lucaenarrationem, quod egressus in virtute Spiritusin Galilaeam publice praedicans, non statimdiscipulos elegit, sed ita docebat in synagogisJudaeorum, et magnificabatur ab omnibus,

“et omnes testimonium illi dabant, etmirabantur in verbis gratiae, quae procedebantab ore ipsius (Luc. XIV).”

Et ante persecutionem passus est, ita ut adpraecipitium duceretur, fugiensque de civitatein civitatem docebat per synagogas sabbatis(ibid.). Ante et socrum Simonis, quae tenebaturmagnis febribus, curavit, et alia nonnulla fecit

propter quae dixerant ei concives sui venientiNazareth, ubi nutritus fuerat:

Page 309: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 309/1271

“Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac ethic in patria tua (ibid.).”

Tribus igitur miraculis ornatum sanctum diemEpiphaniae colimus. Nam, ut cantavimusHodie stella magos duxit ad praesepia, hac dieChristus a Joanne baptizatus est, hac die ad

nuptias vinum ex aqua factum est. Brevi itaqueid est tredecim diebus, triginta annorum aetasejus commemoratur. Reliqui tres anni, quibusipse praedicavit miraculis, divinitatem suamdeclaravit, tribus illis, quae sequuntur post

Epiphaniam, Dominicalibus commemoranturofficiis. Quae ideo ad Epiphaniae, id estmanifestationis rationem pertinent, quiaquaecunque per tres suae praedicationis annoscoelestia divinitatis suae sacramenta docuit

quaecunque manibus suis tornatilibus et aureis(Cant. V), id est facile operantibus et divinisfecit, documenta fuerunt, quibus vera percarnem divinitas innotuit. Unde in prima

Page 310: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 310/1271

Dominica illud ponitur Evangelium, in quoprimum testatus est patrem se habere Deumdicens parentibus suis:

“Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatisquia in his quae Patris mei sunt, oportet meesse? (Luc. II.)”

In secunda vero legitur Evangelium, quoinvitatus ad nuptias aquas convertit in vinum(Joan. II). Quod vere magnum divinitatis fuitindicium, solus enim Deus mutare potestnaturam, et nostrae reparationis qua mortale

nostrum induet immortalitatem, et corruptioincorruptelam possidebit (II Cor. XV) venerabile signum, pulchrumque et convenienssignorum ejus fuit initium. In tertia nihilominusDominica, qua dicimus, Atque ad protegendum

nos dexteram tuae majestatis extendesecundum extensionem manus, qua tetigitleprosum dicens:

Page 311: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 311/1271

“Volo, mundare (Matth. VIII),”

 vera divinitas ejus secundum fidem centurioniselucet, dum absens corpore sanans puerumcenturionis, Deum se esset designat, quipraesens est ubique. Tribus igiturDominicalibus officiis Domini manifestatioscilicet tota trium annorum ejus praedicatio

commemoratur.

Page 312: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 312/1271

CAPUT XXV. Cur in purificatione sanctaeMariae candelas portemus.

In Purificatione sanctae Mariae ideo candelasportamus, ut felici gaudio justi Simoneisaliquatenus participemur, qui Christuminfantem gestans in ulnis agnovit, et confessusest paratum

“ante faciem omnium populorum, lumen adrevelationem gentium (Luc. II).”

Hoc enim signo commoniti exterius, ipsum

 verum lumen,

“quod illuminat omnem hominem venientem inhunc mundum (Joan. I),”

in mente nostra fidei ulnis arctius astringimuset absentiam ejus corporalem, sursumtendentibus desideriis, gementes quaerimusquaerentes gemimus. Profectus namque in

Page 313: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 313/1271

coelum est, antequam hinc abiret, jam suprainfantiam, in qua portatus est a Simeone, aetateet sapientia profecerat (Luc. II). Ejus igitur visibile signum portamus omnes in manibusquem jam visibiliter portare, sicut Simeon, necnecesse habemus, nec possumus. Bene autemconsecrati cereoli, id quod visibile erat Christinobis significant. Nam sicut apes ceram cum

melle virginali producit opere, sic Maria VirgoChristum, Deum et hominem, salva uteri suigenuit integritate. Apes namque neque ulloconcubitu miscentur, neque libidine solvunturnullis partus doloribus concutiuntur, et subito

magnum filiorum examen emittunt, de foliis etherbis ore suo prolem legentes. Convenientiigitur signo, vectationem infantis Christi, proutpossumus, imaginamur, beatitudinem ejuscorde et ore prae dicantes, qui, tamdiu vixit, ut

Christum Dominum videret, vidit ut adoraretadoravit ut in pace dimissus feliciter hinc abiret(ibid.)

Page 314: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 314/1271

LIBER QUARTUS

CAPUT PRIMUM. De Septuagesima

In hoc capitulo multa quaerenda sunt, videlicetquod vocetur septuagesima, et cur vocetur hocnomine; qua ratione ante passionem Dominicelebretur, et cur alleluia de ore Ecclesiae

tollatur. Haec omnia tam veras tamque certashabent rationes, ut quidquid aliud dixerisrecalcitret undique tuta veritas, et oppositorum vel repugnantium multitudine inopem etdeficientem conscientiam reverberet. Verbi

gratia cum dixeris septuagesimam ideonominari, quod ab hac Dominica usque adSabbatum, quo albae deponentur, septuagintadies computentur, et per hos dies significaricaptivitatem nostram, qua peregrinamur a Deo

in hoc saeculo (II Cor. V), illud statim valderepugnans nostrae computationi occurrit, quoddies Dominicae resurrectionis, nobilitas annidecus mensium, arma dierum, hunc intra

Page 315: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 315/1271

numerum computentur. Quis enim diesindignius captivitatem significare videtur, quamille, quo victo captivatore Dominus resurrexit?(Ephes. IV.) Quis dies libertatem significaremerebitur, cum primus Dominicaeresurrectionis dies sexagesimus quartusoccurrat in numero dierum, qui captivitatemnostram significant, significatam quondam

totidem annis, quando populus Dei subNabuchodonosor fuit exsul in terra Babylonis?(Jer. XXV.) Itemque et illud repugnat quod cuma praedicto Sabbato Dominica haecseptuagesima sit (Dan. IX), sequens Dominica

(quam sexagesimam dicunt) nullo modosexagesima est, et quinquagesima nullo modoquinquagesima est, et quadragesima nullomodo quadragesima est. Quid ergoseptuagesimam nominemus, altius atque

constantius pandendum est.

Page 316: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 316/1271

CAPUT II. Quid septuagesimam nominemus.

Septem Dominicas continue sequentes magnisac mysticis officiis insignes, septuagesimamnominamus, quarum in prima clamat homo aparadisi felicitate et a Creatoris sui facieprojectus (Gen. III):

“Circumdederunt me gemitus,”

etc. In septima redeunte de peregratione hac etde convalle lacrymarum, dicitur voceprophetica:

“Laetare, Jerusalem, et diem festum agite, quidiligitis eum (Isa. LXVI),”

etc.

Page 317: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 317/1271

CAPUT III. Cur septuagesimam nominemus.

Idcirco autem primam Dominicam, quaeseptima est ab ultima, septuagesimam potiusnominamus et sexagesimam, quae sexta est, etquinquagesimam, quae quinta est, quia idemcommemoratur officiis, quod significatum estilla septuagenaria captivitate populi Dei, qua

realiter sedit et flevit super flumina Babylonis(Psal. CXXXVI). Quid autem illud est?Septenaria distinctio aetatum mundi, quarumprima est ab Adam usque ad Noe, secunda aNoe usque ad Abraham, vel secundum

quosdam, usque ad Moysen, tertia a Moyseusque ad David, quarta a David usque adtransmigrationem Babylonis, quinta atransmigratione Babylonis usque ad adventumDomini, sexta ab adventu Christi usque ad

finem saeculi, septima jam aetas mundi requiesest illa, ad quam quotidie transeunt electorumanimae, et requiescunt inter ubera laetantismatris suae supernae Jerusalem (Isa. LXVI)

Page 318: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 318/1271

Quia ergo per has septem Dominicas illud idemcommemoratur, quod per septuagintaBabylonicae captivitatis annos significatum estDominica haec prima de septem, recteseptuagesima dicitur, quod quam ratum sitposterius ex ipsarum Dominicarum officiisclarius lucebit. Nunc qua ratione antepassionem Domini ordinatae sint, dicendum

est.

Page 319: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 319/1271

CAPUT IV. Qua ratione sic ante passionemDomini septem Dominicae ordinatae sunt.

Beatus papa Gregorius, qui (sicut in libro vitaeejus contineri jam supra diximus) officiorumatque stationum ordinator exstititsolertissimus, intellexit eo sensu quem illiSpiritus sanctus aperuit, dignam ad reverendam

memoriam salutiferae passionis Christiexpetere, ut illi ab omnibus sanctis et electisquicunque fuerunt ab initio mundi, testimoniaredderentur, cui quasi communes per ospraesentis Ecclesiae redderentur exsequiae

Omnium quippe sanctorum a mundiconstitutione una fuit salus et exspectatiopassio Redemptoris, et concordibus eorumdictis praenuntiata, gestisque praefigurata estac velut uni subjecta soli, diversis licet ex locis

eamdem imaginem multa reddunt specularia;sic plures sancti diversis temporibus ac meritis venientes, praecurrentes Salvatorem, unameamdemque variis figuris ejus praefiguraverunt

Page 320: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 320/1271

passionem. Cum ergo jam dictus ordinatorofficiorum, commemorata jam Christinativitate, apparitione, et manifestata trienniiejus praedicatione, passionis ejus memoriamanno [animo] nostro in Scripturis essetlaudabilem fecit digressionem, ad mundirecurrens initium, et de diversis aetatibuscongruas Ecclesiae voces colligens, quasi de

diversis locis septenos choros rationabili ac venerabili ordine produxit. Quid vel quomodosinguli chori praesenti Ecclesiae concinantpaulo post explicandum est. Nunc illudprimitus dicendum videtur, cur de ore Ecclesiae

diebus istis alleluia, quod est laus Dei, tollatur.

Page 321: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 321/1271

CAPUT V. Cur alleluia dimittatur.

Si recte consideremus quam laudem Dei alleluia(quod nomen est antiquae dignitatis etauctoritatis) significet, perpulchrum etrationabile videtur, ut vere est, quod de oresanctae Ecclesiae vox haec consuetudinaliterablata est. Significat autem non quamlibet

laudem Dei, non laudem majorum aut minorumcreaturarum coeli et terrae, et maris, et omniumquae in eis sunt. Alioquin, si quamlibet laudemDei significet alleluia, frustra diebus istis de orenostro tollitur, cum a laudibus Dei non

cessantes, laudamus quod in principio fecitcoelum et terram, quod diviserit lucem atenebris, quod fecerit firmamentum, et posueritin medio aquarum, quod ad jussum ejusgerminaverit terra herbam virentem, lignumque

afferens fructum juxta genus suum, quodluminaria fecerit, et in firmamento posueritquod pisces, quod volucres, quod bestiasprodire jusserit, quod denique hominem ab

Page 322: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 322/1271

imaginem suam creaverit (Gen. I). Quam ergoDei laudem significat alleluia? Illam utiqueillam cui dicit Deus Pater in Psalmo:

“Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium etcithara (Psal. LVI, CVII).”

Gloria Patris, Dei Filius, perfecta laus et

sempiterna musica, utpote summa sapientiaquae de corde nata ejusdem Patris aeternimusici, citharam nostrae humanitatisassumpsit, quam et confractam ab invidis etstultis pueris, qui ad cantum ejus saltare

debuerant (Matth. XI), rursus per gloriamresurrectionis reformavit, et inviolabilepsalterium fecit illa, inquam, gloria haeccithara, sive psalterium, alleluia nostrum estQuidquid enim supernae jucunditatis

auditoribus suis exhibuit, quorum beati oculiqui viderunt, et aures quae audierunt (Luc. X);quidquid, inquam, de coelestibus gaudiis oresuo Dominus Jesus Christus praecinuit, alleluia

Page 323: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 323/1271

est, canticum novum est, laus suavis est. Hocautem neque veteres sancti viderunt, autaudierunt, de quibus ait ipse Dominus:

“Multi reges et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditiset non audierunt, neque nos (Luc. X; MatthXIII),”

quandiu sumus in corpore (quia recessit incoelum) videre possumus, aut audire meremurQuandiu enim

“sumus in corpore, peregrinamur a Domino (IICor. V).”

Cum vero probabilem antiquae Ecclesiaenondum redemptae statum commemoramus

nostrumque incolatum, quia prolongatus estdeplangimus, pulchro satis ordine alleluia abore nostro tollitur. Quia videlicet, qui per illudsignificatur,

Page 324: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 324/1271

 “ille nondum venerat, a nobis jam recessit, etoblatus est sponsus a filiis suis (Matth. IX).”

Recte hoc consideravit, qui hoc responsoriumcecinit alleluia. Dum praesens est imitanturillam, et desiderant illam cum se eduxerit; dumenim hic de alleluia dixit hoc quod de sapientia

scriptum est (quae sine dubio Christus est)profecto per alleluia Christum intelligi voluitqui dum praesens esset, imitati sunt illum, etdesideraverunt eum, cum se eduxit, ascendensin coelum,

“et in perpetuum coronatus triumphat (SapIV)”

ante Dominum Patrem (Ephes. IV), sicut

scriptum est:

Page 325: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 325/1271

“Gloria et honore coronasti eum, Domine, etconstituisti eum super opera manuum tuarum(Psal. VIII).”

Non ille nugas trivit, aut pueriles ineptiascontexuit, cum diceret, alleluia, revertere inthesauros tuos, te benedicent angeli. Reversusest enim in thesauros suos Christus Dominus

id est, in secreta coeli, ubi ab angelis benedicitur, et a filiis suis hic peregrinantibusdesideratur. Non solum autem ipse gloriosusEcclesiae sponsus, novus homo Christus, hocnomine praedicatur, sed et sponsa ejus nova

sancta Ecclesia (quia corpus ejus est), quia etipsa musicae illi organum est, id est, divinaesapientiae, cujus in homine Christo totaplenitudo corporaliter inhabitat (Ephes. I;Coloss. II), eodem nomine jure praedicari

potest. Quapropter die Dominicaeresurrectionis, quando nova soboles renascituret claritate replentur agni novelli, qui veneruntad fontes, ipsam novam Ecclesiam, nova cuncto

Page 326: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 326/1271

modo, gaudia nuntiantem, non inaniter talicompellamus nomine alleluia, quae et placidonobis vultu et dulci voce respondet, quia totumejus diei, vel totius hebdomadae paschalisofficium illorum est exsultatio, qui tunc peraquam et spiritum renati sunt. Sed de his suoloco melius dicemus, nunc ad superioraredeamus.

Page 327: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 327/1271

CAPUT VI. De officio septuagesimae, et curstatio fiat ad sanctum Laurentium.

Quoniam septem Dominicis septem aetatesmundi significari supra dictum est, qualiterofficium septuagesimae primae conveniat aetati jam dicendum est. Primoque nonpraetereundum cur statio fit ad sanctum

Laurentium. Causa namque conveniens etidonea est. Sicut enim in primae aetatis Ecclesiaprotomartyris Abel sanguis justus clamat deterra ad Deum, quae aperuit os suum etsuscepit eum de manum Cain fratris sui, sic in

Romana Ecclesia, pretiosa mors beati Laurentiinovo et inaudito genere passionis clamavit incoelum, clamavit, et audita est per mundumuniversum. Quem clamorem suum ipse sanctusmartyr jam praevidens, dicebat ad Hippolytum:

“Magis in absconditis, in homine interioreabsconde Christum, et postmodum cumclamavero, audi, et veni.”

Page 328: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 328/1271

  Vox ergo primae Ecclesiae conveniens estpraecentore Abel:

“Circumdederunt me (Psal. XVII);”

circumdederant enim illum gemitus mortis vitae gaudiis per primos parentes perditis

Siquidem ille languidus, qui descendens aJerusalem in Jericho, inciderat in latronesspoliatusque et vulneratus, semivivus ab illisfuerat relictus, genuerat illum in suis doloribuslanguidus aegram, saucius morbidam, moriens

mortalem (Luc. X).

“Et in tribulatione mea invocavi, inquitDominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam (Psal. XVII).”

Hoc longe post futurum, per spei certitudinemquasi jam factum fideliter praesumit, jam enim

Page 329: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 329/1271

divinum de reparatione suae salutis acceperatoraculum, dicente Domino ad serpentem:

“Inimicitias ponam inter te et mulierem, et intersemen tuum et semen illius (Gen. III).”

 Victoria namque Redemptoris nostri jam tuncpromissa est, qui cum sit semen mulieris

inimicitias contra draconem antiquum intantum exercuit ut caput ejus contereret, etomnem potestatem auferret. Dicat ergo:

“Exaudivit de templo sancto suo vocem meam.”

Sed quanta exspectatio? Quanta salutis dilatio?Generationes namque LXXVII ab Adam usquenativitatem Christi sunt. In Evangeliosecundum Lucam ita invenimus (cap. III). Bene

ergo hi, qui secundum Evangelium praesentisdiei mane conducti sunt, murmurantes dicunt:

Page 330: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 330/1271

“Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illosnobis fecisti, qui portavimus pondus diei etaestus (Matth. XX).”

Pondus enim diei et aestus portaverunt hi, quosa mundi initio, quia diu contingit hic viverenecesse fuit etiam longiora carnis tentamentasustinere. Hoc igitur longissimum stadium est

de quo in Epistola, praedicto Evangelioconsonante:

“Nescitis, inquit Apostolus, quod hi qui instadio currunt, omnes quidem currunt, sed

unus accipit bravium (I Cor. IX),”

sed consolabantur se longa nimis in spequodammodo dicentes quod in gradualicanimus: Quoniam non in finem oblivio erit

pauperis, patientia pauperum non peribit infinem (Psal. IX). Tractus itidem sicut collecta inqua dicimus: Ut qui pro peccatis nostris justeaffligimur, pro tui nominis gloria misericorditer

Page 331: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 331/1271

liberemur; tractus, inquam, de profundis voxest hominis sub manu Dei justa inter verberagementis et dicentis: Si iniquitates observaverisDomine, Domine, quis sustinebit? (PsalCXXIX.) Hoc autem in tractibus notandum estquod omnes fere gravioribus compositi sunt vocibus, nec unquam iis qui authenticidicuntur, modis exaltari merentur; sed cuncti

plagalium inferioribus terminis contenti, fletumet tristitiam in humilitate sonorum denuntiantQuod congrue satis observatum est. Tristitiaenamque tempus exigit, ut alleluia, quodlaetantium carmen est, intermitteretur. Bene

ergo tractus, qui interim pro alleluia cantaturaltitudinem atque excellentiam gaudii, gravisuccentu, et modestis declinat incessibus. Inoffertorio: Bonum est confiteri Domino (PsalXCI), quae similiter vox est flagellati, justitiam

ferientis inter verbera confitentis, ille velmaxime versus primordiis convenit infantisEcclesiae: Exaltabitur sicut unicornis cornumeum, et senectus mea in misericordia uberi

Page 332: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 332/1271

(ibid.). Non enim in infantia ejus, quando justi Abel sacrificio glorificata, primoque ejussanguine purpurata est (Gen. IV); non inpueritia ejus, quando loquente Deo ad Noe velad Abraham, prima doctrinae salutarisrudimenta percepit (Gen. VI; XII); non inadolescentia ejus, quando paedagogum, id estlegem Moysi, ne lasciviret, accepit (Exod

XXIV); non in juventute, quando sanctisregibus a David incipientibus coronata est; sedin senecta ejus, quando regum prophetarumque jam effeta erat,

“exaltatum est cornu ejus, sicut unicornis,”

id est Christus rex potentiae singularis;

“et senectus ejus in misericordia uberi,”

quia videlicet in multitudine misericordiae rexIsrael benedictus advenit (Galat. III)Communio quoque: Illumina faciem tuam

Page 333: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 333/1271

super servum tuum (Psal. CXVIII), vox ejusdemEcclesiae est, secundum primam aetatemmundi; vox, inquam, hominis spoliati gloria vultus Dei, et parietem inimicitiarum (EphesII), quo interjecto, veri solis faciem humanarumanimarum specularia perdiderant, dissolvi acdirui postulantis.

Hactenus a die nativitatis Dominicae de NovoTestamento erant, quaecunque legebantur in vigiliis nocturnis, congrue scilicet propterpraesentem vitam ejusdem novi hominisChristi, quam significant dies illi, magnusque

praeco sanctae novitatis Paulus, cum veteri legenovam conferens gratiam, legem factorumdeprimebat, et legem fidei cum palma justitiaesublevabat (Rom. V), At nunc juxta rationemsuper memoratam, antiqua repetitur historia

qua veteris vitae narrantur miseriae, quas inofficio praescripto sancta deplorat Ecclesia.

Page 334: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 334/1271

CAPUT VII. De Sexagesima.

Praeclarum hujus Dominicae officium tempusillud secundae aetatis respicit, quo primumexiit, qui seminat seminare semen suum, quoprimum reconciliationem mundi praeparareincipiens locutus est Noe, et Ecclesiam jaminfantiles annos egressam, primis

praeceptorum suorum clementis imbuerecoepit. Nam ex quo de tranquillo et quietoparadisi utero ejecta, in hanc nata est miseriamquam ejus nativitatem beatus Job in ejusdemEcclesiae persona (ut ait beatus Gregorius)

deplorat, dicens:

“Pereat dies in qua natus sum (Job III),”

et caetera, nullam illi praeceptorum suorum

legitur tradidisse disciplinam. At vero locutuscum Noe, dicens:

Page 335: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 335/1271

“Quia ecce ego statuam pactum meum vobiscum (Gen. IX),”

et iterata benedictione, superductam incipiensabolere maledictionem, paulatim pueritiammundi suo magisterio subjicit, dans praeceptaquaedam, primum Noe, deinde Abraham, et inillis primoribus initians justitiam fidei. Perfecit

autem haec in plenitudine gratiae, dum exiit inhunc mundum formam servi accipiens (PhilipII), per seipsum in populo Judaeorum, et persanctos apostolos in omnibus gentibusseminare semen suum. Hac igitur Dominica

legitur hoc evangelium: Exiit qui seminatseminare semen suum (Luc. VIII); agiturquestatio ad sanctum Paulum, digna sane etevidenti causa, quia dux verbi praecipuus, et vere seminator verborum ipse est, per quem

omnes gentes cognoverunt gratiam Dei Antequam ergo sacerdos introeat, velutantequam seminator ille ad opus suum exeat(Act. XIV), dum adhuc in accubitu suo est, et in

Page 336: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 336/1271

sinu Dei Patris quiescit, conclamat chorusExsurge, quare obdormis, Domine? (PsalXXIII.) Exsurgendo enim et semen suumseminando hoc effecturus erat, ut facies ejusquam propter peccatum averterat, id est, notitiaejus humano generi rursus illucesceretIgnorantia namque Dei, terrae nostrae sterilitasfuit. Seminator igitur sapientiae coelestis, quia

suum ad opus ut dictum est, exiens, et aratoressuos, id est, sanctos apostolos conducensmaxime beatum Paulum, qui plus omnibus illislaboravit, operarium utilem habuit, quem adgentes misit, et acuto vomere linguae ejus corda

dura proscindens, fidei et morum copiosumsemen infudit (I Cor. XV). Ingressus sacerdosstatim in collecta: Deus, qui conspicis, celebremejusdem doctoris gentium memoriampraemittit (II Cor. XI), ut stationem

convenienter ascriptam egressa quoqueproprietas manifestius commendet. Ampliusautem ad hoc sequens Epistola pertinet, quaidem fortissimus coelestis agricolae operarius

Page 337: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 337/1271

 veros labores suos enumerat et pericula, quibusillum affecerunt hi, qui Domini sui finesinvaserant, nec arari permittebant. Graduale adutramque partem hominum respicit, et eorumscilicet, qui tanquam bona terra, semen VerbiDei suscipientes, fructum justitiae retulerunt, eteorum qui rebellantes universae terraeDominatori aratrum ejus confregerunt

 bovesque innocuos jugulaverunt. Disseminatonamque Verbo Dei factum est quod ait:

“Sciant gentes, quoniam nomen tibi Deus, tusolus Altissimus super omnem terram (Psal

LXXXII),”

et hi qui illud repulerunt positi sunt ut rota,scilicet in eo quod surgentes in his, qui retrosunt, id est in carnalibus, cadunt in anteriori

parte, id est in intellectualibus; etquemadmodum stipula dispergitur ante faciem venti, sic disperierunt flante spiritu irae Dei. Intractu gratias agit saepe dicto seminatori

Page 338: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 338/1271

commota terra et conturbata (Psal. LIX), id estuniversi peccatores, qui quando culturas suasadverterunt esse Deo exsecrabiles, commotisunt ad poenitentiam, et per significationempraedicationis incipientes timere, fugiunt afacie arcus, id est a die judicii, in quo duobustestamentis, quasi duobus cornibus inflexisrebelles Verbi divini damnationis aeternae

sagitta ferientur. Lecto tandem Evangelioconsona sequitur offerenda: Perfice gressusmeos in semitis tuis (Psal. XVI). Timendum estenim, ne suscepto semine Verbi Dei secus viamexpositi et in exterioribus vagantes, a

 volucribus, id est, a spiritibus immundisdiripiamur, aut a sollicitudinibus et spinosisdivitiis saeculi suffocemur; aut humorem, id estpinguedinem charitatis non habens, bonumsemen arescat in nobis, et sic non perficiantur

gressus nostri. Mirificat misericordias suasdum semen misericorditer injectum custodit utpupillam oculi (ibid.), ne compungatur asuffocantibus spinis, protegit sub umbra alarum

Page 339: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 339/1271

suarum (ibid.), ne siccetur ardoribus soliseripit ab impio, ne auferat verbum de cordibusnostris; ut dicat bona terra fructum afferens inpatientia:

“Ego autem in justitia apparebo in conspectutuo (ibid.).”

Et, sicut in communione cantamus, Introibo adaltare Dei (Psal. XLII). Semen itaque Deiterram nostram in qua crevit (quod mirabileest!) sursum vehit secum in horrea coeli; quiacum terra simus, nisi Verbo Dei portemur, quod

est Christus, in coelum non ascendimus, sicutipse ait:

“Nemo ascendit in coelum, nisi Filius hominisqui est in coelo (Joan. V).”

Cum ipso ergo et per ipsum sublevabimurportantes manipulos justitiae, laetificante Deo

Page 340: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 340/1271

 juventutem nostram, in vigore novitatisaeternae.

Page 341: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 341/1271

CAPUT VIII. De Quinquagesima.

Dominica haec tertiam mundi aetatemsignificat, qua adolescentulampubescentemque Ecclesiam respiciens Deuscum jam tempus ejus juxta prophetam tempusesset amantium (Ezech. XVI), eripuit illam demedio fornicatorum, mittens Moysen, et Aaron

et per signa magna atque portenta filios Israeleducens de servitute Aegyptiorum. Cui rei valdepraesentis Dominicae congruit officium, valdecompetit id, quod hac die legitur EvangeliumNam sicut hic sedens caecus viam postulabat

lucem, sed a turbis increpabatur ut taceret (LucXVIII), ita illic filios Israel intendentes ad fidempatrum suorum Abraham, Isaac, et Jacob, etclamantes ad Dominum, ut educeret eos de Aegypto, quod in lingua nostra tenebras sonat

cultumque sui nominis eos doceret, quae vera etnecessaria illuminatio est, increpabantur ab Aegyptiis opprimentibus et superbe dicentibus:

Page 342: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 342/1271

“Vacatis otio, et ideo dicitis, Eamus etsacrificemus Domino (Exod. V).”

Igitur cum Dominus mittens Moysen et Aaron jussit populum suum adduci ad se, et coram illisfecit mirabilia per quae potuit verus Deusagnosci, deditque legem scriptam et mandata vitae, ritumque colendi, jam tunc magnus ille

caecus, id est, humanum genus coepitilluminari, et nunc usque illuminatur magis acmagis, contradicentibus licet atqueincrepantibus turbis, semper quideminvisibilibus, nonnunquam autem etiam

 visibilibus. Hoc enim Dominicae hujusconsonat officium. Nam ingressuro jamsacerdote quasi praevenit clamoribus adventumilluminatoris sui caecus supradictus, dumchorus concinit: Esto mihi in Deum

protectorem (Psal. XXX). Nempe quod ait:

“Propter nomen tuum dux mihi eris, et enutriesme (ibid.),”

Page 343: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 343/1271

 ad viam spectat juxta quam sedet caecusmendicans. Via pariter et dux idem est ChristusSequens itidem collecta: Preces nostrasquaesumus, Domine, clementer exaudi, clamorest caeci, magis ac magis ut exaudiaturinclamantis. Nam ut ait, atque a peccatorum vinculis absolutes, ab omni nos adversitate

custodi, turbam percutit eorum, quae inoratione patitur, phantasmatum, sicut illecaecus in Evangelio turbam increpantium, sicutfilii Israel Aegyptios prohibentes et violenter setenentes, ne irent ad sacrificandum Domino

Deo patrum suorum (Exod. V). Epistolaequoque lectio, si linguis hominum loquar etangelorum, non ex eo tantum loco quo dictumest: Videmus nunc per speculum et inaenigmate, tunc autem facie ad faciem (II Cor

XIII), sed ex tota serie sua, ad ejusdemilluminationem caeci respicit, dum cunctischarismatibus excellentiorem viam demonstratid est charitatem. Charitas enim oculus cordis

Page 344: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 344/1271

est, qua quisquis caret, caecus est, et in tenebrisambulat, et nescit quo eat (I Joan. II). Nam etcum illuminare coepisset Deus humanumgenus, ut dictum est, legem dando filiis Israel,hoc primum collyrio oculos ejus inunxit, dicens:

“Diliges Dominum Deum tuum ex toto cordetuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua

et ex tota mente tua, et proximum tuum sicutteteipsum (Deut. VI).”

Graduale, cum solam liberationem filiorumIsrael (de qua dictum est) cunctis pene

dictionibus personare videatur, tamen ex eoquod dicitur:

“Notam fecisti in gentibus virtutem tuam (PsalLVII),”

ad eamdem spectat magni caeciilluminationem. Sic et in Tractu quod diciturIntrate in conspectu ejus (Psal. LXLIX), et

Page 345: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 345/1271

caetera, idem est ac si diceret: Accedite ad eumet illuminamini. Quodque lecto supradictoEvangelio dicimus in offertorio: Benedictus esDomine, doce me justificationes tuas (Psal. CX)nimirum aliis verbis illuminari postulat caecusStatim viae laudes arripit, juxta quam sedens etmendicans illuminatus est, tantoque concentutam grandi vociferatione viam testimoniorum

persultat, viamque veritatis, et viammandatorum congeminat, ut saxorum quoqueduritiam ad glorificandum illuminatorem suumexcitare queat. Quia vero non satis est, ad viampervenisse, et illuminationem scientiae

percepisse, nisi abjiciamus desideria carniscongrue terremur illorum exemplo, de quibusdicimus in communione: Manducaverunt etsaturati sunt nimis, quia propter desideriorumincontinentiam prostrati sunt in deserto, nec

pervenerunt ad repromissionis terram (PsalLXXXVII; Num. XIV). Quorum nos exemploPaulus quoque sollicitos reddens:

Page 346: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 346/1271

“Sic currite, inquit, ut comprehendatis (I CorIX).”

Quem autem ducem credimus fuisse velpastorem, cum iterum populum suum et ovespascuae suae Dominus educeret de terra Aegypti, dividens illis per divisiones gratiarummare Rubrum baptismi, quod de latere ejus

pendentis in cruce profluxit? Nempe beatumPetrum apostolum, qui et in magno corporesaepedicti hujus caeci princeps illuminatus estdicente ad eum Christo Filio Dei vivi:

“Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguisnon revelavit tibi, sed Pater meus qui est incoelis (Matth. XVI).”

Convenienter ergo ad eumdem apostolum

Dominica haec statio fit, ut omnis plebs vidensmagnificet Deum exemplo ejus dicentis:

Page 347: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 347/1271

“Populus acquisitionis, annuntiate virtutes ejusqui vos de tenebris vocavit in admirabile lumensuum (I Petr. II).”

Page 348: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 348/1271

CAPUT IX. De prima dominica Quadragesimae.

Dominicae hujus officium, propheticum sanctiSpiritus personat uniformiter atque congeminatoraculum, sine mutatione rerum acpersonarum, quo pugnanti contra draconemantiquum promittitur sanctae Ecclesiaecompetens altissimum adjutorium. Spectat

Dominica haec quartam mundi aetatem, quamundus plenaria juventute roboratus est, etpopulus Dei quasi viriles annos ingressuscoronatus est diademate regum, et ornatussanctorum sapientia prophetarum. Nam

patriarcha David electus secundum cor Dominiremoto Saule, primus regum, praecipuusprophetarum, manu fortem vel desiderabilemChristum nomine praesignat (I Reg. XVI) victoriis praefigurat, propheticis oraculis ac

spiritualibus canticis annuntiat. Et quia clausafuit, usque ad Christi adventum, hujus etcaeterorum Scriptura prophetarum, ac sicuttenebrosa aqua in nubibus aeris, ita

Page 349: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 349/1271

contenebrabatur occulta scientia in prophetisdonec Agnus Dei, solus dignus accipere librumet solvere signacula ejus (Apoc. V), in passionesua complendo propheticas aperiret voces;idcirco ab hac Dominica vela dependent antesancta Ecclesiae altaria, ut populus Sanctasanctorum non videat, donec in ante paschaliahebdomada depositione velorum, eadem

renovetur significatio, quae facta est per hocquod velum templi scissum est, spiritumtradente Domino (Matth. XXVII). Hac igiturDominica posito hoc evangelio, quo caputEcclesiae Christus, jejunans in deserto

tentatoris insidias superasse narratur (MatthIV), atque ita super aspidem et basiliscumambulasse, leonemque et draconem conculcasse(Psal. XC), propheticae de toto officiocircumsonant tubae, victoriam eamdem cunctis

membris ejusdem capitis, et toti repromittentescorpori Ecclesiae. Cujus officii statio adsanctum Joannem ad Lateranas praescripta valde congruit. Sicut enim hoc officium totum

Page 350: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 350/1271

in veram Salvatoris decantatur felicitatem, quiprae omnibus et pro omnibus super aspidem et basiliscum ambulavit, et totum propheticumest; sic eadem Lateranensis ecclesia, et innomine ejusdem sancti Salvatoris, et in honoreprophetae et plusquam prophetae Joannis(Matth. XI), ab imperatore Constantinoconstructa est. Itaque propheticae laudes

congrue illic apostolica statione celebranturNon solum Dominica haec Quadragesimadicitur, quemadmodum illae, quaepraecesserunt, quinquagesima, sexagesimaatque septuagesima, sed et hoc omne tempus

quod ab hac die usque ad sacratissimamPaschae solemnitatem tenditur, quadragesimanuncupatur, videlicet propter imitationemDominici jejunii, quam per hos diesextendimus. Sed ad hanc rationem quatuor dies

deesse probantur. Nam licet ab hinc usque adsacram Paschae noctem, quadraginta duo diescomputentur, tamen non nisi triginta sexChristianae devotionis parcimonia sibi dedicare

Page 351: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 351/1271

praesumit. Canonica namque vetat auctoritasne primam Sabbati, Dominicae resurrectionissplendore illustratam, ulla unquam jejuniorumpublica offuscet nubecula. Ut igitur nostrisolemnitas jejunii Dominico magis coapteturexemplo, quatuor dies, qui hanc Dominicampraecedunt, additi sunt ad praetextam totiusanni decimam: totius quippe anni, id est dierum

trecentorum sexaginta, supradictus numerus, idest triginta sex, decima est. Quibus additisquatuor, fit quadragesima, id est quatuor cumdecima. Et haec verior est nominis etymologiaalioquin una dies, id est hujus hebdomadae

tertia feria sola a die Paschae, quadragesimaest. Sanctae memoriae papa Telesphorus, a beato Petro septimus, hanc salutarem antesanctum Pascha constituit praeparationem, utChristiana plebs, quae apostolicae abstinentiae

tenorem exsequi non posset, non omninorelinqueret. Apostoli namque primi ejus, quiablatus fuerat, sponsi filii, tota sua vita jejunium fletumque amaverunt, et renuit

Page 352: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 352/1271

consolari anima eorum, tantumque in eo quodejus memores erant, delectati sunt. Atpostquam multiplicari coepit numeruscredentium, tamque indiscretos pisces retiafidei contraxerunt, ut cum abstinentibusmultitudo quoque intraret ebriosorum, subvenitecclesiasticae disciplinae magisterium, ettanquam severa mater, edacium puerorum

intemperantiam moderata est, ut quia de totocogi non poterant, vel partem observarent vitaeque decimas abstinentiae dedicarent. Cumergo de universo tempore gratiae dictum sitillud Apostoli:

“Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc diessalutis (II Cor. VI),”

et caetera; hac tamen Dominica illa lectio

Epistolae recitatur, qua temporalis jejuniorumobservantia, quae ut dictum est, esse continuadebuerat, inchoatur.

Page 353: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 353/1271

CAPUT X. Cur cineres capitibus imponimus.

Si omnes lugendi scientiam haberemuscunctisque aequaliter saperet illud quodpropheta deplorans:

“Cecidit, inquit, corona capitis nostri; vae nobisquia peccavimus (Thren. V),”

et omnibus in promptu esset facere quod itemdicitur nobis:

“Scindite corda vestra et non vestimenta vestra

(Joel. II);”

tunc neque cineribus capita nostra aspergereneque nudis pedibus opus esset ambulare. Nuncautem maxima pars nostrum neque sponte

meminit, qualem ornatum capitis, id est cordissui, Deum offendendo, perdiderit, neque facilepossunt corda lapidea scindi, nisi extrinsecusadhibitis adjuvemur instrumentis. Igitur, ut

Page 354: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 354/1271

nostra nobis calamitas ad memoriam revoceturet meminerimus, quia pulvis sumus (quodoblitus fuerat pater noster Adam, quandoprojecit Deum coronam suam et exinde sensitnuditatem suam), idcirco et cinere capita nostraaspergimus et summas partes corporis, id estpedes nudamus: hoc habitu confitentes, quianon dii, neque de coelo sumus, sed homines

sumus, et de terra principium habuimus; etquia per peccatum gloria nostra spoliati et interhostes nudi constituti, ornatu gratiae Deiindigemus.

Page 355: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 355/1271

CAPUT XI. De secunda DominicaQuadragesimae, cur vacat.

Dominica quadragesimae secunda, quae inordine et ratione Dominicarum septem supradictarum, quinta est, pulchra et rationabilidispositione vacat, tanquam non habeatEcclesiae pontifex, jam defessus cantor, quae

 vel quibus, aut ubi verba canticorum Dominidecantet, aut certe infructuosos fastidiensauditores, organa suspenderit ad salicesSignificat enim quintam mundi aetatemquando templo Domini diruto, et populo Dei in

Babyloniam abducto, duplici captivitateEcclesia Dei congemuit, peregrina in hocmundo, captiva sub Nabuchodonosor (PsalCXXXVI; Jerem. LII); tunc etenim populus Deineque templum neque altare habebat, et

Babylonios deos statuamque regisNabuchodonosor diaboli typum tenentisminaci proposita fornace, cogebatur adorare(Dan. III). Non ergo ab re et rationabili

Page 356: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 356/1271

diligentia dispositum est, ut cum hujustemporis omnes privatae quoque feriae propriisofficiis locupletatae certisque sint stationibusinsignitae, praeter solum (quod est antePalmas) Sabbatum, de quo etiam suo loco ratioquaerenda est; sola haec Dominica vacet, sednec officium nisi aliunde mutuatum habeat Attamen ex narratione evangelica lectionem

habet, illi jam dictae captivitati populi Dei verissime consonantem. Nam quodsignificaverat illa captivatio, Nabuchodonosorplebem Dei tyrannice de illa nobili Sion ettemplo Domini abstrahente et barbarici stimuli

imperio violenter fatigante, hoc idemsignificatur in Evangelio praesentis Dominicaedaemonio vexante filiam Chananaeae, scilicethumanas animas passionibus mali desideriinequiter a diabolo conflammari et longo fune

peccatorum ad miseram servitutem voluntatisejus, mala consuetudine violenter trahiClamabat post Dominum mulier Chananaea(Matth. XV), interveniebat fides patriarcharum

Page 357: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 357/1271

meritumque Danielis et sociorum ejus, utsolveretur captivitas Babylonica (Dan. IX);clamat et nunc superna mater nostraJerusalem, ut poenitentibus detur peccatoresistendi facultas. Epistolam quoque habet deproprio, in qua cum dicit Apostolus:

“Haec est voluntas Dei, sanctificatio, vestra, ut

abstineatis vos a fornicatione, ut sciatunusquisque vestrum vas suum possidere insanctificatione et honore (I Thess. IV),”

et caetera, ad illius servitutis effugium

provocamur, quae significata est, ut dictum estper hoc, quod vasa domus Domini Babylonicacaptivitate translata sunt et polluta; ita ut biberet in eis rex Babylonis, et optimates ejusuxores et concubinae ejus (Dan. V); itemque

significatur in Evangelio per hoc quod filiamChananaeae, vas utique Creatoris, spiritusimmundus invaserat. Caetera quamvis mutuatasint, et de feria quarta jejunii sumpta, cunctis

Page 358: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 358/1271

consonant sensibus his quae dicta sunt. Namquod in introitu rogamus Dominum reminiscimiserationum suarum, ne unquam dominenturnobis inimici nostri (Psal. XXIV). Et in collectaaut cunctis adversitatibus muniamur incorpore, et a pravis cogitationibus mundemurin mente. Et in graduali rogans Ecclesia ut denecessitatibus suis eruatur: Ad te, inquit, levavi

animam meam (ibid.). Et in offerendae versuMiserere mei secundum eloquium (Psal. CVIII)Itemque in communione: Intellige clamoremmeum (Psal. V). Haec omnia clamores suntmagnae illius mulieris (Apoc. XVII), scilicet

Ecclesiae matris, pro qualibet peccatrice anima videlicet sua anima, post Dominum clamantis jugiter. Quae ideo competenter de jejunii diemutuata sunt, quia mali desiderii passionesquae per daemoniosam Chananaea filiam

itemque per captivatorem populi DeiNabuchodonosor praesignatae sunt, nonejiciuntur, nisi in oratione et jejunio (MatthXVII).

Page 359: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 359/1271

CAPUT XII. De Dominica tertiaQuadragesimae.

Post illius captivitatis mysticamcommemorationem, qua vasa templi Dominisustulit rex Babylonis, typum, ut dictum estgerens diaboli, sequenti hac Dominica, quaesextam mundi aetatem significat, hoc

Evangelium ponitur, quo fortis armatuscustodiens atrium suum, fortioresuperveniente, vasa vel arma, in quibusconfidebat, amittere narratur, et immundusspiritus, qui exierat ab homine, quaerens

requiem, et non inveniens dicit:

“Revertar in domum meam unde exivi (Luc. XI;Matth. XII).”

Sexta namque mundi aetate veniens in huncmundum Filius Dei per incarnationismysterium, et pugnans digito Dei, mutum ejecitdaemonium, et locutus est mutus, qui juxta

Page 360: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 360/1271

alium evangelistam erat et surdus. Tunc etenimejecto daemonio audivit surdus, et locutus estmutus quando foras misso principe mundiaudivit mundus verba Dei, et locutus est laudemDei. Sic direpta sunt vasa forti armato illiscilicet diabolo, quae transtulerat de honoreparadisi (Gen. III), velut supradictusNabuchodonosor filios Israel, et vasa templi

Domini ad contumelias Babylonis. Ecce autemimmundus spiritus, qui exierat ab homine(Matth. XII), videlicet a populo Judaico, nunciterum reversus est in eum, assumptis secumseptem aliis spiritibus nequioribus se, quia

nunc deterius delinquunt Judaei, in synagogissuis maledicentes Christum, quam olim in Aegypto diis alienis servientes. In hujus ergoDominicae officio dicit ad Introitumgloriabundus hic mutus, qui ejecto daemonio

loquitur:

“Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV),”

Page 361: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 361/1271

causamque reddit, quam audivit a sanctispraedicatoribus qui fuerat surdus,

“quia ipse, inquit, evellet de laqueo pedes meos(ibid.),”

prosequitur facundia muti, cujus os sapientiaaperuit,

“respice in me, et miserere mei,”

causamque nihilominus reddit satis oratoriamqua Deum auditorem flectere possit, et

patronam efficere misericordiam,

“quoniam, inquiens, unicus et pauper sum ego(ibid.).”

Quodque in collecta dicimus, atque addefensionem nostram dexteram tuae majestatisextende, invocatio est ejusdem fortioris, qui, utdictum est, forti armato supervenit (Luc. XI)

Page 362: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 362/1271

 Vasa illa, quae forti illi victo atque ligato direptasunt, alloquitur in Epistola Paulus, fortioris jamdicti miles et adjutor egregius, ut sacro baptismate a priscis emundata sordibus, non jam rursus inquinentur, cum dicit:

“Fornicatio autem et omnis immunditia necnominetur in vobis (Ephes. V),”

etc. Graduale: Exsurge, Domine (Psal. IX), nonpraevaleat homo, clamor est omnis vasis electiadversus eumdem fortem armatumcustodientem atrium suum, et in pace sua

possidentem ante fortioris adventum. Tractusquoque: Ad te levavi oculos meos (Psal. CXXII)facunda vox est muti saepe jam dicti, salutemsuam aeternam eloquentissima precedeposcentis, eamdemque precem decenti

similitudine perornantis. In offerenda praedicatidem mutus, jam eloquens justitias Dominirectas, quod ejecto a se daemonio, rursus adillum hominem, a quo dudum exierat, scilicet

Page 363: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 363/1271

Page 364: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 364/1271

id est sanctam patriarcharum Ecclesiam, utcum

“beatis, qui habitant in domo tua, Domine, insaecula saeculorum laudet te (Psal. LXXXIII).”

Hujus autem officii praelibata ratiocommendat, quod scriptum est, statio ad

sanctum Laurentium. Nam quorum nisisanctorum martyrum, et hujus praecipuepraeliis hic, de quo dictum est, fortis armatus deatrio suo, quod Roma fuit, ejectus est? Dicitenim Prudentius:

Jam Roma Christo dedita,

Laurentio victrix duce,

Ritum triumphas barbarum.

PRUDENT., Peristephanon hymn. II, 2, 3.

Page 365: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 365/1271

Item qui supra in persona ejusdem martyris:

Discede, adulter Juppiter,

Stupro sororis oblite,

Romam relinque liberam

Ibid., 465-467.

Recte ergo ad victoris militem, victum canimusfortem.

Page 366: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 366/1271

CAPUT XIII. De “Laetare, Jerusalem” etDominica media quadragesima.

Dominica haec ab ea, quae septuagesimadicitur, septima est, Sabbatum mundi, id estrequiem significans, in qua sanctorum etelectorum animae, deposito carnis onere, et velut post bella victores, depositis armis feriatae

laetantur, et nunc iterum iidem electi singulisstolis, id est animae beatitudine muneratiresurrectionem, in qua binas stolas (Apoc. VI)scilicet tam animarum quam corporumimmortalem gloriam recipient, praestolantur

Illic autem Jerusalem illa, quae de sursum estquae libera est, quae omnium nostrum materest (Gal. IV), laetatur, et diem festum agens pronumerositate filiorum suorum, de hujus saeculiperegrinatione redeuntium, repositas effundit

epulas, et lacteas ex uberibus suis exprimitmaternae consolationis delicias. Illic, inquampater antiquus Deus, novusque sponsus, DeiFilius, reduces filios consolatur

Page 367: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 367/1271

quemadmodum per prophetam promiseratdicens:

“Pueri eorum in humeris portabuntur, et supergenua consolabuntur, quemadmodum materconsolatur filios suos, ita consolabor vos, et inJerusalem consolabimini (Isa. LXVI).”

In hac ergo Dominica, quae, ut dictum est, illiusSabbati signum est, totum officium ejusdemrequiei, ejusdem consolationis praeconium estquo commoneantur nunc peregrinantes illiustantae tamque liberae matris filii, praesentem

tristitiam spe consolationis futurae supergrediut sint, juxta Apostolum,

“spe gaudentes, in tribulatione patientes (RomXII),”

qui in superna Jerusalem uberibusconsolationis potandi sunt. Primoque dicendumquod evangelicum illud convivium, quo

Page 368: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 368/1271

Dominus de quinque panibus, et duobuspiscibus satiavit quinque millia hominum(Joan. VI), praedictae significationi Dominicaehujus sub mystico sensu valde congruitSignificat enim, ut auctoritas ecclesiasticatradit, vitale illud sanctarum Scripturarumconvivium, quo de paucis Moysiprophetarumque libris crescente copia divinae

 benedictionis, inter ora comedentium, id estinter studia tractantiam, affatim reficiturmundus, quondam a scientia Dei jejunus, etaffluentia dictorum sensuumque repletisarmariis lassi atque victi convivae absistimus

Hoc autem convivium divinae cognitionis hicincipitur, perficietur vero in illius Sabbati, dequo loquimur, perenni gloria.

“Nunc enim cognosco ex parte, ait Apostolus

tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (ICor. XIII),”

etc. Nam juxta prophetam:

Page 369: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 369/1271

 “Jam non dicet vir fratri suo: CognosceDominum; omnes enim a minimo usque admaximum cognoscent me, dicit Dominus (JerXXXI).”

Igitur illam divinae cognitionis ac visionisabundantiam significat haec, quae de Evangelio

recitatur hac Dominica, satietas hominumquinque millium. Tunc Jesus, qui vere abiittrans mare Galilaeae, quia resurgens a mortuisomnes amaritudines saeculi turbulenti etinquieti transgressus est sequentium se

credentium turbam, omnes supernae Jerusalemfilios jam grandes, jam ablactatos grandisaturabit convivio: cujus in typum pater Abraham, ablactato filio liberae unico Isaacgrande convivium fecisse legitur in die

ablactationis ejus (Gen. XXII). Igitur ejusmodiconvivio manifeste consonat illa gratulabundasancti Spiritus allocutio, prophetali orepraemissa: Laetare, Jerusalem, et caetera

Page 370: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 370/1271

consolatio de qua hic canitur: Et satiemini abuberibus consolationis vestrae (Isa. LXVI); ipsaest, quam in collecta subsequenti poscimusdicendo: Ut qui ex merito nostrae iniquitatisaffligimur, tuae gratiae consolationerespiremus: videlicet quando anhelantesperegrini post laborem captivitatis hujussedebimus in illa Jerusalem coelesti, dicentes:

“Facti sumus sicut consolati (Psal. CXXV).”

Ipsa est consolatio libertatis, de qua itidemgratulamur in Epistola, dicente Apostolo:

“Illa autem, quae sursum est Jerusalem, liberaest, quae est mater omnium nostrum;”

ipsa eadem

“pax in virtute ejus, et abundantia in turribusejus (Psal. CXI),”

Page 371: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 371/1271

de qua in graduali canimus: Laetantes in hisquae dicta sunt nobis a sanctis apostolis etdoctoribus nostris, in domum Domini ibimus Ad quam cum pervenerimus, complebitur etquod in tractu dicitur: Non commovebitur inaeternum, qui habitat in Jerusalem (PsalCXXIV), cum ablata virga fuerit, id est potestaspeccatorum, quam etsi ad tempus dimittit ad

probationem,

“non relinquet Dominus super sortem justorum(ibid.).”

In offertorio quoque consolationis ejusdem beatificamus convivas, laetantes in epulislaudum, ipsumque convivii patrem benedicimus ex Sion, qui habitat in Jerusalem(Psal. CXXXIV); ut ex praesenti Ecclesia, quae

dicitur Sion, id est specula, in qua positi videmus nunc pro speculum et in aenigmate (ICor. XIII), laudem, donum et benedictionempersonare incipientes, perficiamus in ea qua

Page 372: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 372/1271

habitat ipse in coelesti Jerusalem. Ipsa est, quaesecundum communionis verum et mysticumsensum, necdum consummata est, et adhucaedificatur ut civitas de vivis et electis lapidibusin qua

“ascenderunt tribus, tribus Domini (PsalCXXI),”

tribus nobiles, tribus regales, tribussacerdotales. Ipsa quoque Ecclesia, ad quamstatio praesenti officio praescripta est, eamdemcivitatem Dei coelestem Jerusalem nomine ipso

designat. Dicitur enim et ipsa sancta Jerusalemut peregrinantibus in hoc saeculo coeli civibusnon habentibus hic manentem civitatem, sedfuturam inquirentibus (Hebr. XIII), nomineipso memoriam atque desiderium excitet ejus

civitatis, quam inquirunt, et a longe peregrinisalutant. Differt autem hujus stationis ratio abea quae est Dominica adventus Dominisecunda, quia videlicet illa futurae beatitudinis

Page 373: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 373/1271

est annuntiatio, haec quasi praesentiscontemplatio. Unde et festivius agimus, quiaspei nostrae solemnitas est. Laetatur Christianaplebs, et sicut in die solemni Christianusimperator coronatur, et ludis innocentibusfuturae pacis otium, quo feriabimur in illiussupernae matris sinu, meditari admoneturHujus solemnitatis amplitudinem et hoc indicat

quod ad complendum duae collectae Romaniordinis auctoritate dicuntur: sicut etannuntiatione Dominica duae nihilominus adintroitum praescribuntur, ut quasi duplexofficium pro dignitate solemnitatum

hujuscemodi persolvisse videamur. Et ne quisillud objiciat, cur ergo in maximissolemnitatibus nativitatis ac resurrectionisDominicae, caeterisque praecipuis festis, nihiltale observatur? illud dicendum est, nihil hac

duplicatione in illis solemnitatibus opus essequia per octavas producuntur, nec ad earumrationem unius diei coangustantur observantiaPost septem Dominicarum ordinatissimam

Page 374: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 374/1271

dispositionem, quibus, ut dictum est, septemaetates mundi figurantur, quae omnes passioneDomini redemptae, et sanguine ejus respersaesunt, ipsius Dominicae passionis inchoaturcelebratio, et quasi longa funeris pompapraemissa, sequitur ipsa salutis nostrae victimanostrarum mentium ingerens oculis ea, quaenostri causa pertulit, vulnera. Inchoatur autem

a catechumenis nostris, scilicet feria quartaquando celebramus scrutinia; quae quamhabeant rationem, vel cur ea potius diecelebrentur, posterius prout Dominus dederitdicemus. Nunc ne officia feriarum

quadragesimae omnino intacta relinquanturconcordiam Evangeliorum atque Epistolarumtantum Spiritus sancti luce praeeuntecontemplemur, quae tanta est tamque utilis, utabsque consideratione nullatenus debeat

praeteriri. Nam caetera prosequi nimis longumest atque fastidiosum, praesertim cum hisperspectis, illa quoque per se quaerentibus satisclarescere possint.

Page 375: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 375/1271

CAPUT XIV. De Evangeliis et Epistolis feriarumquadragesimae, in quibus sibi concordent.

Secunda feria primae hebdomadae hocEvangelium legitur, quo Filius hominis venturus in majestate sua, ore suo declaraturcongregatasque ante se omnes gentesseparaturus, sicut pastor separat oves ab

haedis,

“et statuet, inquit, oves a dextris suis, haedosautem a sinistris (Matth. XXV),”

etc. Hoc nimirum sermo propheticus Evangeliipraecursor, juxta eumdem sensum praevenitdicente Domino: Ecce ego ipse requiram ovesmeas, et visitabo eas, sicut pastor visitat gregemsuum (Ezech. XXXIV), etc.

“Educam eas, inquit, de gentibus,”

 videlicet

Page 376: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 376/1271

 “sicut pastor segregat oves ab haedis,”

in pascuis uberrimis pascam eas. Quae profectonon sunt alia quam regnum, de quo ait:

“Venite, benedicti (Matth. XXV),”

etc.

Feria tertia in Evangelio ejectis his qui vendebant et emebant in templo, cumcalumniantibus et interrogantibus Pharisaeis

respondisset Dominus:

“et relictis illis, inquit evangelista, abiit forasextra civitatem in Bethaniam, ibique mansit(Matth. XXI).”

Hoc autem, ut ait beatus Hieronymuspraefigurabat illud quod illos ob incredulitatemrelicturus, et ad gentium salutem esset

Page 377: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 377/1271

migraturus, quae per Bethaniam, id est domumobedientiae, designantur, ideo quia Verbo Deiobedientes factae sunt, juxta illud:

“Populus, quem non cognovi, servivit mihi, inauditu auris obedivit mihi (Psal. XVII).”

Bene ergo in lectione prophetica praemittitur:

“Quaerite Dominum, dum inveniri potestinvocate eum, dum prope est (Isa. LV),”

et caetera quae sequuntur, ad quaerendum

Dominum idonea, et inventionem ejusefficientia. Nam cum haec diceret Prophetaprofecto futurum praevidebat tempus, quando aJudaeis inveniri non posset, et ad gentestransiens, tanquam ad domum obedientiae, illis

inobedientibus jam prope non esset.

Feria quarta, duplicata solemnitate jejuniilegitur Evangelium, quo spiritus immundus

Page 378: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 378/1271

egressus ab homine, ambulans per locainaquosa, quaerere requiem et non invenireasseritur (Matth. XII); quia procul dubio, juxta beatum Job, magis cubat in locis humentibus(Job XXXIX), dum exsiccata jejuniis fastiditcorpora. Huic doctrinae evangelicaepraemittuntur exempla Moysi et Eliae, quorumuterque in singulis lectionibus quadraginta

diebus et quadraginta noctibus jejunasseperhibetur (Exod. XXIV; III Reg. XIX).

Feria quinta, Judaeos in Evangelio gloriantes etdicentes: Pater noster Abraham est, convincit

Dominus eo quod opera Abrahae non faciant; etconcludit, quod potius ex patre diabolo suntfaciendo opera diaboli, et quaerendo euminterficere, quod Abraham non fecit (Joan VIII); vel, ut quibusdam hac die legere moris

est, dives cruciatus apud inferos, patremque vocans Abraham, et deprecans eum, nonexauditur ut filius (Luc. XVI). Ad hoc manifestespectat illud propheticum quod in Epistola

Page 379: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 379/1271

praemittitur: Quia vir justus si genuerit filiumlatronem, effundentem sanguinem et universadetestanda facientem, ipse quidem in justitiasua vivet, filius autem ejus, qui operatus estiniquitatem, morte morietur (Ezech. XVIII).

Feria sexta significatur in Evangelio baptismigratia, qua renovatur sicut aquilae juventus

animae, et redimitur de interitu vita ejus, etcoronatur in misericordia et miserationibus(Psal. CII). Angelus enim, qui descendebat inpiscinam, significabat Christum magni consilii Angelum, ipsa autem piscinae aqua, quae

movebatur populum Judaicum, qui motus estseditionibus, descendente in illum eodemmagni consilii Angelo per assumptionem carnis(Isa. IX), et ita motus aquae turbatus est, utillum crucifigeret. Ille unus, qui descendebat in

aquam, et sanabatur, unam sanctam Ecclesiamcatholicam, quae descendens in baptismumChristi, sanatur ab infirmitatibus, figurabat: quiautem triginta octo annos jacuerat

Page 380: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 380/1271

universitatem eorum, qui gravibus sceleribuslanguentes; et ipsi nihilominus per fidemChristi sanantur. Hoc autem Judaei velutiniquum reprehendunt; semper enim gentiumsalutem oderunt. Bene ergo lectio propheticapraemittitur, in qua dicente Domino: Siaverterit se impius ab impietate sua, et fecerit judicium (Ezech. XVIII), et caetera, in

quacunque die ingemuerit, salvus eritmurmurant et dicunt:

“Non est aequa via Domini (ibid.).”

Non autem perfunctorie, si quis ingemuerit, sedsi ad baptismum Christi peccator ingemiscensconvolaverit, statim salvus erit, quia omnespraeteritae ejus injustitiae non recordabunturPrivata vero poenitentia laboriosa est, nec inter

labores poenitentem adeo securum reddit de venia.

Page 381: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 381/1271

Sabbato sacerdotibus ordinatis, et caeterisaltaris Christi ministris, hoc evangeliumcompetenter legitur: Assumpsit Jesus Petrum etJacobum et Joannem, et duxit eos in montem ettransfiguratus est ante eos (Matth. XVII)Sacerdotes enim et caeteri altaris ministri, dumad tantum ministerium promoventur, quasi inmontem altissimum cum Domino ascendunt, ut

revelata facie speculandam ejus gloriamspeculentur (II Cor. III), et intelligant, quidcum ipso vel de ipso Moyses et Elias, id est, lexet prophetae loquantur, et populo inferioriannuntient, et cum fide Christi legalem

moralitatem propheticamque doctrinamhabentes, parati sint reddere rationem omniposcenti (I Petr. III). Apte igitur illapraemittitur Apostoli lectio, quae dicitRogamus vos, fratres, corripite inquietos

consolamini pusillanimes (I Thess. V), etcIpsorum est enim hoc officium, qui ad hoc utpastores animarum sint, ordinati sunt.

Page 382: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 382/1271

CAPUT XV. De feriis secundae hebdomadae.

Hebdomadae secundae feria secunda illa legiturEvangelii lectio, qua Judaeis comminaturDominus, se ab illis propter perfidiam ipsorumrecessurum dicens: Ego vado et quaeretis me etin peccato vestro moriemini (Joan. VIII); quodutique dicendo, ad gentes migraturum se esse

significabat. Unde et illi quasi divinantesdicunt:

“Nunquid in dispersionem gentium iturus estet docturus gentes?”

(Joan. VII.) Huic sane Evangelio congruitprophetica Danielis, quae praemittitur (DanIX), oratio qua furorem et iram Domini abeodem postulat auferri. Hunc enim furorem et

hanc iram maxime lacrymosa prophetaedeplorat conquestio.

Page 383: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 383/1271

Feria tertia Dominus in evangelio culpansScribas et Pharisaeos, quod sedentes supercathedram Moysi, vane sibi magisteriumarrogent, dicendo et non faciendo, et quodament salutationes in foro, et vocari abhominibus Rabbi, tandem eos percutit, dicensOmnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII) Videlicet quia superbi illi, a magisterio scientiae

Dei removendi, et humiles magistri Ecclesiae degentibus cathedram illorum erant accepturiQuod per illam viduam Sarephtanam, de qua inpraemissa narratur lectione, praesignatum est;ad quam ex praecepto Domini perrexit Elias

cum multae viduae essent in Israel (III RegXVII). Sic enim Ecclesia de gentibus, legisprophetarumque doctrinam missam sibi a Deofidei hospitio suscepit, remanente apudSynagogam siccitate et sterilitate, quia sicut

alibi comminatus fuerat Dominus illimandaverat nubibus suis, scilicet gratiae suaepraedicatoribus sanctis, ne pluerent super eamimbrem (Isa. V), atque ita haec se humilians, a

Page 384: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 384/1271

Christo, dum colligit duo ligna crucis, ut faceretsibi subcinericium panem, panem poenitentiaeexaltata est, non deficiente apud eam hydriafarinae, nec imminutio lecytho olei (III RegXVII), id est perseverante scientia legis, pariteret gratia Evangelii. Illa autem se exaltanshumiliata sit, adeo ut nec legis farinammolitores ejus Pharisaei molere sciant, nec

oleum Evangelii in phylacteriis suis etmagnificis fimbriis ambulantes (Matth. XXIII)invenire queant.

Feria quarta illa Evangelii lectio ponitur, qua

Dominus consilium suum discipulis suis secretorevelat, dicens: Ecce ascendimusHierosolymam, et Filius hominis tradetur adcrucifigendum (Matth. XX), etc. Per haec autemdiabolus, hostis noster et inimicus capiendus et

 judicandus erat. Bene ergo illa lectiopraemittitur, qua Esther adversus Aman, Deiimplorat auxilium (Esth. XIX). Aman quippediaboli typum gessit in eo quod adorari

Page 385: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 385/1271

affectans populum Dei morti tradere voluit, etMardochaeo crucem paravit. Qui sicut ineamdem crucem quam paraverat actus est, itadiabolum Christus, ut ait Apostolus,

“palam traduxit confidenter in semetipso, etipsum chyrographum tulit de medio affigensillud cruci (Coloss. II).”

Hoc ergo sola commendatur oratio Esther, quiatotam narrare historiam, quae, ut dictum estDominicae passionis typus est, nimis longum etonerosum fuisset. Nobis quoque diabolum

 vincendum, non nisi per passionis ejusdemcommunicationem, ex occasione duorumZebedaei filiorum insinuat.

Feria quinta, Dominus in Evangelio sui exemplo

docet non in hominum, sed in solius Deiconfidendum esse testimonio, dum dicitloquens secundum fragilitatem carnis: Et si egotestimonium perhibeo de me, testimonium

Page 386: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 386/1271

meum verum est: alius est qui testimoniumperhibet de me (Joan. V). Et subjungit:

“Et testimonium perhibet de me, qui misit mePater.”

“Vos, inquit, misistis ad Joannem, et illetestimonium perhibuit veritati: ego autem

habeo testimonium majus Joanne (Joan. V).”

Itemque:

“Ego testimonium ab hominibus non accipio

(ibid.).”

His procul dubio consonat, quae praemissa estprophetica lectio de Jeremia, in haec verba:

“Maledictus vir, qui confidit in homine, et ponitcarnem brachium suum, ut a Deo recedat corejus, erit enim quasi myricae in deserto (JerXVII).”

Page 387: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 387/1271

 Et post pauca:

“Benedictus vir, qui confidit in Domino (ibid.),”

etc.

Feria sexta legitur illa parabola, quam dixit

Dominus ad Pharisaeos malos, et maleperdendos divinae legis agricolas, eo quodmissum a se unicum filium patris familias, idest seipsum, quem vereri debuerant, occideredeliberabant, dicentes: Hic est haeres, venite

occidamus eum, et nostra erit haereditas(Matth. XXI), quibus idcirco auferendum eratregnum Dei et dandum genti facienti fructusejus. Huic parabolae profecto illa de libroGenesis, quae praemissa est lectio, pulcherrime

congruit, in qua missum ad se Joseph videntesfratres a longe loquebantur mutuo, dicentes:

Page 388: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 388/1271

“Ecce somniator venit, venite, occidamus eumet videamus, quid illi prosint somnia sua (GenXXXVII).”

Joseph namque in eo quod venditus et incarcere missus est, ipsius Domini typum gessitqui venditus et morti traditus ac sepultus est, etsic ejectus de vinea sua, tanquam lapis inutilis

ab aedificantibus reprobatus, cum regno Dei adgentes facientes fructus ejus transmigravitquemadmodum Joseph a suis venditus etejectus, Aegyptios pavit.

Sabbato, tam in Evangelio quam in Epistoladuorum populorum Judaici atque gentiliscontinetur figura, quorum prior quantum adunius Dei cultum, scilicet Judaicus, minoris, idest, gentilis populi poenitentiam pio patre

suscipiente, invidia torquetur foris stans, quemgaudere oportuerat, quia frater suus mortuusfuerat, et revixit, perierat et inventus est (LucXV), quia, sicut eadem die cantamus: Lex

Page 389: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 389/1271

Domini irreprehensibilis convertens animas, etsapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII)Bene itaque consonat Evangelio praecurrensEpistola, cum illic juniore fratre epulante cumpatre, major foris remanet in agro (Luc. XV)hic Esau, Jacob fratre suo offerente epulas, etad benedictionem festinante, consilio matrissuae Rebeccae (quae Spiritum sanctum

significat) foris in venationibus occupatustardat (Gen. XXVII). Terrenis enim sensibus etcarnalibus observationibus detentus populusJudaicus spiritualem amittit gratiam.

Page 390: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 390/1271

CAPUT XVI. De feriis tertiae hebdomadae.

Hebdomadae tertiae feria secunda praesignat inEvangelio Dominus se in patria sua, scilicet inJudaea, honorem non habiturum, et ad gentesubi honoretur, transiturum, dum dicentibusPharisaeis: Quanta audivimus de te facta inCapharnaum, fac et hic in patria tua (Luc. IV)

respondet: Amen dico vobis, quia nemopropheta acceptus est in patria sua (ibid.)Iterumque cum terribili illo ac venerabili juramento suo per simile, non tantum omninoexpresse docet, illis posthabitis, gentes potius a

peccatis suis esse curandas: in veritateinquiens, dico vobis, multae viduae erant inIsrael in diebus Heliae, et ad nullam illarummissus est Helias, nisi in Sarephta SydoniorumEt multi leprosi erant in Israel sub Helisaeo

propheta, et nemo illorum mundatus est, nisiNaaman Syrus (ibid.). Amplius autem in eoquod surrexerunt et ejecerunt illum extracivitatem, et duxerunt illum in supercilium

Page 391: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 391/1271

montis, supra quem civitas illorum posita eratut praecipitarent eum (ibid.), significatur ab illistransitura salus, dum dicitur: Jesus autemtransiens per medium illorum ibat (ibid.). Cumenim illum Judaei crucifigentes, in profundumoblivionis praecipitare vellent, ipse, aversus etper medium illorum transiens, ivit ad gentiumpopulos pedibus suis, pedibus speciosis, id est

praedicatoribus sanctis. Bene ergo huicEvangelio praemittitur lectio illa de NaamanSyro. Helisaeus Christum, leprosus Naamangentilem populum significat, immundum etidololatram. Quod non ipse Helisaeus exivit ad

illum foras, sed mandavit illi dicens: Vade etlavare in Jordane septies, et mundaberis (IVReg. V): hoc prophetice innuit quod factum estquia per semetipsum Christus non praedicavitgentibus, sed mittens praecepit eos baptizari:

“Euntes, inquit, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii etSpiritus sancti (Matth. XXVIII).”

Page 392: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 392/1271

 Septies autem lavatur leprosus, quia in baptismo propria est operatio septiformisSpiritus sancti, ex quo et renascimur, etremissionem peccatorum accipientes, novirestituimur.

Feria tertia in Evangelio commendatur lucidum

opus misericordiae, dicente Domino: Sipeccaverit in te, id est, te sciente, frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum(Matth. XVIII), etc. Et quia ubi duoconsentiunt, scilicet corrector et auditor, neque

opus est ut alium adhibeas, neque Ecclesiaedicas, eo quem corripis inter te et ipsum solumsponte audiente, quia, inquam, tunc parata venia confestim impetratur a Domino. Ameninquit, dico vobis, si duo ex vobis consenserint

ex omni re quamcunque petierint, fiet illis aPatre meo (ibid.), et, quia de impetratione veniae dixerit, hoc testatur ipse, dumpraemittit: Amen dico vobis, quia quaecunque

Page 393: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 393/1271

alligaveritis super terram, alligata erunt incoelo: et quaecunque solveritis super terramsoluta erunt et in coelo (ibid.). Terminaturautem sic: Domine, quoties peccabit in mefrater meus, et dimittam et? Usque septies? Etdicit illi Jesus: Non dico tibi, Petre, usquesepties, sed usque septuagies septies (ibid.). Adhaec pulchre lectio, quae praemissa est

concinit. Mulier namque, quae clamat adElisaeum pro duobus filiis, quos creditor inservitutem tollere contendit (IV Reg. IV), ipsaest Ecclesia, quae pro filiorum peccatis, quos in baptismate genuit, sollicita est, ne exactor

diabolus pro nummo malae voluptatis, quemillis credidit, debitores trahat in damnationemperpetuae mortis. Cui verus Helisaeus, scilicetChristus, praecepit oleum infundere vasis, ostioclauso (ibid.), quia peccatoribus privata

correptione conventis, praecipit remissionem etabsolutionem indulgeri, data potestate ligandiatque solvendi, sicut in Evangelio jam dictopromisit, et veritate interposita, id est amen

Page 394: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 394/1271

promissionem confirmavit. Clauso ergo ostio vasis infusis redundat oleum, quia per privatamcorrectionem poenitentibus confestim veniapeccatorum affluit. Cum autem quis secretocorreptus inter te et ipsum solum non audieritpostquam Ecclesiae dictum fuerit, non tamfacilis indulgentiae leniendus erit oleo, sedcongrue poenitentiae secandus cauterio.

Feria quarta calumniantibus Pharisaeis quoddiscipuli Domini transgrederentur traditionesseniorum, non lavando manus suas, dumpanem manducarent, redarguit eos Dominus, et

criminationis spiculum retorquet in auctoresQuare, inquiens, vos transgredimini traditionesDei propter traditiones hominum? Nam Deusdicit: Honora patrem tuum et matrem tuam Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri suo

aut matri: Munus, quodcunque est ex me, tibiproderit (Matth. XV), etc. Docuerat enimavaritia Pharisaeorum juvenes, quorum laqueusomnes facti erant, ut, injussu parentum, imo

Page 395: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 395/1271

praerepta parentibus donaria deferentes adtemplum, reclamantibus parentibus se hocpacto inhonorari a filiis, cum Deus dicat:

“honora patrem tuum et matrem tuam (ExodXX),”

illud objicerent: Imo hoc pacto honoramus

patrem. Nam Deus Pater noster est, ad cujushaec deferimus templum, et quod illi offerimusfilii, vobis parentibus proderit. Haec ethujusmodi culpat Dominus in traditionibushominum, quas traditionibus Dei praeferebant

simulque edocet quod sola transgressiomandatorum Dei coinquinet hominem (MatthXV). Bene ergo in lectione libri Exodi ipsa Deimandata praeferuntur:

“Honora patrem tuum et matrem tuam (ExodXX),”

Page 396: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 396/1271

etc. De quibus in Evangelio convincunturhypocritae, foris nitidi observando traditioneshominum, intus autem coinquinatitransgrediendo traditiones Dei, quia non quodintrat in os, sed quod exit de corde, coinguinathominem (Matth. XV).

Feria quinta venientes ad se turbas, ut sese

facerent regem, quia manducaverant depanibus ejus et saturati fuerant, hortaturDominus: Operamini, inquiens, non cibum quiperit, sed qui permanet in vitam aeternam(Joan. VI), etc. Dixerat autem eis: Amen dico

 vobis, venistis ad me, non quia vidistis signased quia manducastis de panibus et saturatiestis (ibid.). In quo sacerdotum quoque turbampercutit, quia turbatim veniunt ad altareDomini, non quia delectat eos contemplari

mysteria, quae illic commemoranturincarnationis, nativitatis, passionisresurrectionis et ascensionis Domini nostri JesuChristi, sed quia manducant de panibus ejus et

Page 397: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 397/1271

saturantur, videlicet de decimis et oblationibusfidelium, sola quaerentes stipendia corporisQuapropter illa congrue lectio praemittitur, quaHieremiae dicitur a Domino: Sta in portadomus Domini, et praedica ibi verbum istud(Jer. VII), etc. Sic enim et illi, qui pompaticeingrediebantur portas domus Domini, etcupiditates suas pascentes applaudebant

sibimet, dicendo templum Domini, templumDomini, templum Domini est (ibid.), magis perillud praedas agere de populo, quam (secundumquod in eadem lectione jubetur) bonas facere vias suas et bene dirigere studentes.

Feria sexta legitur in Evangelio Dominus Jesusfatigatus ex itinere hora sexta sedisse superputeum, loquensque cum muliere Samaritanaquae venerat haurire aquam: Si scires, inquit

donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo; et dedisset tibiaquam vivam (Joan. IV), etc. Notum atquecelebre est fidei sanctae Ecclesiae lectionis

Page 398: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 398/1271

hujus mysterium, videlicet Dominum nostrumChristum ex itinere, quo ad nostram salutem venit, fatigatum usque ad mortem, mortemautem crucis (Philip. II), sedisse super puteumid est mundanae sapientiae exsuperasseprofundum, mulieremque Samaritanam, id estEcclesiam alienigenam, quae de profundis, imoobscuris philosophorum doctrinis mortuam

aquam haurire consueverat, de qua sitientemanimam, ut non sitiret iterum, satiare nonpoterat, didicisse, quia qui biberit ex aqua hacsitiet iterum, qui autem biberit ex aqua, quamipse dederit, id est de Spiritu sancto, non sitiet

unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV). Huic Evangelio valde congruit praemissa lectio, in quacongregatis filiis Israel adversus Mosen atquedicentibus: Da nobis aquam (Exod. XVII)

 jubente Domino, ducit eos ad aquam, ad petramOreb, et quanquam diffidens, percutit virga bissilicem, et egressae sunt aquae largissimae, itaut populus biberet et jumenta (Num. XX)

Page 399: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 399/1271

Moses namque significat hac in re Judaicumpopulum incredulum, populus sitiens, humanigeneris exspectationem, petra ChristumPercussit bis silicem virga Moses, id estJudaicus populus duobus lignis crucis appenditChristum, et egressae sunt aquae largissimaeaquae vivae, quas in Evangelio supradicto sehabere indicat Dominus mulieri Samaritanae

 Aqua haec Spiritus sanctus est, qui tunc datusest, quando petra Christus virga crucispercussus, imo post percussionem resurrectioneatque ascensione glorificatus est.

Sabbato mulierem in adulterio deprehensamlegimus in Evangelio, et adductam ad DominumJesum a Scribis et Pharisaeis tentantibussicamque latrocinii sui ancipitem occultantibusut quidquid respondisset, calumniantes

criminarentur (Joan. VIII), id est si utmisericors dimittendam diceret, accusareturinjustus, et legis adversarius, si puniendam velut immisericors infamaretur. Quibus ita

Page 400: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 400/1271

obviavit mansuetudo cum justitia, utcedentibus accusatoribus, quippe quos suasubtraxerat conscientia, soli duo remanerentmisera et misericordia. Huic Evangelio illaquae praemittitur, Danielis lectio congruitquamvis, ut ait Beatus Hieronymus , inHebraico non habeatur, qua legitur Susanna afalsa criminatione adulterii Dei auxilio liberata

(Dan. XIII). Nam haec per misericordiam, illalapidationem evasit per justitiam. Atque ita inejusdem diei officio quodammodo misericordiaet veritas obviant sibi (Psal. LXXXIV), paribusin personis, eodemque praesidio pietatis

quamvis disparibus causis.

Page 401: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 401/1271

CAPUT XVII. De feriis quartae hebdomadae.

Quartae hebdomadae secunda feria inEvangelio Pharisaeis interrogantibus acdicentibus: In qua potestate haec facis, et quodsignum tu ostendis nobis (Joan. II)? cumrespondisset Dominus: Solvite templum hoc, etpost triduum excitabo illud; quod de templo

dicebat corporis sui (ibid.), paulo postevangelista subjungit: Ipse autem Jesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nossetomnes, et quia non erat ei opus ut quistestimonium perhiberet de homine; ipse enim

sciebat quid esset in homine (ibid.). HuicEvangelio recte praemittitur illa lectio deduabus meretricibus, quae coram Salomone de vivente filio contenderunt: quarum alteri, quaedixit: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur (III

Reg. III), non credidit infantem vivumsapientissimus Salomon. Nam illae mulieresSynagogae atque Ecclesiae typum gesseruntinfans autem Christi, quem Synagoga utero

Page 402: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 402/1271

fidei nec concepit, nec peperit, imo etdesiderabat occidi, et adhuc memoriam ejuscuperet exstingui, ut nec apud se, nec apudEcclesiam gentium viveret. Bene ergo verus et vere sapientissimus Salomon, ut ait evangelistanon credebat semetipsum Judaeis, tendens adEcclesiam de gentibus, et quodammodo dicensapostolis suis: Date huic infantem vivum, haec

est enim mater ejus (ibid.).

Feria tertia loquens Dominus ad Judaeos, etarguens homicidas atque impios, Mosen, cuiquondam oranti pro illis, quando fecerunt

 vitulum in Oreb, dixerat: Dimisi secundum verbum tuum, verumtamen in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Exod. XXXII)Mosen, inquam, hactenus orantem pro ipsisiratus removet dicendo: Nonne Moses dedit

 vobis legem, et nemo ex vobis facit legem?(Joan. VII.) Removet enim quem ad illos nonpertinere omni modo praevaricatione eossaparante, ostendit. Statimque Mose

Page 403: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 403/1271

intercessore remoto, de crimine reos convincitQuid me, inquit, quaeritis interficere? (ibid.) Atilli, suo more insanientes, dicunt: Daemoniumhabes, quis te quaerit interficere? (ibid.) Ipse vero Mosen, quem perdebant, tertiocommemorans, magis ac magis reos convincitBene ergo ipsa praemittitur lectio, qua Mosidicitur: Descende de monte, peccavit populus

tuus quem eduxisti de Aegypto. Recesseruntcito de via quam ostendisti eis, et fecerunt sibi vitulum conflatilem (Exod. XXXII). Et dicenteDomino: Permitte me, ut deleam eos (ibid.)sequitur: Moses autem orabat Dominum Deum

suum, dicens: Cur, Domine, irasceris in populotuo? (ibid.) etc. Haec oratio Mosi valuit pro illisdonec veniret hoc tempus, quo tantum facturierant homicidium, crucifigendo Dei Filium, quinunc ait illis: Quid me quaeritis interficere?

Propter quod jam nunc removendus erat Mosesintercessor, sicut tunc placatus dixerat illiDimisi juxta verbum tuum. Verumtamen in dieultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

Page 404: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 404/1271

CAPUT XVIII. De feria quarta scrutiniorum.

Feria quarta sacramenta, quae novae Ecclesiaepropria sunt, inchoantur, quibus sacrosanctaRedemptoris nostri passio, venerabili ritusanctae Ecclesiae in filiis adoptionis sanctamnovitatem Spiritus operando figuratur. Hacenim die catechumeni nostri ex antiqua

traditione sanctae Romanae Ecclesiaesignantur, ut sacrosancta solemnitate nostraeRedemptionis ex aqua et Spiritu sanctorenascantur (Joan. III), Christo in baptismatecommorientes, et conresurgentes, juxta

 Apostolum qui ait:

“Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, inmorte ipsius baptizati sumus, consepulti enimsumus cum illo per baptismum in mortem, ut

quomodo surrexit Christus a mortuis pergloriam Patris, ita et nos in novitate vitaeambulemus (Rom. VI).”

Page 405: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 405/1271

Moris quippe erat olim in sancta Ecclesia, nonalio tempore regenerationis hujus celebrariSacramentum, nisi in his, quibus fortesuperveniente infirmitate vel aegritudinemortis immineret periculum. Cuncta peneEcclesiae proles, quam per annum verbopraedicationis novam gignere poterat, instantesolemnitate paschali, hac die sua nomina dabat

et per sequentes dies usque ad ipsam Paschaesolemnitatem, audiens quisque regulam fideiunde et catechumenus dicitur (catechumenusnamque auditor interpretatur) lactatus etgrandescens, tandem in plenitudine temporis

postquam luna plena est, plena fide insolemnitate sancti baptisterii symbolumreddens, Christo commoriebatur etconresurgebat. At, postquam Christianitascrevit, et sagena illa verbi Dei piscibus impleta

est (Matth. XIII), quia periculosum erat tantammultitudinem differre propter occasionesmortis, quae in multitudine hominum multaesunt, maxime propter turbam infantum, ex

Page 406: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 406/1271

Christianis parentibus succrescentium, quorumtenera vita persaepe levi occasione succiditur visum est sanctae Ecclesiae, passim indulgentia baptizandi concessa, imo oblata, cunctaantevenire pericula, baptismi tamensolemnitatem vel in paucis cum Dominicaresurrectione, cui similis est, celebrare. Quartaergo feria novae Ecclesiae celebrantur initia

quae appellantur scrutinia. Scrutinia verodicuntur a scrutando, videlicet quiaperscrutandum erat in his qui accedebant, nequa radix amaritudinis subesset, velut fuit inSimone Mago (Act. VIII), in haereticis et

haeresiarchis quamplurimis, ut sancta non illisdarentur, nisi prius Christiana fides in mentibuseorum radices altas fixisset. Cur autem hacpotissimum die celebrentur, vel subsequentiumusque ad passionis Dominicae diem numerus

dierum mysterium contineat, jam dicendumest.

Page 407: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 407/1271

CAPUT XIX. Cur quarta feria fiant scrutinia.

Idcirco quarta feria potius quam quinta, velsexta, maximum scrutinium celebratur, ut jejunantes, et vasa sua suscipiendae gratiaepraeparantes, quindecim dies jejunii usque addiem quo Dominus est crucifixus, habeant, quiaquinta decima luna Dominus noster, verus

 Agnus, immolatus est. Quod a magno mysterionon vacat. Luna namque paschalis, de quaDominus ait ad Mosen:

“Mensis iste principium vobis mensium, primus

erit in mensibus anni. Decima die mensis hujustollet unusquisque vestrum agnum, et servabitiseum usque ad quartum decimum diem (ExodXII; Levit. XXIII).”

Luna, inquam, haec paschalis (lunares enimsolos menses noverunt et computant Hebraei)sanctam Ecclesiam significat, ab eodem verosole illuminatam, quae in plenitudine fidei

Page 408: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 408/1271

passionem ejus suscipiens, commoritur illi etconsepelitur in sacramento baptismatis. Igiturquoties Ecclesiae nova soboles adcommoriendum Christo praeparatur, utnumerus dierum praeparationis ejus, id estarctioris jejunii aetati lunae, quae illamsignificat, exaequetur, feria quarta scrutiniacelebrantur. Nam, si sexta feria potius

celebrarentur (quae quinta decima est dieDominicae crucis) non nisi tredecim jejunii dieseorum praeparationi restarent. Duae namqueDominicae intercurrunt. Dominicis autemdiebus jejunare non licet. Igitur, dum quarta

feria scrutinia celebrantur, et sequentesquindecim dies jejuniis atque doctrinae fideiexpenduntur, nova Ecclesia,

“pulchra ut luna (Cant. VI),”

ad plenitudinem proficit, ut crucifixo plena lunaChristo commoriens et conresurgens, illi in baptismo copuletur.

Page 409: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 409/1271

CAPUT XX. Quod hoc scrutinium praecipuumsit septem scrutiniorum.

Sciendum autem hoc non solum agi antiquimoris fuisse scrutinium, sed omnium essepraecipuum. Nam, juxta ordinem Romanumusque in Sabbatum sanctum in vigilia Paschaeseptem agebantur scrutinia, ut, dum septenario

numero implerentur catechumeni, daretur illisgratia septiformis Spiritus sancti. Quorumprimum erat tertia quadragesimae hebdomadaferia secunda, qua magnum hujus diei, scilicetquartae feriae scrutinium sic erat ad

catechumenos pronuntiandum. Scrutinii diemdilectissimi fratres, quo electi nostri divinitusinstruantur, imminere cognoscite, ibidemquesollicita devotione sequenti quarta feria, circahoram tertiam convenire dignemini, ut coeleste

mysterium, quo diabolus cum sua pompadestruitur, et janua regni coelestis aperiturinculpabili ministerio peragere valeamus. Itemferia quarta, finitis missarum solemniis

Page 410: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 410/1271

annuntiabat presbyter, ut in ipsa hebdomadareverterentur ad scrutinium, ita dicendo: DieSabbati veniente, colligite vos temperius adecclesiam illam. Iterum atque iterumannuntiabat presbyter, qualem diem voluissetita dicendo: Illa feria veniente, colligite vostemperius ad ecclesiam illam, donec septem, utdictum est, scrutinia complerentur.

Page 411: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 411/1271

CAPUT XXI. De officio ejusdem quartae feriae.

Jam vero hac feria, quam sanctum, quam piumquam mysticum, secundum ea quae dicta suntsequitur missae officium. Primum in Evangelioquod, ut saepe dictum est, totius officiiprincipale est, catechismi simul atque baptismisacramentum, speciose a specioso nostrae

salutis opifice, Dei Filio, praefiguratum estHomo enim caecus a nativitate (Joan. IX)genus significat humanum, magnum utiquecaecum, et valde caecum, qui pulchros oculosad videndum Creatorem, menti (ubi fulget

imago Factoris) inditos, in primo parenteprincipem tenebrarum respiciente, perdiditatque ideo per hominem a nativitate caecumcongrue significatur. Cui revocato ad veritatislumen, dum praedicatur a ministris Christi

incarnatio ipsius Filii Dei, caeteraque mysteriaquae in carne pro nostra salute gessit, lutumipse facit ex ipso sputo, et linit super oculos

Page 412: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 412/1271

caeci (ibid.). Sputum enim oris et labiorum ejusin quibus

“gratia diffusa est (Psal. XLIV), ”

sputum, inquam, quod a capite descenditsignificat divinitatem Christi Filii Dei, Verbum bonum, quod eructavit cor Patris (ibid.), qui, ut

ait Apostolus:

“Christi caput est (I Cor. XI).”

Expuit namque caput Deus in terram et sputum

suum pulveri, quem omnis ventus agitabat etcircumferebat, univit, quando Verbum suumeructavit cor ejus in terrenum uterum Virginiset pulveri nostrae naturae in unam personamconjunxit, ut a tali tantoque sputo tantillus

pulvis formam stabilem, speciemque atquedecorem accipiens, conservaretur. Igitur, dumhujus incarnationis fides humano generipraedicatur, magni caeci, ut dictum est, oculi

Page 413: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 413/1271

luto, quod fecit Dominus, linuntur. Cum autemita catechizatus idem caecus ad sacros fontespervenit, et lavatur fonte visibili, purificaturque virtute invisibili, hoc utique agit, quod Dominusimperavit: Vade ad natatoriam Siloe et lava(Joan. IX). Fons namque visibilis, invocata virtute Spiritus sancti factus est natatoria Siloeid est missi, quem ascendens ad Patrem

missurum se esse dixit, et misit discipulis suisFilius Dei. Ille, inquam, missus in natatoriamsuam descendit, et illitos oculos fide Christi, suaremissione lavat a peccatis, illuminat agnitioneDei. Ab hoc quasi capite universa membra

pendent officii. Primum in introitu, voxprophetica: Dum sanctificatus fuero in vobiscongregabo vos de universis terris, et effundamsuper vos aquam mundam (Ezech. XXXVI), etcSanctificatur enim Dominus in catechumenis

dum audiunt, et credunt quia sanctus est, etideo effusa super se aqua munda, id est Spiritusancto, per quem haec visibilis aqua mundaturet mundificat, emundati ab omnibus

Page 414: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 414/1271

inquinamentis suis, sic deinceps vivunt, uttestimonio sint eis, quod sanctus sit, cujuspraecepto et ipsi sancti sunt (Levit. XX, XXI)Hoc in utraque lectione diversis verbis, sedeodem sensu repetitur. Nam in prima, quae estEzechielis prophetae, idem, quod in introitucantatum est, legitur, et additur: Et auferam corlapideum de carne vestra, et dabo vobis cor

carneum (Ezech. XXXVI), etc. Cor namquecarneum, id est molle ac tenerum, et facilecedens novam legem scribenti digito Deihabent catechumeni nostri, dum inscriptam sibicapiunt doctrinam fidei, quam non capiunt, qua

confringuntur lapidea corda Judaeorumquorum in typum confractae sunt priorestabulae, quas praeciderat Moses (Exod. XXXII)et aliae praecisae in typum gentium (ExodXXXIV). In secunda, dum dicit Esaias

Lavamini, mundi estote. Et si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, etsi fuerint rubra quasi vermiculus, velut lanaalba erunt (Isa. I), nihilominus remissio

Page 415: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 415/1271

peccatorum, quae accipitur in baptismatecommendatur. Gradualia quoque pulchre atqueconsone ad eumdem sensum concinunt. Cujusenim, nisi catechizantis novam sobolemEcclesiae, vox est: Venite, filii, audite meaccedite ad eum, et illuminamini? (PsalXXXIII.) Nam ut juxta Evangelium paucisimmutetur verbis, idem est ac si dicat: Venite

caeci, ut luto, quod fecit Dominus ex sputo, vestri linantur oculi, accedite ad natatoriamSiloe, et illuminamini. Hoc autem, quod duaelectiones totidemque gradualia praesensaccumulat officium, sacramenti celebritas

poposcit, videlicet ut propter augmentumfiliorum habeat quoque spiritualium augmentaciborum. Lecto autem Evangelio, in quo saepedictus caecus illuminatus et extra synagogamejectus, Filium Dei foras invenit, imo a Filio Dei

foras inventus est, et procidens adoravit (JoanIX), conveniens huic significationi sequiturofferenda: Benedicite, gentes, Deum nostrum(Psal. LXV). Nam in psalmo illo, de quo sumpta

Page 416: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 416/1271

est, juxta sacram expositionem venerabiliumdoctorum, loquuntur apostoli, exhortandogentiles laude inenarrabili, et opere et voceDeum laudare, et de occulto et terribili judicioejus, quo illos assumpsit, et populum sibi antepeculiarem et electum repudiavit, intra seexpavescere et timere, ne forte, si naturalibusramis non pepercit, quia inobedientes fuerunt

imo, quia caecum illuminatum extra synagogamejecerunt, id est gentibus cadentibuscommunicare noluerunt, nec ipsis parcat, sisuperbiant (Rom. XI). Bene ergo de psalmo illo,utpote de voce apostolorum, qui magnum

caecum, id est omnes gentes, catechizaveruntofferenda haec sumpta cum versibus suis adrem concinit, maxime in eo quod dicimus: Inmultitudine virtutis tuae mentientur tibi inimicitui (Psal. LXV), etc. Mentiti sunt enim inimici

ejus, dicentes:

“In Beelzebub principe daemoniorum ejicitdemonia (Matth. XII),”

Page 417: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 417/1271

 cum ipse in digito Dei ejecerit. Hoc autem illudpraeibat agendum, quod in catechismoChristianae fidei spiritus immundus ejicereturde hominibus per idololatriam possessis, quosipse fortis armatus male pacato custodiebatatrio (Luc. XI). Bene ergo et venerabilitercantamus hac die, qua de hac ejectione muti

daemonii mentiuntur usque nunc inimici ejusJudaei, quod non fiat in spiritu Dei. Sed frustraNam illis blasphemantibus hoc fit quodsequitur: Omnis terra adoret te. Venite et videteopera Dei, quam terribilis in consiliis super

filios hominum (Psal. LXV), videlicet in illiusprioris populi abjectione, et gentiumassumptione. Communio quoque canora, acsuavi modulatione acutas voces efferensgratulubunda praedicatio sive testificatio est

humani generis, incarnationem Filii Deiconfitentis, juxta illud. Credidi, propter quodlocutus sum (Psal. CXV). Et sicut indignantibuset maledicentibus Pharisaeis, et extra

Page 418: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 418/1271

synagogam ejicientibus, non tacebat ille, dicensIlle homo qui dicitur Jesus, lutum fecit exsputo, et linivit oculos meos, et modo video(Joan. IX), sic beati illi, quibus ait DominusBeati eritis, cum oderint vos homines, et cumseparaverint vos, et exprobraverint, et ejecerintnomen vestrum tanquam malum propter Filiumhominis (Luc. VI), quanto magis maledicunt eis

inimici Christi, et os eorum opprimunt, tantomagis praedicant scientes, et intelligentes lutumillud, id est incarnationem Christiilluminationem omnium esse videntium.

 Ad Introitum.

Ubi aguntur scrutinia, proprie quoque collectaepro catechumenis dicuntur.

Oratio.

Omnipotens, sempiterne Deus, Ecclesiam tuamspirituali fecunditate multiplica, ut qui sunt

Page 419: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 419/1271

generatione terreni, fiant regenerationecoelestes.

Secreta.

Remedii sempiterni munera, Domine, laetantesofferimus, suppliciter exorantes, ut eadem noset digne venerari, et pro salvandis congruenter

exhibere perficias per Christum.

Complenda.

Tu semper, quaesumus, Domine, tuam attolle

 benignus familiam, tu dispone correctam, tupropitius tuere subjectam, tu guberna perpetua bonitate salvandam per Dominum nostrum.

Cur statio ad S. Paulum.

Considerata, ut dictum est, scrutiniorumratione, perspicuum est quod statio ad SanctumPaulum praescripta, valde rei conveniat. Ipse

Page 420: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 420/1271

enim magnus et mirabilis catechizator orbisterrarum, et, ut ipse ait

“doctor gentium in fide et veritate (I Tim. II),”

ipse idem magnifice et mirabiliter catechizatusest, quia

“Non ab homine, neque per hominem, sicut ipseait ad Galatas, Evangelium meum, quodevangelizatum est, non est a me, neque enim abhomine accepi illud, neque didici, sed perrevelationem Jesu Christi (Gal. I).”

Cum voce namque, quam de coelo corporaliteraudivit, qua carnalis ejus sensus percussus etoccisus est (Act. IX), incorpoream quoque vocem accepit coelestis magisterii, quam per

triduum audiens, juxta magistri catechizantisefficacissimam potentiam, ipse quoquecatechumenus mirabilis, perfectus redditus estdoctor Evangelii. Nec longe dissimilis illi caeco

Page 421: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 421/1271

evangelico utpote corporaliter caecus adnatatoriam baptismi salutaris missus est, ubi etcorpore et anima illuminatus, disceptantibuscontra se Pharisaeis, omnibus Christi inimicisenarrare non desiit, quid fecerit sibi homo, quidicitur Jesus, quomodo sibi aperti sunt oculi, etlutum ipsum quod fecit ex sputo Dominus, idest incarnationem Verbi Dei, omnibus

ostendere non cessavit (Act. XVIII). Propterquod et maledixerunt ei, et extra synagogamsuam ejecerunt, quinquies quadragenis unaminus caesum (II Cor. XII).

Page 422: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 422/1271

CAPUT XXII. De Feria quinta.

Feria quinta in Evangelio, ubi ait DominusPater meus usque modo operatur, et ego operor(Joan. V), ut indicet nobis, quomodo opereturet non falsum dixerit Scriptura, per Mosenministrata, quia

“Deus requievit ab omnibus operibus suis in dieseptimo (Gen. II),”

ut, inquam, indicet, quia tunc operatus est, cumfecit mundum, et usque nunc operatur, cum

regit mundum, paulo post subjungit: Sicut enimPater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filiusquos vult vivificat (Joan. V). Quod se dixisseostendens de resurrectione, quae nunc fit,

“qua transeunt homines, ut ait beatissimus Augustinus , a morte infidelitatis ad vitam fideia morte falsitatis ad vitam veritatis, a morteiniquitatis ad vitam justitiae.”

Page 423: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 423/1271

  Amen, inquit, dico vobis quia qui verbummeum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sedtransit a morte ad vitam (ibid.).

“Et hoc attendite, inquit idem Augustinus . Nonnunc transit, sed jam transiit a morte ad vitam.”

 Ac deinceps: Amen, inquit, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui qui inmonumentis sunt, audient vocem Filii Dei, etqui audierint, vivent:

“Non, inquit , quia vivunt, audiunt, sed quiaaudiunt, reviviscunt.”

Per quod amplius claret de hac resurrectione

haec dici, qua mortui in infidelitate etignorantia Dei sic resurgunt, ut prius audiant, etaudiendo reviviscant. Ista resurrectione, si rectecredimus, resurreximus, et nosipsi, qui jam

Page 424: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 424/1271

resurreximus, alteram in fine resurrectionemexspectamus. Huic Evangelio recte praemittiturilla lectio libri Regum, de filio Sunamitis, quempuer ab Helisaeo missus cum baculo, nonresuscitavit. Per semetipsum vero Helisaeus veniens, seque super mortuum sternens, atquead ejus membra se colligens, huc illucquedeambulans, et in ore pueri septies aspirans

hunc ad redivivam lucem protinus permysterium compassionis animavit (IV Reg. IV)Eamdem enim resuscitationem humani generisquae fit per fidem, de qua supra dictum est inEvangelio teste beato Gregorio, haec pueri

resuscitatio significavit.

“Auctor, inquit , humani generis Deus mortuumpuerum doluit, cum exstinctos nos iniquitatisaculeo miseratus aspexit: et quia per Mosen

terrorem legis protulit, quasi per puerum virgam misit. Per legem quippe virgam Deustenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illafecerit, morte moriatur. A peccati igitur morte

Page 425: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 425/1271

timor suscitare non valuit, sed ad statum vitaeapparata mansuetudinis gratia erexit. Sed puercum baculo mortuum suscitare non valuit, quiaPaulo attestante: ”

“nihil ad perfectum adduxit lex (Hebr. VII).”

“Ipse autem per semetipsum veniens, et super

cadaver se humiliter sternens, ad exaequandasibi mortui membra se collegit: ”

“Quia cum in forma Dei esset, non rapinamarbitratus est esse se aequalem Deo, sed

semetipsum exinanivit, formam servi accipiensin similitudinem hominum factus, et habituinventus ut homo (Philip. II).”

“Huc illucque deambulabat, quia, et Judaeam

 juxta et longe positas gentes vocat. Supermortuum septies spirat, quia per operationemdivini muneris gratiae septiformis Spiritum inpeccati morte jacentibus aspirat. Moxque

Page 426: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 426/1271

 juvenis erigitur, quia is, quem terroris virgasuscitare non potuit, per amoris Spiritum puerad vitam rediit.”

Page 427: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 427/1271

CAPUT XXIII. De feria sexta.

Feria sexta legitur Evangelium de resurrectioneLazari. Notum est mysterium hujus miraculi, etpene a cunctis doctoribus celebratum, quod videlicet Lazarus, quem amabat Dominus, dequo ipse ait: Lazarus, amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem illum (Joan. XI), et

cujus sorores saepe Domino ministraveranttypum gesserit jam fidelis et intra Ecclesiampositi hominis, qui cum sit amicus Domininostri Jesu Christi per fidem, moritur illi periniquam operationem, et in sepulcro malae

conscientiae, consuetudine scelerum obrutus jamque fetens per infamiam, tandem peroccultam inspirationem Dei magno timorefuturi judicii, quasi magno Salvatoris clamoreconcussus, ad vitam poenitendo resilit, et malae

sepulcrum conscientiae per ultroneam aperiensconfessionem, vinculis peccatorum mereturabsolvi, quia vivit. Hoc autem in filio mulierisSarephtanae praefiguratum est, ad quam Helias

Page 428: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 428/1271

Domino jubente ierat, relicta apud carnalemIsrael siccitate et fame. Nam et illa mulier, ut jam superius dictum est, Ecclesiam de gentibusmystice significavit quae legem et prophetasimo Christum, qui ipsis agnoscitur, tanquamHeliam hospitio fidei suscepit. Filius vero hujus viduae, unusquisque fidelis est, qui tuncmoritur, quando dignum morte peccatum

admittit. Et quod in clamore Domini Lazarumevocantis significatum est, in cujus domo et ipsea sororibus ejus pascebatur, hoc idem inclamore Heliae praecessit clamantis adDominum, et dicentis:

“Obsecro, Domine, etiamne viduam, apud quamego utcunque sustentor, afflixisti, ut interficeresfilium ejus?”

(III Reg. XVII.) Ad hoc quoque, quod Lazarumamicum suum appellavit Dominus, pulchreconvenit illud quod hic fuisse dicitur filius Amathi, id est veritatis. Affirmant enim Judaei

Page 429: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 429/1271

quod Jonas fuerat istius Sarephtanae viduaefilius, quem resuscitavit Helias, matre posteadicente ad eum:

“Nunc cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbumDei in ore tuo verum est (ibid.),”

et ob hanc causam, ipsum puerum Amathi

 vocitatum; Amathi namque ex Hebraeo inLatinam linguam, veritas dicitur, et ex eo quodHelias verum locutus est, ille qui suscitatus estfilius nuncupatus est veritatis. Sed et hoc quodmortuum ut suscitaret Helias, supra lectum

suum posuit, a mysterio non vacat. Lectusnamque Heliae, catholicam Christi designatEcclesiam, in qua sola per remissionempeccatorum mortuae reviviscunt animae. Namde hac Ecclesia dicitur in Canticis canticorum:

“En lectulum Salomonis, sexaginta fortesambiunt (Cant. III).”

Page 430: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 430/1271

Supradictam ergo lectionem Evangelii bene, etconsonanter ista de libro Regum lectiopraecurrit.

Page 431: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 431/1271

CAPUT XXIV. De feria septima Sabbato.

Sabbato hoc Evangelium ponitur, in quoDominus eum dixisset: Ego sum lux mundi, quisequitur me, non ambulat in tenebris, sedhabebit lumen vitae (Joan. VIII), obviantibusJudaeis et dicentibus: Tu de te ipsotestimonium dicis, testimonium tuum non est

 verum (ibid.), evincit eos firmo et veroargumento, dum dicit: Etsi ego testimoniumperhibeo de meipso, testimonium meum verumest (ibid.). Et statim proponit, quod necessarioconcedendum sit: In lege vestra scriptum est

Quoniam duorum hominum testimonium verum est (ibid.). Et protinus assumit: Ego sumqui testimonium perhibeo de meipso, ettestimonium perhibet de me, qui misit me Pater(ibid.). Quod et ipsum concedi oportet. Palam

namque est auditum testimonium Patrisdicentis:

Page 432: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 432/1271

“Hic est Filius meus dilectus, in quo mihicomplacui (Matth. III).”

Et mortui resuscitati, etc., quae ostendebat eisex Patre suo opera bona, testimonia erant deipso, tam Patris quam Filii. Testimonium ergo verum atque fidele falso calumniabantur, contralegem suam praevaricatores legis. Ad haec, quae

praecurrit lectio prophetica, pulchre accedit ineo quod ait: Ecce testem populis dedi eumducem ac praeceptorem gentibus: Ecce gentemquam nesciebas vocabis, videlicet tuus ipsetestis, et gentes, quae non cognoverunt te, ad te

current, propter Dominum Deum tuum, etSanctum Israel, quia glorificavit te (Isa. LV) videlicet juxta hoc quod de illo dicis: Ettestimonium perhibet de me, qui misit mePater. Idcirco namque gentes credendo ad

Filium currunt, quas nesciebat, quia ipsumFilium Patremque Deum, qui duo testes suntquia duae personae, sed non duo dii suntfideles et idoneos comprobant, quorum

Page 433: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 433/1271

testimonia recipiant, ex dictis et ex factisutriusque, certum tenentes quod ipse Filius adipsorum salutem a Patre missus sit Sed et in eoquod ait in Evangelicae principio lectionis: Egosum lux mundi (Joan. VIII), etc.; et in eo quodin propheticae lectionis exordio praedictum estOmnes sitientes, venite ad aquas (Isa. LV), etc.summa utriusque consonantia est. Nam et illa

lux inebriat, et haec aqua sapientiae potatosilluminat, testante Psalmista, qui cum dixisset:

“Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV),”

protinus subjunxit:

“Et in lumine tuo videbimus lumen (ibid.).”

Una eademque sapientia Dei Patris, fons est

 vitae lumenque de lumine. Et de utroquepraemissum est:

“Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (ibid.).”

Page 434: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 434/1271

LIBER QUINTUS

CAPUT PRIMUM. De Dominica in PassioneDomini.

Praecedenti vespera Dominicae hujus, annuaDominicae passionis celebritas inchoatur. Curautem tot dies ante illum diem, quo crucifixus

est Dominus, incipiatur, ex Evangelio Joannisanimadvertere possumus. Ait enim:

“Collegerunt pontifices et Pharisaei conciliumadversus Jesum, et dicebant: Quid facimus

quia hic homo multa signa facit? (Joan. XI.)”

Et cum prophetasset unus ex ipsis Caiphasnomine, qui erat pontifex anni illius, quodexpediret unum hominem mori

“pro gente et non tantum pro gente, sed ut filiosDei, qui erant dispersi, congregaret in unum(ibid.),”

Page 435: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 435/1271

 secutus adjungit evangelista:

“Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerenteum (ibid.).”

 Ac deinceps:

“Jesus ergo jam non palam apud Judaeosambulabat, sed relictis illis, abiit juxta desertumin civitatem, quae dicitur Effrem, et ibimorabatur cum discipulis suis (ibid.).”

Et quando concilium illud habitum sit, item exconsequentibus colligi potest. Sequitur enim:

“Proximum autem erat Pascha Judaeorum, etascenderunt multi in Hierosolymam de regione

ante Pascha, ut sanctificarent seipsos (ibid.).”

Plane per hoc, initium primi mensis tuncexstitisse commendatur, quando Lazarus

Page 436: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 436/1271

suscitatus est, propter quod signum non multopost concilium habitum est. Moris enim Judaeiserat, ex praecepto legis, sanctificare seipsosante Pascha, ipsamque sanctificationem initiariprima die mensis primi: qua die ettabernaculum dedicatum est, sicut in Exodolegimus, loquente Domino ad Mosen:

“Mense primo, prima die mensis erigestabernaculum testimonii, et pones in eo arcam(Exod. XL),”

etc. Et paulo post:

“Assumpto unctionis oleo unges tabernaculumcum vasis suis, ut sanctificentur (ibid.),”

etc. Illud quoque non praetereundum quod

ejusdem mensis initium, id est luna prima, insexta feria tunc exstiterit. Siquidem sexta feriaqua Dominus crucifixus est, quinta decimaexstitit, ac per hoc ita esse, ut dictum est, nemo

Page 437: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 437/1271

qui dubitat. Nam quinta decima in eamdemferiam semper occurrit, in quam et primaIgitur ex his quae dicta sunt, quoniamecclesiastici compositor officii supradictumEvangelium de resuscitatione Lazari non sinecausa sexta feria legi voluit, quae quinta decimadies est ab illa, qua Dominus crucifixus est. Exhis, inquam, quae dicta sunt, datur intelligi

quod Dominus ipso die neomeniae Lazarumsuscitaverit. Delectat valde legitimus hic Regisnostri processus, legitimus et sanctus summiSacerdotis nostri clangor in die neomeniaehujus. Ipse qui quondam jusserat filiis Israel

per Mosen, dicens:

“quando exibitis ad bellum contra hostes, quidimicant adversum vos. Si quando habebitisepulum, et dies festos et Kalendas, clangetis

tubis super holocaustis et pacificis Victimis(Num. X).”

Page 438: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 438/1271

Page 439: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 439/1271

et plebs ad credendum magis animatapraecipue propter hoc signum, postmodum illi venienti Hierosolymam cum palmis et laudibusobviam processit. Suscitato autem Lazaro, nonlongum erat ut hoc Pharisaei audirent. Bethanianamque ab Hierosolymis quindecim tantumstadiis, id est non integris duobus distatmilliariis. Et ex Judaeis, qui fuerant cum Jesu

quando illum suscitavit:

“Quidam, inquit evangelista, abierunt adPharisaeos et narraverunt eis quae fecit Jesus(Joan. XI).”

Nec mora fuit post hoc colligendi concilii. Moxenim sic evangelista conjungit:

“Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei

concilium.”

Rursus non longum erat aut difficile tunc illudcolligi. Cum enim, ut ait evangelista, quia

Page 440: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 440/1271

 “proximum erat Pascha Judaeorum, multiascenderunt Hierosolymam, ut sanctificarentseipsos,”

tunc vero praecipue pontifices et Pharisaei, quierant clerici Judaeorum, si qui forte ex ipsisprocul aberant, solemniter convenerant

Continuata quoque duorum solemnitas dierumid est Sabbati et neomeniae, quae, ut supradictum est, pridie fuerat, agendo conciliofrequentiores atque expeditiores reddideratNihil igitur repugnat, quin eodem Sabbato

(cujus in vespera Dominicae passionis annuaminchoamus memoriam) illud impiorumconcilium collectum fuerit, et quia ab illo diecogitaverunt, ut interficerent eum, idcirco in vespera, quasi post horam ejusdem concilii

luctum publicum incipiat Ecclesia suo Dominoper omnia compatiens, ut corpus capiti. Hacergo Dominicae passionis, ut dictum estcommemoratione inchoata, res digna

Page 441: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 441/1271

spectaculo procedit. Praemissa namque perseptem Dominicas superius digestas, quasipompa funeris, et secundum ritum officiiprocedente Ecclesia in ordine suo per totidemaetates saeculi, tandem ipsa mors Christi, cuiomnis illa pompa praeordinata est, effertur praeoculis et piis fidelium mentibus, ingeruntur vulnera, cunctaque mortis insignia, quae

pertulit pro cunctis unica salus, Deus et homoChristus, Dei unigenitus. Nihil quippe tamfrequens quam prodeuntia vexilla regisfulgidumque mysterium crucis. Acetum quoquefel et arundinem, clavos et lanceam perforati

corporis, tam in nocturnis quam in diurnismeditamur canticis, quae de authenticis Veterispariter ac Novi Testamenti Scripturis congestasunt. Sicque fiunt comae capitis Ecclesiae, id estcogitationes cordis ejus,

“quasi purpura regis juncta canalibus (Cant VII),”

Page 442: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 442/1271

dum passionem Redemptoris meditatursensum suum authenticis adhibens Scripturis videlicet pretiosis purpurae tincturis, quae perora prophetarum et apostolorum, velut perquosdam canales, Spiritu sancto conficienteprofluxerunt.

Page 443: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 443/1271

CAPUT II. Cur “Gloria Patri” non dicimus.

 Verumtamen hac Dominica totaque hebdomadaluctus ille remissior est, quia non statim posthabitum concilium traditus est Agnus in manuslanistarum impiorum, ut portaretur ad victimam, sed quia jam ex tunc quaeri coepit, etquia mandatum dederant pontifices et

Pharisaei, ut si quis cognoverit, ubi sit, indicetut apprehendant eum (Joan. XI), et quia

“Jesus jam non palam ambulabat apud Judaeos(ibid.),”

nos quoque cum illo quodammodo secedimusdum vocem laetitiae et laudis aliquantulumsupprimimus. Nam de responsoriis, Gloria Patrsubtrahimus, et apud quosdam ad missas

quoque cum introitu officii non diciturSiquidem, brevis licet versiculus, quia sanctaeTrinitatis magis expressa magisque propria lausest, bene capitis nostri solitudinem atque

Page 444: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 444/1271

silentium non palam ambulantis, dum nondicitur, significat.

Page 445: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 445/1271

CAPUT III. Cur hac Dominica Hieremiaslegatur.

Hieremias quoque propheta competenter perhos dies ad nocturnas legitur vigilias. Hic enimnon solum dictis, sed et passionibus suisRedemptoris nostri passionem praefiguravit, etin eo quoque quod in eisdem tribulationibus

suis non decessit, sed ruinae civitatis vel templisuperstes fuit, quamvis post haec a populodescendente in Aegyptum lapidatum illumJudaei autument, et in eo, quod secundumprophetiam ejus, captus est Sedechias, et occisis

filiis ejus oculos quoque ipsius eruit rexBabylonis. Nam et Redemptor noster, cumputaretur et desideraretur exstingui et conteride terra viventium, juxta illud:

“inimici mei dixerunt mala mihi: Quandomorietur et peribit nomen ejus (Psal. XL),”

Page 446: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 446/1271

cunctis tribulationibus suis et morte atqueinferis emersit, et superstes fuit, imo est atqueerit peccatrici civitati, quae, cum vocareturHierusalem, pars illius meritis effecta est,

“quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus(Apoc. XI).”

Et secundum prophetiam ejus, qua dixit:

“In judicium ego veni in hunc mundum, ut non videntes videant et videntes caeci fiant (JoanIX),”

captus est, in superbia sua Judaicus populus, etoccisis filiis ejus, id est carnalibus legisoperibus, in quibus nihil vitalis gratiae Deiremansit, insuper oculos ejus eruit spiritualis

Nabuchodonosor, scilicet diabolus, et obscuratisunt oculi eorum ne videant, et dorsum eorumsemper incurvatur (Psal. LXVIII). Bene itaqueHieremias propheta per hos dies legitur, Christi

Page 447: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 447/1271

Domini passionem in suis pressuris designansfuturamque abjectionem gentis Judaicae subtypo ejus captivitatis, quae tunc acciditlacrymosis lamentationibus deplorans.

Page 448: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 448/1271

CAPUT IV. De officio ejusdem diei.

Totum missae officium illud personat, quod pereamdem passionem Domini erat futurum videlicet quod deserendum erat vetussacerdotium Judaeorum, per ipsum NoviTestamenti mediatorem, novique sacrificiipontificem. Quod et sanctum Evangelium

mystice significat, et praecurrens apostolicalectio manifeste denuntiat. Nam cum dixissetEvangelista: Tulerunt lapides Judaei, ut jacerent in eum, statim adjecit: Jesus autemabscondit se, et exivit de templo (Joan. 8).

“Et quid abscondendo se, ait B. Gregorius Dominus designat, nisi quod eis ipsa veritasabsconditur, qui ejus verba sequi contemnunt?Eam quippe, quam non invenit humilem

 veritas fugit mentem.”

Hoc ergo innuit, quod templum et universaJudaeorum sancta, propter superbiam et

Page 449: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 449/1271

duritiam cordis eorum deserturus essetcunctaeque praesides templi virtutes quasJosephus testatur auditas esse, dicentesTranseamus ex his sedibus, essent melioresaditurae sedes, quas inhabitante Domino etipsae protegerent. In lectione autem Epistolaedicit Apostolus: Christus assistens pontifexfuturorum bonorum, per amplius et perfectius

tabernaculum non manufactum (Hebr. IX), etcQuibus dictis aperte declarat, ad quae meliorade templo Judaeorum exiens pontifex nosteremigraverit. Introitus vero: Judica me, Deus, etdiscerne causam meam de gente non sancta

(Psal. XLII), etc. Itemque illud in gradualiEripe me de inimicis meis (Psal. XVII), vocessunt ejus exeuntis templo et orantis secundumhumanitatem, ut manifesto discriminediscernatur causa ejus, scilicet fides Evangelii a

 justificationibus legis, quod et factum est in eoquod et templum destructum est, et sacrificiaJudaeorum abolita sunt. Nam etsi stetissetpotentia Judaici regni, cultusque templi veteris

Page 450: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 450/1271

majori fuissent impedimento Christianae fideiquia non facile discernere possent carnales, etinfirmi vacuitatem veteris sacerdotii, sifulciretur prosperitate et gloria temporaliQuomodo ergo prius mortuus est Moses, etpostmodum filii Israel Jesu duce transieruntJordanem, sic expediebat prius destruitemplum, vetusque sacerdotium ut absque

scrupulo ad salutarem Christi transiremus baptismum. Quod autem in graduali sequiturDoce me facere voluntatem tuam (Psal. CXLII)illud est quod cum imminente mortis articulodixisset orans:

“Mi Pater, si possibile est, transeat a me calixiste (Matth XXVI),”

postulans, non timore patiendi, sed

misericordia prioris populi, ne ab illispropinatum biberet calicem, unde et signanternon dixit, Transeat a me calix, sed

Page 451: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 451/1271

“calix iste.”

Cum, inquam, hoc orasset, revertens insemetipsum, quod ex hominis personatrepidanter renuerat, ex Dei Filiique confirmat:

“Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu(ibid.).”

Deinde, tanquam si requiras cur de temploaversus et iratus exierit, sequitur in tractuSaepe, inquiens, expugnaverunt me a juventutemea (Psal. CXXVIII), id est ab Ecclesiae

primordiis,

“a sanguine Abel justi (Matth. XXIV),”

saepe, inquam, expugnaverunt me, in membris

meis, in corpore meo, quod est Ecclesiaoccidendo prophetas, et lapidando eos, qui adse missi sunt (Matth. XXI),

Page 452: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 452/1271

“et prolongaverunt iniquitatem suam (PsalCXXVIII)”

perseveranter occidendo usque ad meipsum, dequo nunc dicunt:

“Hic est haeres, venite, occidamus eum, etnostra erit haereditas (Matth. XXI).”

In offerenda: Confitebor tibi, Domine, in totocorde meo (Psal. CX), praemium reposcitobedientiae,

“factus obediens usque ad mortem (Philip. II),”

dum dicit secundum formam servi:

“Retribue servo tuo, ut vivam (Psal. CXVIII),”

id est ut resurgam, et tunc custodiam, id estcustodiri faciam, sermones tuos, vivifica mesecundum verbum tuum (ibid.), id est per

Page 453: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 453/1271

inhabitantis in me verbi tui potentiam. Sequens versus juxta evangelica verba, quae praedictasunt: Quis ex vobis arguet me de peccato? Quiest ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII)immaculatos beatificat,

“qui ambulant in lege Domini, et scrutanturtestimonia ejus (Psal. CXVIII).”

 Alius quoque versus, viam veritatis elegi, totus vocalis, dictis elegans neumisque canorus, voxest devotae fidei, conterritae et excitatae de hocquod paulo ante audivit: Si veritatem dico

quare non creditis mihi? (Joan. VIII.) Cumenim hunc Ecclesiae chorus cum vociferationeextollit, exsilire videtur de coetu illorum quicoarguuntur non credentes veritatem dicentiquique propterea verba Dei non audiunt, quia

ex Deo non sunt, apprehendensque vexillum veritatis: Da mihi, inquit, intellectum (PsalCXVIII), etc. Juxta quod alibi dicunt apostoli:

Page 454: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 454/1271

“Adauge nobis fidem (Luc. XVII).”

Communio. Hoc corpus quod pro vobis tradetur(Matth. XXVI), notissima et percelebris est voxhaec summi sacerdotis Christi, novi testamentimediatoris, de templo saepe dicto egressi, etsecundum praeeuntis Epistolae dicta, neque persanguinem hircorum aut vitulorum, sed per

proprium sanguinem introeuntis semel insancta (Hebr. IX). Cujus sacerdotii, quia beatusPetrus primus haeres, primusque post Christumtempore, et dignitate pontifex est, quem etdicentem:

“Sequere me (Joan. XXI),”

secutus est simili more cinctus, et quo nolebatabductus, recte ad ipsum statio praesenti officio

praescripta est.

Page 455: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 455/1271

CAPUT V. De consonantia ferialium lectionum.

Feria secunda legitur hoc Evangelium, in quodictum est: Miserunt pontifices et Pharisaeiministros, ut apprehenderent Jesum (Joan VII). Sequitur: Jesus autem dixit eis: Adhucmodicum tempus vobiscum sum, et vado adeum qui misit me (ibid.). Et quid deinde illis

eventurum esset subjungit: Quaeretis me, et ubiego sum, vos non potestis venire (ibid.), scilicetmuro infidelitatis obsistente. Quo dictoperspicue se, relictis illis, ad gentescommigraturum esse minabatur. Unde illi

quoque quasi divinantes dicunt: Nunquid indispersionem gentium iturus est, docturusgentes? (ibid.) Huic Evangelio recte illapraemittitur lectio de Jona, qui praedicarenolens Ninivae civitati magnae, fugit in Tharsis

et fluctibus maris se tradidit (Jon. III),desertionem utique gentis suae veritus futuramut ait Hieremias, cum gentilibus Deusinnotesceret. Jonas enim quod interpretatur

Page 456: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 456/1271

columba, qui missus praedicare Ninivae civitatigratiam Dei, Christum significat Dominum adsalutem totius mundi a Deo Patre missum. Namsicut Jonas magnam Niniven nolens adirepotius maris fluctibus se tradidit, sic Dominusnoster corporali praesentia gentes adire nolensintra seditiones Judaeorum persequentiumremansit (Joan. VIII). Efferbuit mare,

“et timuerunt nautae (Jon. I).”

 Audiens enim Pilatus accusationem dicentiumquia

“Filium Dei se fecit, magis timuit (MatthXXVII),”

tandemque persistente gravi fluctuatione

clamantium:

“crucifige, crucifige (ibid.),”

Page 457: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 457/1271

lotis manibus in modum nautarum, quidixerunt,

“quaesumus, Domine, ne des super nossanguinem innocentem (Jon. I),”

dicensque:

“Innocens ego sum a sanguine justi hujus(Matth. XXVII),”

tradidit illis Jesum, ut crucifigerent, quasi mariimmittens. Et absorbuit eum cetus, id est mors

sed adurente ventrem ejus divinitatis ignetertia die vivum rursus evomuit. Et tunc demumad praedicationem ejus territa Ninive magnascilicet mundus, trina mersione baptismi, quasitriduana poenitentia salvatur, et hedera, quae

obumbrabat capiti Jonae, videlicet Judaeaquondam habitaculum Christi, aruit

Page 458: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 458/1271

Feria tertia, ubi dictum est in Evangelio Ambulabat Jesus in Galilaeam; non enim volebat ire in Judaeam, quia quaerebant eumJudaei interficere (Joan. VII), et paulo posttamen: Et ipse ascendit ad diem festum nonmanifeste, sed quasi in occulto (ibid.), sequiturJudaei ergo quaerebant eum in die festodicentes: Ubi est ille? Et murmur multum erat

de eo in turba. Alii dicebant: Quia bonusestalii: Non, sed seducit turbam. Huic saneEvangelio nonnulla similitudine congruit illaquae praemittitur lectio de propheta Danielelicet in Hebraico non habeatur, quod congregati

Babylonii adversus regem, dixerunt: Tradenobis Danielem, qui Bel destruxit et draconeminterfecit (Dan. XIV), etc. Nam et Judaei vere etspiritualiter Babylonii (I Petr. V), qui nuncquaerebant Jesum, tandem congregati adversus

praesidem Romanae potestatis, Pilatum, quaeRoma scribitur et est spiritualiter Babylon(Apoc. XVIII), petierunt excitata seditione, ut

Page 459: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 459/1271

sibi traderet illum, feceruntque sicut ipsequeritur per prophetam:

“Deduxerunt in lacum mortis vitam meam, etposuerunt lapidem super me (Thren. III).”

Cumque victor leonum, scilicet malignorumspirituum, vivum se iterum praebuisset,

“exclamavit rex Babylonis”

 videlicet Romanum imperium voce magnadicens:

“Magnus est Deus Danielis (Dan. XIV).”

 Voce, inquam, magna. Magnus quippe sonusexstitit, cum primum imperator Romanae urbis

magnae utique Babylonis, fidem Christisuscepit.

Page 460: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 460/1271

“Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylonecollecta (I Petr. V),”

inquit apostolus Petrus, Romam tropicepercutiens.

Feria quarta in Evangelio, circumdantes JudaeiDominum, dicunt: Quousque animam nostram

tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (JoanX). Et respondens Jesus: Loquor, inquit, vobiset non creditis. Opera, quae ego facio in nominePatris mei, ipsa testimonium perhibent de me(ibid.). Et post aliqua subjecit: Ego et Pater

unum sumus (ibid.). Audiat Arius, unumsumus, audiat Sabellius, quia non dixit unussed unum. Volentibusque eum lapidare, et de blasphemia calumniantibus: Et si mihi, inquitnon vultis credere, operibus credite (ibid.). Hic

quia non solum Christum, quod quaerebantsed et Deum se esse protestans, quod intelligerenolunt haeretici, cum intellexerint Judaeidixerunt: Quia tu homo cum sis, facis teipsum

Page 461: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 461/1271

Deum (ibid.), recte illa praemittitur lectio, quapatribus eorum per singula pene praeceptaDominum se protestatur, et Deum tanquamcontumacis servi cervicem duram contundens(Levit. XIX). Nam et isti, filii rebellium etincredulorum tentatorum et murmurosorumtentantes, et cervicem suam obdurantes hocmerebantur, ut quemadmodum corpora illorum

prostrata sunt in deserto (Num. XIV), sic ipsilonge a repromissione pellerentur, stantescontra sanguinem proximi, et cunctasupradictae lectionis praecepta transgredientes.

Feria quinta totum lugubre officiumsterilitatem deplorat Judaicae gentis, quae inmorem salicum virilitatem habens per legisscientiam, nullum tamen fidei aut boni operisfructum referebat. Ipsi namque, ipsi praecipue

Judaei, qui Domino praedicante obsurduerantquibus ipse dixerat:

Page 462: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 462/1271

“Cantavimus vobis et non saltastis (MatthXVII),”

salices erant illae, de quibus eadem die subpersona antiquorum sanctorum atque novorumluctuose cantatur: In salicibus, in medio ejussuspendimus organa nostra (Psal. (CXXXVI)etc. Nam ex quo pretiosum illud humanitatis

Christi organum in ligno crucis confregeruntcui dicit Pater in psalmo:

“Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium etcithara (Psal. LVI),”

suspenderunt organa sua sancti Patres etprophetae ad salices illas, quia propheta nullusad Judaeos extunc missus est, et ipsosprophetarum libros, quos legunt, quia non

intelligunt, velut organa suspensa vacarepermittunt. Videndum ergo quid tam lugubriofficio consonum sit in ejusdem diei EvangelioReversi ministri, quos miserant pontifices et

Page 463: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 463/1271

Pharisaei ut apprehenderent Jesum, reversiinquam, sine crimine, pleni admiratione, cumdicerent eis illi: Quare non adduxistis eumresponderunt: Nunquam sic locutus est homosicut hic homo loquitur (Joan. VII). Plane hocdicendo, cunctis organis cunctisque cantoribusquicunque ab initio cantaverunt nobis hymnumde canticis Sion (Psal. CXXXVI), dulcissimam

illius cantionem, id est doctrinam, veraciterpraetulerunt. At illi invidentes et intrasemetipsos rixantes, attende quid tandemfecerint. Reversi sunt, inquit evangelistaunusquisque in domum suam (Joan. VII). O

salices infructuosae. Expressius significari nonpotuit summae ac salutaris cantilenaecontemptus. Merito ergo in domibus suishactenus retrusi [reclusi], quas distribuere nonpotuerunt hi, qui distribuunt domos Sion, sicut

illis in psalmo praecipitur:

“Ponite corda vestra in virtute ejus, etdistribuite domos ejus (Psal. XLVII).”

Page 464: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 464/1271

 In domibus, inquam, suis, id est in malisconscientiis conclusi non merentur ad publicumrevocari, ut audiant organa Scripturarum, quaeillis suspensa sunt, nobis autem dulciter etaperte canunt. At illi conjuncti filiis Edom, imocaput illorum effecti, commisti, inquamterrenis et sanguineis persecutoribus sanctae

Sion, de quibus eodem die cantamus: MementoDomine, filiorum Edom in die Hierusalem(Psal. CXXXVI), primum illud propriumdivinitatis organum supplicio crucisconfregerunt, et inde sapientes et Scribas ad se

missos occiderunt, flagellaverunt, lapidaveruntet persecuti sunt de civitate in civitatem (MatthXXIII), et in civitatibus quoque gentiumpersecutionem apostolis per seditionemexcitaverunt (Act. XIII, XIV), quodammodo

dicentes: Exinanite, exinanite usque adfundamentum in ea (Psal. CXXXVI), ut funditustunc, si possent, nascentem Ecclesiamsubruerent. Et sicut in ecclesiasticis historiis

Page 465: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 465/1271

legimus, cum spiritualis Nabuchodonosorscilicet diabolus, Christianos compelleret adidololatriam, isti nonnunquam vehementiusurgebant. Bene ergo supradictum Evangeliumlectio praecurrit de libro Danielis prophetaequae est oratio trium puerorum qui secundumhistoriam super flumina Babylonis sedentes etflentes, et in medio ejus salicibus, id est

infructuosis hominibus laudem Dei se frustracanere dolentes, insuper statuam aureamadorare jussi, et quia noluerunt in fornacemprojecti martyria victoriasque Ecclesiaepraecurrerunt (Dan. III). Idcirco autem hac

potissimum die convenienter positum est hocofficium, quia post hanc diem nulla legiturEvangelii lectio de eo quod Dominus Judaeispublice praedicaverit, et ecce illud divinitatisorganum in illis salicibus Babylonis suspensum

est.

Feria sexta legitur hoc Evangelium: Collegeruntpontifices et Pharisaei concilium adversus

Page 466: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 466/1271

Jesum, et dicebant: Quid facimus, quia hichomo signa multa facit? Si dimittimus eum sicomnes credent in eum (Joan. XI), causamquesuae sollicitudinis, quasi rationabilemadhibentes: Et venient, inquiunt, Romani ettollent nostrum locum et gentem (ibid.). Namsub imperio Romanorum erant, quia jamablatum erat sceptrum de Juda, et dux de

femore ejus (Gen. XLI), et Pilatum Romanaepotestatis praesidem habebant. At illi quia sictimuerunt pruinam, irruit super eos nix (Job VI), et duplici contritione contriti sunt (JerXVII). Nam et locum et gentem perdiderunt, et

deleti de libro viventium (Psal. LXVIII), in terrascripti sunt. Bene ergo illa lectio Hieremiaeprophetae praemittitur adversus canes illos, quiDominum circumdederunt, adversus illudconcilium malignantium quod obsedit illum

Domine, omnes qui te derelinquuntconfundentur, et recedentes a te in terramscribentur (Jer. XVII), et post pauca, pravamsollicitudinem eorum intuens qua dicunt

Page 467: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 467/1271

 Venient Romani et tollent nostrum locum etgentem (Joan. XI). Paveant, inquit, illi, et nonpaveam ego. Induc super eos diem afflictioniset duplici contritione contere eos (Jer. XVII)Quod factum est per Titum et Vespasianumquando regno Dei jam perdito, locum quoque etgentem perdiderunt. Quamvis autem multotiesJudaei Dominum quaesierunt occidere; nam et

lapides non semel sustulerunt ut illumlapidarent, ministros quoque miseruntpontifices et Pharisaei, ut illumapprehenderent. Recte tamen de hoc conciliodixit evangelista: Ab illo ergo die cogitaverunt

ut interficerent eum (Joan. XI). Nunc enimquasi non tumultuarie vel populari seditioneaut cum praejudicio, sed legitima judiciisessione sibi videbantur actitare, sollicitudinemsuam, ut dictum est, praetendentes, ne cum rex

appellaretur, ipsi rei majestatis [laesae] apudRomanum imperium, sub quo erantaddicerentur.

Page 468: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 468/1271

CAPUT VI. Cur vacat Sabbato ante Palmas.

Sabbato vacat, quando dominus papaeleemosynam dat, hoc Sabbatum illud est, quoDominus Bethaniam venit, et in domo Lazariquem suscitaverat, coenam habuit, sicutEvangelista refert

“Jesus ergo ante sex dies solemnitatis paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuusquem suscitavit. Fecerunt autem ei coenam ibiLazarus vero unus erat ex discumbentibus cumeo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi

pistici et unxit pedes Jesu, et extersit capillissuis, et domus impleta est ex odore unguenti(Joan. XII).”

Ibi celebri mysterio commendatum est

odoriferum opus eleemosynae. Maria namquetypum gessit Ecclesiae, pedes autem Dominipauperes sunt infirmi, qui quamvis extrematamen ejus membra sunt per conjunctionem et

Page 469: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 469/1271

unitatem fidei. Mulier pedes Domini ungit etcapillis suis, qui utique corpori superfluuntextergit, quoties divites qui sunt in Ecclesiapauperes fideles misericordiae blandimentorefovent, et de iis quae sibi abundant, illoruminopiam supplent. Ut ergo Romanus papacelebrem cum Maria Domino coenam exhibeathoc Sabbato eleemosynam dat, atque ita circa

pedes Domini occupato eo, Sabbatum vacat.

Page 470: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 470/1271

CAPUT VII. Dominica in palmis.

Dominica hac, qua Dominus in civitatemHierusalem passurus venit, luna decima exstititDe hac die praeceperat Dominus in lege filiisIsrael:

“Decima die mensis primi tollet unusquisque

agnum per familias et domos suas, et servabitiseum usque ad quartum decimum diem mensisejusdem, et immolabit eum universa multitudofiliorum Israel ad vesperam (Exod. XII).”

Nota et celebris est mirabilium historia, quaeante fuerant gesta, scilicet quod decem plagisPharaonem et totam Aegyptum Moses in virgamanus suae percusserit: quibus Pharaoquamvis afflictus, victus tamen non est, donec

agnus immolaretur in domibus Israel. Verumquid hoc significaverit, quomodo

Page 471: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 471/1271

“haec omnia in figura contingebant illis (I CorX),”

et ad praesens negotium pertinetpraetereundum non est Pharao, diaboli Aegyptus, mundi, filii Israel, omnium qui ad vitam praeordinati sunt et populus Dei vocantur, typum gesserunt. Captivitas

servitusque filiorum Israel, captivitatem illamdesignant qua diabolus hominem in paradisilibertate conditum, per praevaricationem intenebris hujus saeculi captivavit, et mortiobnoxium fecit. Stetit Moses cum Aarone coram

Pharaone, tenensque virgam in manu, dixit:

“Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum(Exod. VII).”

Nimirum in virga Mosi legis disciplinam, in Aaron ejusdem legis agnoscimus sacerdotiumHaec enim duo dicta sunt, ut Dei populum aservitute Pharaonis, id est diaboli eriperent

Page 472: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 472/1271

Decem plagae, quibus percussus est, decemlegis praeceptorum, quibus populus Dei diabolocaptivatori humani generis repugnare jussusest, similitudinem praetulerunt. Nam tuncprimum

“mors, quae regnavit ab Adam usque ad Mosen(Rom. V),”

coepit audire in regno suo contradictionemDeo debitum sibi exigente ab hominibuscultum, et suorum obedientiam praeceptorumSed sicut Pharao decem plagis non adeo victus

est, ut filios Israel dimitteret, ita diabolusdecem praeceptorum legis observatione nonadeo superatus est, ut homo in paradisumrediret. Igitur sicut post inefficacem virgamMosi tandem agnus immolari jussus est, et tunc

mortua sunt primogenita Aegypti, et hac unaplaga tactus Pharao dimisit populum, et ipsecum reliquis Aegyptiis persequens transeuntesin mari Rubro submersus est; sic postquam

Page 473: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 473/1271

constitit, quod nihil ad perfectum adduceret lex(Hebr. VII), Agnus Dei Christus immolatus estet in morte ejus primogenitum, id est originalepeccatum, deletum est, et in mari Rubro baptismi Christi sanguine rubentis actualiaquoque peccata cum diabolo penitus absorptasunt (Colos. II; I Cor. X). Luna ergo decima, utdictum est, Dominus Christus, verus Agnus

praecepto Patris obediens, civitatemHierusalem passurus ingressus est. Sed nec ipseingressus ejus vacat a mysteriis; quocunqueenim verus hic sol procedit, similitudines ejusquam operatur salutis, quasi umbras interjecto

corpori similes reddit. Veniens igitur adpassionem, videamus quas jaciat umbrasfulgidae misericordiae, cujus in multitudine benedictus advenit. Primum a monte Olivetiduos mittit discipulos in castellum, quod erat

contra ipsos, ut asinam illic alligatampullumque ejus solventes sibi adducerent(Matth. XXI), etc. In his profecto, quae utilitasin sanguine suo, quis fructus suae passionis, ad

Page 474: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 474/1271

quam veniebat, mystice praesignavit Ascensurus enim propter passionem mortisgloria et honore coronatus (Hebr. II), addexteram Patris, qui est mons Olivarum, id estpater misericordiarum, et Deus totiusconsolationis (II Cor. I), Deus pacis, fonsque etorigo luminis, atque inde dando hominibusdona, missurus erat apostolos suos qui ligandi

atque solvendi potestate accepta, asinam etpullum ejus, id est utrumque populumJudaicum atque gentilem, ab erroris stultitiapeccatorumque oneribus absolverent, etabducto sibi humano genere per fidem, ipse

supersedens, juxta quod scriptum est:

“Et equitatus tuus salvatio (Habac. III),”

in coelestem Hierusalem animas induceret

turbis angelorum cum laude occurrentibuspalmasque victoriarum cum ramis olivarumquae sunt pacis insignia, sublevantibus.

Page 475: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 475/1271

CAPUT VIII. Quod propter processionempalmarum, Dominicalis processio non sitomittenda.

Diligentibus evangelicae auctoritatisinspectoribus recte complacuit ut cum hodiernaprocessione palmarum, qua procul dubioRedemptoris nostri recolimus passionem, non

computent illam quae Dominicalis est, quasingulis Dominicis gloriosam ejusdemcommemoramus resurrectionem. Constat enimquod contraria sive repugnantia non possintsimul uno eodemque actu convenienter

exhiberi. Haec autem manifeste dissidentsibique contraria sunt. Quid enim magiscontrarium quod tristitiae gaudium, morti vitaoccasui resurrectio? Singulis Dominicis a primaSabbati, qua Dominus resurrexit, dedicatis, hoc

nobis processionis ordine significamus, quod inGalilaeam, id est in transmigrationem, ad videndum Dominum cum apostolis ejus exire

Page 476: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 476/1271

debeamus, scilicet ut non simus vetustihomines quod fuimus, sed

“in novitate vitae ambulemus (Rom. VI).”

Unde semper in hujusmodi processionibuspraelatos nostros praeeuntes, quasi Dominumin Galilaeam sequimur, et locus ipse, quo

processionem suprema statione terminamusrecte a nobis Galilaea nuncupatur. Hanc veroannuam palmarum processionem, nemo quinesciat passionis esse praeconium, et illudnobis ob recreationem devotionis actu renovari

quod pueri Hebraeorum tollentes ramosolivarum obviaverunt Domino, clamantes etdicentes: Hosanna in excelsis. Rectius igiturfaciunt hi, a quibus accepimus ante tertiammemoriam Dominicae resurrectionis, quae per

totum annum occurrit, de more peragentessicut in caeteris Dominicis, et post tertiam cumprocessione palmarum, Dominicae passionisefferentes sacramentum.

Page 477: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 477/1271

CAPUT IX. Quod haec major hebdomadamundanae creationis hebdomadae respondeat.

Magnum illud est et admiratione dignum quoddie Dominica, quae prima est, in quacreationem mundi coepit Deus operariingreditur Salvator ad laborem passionis, et pertotam hanc hebdomadam, quae major

hebdomada dicitur, salutem nostram operatusdie septimo cessavit, et in sepulcro requievitTot diebus salutem hominis operatus est quotdiebus hominem et quidquid propter hominemcreavit, in mundo disposuit. Et prout operum

diversorum creatione alii plus, alii minus rerumet officiorum diversa quantitate consecrati suntPrimus hic dies, qua cum tanta claritate opusingreditur salutiferae passionis, dignitati illiusrespondet in qua dixit:

“Fiat lux, et facta est lux (Gen. I).”

Page 478: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 478/1271

Et de singulis caeterorum suo loco diceturnunc de hujus diei officio pauca perspiciamus.

Page 479: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 479/1271

CAPUT X. De missa ejusdem diei.

Illa nostri traditio, qua Pater illum tradiditsicut Apostolus ait:

“Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobisomnibus tradidit illum (Rom. VIII).”

Illa, inquam, traditio materia vel causa tammagni tamque solemnis est officii. Hac enim diePater illum tradidit in eo quod ex voluntatePatris in manus inimicorum venit, quihactenus, multoties cum seditione quaereretur

omnes eorum frustraverat impetus. Obediensnamque voluntati Patris, calicem passionis bibere venit, et cum caro infirma esset ad bibendum, spiritu promptus (Matth. XXVI)dicebat:

“Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat(Luc. XXII).”

Page 480: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 480/1271

Quia ergo Pater illum hac die tradidit, etcalicem passionis dedit illi, recte passio legiturcum eisdem cum quibus exceptus est palmarumramis, totique officio venerandam ipsa praebuitmateriam. Nam ex eo quod ait pendens incruce:

“Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me

(Matth. XXVII),”

constat vicesimum primum psalmum totum exipsius esse persona conscriptum, propter quodhac ipsa die pene totus in ejusdem nihilominus

persona decantatur. Primum in introituDomine, ne longe facias auxilium tuum a me(Psal. XXI), orat ipse, qui tanquam

“vermis et non homo (ibid.),”

absque ullo respectu, leviter conculcabaturpropter nos relictus ad tempus, orat, inquamPatrem, ne elonget auxilium suum, id est

Page 481: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 481/1271

festinet resurrectionem suam, et a potestateeorum, qui sunt unicornes, id est singularissuperbiae, liberet humilitatem suam (ibid.)Deinde in tractu hoc ipsum amplius egit et ipsenoster David, secundum titulum ejusdempsalmi, tendens in finem, id est in victoriampro assumptione matutina, id est proresurrectione, ut fiat

“valde mane,”

sicut et facta est,

“cum adhuc tenebrae essent”

ad monumentum (Marc. XVI; Joan. XX)Epistola quoque non dubio passionemlegendam praecurrit praeconio. Nam quod orat

Dominus secundo in passione dicens:

“Mi Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum (Matth. XXVI).”

Page 482: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 482/1271

 quod summus Deus in summa humilitatehominis illuditur, conspuitur, dorsum suum dat

“percutientibus, et genas suas vellentibus (IsaL),”

et caetera patienter fert, obediens voluntati

Patris usque ad mortem crucis (Philipp. II)haec omnia nobis Paulus in Epistola manifesteproponit imitanda, dicens: Hoc sentite in vobisquod et in Christo Jesu (ibid.), etc. Item ingraduali, dum dicit: Tenuisti manum dexteram

meam, et in voluntate tua deduxisti me (PsalLXXII), pulcherrime illud insinuat quod DeusPater, quasi laeva manu sua dexteram illiustenuerit, id est divinam potentiam ejus, ne sedefenderet, quodammodo compressit, et in

potestatem inimicorum, id est in civitatemHierusalem, in voluntate sua deduxerit. Quaeripotest cur graduale hoc cantetur hoc die, cumnon totum ejus personae conveniat. Neque

Page 483: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 483/1271

enim illi congruit, ut dicat: Mei autem penemoti sunt pedes et pene effusi sunt gressus mei(ibid.). Sed sciendum quia psalmus, de quosumptum est, correptio illorum est qui prosospitate corporis et prosperitate vel affluentiarerum temporalium Deum tantummodolaudabant. Hujusmodi autem laudes nondefecerant, priusquam Dominus noster, rex

omnium saeculorum, adveniret, et ex his quaepassus est confirmaret nos, ne scandalizaremurmalos prosperari, bonis autem non rectesuccedere videntes. Quis enim justus, vidensipsam justitiam esse crucifixam ab his quorum

iniquitas quasi ex adipe prodiit, qui in laborehominum non erant, et cum hominibus nonflagellabantur (ibid.), quis, inquam, justus, cumsibi aliquid simile acciderit, dicat jam: Ergo sinecausa justificavi cor meum, et lavi inter

innocentes manus meas (ibid.). Nam sinarraverit sic, ecce nationem filiorum Dei, imoipsam Filii Dei passionem reprobavit (ibid.)Bene ergo in ostensione flagellati, et crucifixi

Page 484: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 484/1271

 justi cantatur: Quam bonus Israel Deus rectiscorde (ibid.), ut non moveantur pedes nostri, idest ratio et judicium nostrum, quando pacempeccatorum videmus (ibid.). Offerenda quoquecum versibus sumpta de psalmo sexagesimooctavo, qui totus ex persona Salvatoris orantisin passionis agone conscriptus est, indicat cumquanto desiderio charitatis illa susceperit quae

in passionis serie praelecta sunt, dum dicitImproperium exspectavit cor meum etmiseriam; improperium, scilicet in verbisexspectavit, id est desideravit cor meum, etmiseriam, scilicet in factis. Et sustinui, id est

expectavi, qui simul contristaretur, videlicet deperditione sua mecum doleret, et non fuitsubauditur, qui id faceret, consolantem mequaesivi, id est bene operantem perpoenitentiam, et non inveni. Et dederunt in

escam meam fel, hoc est, amaros se mihireddiderunt, etc.

Page 485: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 485/1271

CAPUT XI. De feria secunda hebdomadaesanctae.

Feria secunda minus ornata videtur caeterishujus hebdomadae diebus, quarum omniumofficia lectione passionis vel caeteris Dominicaemortis insignibus purpurata sunt. Nec mirumnam et ejus primae hebdomadae, qua cuncta

creata sunt, cujus haec similis est, ut supradictum est, dies secundus minus aliquid quamcaeteri, Creatoris placito commendatur. Cumenim dixisset:

“fiat firmamentum in medio aquarum, etdividat aquas ab aquis (Gen. I),”

non est additum, sicut in operibus caeterorumdierum,

“et vidit Deus quod esset bonum (ibid.).”

Page 486: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 486/1271

Hoc enim in Septuaginta quidem additum estsed in Hebraico non habetur. In hoc quoque, utait Hieronymus binarius numerus infamaturquia primus ab unitate degenerat, et divisionisinitiator est. Et quia divisio aquarumsuperiorum atque inferiorum, divisionemsignificat bonorum et malorum, quamvis justam, tamen propter poenam ipsorum qui

dividuntur malam, ipsaque divisio secunda diefacta est, ipsumque quod dicimus secundum, a binario non voce, sed sensu proficiscitur, recte juxta Hebraicam veritatem, non est additum inopere diei secundi

“et vidit Deus quod esset bonum.”

Igitur, cum secunda dies mundanae creationislaude operis minus illustrata sit, non mirum est

quod hujus hebdomadae, quae illam respicitsecunda dies minus passionali officio purpuratasit. Habet autem Evangelium hujus diei, quodexceptus cum ramis palmarum civitatem

Page 487: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 487/1271

Hierusalem ingressus. Et cum gentiles eum videre vellent (Joan. XII), utpote salutem suamde quo Jacob longe ante prophetaverat, dicens:

“Et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX),”

et propter hoc granum frumenti figurate seappellasset, mortificandum infidelitate

Judaeorum, multiplicandum fide populorumcum, inquam, clarificationem suam salutigentium dilucescere postulasset, orans adPatrem et dicens: Pater, salvifica me ex hachora. Pater, clarifica tuum nomen, venit vox de

coelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo(Joan. XII). Et quia voluntati obediens, inmanus quaerentium animam suam tradiditseipsum, veniens in saepedictam civitatem bene haec prophetica lectio praemittitur

Dominus Deus aperuit mihi aurem, scilicet ut voluntati ejus obedirem, ego autem noncontradico, retrorsum non abii: Corpus meumdedi percutientibus, et genas meas vellentibus

Page 488: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 488/1271

(Isa. L), et caetera quae ad hoc consonant, quodpati non refugiens, pro salute mundi seipsumtradidit. Ad hoc autem quod in Evangelio seseorat clarificari, scilicet gloria resurrectioniscuncta membra consonant officii, quo se eripiseque nocentes, atque impugnantes, judicaripostulat atque expugnari.

Page 489: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 489/1271

CAPUT XII. De feria tertia.

Feria tertia legendam passionem benepraecurrit Hieremiae lectio, quia in personaejus dicit: Tu, Domine, demonstrasti mihi etcognovi, tu ostendisti mihi studia eorum, et egoquasi agnus, qui portatur ad victimam et noncognovi quia concitaverunt adversum me

consilia, dicentes: Venite, mittamus lignum inpanem ejus, et conteramus eum de terra viventium. Tu, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam, quaesoultionem tuam ex eis (Jer. XI). Nam per hos

dies usque in quartam feriam, haec studia, haecillorum consilia magis ac magis fervescebantsed metuentibus

“ne forte tumultus fieret in populo (Matth

XXVI),”

facultas deerat. Namque ipse Dominus noster,

Page 490: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 490/1271

“diebus quidem,”

ut ait Lucas evangelista,

“erat docens in templo, noctibus vero exibat inmontem, qui vocatur Oliveti, et populusmagnificabat eum in templo (Luc. XXI).”

Et in tantum nulli unquam adulatus est, ut aitHieronymus, ut in magna et ampla civitate velunius noctis hospitium nunquam habuerit. Etquomodo superbissimus Aman erecta cruce indomo sua, quam paraverat Mardochaeo

quaerebat opportunitatem, qua suggereret regide illo mane, ut appenderetur (Esther. XI), sicdiabolus inito consilio in domo sua, id est incordibus Judaeorum, dicendo. Venitemittamus lignum in panem ejus, id est crucem

in corpus ejus, quaerebat opportunitatem, utRomanae potestati traderet Jesum. Ultionemergo videntes ex eis, ut in Epistola dictum est:Gloriamur in cruce Domini nostri Jesu Christi

Page 491: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 491/1271

(Gal. VI). Nam is, a quo consilium acceperuntut mitterent lignum in panem ejus, eodem lignotransfixus et spoliatus est, ut crux Christigloriosa, a poena reorum sublevata est infrontibus imperatorum. Itaque in introitucantamus: Gloriari nos oportet in cruce Domininostri Jesu Christi. Caetera quae sequuntur inofficio, manifeste verba sunt personae ejus

agonizantis, et resurrectionem suam exorantis.

Page 492: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 492/1271

CAPUT XIII. De quarta feria.

Feria quarta venditio capitis nostri, totiuscorporis Ecclesiae, contritionis et humilitatisinusitatae principium est. Hac namque die

“abiit Judas et locutus est cum principibussacerdotum et magistratibus quemadmodum

Jesum traderet eis. Et gavisi sunt, et pacti suntilli pecuniam dare. Et spopondit (Luc. XXII).”

Igitur pro eo quod Ecclesia hac die capitediminuta est, deponit hac eadem die

consuetudinalem processionis suae cultumtotiusque nocturni atque diurni psallendi posthanc diem, gaudium obscurat usitatum. Sed etper totum anni circulum in poenitentialiumobservatione jejuniorum, propter causam

supradictam, quarta feria post sextam, in quaDominus noster crucifixus est, secundumobtinet gradum. Nunc in officio hujus quartaeferiae, quia prae caeteris sacra dispositione

Page 493: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 493/1271

perfulget, imo qui pene totum venditi capitisnostri luctuosa vox est, paulisper immorarilibet. Primoque hoc dicendum quod geminaslectiones longumque ac lugubrem, pro secundograduali, tractum propter jam dictam Domini venditionem, praesentis diei meruit officiumcunctaque officii membra reverentiae Dominiorantis, et in faciem suam prostrati

 venerabiliter subserviunt, de quo hac die legiturin passione secundum Lucam, hoc modo: Etipse avulsus est ab eis quantum jactus estlapidis, et positis genibus orabat dicens: Patersi vis, transfer calicem istum a me. Et factus in

agonia prolixius orabat, et factus est sudor ejustanquam guttae sanguinis decurrentis interram. Apparuit autem illi angelus de coeloconfortans eum (Luc. XXII). Et quidem caeteriquoque evangelistae orasse referunt eum ad

Patrem, quo indubitanter minor est secundumhumanitatem, in qua etiam

Page 494: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 494/1271

“minoratus est paulo minus ab angelis (Psal VIII).”

Sed hic disertus Vitulus, scilicet Lucas victimationem salutaris vituli elegantiusprosequens, ex habitu ejus in infirmitate nostraorantis, magis admirabile mundo et angelis ethominibus praebet spectaculum. Unde

contremiscit Ecclesia tantorum mirabiliumcontemplatrix, et in introitu, quasi attonitarepentino clamore concrepat: In nomineDomini omne genuflectatur coelestiumterrestrium, et infernorum (Phil. II), etc

Nimirum omnium angelorum hominumqueDominum procidisse, et in sudore sanguinisagonizari videns, humana corda hoc terrificoclamore percutit, ne quis audeat stare rigidus etelatus, cum ille tantus in tam magna sese

propter nos humilitate dejiciens genua posueritMagnum piumque hujus diei dignumquespectaculo mentium nostrarum officium, quodlaborat sancta Ecclesia singulorum corda

Page 495: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 495/1271

filiorum ad tantae rei praesentiam, percontemplationem reducere, et per vocesapostolorum, atque prophetarum quasipraesentium, et agonizantem Dominumcircumstantium, in admirationem etcompassionem excitare. Conclamata namqueut dictum est, antiphona introitus, quae de Apostolo sumpta est, quod valde rarum est

(paucae namque de Novo Testamento sumptaesunt), protinus Isaias prophetadesiderantissimus hujus Dominicae passionisexspectator et praeco, quasi praesens accurritlectoris voce nos ad videndum agonem illum

excitans atque dicens: Dicite, filiae Sion: EcceSalvator tuus venit (Isa. LXI). Et addit: Eccemerces ejus cum eo, et opus illius coram illo(ibid.). Pulchre satis breviterque commendanset opus passionis, cui intendebat et mercedem

gloriae vel honoris quo coronandus erat perdivinitatem, quae cum eo est, scilicet in uniusejusdemque unitate personae. Statimqueadmirans illius habitum: Quis est, inquit, iste

Page 496: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 496/1271

qui venit de Edom, id est de sanguineis siveterrenis Judaeis, tinctis vestibus, id est membriscorporis, quae sunt vestimenta divinitatistincta ex purpura sanguinis, tinctis, inquit vestibus de Bosra? (Ibid.) Bosra interpretaturfirma atque munita, significatque civitatemJerusalem, quam ipse, qui ab illa cruentatus estDominus, suo quondam auxilio magis quam

murorum ambitu firmaverat atque munieratEst autem civitas in Moab: quo nomine fortiterHierosolymitanos percutit JudaeosConsequitur enim ut ipsi Moabitae sint, ut veresunt; Moab quippe interpretatur ex patre. Et

Dominus cum dixisset Judaeis:

“Si filii Abrahae estis, opera utique Abrahaefacite, nunc autem quaeritis me interficere, hoc Abraham non fecit (Joan. VIII),”

subsecutus adjunxit:

“Vos ex patre diabolo estis (ibid.).”

Page 497: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 497/1271

 Itaque cum dixisset: Quis est iste, illorespondente, ac dicente: Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum(Isa. LXI), rursus interrogat: Quare ergorubrum est indumentum tuum, et vestimentatua sicut calcantium in torculari? (ibid.) Id estcum tu loqueris justitiam, quare cruentatus es

pressura crucis? At ille: Torcular, inquit, calcavisolus (ibid.), subauditur pro omnibus ut omnesliberarentur. His auditis Ecclesiae chorussciens agonem Domini, sudoremquesanguineum et orationem pro se, imo suam

esse, suas adjungit voces, nec tamen loquiturpluraliter, eo quod una sit persona cum Christotanquam corpus cum capite suo, succinitquegraduale: Ne avertas faciem tuam a puero tuoid est a me, qui sum puer tuus, id est, servus

tuus, quoniam tribulor, scilicet pro te, velociterexaudi me, id est resuscita me. Salvum me fac,quoniam aquae, id est Judaei, qui semper suntin motu invidiae, intraverunt usque ad animam

Page 498: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 498/1271

meam, id est eo usque ut me occidant, interquos commorans infixus sum in limo profundiqui ita sunt quod non est substantia (PsalLXVIII), quia verum esse amiserunt. Itemquealtera lectione ejusdem prophetae declamataquam ille cum eloqueretur, praevidebat eumspirituali oculo in eodem schemate, in quo nuncab evangelista repraesentatur, scilicet non

habentem speciem neque decoremascendentem sicut virgultum, et sicut utradicem de terra sitienti, despectum, etnovissimum virorum, virum dolorum etscientem infirmitatem, vulneratum propter

iniquitates nostras, et attritum propter sceleranostra, cum sceleratis reputatum, et protransgressoribus exorantem (Isa. LIII). Hacinquam, lectione pronuntiata, fit quodnunquam alia die per annum agitur praeter

hanc feriam quartam, et magnum diemParasceven, et praeter Sabbata QuatuorTemporalium jejuniorum, scilicet quodEpistolam non graduale, sed tractus sequitur

Page 499: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 499/1271

Nam praeter supra dictos dies, semper gradualesequitur epistolam aut alleluia, si ratio temporisgraduale submoveat, quod fit per diesPentecostes. Causa autem haec est, quiamusicus ille, qui dixit:

“Cantavimus vobis et non saltastislamentavimus et non plorastis (Matth. XI),”

cujus cantationi alleluia, quasi saltatiolamentationi vero graduale, quasi ploratiopoenitentiae respondet, sicut suo loco jamdictum est. Ille, inquam, musicus his diebus

aufertur. Nam feria quarta venditur, feria sextasequenti crucifigitur. Sed die Parascevessingulas lectiones singuli tractus subsequunturHac autem die, quia venditus, licet tamen adhuccum discipulis habebatur, unus tantum tractus

pro graduali tanquam imperfectus adhuc luctusassumitur. Quod autem tractus lugentium sitmagisque luctui congruat quam graduale, quodest poenitentiam lamentum, illud comprobat

Page 500: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 500/1271

quod non cum alleluia ut graduale, sed proalleluia canitur his diebus, quibus mortem, quaesubintravit in mundum per invidiam diaboli(Sap. II), id est a Septuagesima usque in Paschalugemus. Tractus autem hic de psalmocentesimo primo est, qui rei et tempori valdecongruit. Nam et titulus ad articulum temporispertinet, quo vel in agonia factus prolixius

oravit, sanguineo sudore madens (Luc. XXII)quod signum erat sanguinis plurimi caedemartyrum effundendi, vel quo protransgressoribus oravit, dicens: Pater dimitteillis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII)

Itemque: Pater, in manus tuas commendospiritum meum (ibid.). Sic enim se habettitulus: Oratio pauperis, cum anxiaretur, etcoram Domino effunderet precem suam (PsalCI). Pauper hic ipse est qui, ut ait Apostolus:

“cum dives esset”

gratia sua,

Page 501: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 501/1271

 “propter nos egenus factus est (II Cor. VIII).”

Cum hoc ergo paupere pro nobis orante, cunctipauperes spiritu, qui corpus unum cum illosunt, illo praeorante, pariter orant. Aureumquethuribulum immaculati corporis tenenti huicsummo angelo, suaeque orationis incensum

praeferenti (Apoc. I), suarum quoque chorusnoster orationum incensa certatim simul injicitdicendo ac repetendo: Domine, exaudiorationem meam (Psal. CI), etc. Lecta quoquepassione, sacrificium ejusdem iteratae orationis

in offerenda subjicit. Communio quoque deeodem psalmo est:

“Potum meum cum fletu temperabam (ibid.),”

ut advertas totum hunc psalmum in personaejus esse conscriptum:

Page 502: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 502/1271

“Qui, ut ait Apostolus, in diebus carnis suaepreces supplicationesque ad eum, qui illumsalvum facere possit a morte, cum clamore valido ac multis lacrymis offerens, exauditus estpro sua reverentia (Hebr. V).”

Illud ad summum non praetereundum quod hacdie convenienter hic sol justitiae ad nostram

salutem venditus est, quia in illa mundanaecreationis hebdomada sol iste visibilis adlucendum mundo formatus est. Et, o vere miradivinae gratiae dispositio! Magna et miracharitatis unicae dignatio! Sic pro nobis perditis

dignatus est pati, ut pro venditis quoque nondedignaretur venundari. Venditi quippefueramus nos venditione miserabili, sicut etipse per prophetam Dominus dicit:

“Gratis venundati estis, et sine argentoredimemini (Isa. LXII).”

 Vera et divini ponderis sententia.

Page 503: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 503/1271

 “Gratis, inquit, venundati estis,”

id est falsis promissionibus decepti. Quid enimsaltem temporalis emolumenti miser assecutusest homo, pro eo quod recessit a Deo, seipsumtradens diabolo?

“Et sine argento redimemini.”

Quid enim, captiva filia Sion, pro redemptionetua dedisti? Nullis praecedentibus meritis, sedsola gratia, Christus venditus, venundatos

redemit.

Page 504: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 504/1271

CAPUT XIV. De feria quinta, quam coenamDomini nominamus.

Feria quinta, quam coenam Domininominamus, partim laetarum, partim tristium variatur commemoratione rerum, et secundumutriusque habitus, laetitiae scilicet ac tristitiaedistantiam, regularium quoque officiorum

diversas ac pene contrarias retinet qualitatesMissa namque integrum, et valde festivum, imoplus quam usitatum habet officium; perregulares autem horas, neque festivum, nequemore usitato, integrum Deo debitum reddimus

servitium, singulis horis capita, id est initiapraecidimus, fines quoque earum sub silentioabscondimus. Missa vero et plenariesolemniterque perficitur et per manuspontificis, multiplicibus pietatis sacramentis

singulariter fecundatur. Et sicut die quinta inhebdomada mundanae creationis, genus exaquia ortum, partim gurgiti remissum, partimin aera levatum est, ut stirpe una prodita

Page 505: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 505/1271

diversa raperent loca, sic feria quinta hujushebdomadae, qua sumus recreati, sacramentaunius ejusdemque salutis, partim nosdeprimunt in tristitiam, partim levant ingaudium, ut pro una salute edita, valde diversocultu vel habitu celebrentur mysteria. Causasergo juxta textum requirentes evangelicum, abhis quae laeta sunt, sumamus initium.

Page 506: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 506/1271

CAPUT XV. Cur solemnis fit missa ejusdemdiei.

Solemnitatis, qua praedictae diei missa tristesinter horas exsultat, sicut medias inter nebulassol interdum subrutilat, causa haec est, quodDominus Christus, Sanctus sanctorum, cui aPatre cum juramento dictum est:

“Tu es sacerdos in aeternum secundumordinem Melchisedech (Psal. CIX).”

Ipse pontifex, ipse et hostia, novi nobis sacrificii

ritum instituit, qua nocte tradebatur, accipienspanem et calicem vini, benedicensque acdicens: Hoc est corpus meum, hic est calixsanguinis mei (Matth. XXVI; I Cor XI), tuncenim primum officio sui functus est sacerdotii

finem imponens sacerdotio veteri, et post esumagni typici seipsum, qui verus est Agnus, DeoPatri suis offerens manibus, atque hoc est quod Apostolus ait: Quia non per sanguinem

Page 507: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 507/1271

hircorum aut vitulorum, sed per propriumsanguinem introivit semel in sancta, aeternaredemptione inventa (Hebr. IX). Ipsumnamque corpus quod occisum est ab impiisipsum eumdem sanguinem qui in cruce fususest, ipse tunc sempiternus sacerdos obtulit, etde quo alio loco dictum est, cum illum Judaeilapidare vellent:

“Jesus autem abscondit se, et exivit de templo(Joan. XVIII),”

nunc vere de templo Judaeorum exivit, et

eorum sacrificia dereliquit seque in sacrificiopanis et vini ita abscondit ut ab impiis omninoagnosci non valeat quid ibi sit. Igitur quia verum sacrificium hodie contradidit (Hebr. IX)novumque testamentum suis haeredibus

moriturus suo sanguine conscripsit in spirituhumilitatis et in animo contrito, sicut ipse dicit:

Page 508: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 508/1271

“Tristis est anima mea usque ad mortem(Matth. XXVI),”

recte in medio tristitiae, quae per omnes horassignificatur, sola missa solemnem concentumlaetumque ministrorum altaris mereturornatum. Et ne quid venustatis sancto sacrificiodesit, utpote in die suae institutionis, Gloria in

excelsis quoque a pontifice decantatur. Etquisque pontifex, quidquid sui est officii, debethac die de integro perficere. Itaque poenitentesEcclesiae restituit, oleum benedicit, chrismaconficit, quo signati testimonium accipientes

Spiritus sancti (Ephes. IV), dicimus Deo:

“Signatum est super nos lumen vultus tui (PsalIV).”

 Venerabilis et pius est ordo consecrationis, sedsi causas eorum quae in eadem consecrationeaguntur, vel tenuiter inspexeris, multo ampliusintima pietatis pulchritudine delectaberis. Ordo

Page 509: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 509/1271

quippe ipse ab omnibus videtur, sed nos juxtapropositum causas quaeremus. Quid ergochrisma significet, aut quid in illo nobis agatur vel cur hac die consecretur, quidve mysteriiconsecrationis ejus ordo contineat, veri luminislargitore praeeunte, considerare cupimus.

Page 510: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 510/1271

CAPUT XVI. De chrismate.

Chrisma Graece, Latine dicitur unctio, a quonomine Dominus noster Christus, id est unctusnuncupatur. Chrismate ungendum primusMoses instituit in Exodo (Exod. XXX), quod et jubente Domino composuit, et eo primum Aaron et filii ejus uncti sunt (Levit. VIII)

Eratque eo tempore mystica unctio tantum inregibus et sacerdotibus, qua Christus rexsummus et sacerdos verus praefigurabatur. Sedpostquam per seipsum veniens Christus DeiFilius, a Deo Patre coelesti et vero unguento est

delibutus, jam non soli pontifices et reges, sedet omnis Ecclesia unctione chrismatis perimpositionem manuum consecratur. Quod solisdebeatur episcopis ut consignent et SpiritumParacletum tradant, non solum consuetudo

Ecclesiae demonstrat, verum et illa lectio Actorum apostolorum, quae asserit, quibusdamin nomine Domini Jesu baptizatis per

Page 511: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 511/1271

impositionem manuum Pauli apostoli datumesse Spiritum sanctum, ut ibi legitur:

“Et cum imposuisset manus illis Paulus, venitsuper eos Spiritus sanctus (Act. XIX),”

etc. Item in alio loco scribitur quod apostoliHierosolymis Petrum et Joannem miserunt

Samariam, ut jam baptizatis traderent Spiritumsanctum:

“Tunc imponebant illis manus: et accipiebantSpiritum sanctum (Act. VIII).”

Ubi aperte datur intelligi solis pontificibusapostolorum vicariis deberi, ut consignent, etParacletum tradant. Legitur autem in Gestispontificalibus quod Sylvester papa constituit ut

 baptizatum linat presbyter chrismate, levatumde aqua, propter occasiones transitus mortis, nepropter absentiam episcopi, et difficultatemeum consequendi, sine manus impositione

Page 512: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 512/1271

 baptizati migrent. Presbyteris itaque chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopofuerit consecratum, non tamen frontem (quodsolis debetur episcopis) sed verticem. Fortealiquis dicat: Quid mihi prodest post baptismatis mysterium, mysteriumconfirmationis? Nam si post fontem, adjectionenovi generis indigemus, quantum video, non

totum de fonte suscepimus. Non itaintelligendum est. Nam quid prodest, siquisquam parentum magnam parvulo conferathaereditatem, nisi provideat illi tutorem? (GalIV.) Paracletus quippe regeneratis in Christo

custos et consolator, et tutor est, qui possentsuadente diabolo, sicut parvuli facultatemperdere baptismi utilitatem, si hunc nonhaberent tutorem. Igitur chrisma Spiritus sanctisignum est, cujus et virtutem continet. Et

pulchre Spiritui sancto, per hanc speciem suamnobis complacuit dare gratiam. Fructus namqueet pinguedo est oleae, quae arbor pacis etluminis ministra est, commisto balsamo, cujus

Page 513: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 513/1271

arbor odorifera una est et praecipua arborumaromaticarum. Sanctus autem Spiritus divinaesubstantiae pinguedo est, ita ut quicunque ex eorefectus fuerit, dicat:

“Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII).”

Et balsami odor in oleo suavitatem ejusdem

Spiritus sancti significat, qua cunctos quinasum, id est virtutem habent discretionis bono odore allicit et suimet appetentes efficitQuem quicunque accipiunt, cum Apostolodicunt:

“Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (IICor. II; Hebr. XIII).”

Bene ergo Spiritus sanctus, qui propter nos

idcirco agit visibilia, quo per haec faciliuscapere queamus invisibilia, per hoc simile suamnobis suavem et odoriferam infundit gratiam.

Page 514: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 514/1271

CAPUT XVII. Quod recte hac die chrismaconsecretur.

Notum est hunc diem quartum decimum diemprimi mensis referre quo agnus immolari ad vesperam jussus est, et de sanguine ejusuterque postis signari, et superliminaredomorum, in quibus comedendus esset, ut eo

signo viso, exterminator Aegypti sacri conviviidomos intactas praeteriret. Constat autem, ideofrontibus nostris ex ipso chrismate imprimisignum crucis Christi, et ut exterminatordiabolus in domibus animarum corporumque

nostrorum jus nocendi nullum habeat, et hocillius typici agni sanguine, quo postessignabantur, fuisse praefiguratum. Recte ergoqua die figura tantum illud agebatur, nobis hocpraesentis rei sacrum solemniter conficitur

Secundum hanc similitudinem consequens videretur ut hac ipsa nocte domus eorum inquibus agnus comedendus est, id est fronteseorum, in quorum mentibus fides, Agni Dei

Page 515: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 515/1271

Christi reconditur, sacro chrismate signarenturQuod recte videretur, si hac eadem noctepaschale convivium celebrare conveniret cumeo quod lugemus scelere Judaeorum. Nuncautem licet Dominica passio salutis nostraesumma sit, rationabiliter tamen sancta Ecclesiadiem illum, in quo passus est, luctui potius etsilentio dedicavit, et gaudium solemnitatis

ejusdem, qua sumus redempti, usque in diemtertium, quo victor ille resurrexit, differendumcensuit, ut tunc demum et pro recuperataanimarum salute, quae sexta feria patrata est, etpro futura corporum resurrectione, quae illo

resurgente prima Sabbati nobis donata estconvivium paschalis agni celebremus indomibus nostris, dicentes:

“Pascha nostrum immolatus est Christus

Itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V).”

Page 516: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 516/1271

Rectius ergo sumentes illud, unde postesnostrarum frontium signemus, quiescimususque in vesperam Sabbati, quae nobis est vespera paschalis convivii, et tunc signatisfrontibus baptizatorum, qui verum Pharaonemscilicet diabolum, effugientes, per mareRubrum baptismi ad eum tendunt, illudnostrum

“in voce exsultationis et confessionis (PsalXLI)”

inchoamus convivium. Et si quaeras cur non

ipsa quoque chrismatis consecratio dilata estideo scilicet quod ab hac feria quinta usque in vesperam Sabbati, qua hora utendum estchrismate, vacamus a missarum solemniis, eoloco quo pacem accipimus fas est consecrare. Et

ante haec baptismum celebrari hoc Sabbatosancto, ratio exigit, de quo dicendum est suoloco, id est magno Sabbati sancti officio. Non

Page 517: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 517/1271

igitur chrismatis quoque consecratio differridebuit aut potuit

Page 518: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 518/1271

CAPUT XVIII. Quid mysterii contineat ordoconsecrandi chrismatis.

In eo loco, ubi solemus uvas benedicereconsecratur oleum pro infirmis, concluditurqueconclusione: Per quem haec omnia, Dominesemper bona creas, etc. Non enim propriumhabet officium, id est nec in capite verba

salutationis, hoc est Dominus vobiscum, ne infine concluditur, ut caeterae orationes, perDominum nostrum. Hujus vero chrismatis oleiconsecratio, quae dicitur principalis, quia adejus unctionem principalis tribuitur Spiritus, id

est septiformis Paracletus, habet officium perse. Primo exorcizatur, deinde ad Dominus vobiscum, et sui sum corda, ejus benedictioinchoatur, finiturque per Dominum nostrumConsecratur autem in eo loco, ubi pacem

solemus inter nos dare, et hoc est opus divinaegratiae, ut pax et concordia regnet in nobisDuodecim presbyteri, qui ordinantur circaepiscopum, testes et auditores ejusdem

Page 519: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 519/1271

mysterii, duodecim apostolos significantquorum in praesentia summus pontifexChristus hodie testamentum conscripsittotamque haereditatem salutis, suaequediscessionis fructum, id est SpiritumParacletum ostendit, dicens:

“Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos

Si autem abiero, mittam eum ad vos (JoanXVI).”

Ejus namque gratiae sacramentum chrismacontinet, qui ex quo mortis Christi pretio

quodammodo emptus et acquisitus est, coepit(quod ante non fiebat) in remissionempeccatorum dari. Unde et Paracletus tuncprimum appellatus est, quia pro damnatis nobisin primo parente, peccatorum remissio, sola

paraclesis, id est consolatio, est, quae non nisiabeunte, id est moriente Christo nobis unquamacquisita fuisset. Dicit libellus Romani ordinisde consecratione chrismatis: Continuo duo

Page 520: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 520/1271

acolythi involutas ampullas cum sindone albade serico teneant in brachio dextro, ita ut videripossint a medio. Ampulla, antequam veniatante episcopum ad altare, media ejus pars estcooperta, et media nuda. Ampulla cumchrismate quodammodo significat corpusChristi, sumptum ex Virgine corporaliter in sehabitans, continens Spiritus sancti

plenitudinem (Col. II). Quod, antequamtransiret ad altare crucis, aliquo tempore eratcoopertum, et aliquo nudum. Primaevo temporeerat coopertum, quando ita fugit in Aegyptum(Matth. II), quasi non esset Rex regum, et

quando ita portatus est ad templum (Luc. II)quasi non esset omnipotens, quando itasubditus erat parentibus (ibid.), quasi non essetauctor parentum. In his et similibus coopertumlatebat. Nudum erat, postquam miracula coepit

facere, simulque praedicare, et se Deumdemonstrare, ut

“Ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X).”

Page 521: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 521/1271

 In his et aliis nudum erat. Ampulla veropostquam benedicta fuerit, et ab altari redit, apontifice et ministris altaris visibiliter et nudasalutatur, hoc significat quod Christuspostquam ab altari crucis transivit, praesentiamsuam corporalem eis praebuit, quos testes suaeresurrectionis esse voluit (Luc. XXIV). Quod

caeteris invisibilis et operta ad salutandumdefertur, significat quod Christus rediens incoelum, invisibilis hominibus factus est, ut ipsetestatur:

“Exivi a Patre, et veni in mundum, iterumrelinquo mundum et vado ad Patrem (JoanXVI).”

Nos vero, quamvis corporalem ejus praesentiam

non videamus, tamen venerando eum quotidiesalutamus.

Page 522: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 522/1271

CAPUT XIX. Quod recte hac die poenitentesEcclesiae restituantur.

Omni quidem tempore illa debent episcopifungi legatione ad reconciliationempeccatorum, de qua Apostolus loquens, cumdixisset:

“Deus erat in Christo, mundum reconcilianssibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis(II Cor. V),”

protinus adjunxit:

“Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquamexhortante per nos. Obsecramus pro Christoreconciliamini Deo (ibid.).”

Maxime tamen hoc die hujusmodi legatissolemne est, hac legatione fungi, et peccatoresqui baptismum criminibus superductis

Page 523: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 523/1271

perdiderunt, et propter hoc extra Ecclesiammissi sunt, et

“sicut ablactatum super matre sua (PsalCXXX),”

facti sunt oblata reconciliatione, ultro in sinummatris eorum revocare, et ut ipsam

reconciliationem libenter acquiescentessuscipiant, palam et solemniter forasegrediendo obsecrare. Astitit enim hac die

“vultui Dei pro nobis Christus (Hebr. IX),”

Pontifex summus in multitudine misericordiaeet sicut supra dictum est: Semel officiosacerdotii functus est, tradens, sacramentumcorporis et sanguinis sui, statimque sacerdos

ipse, qui et hostia, captus et ligatus, adpassionem ductus est. Utquid enimmisericordia ligata est, nisi ut misericors

Page 524: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 524/1271

peccatores solveret poenitentes? UtquidChristus, nisi pro impiis mortuus est?

“Commendat autem, inquit Apostoluscharitatem suam Deus in nobis, quoniam cuminimici essemus, Christus pro nobis mortuus est(Rom. V).”

Quamvis ergo a divitiis bonitatis Dei nihiltemporis vacet, nunc tamen et largior est perindulgentiam remissio peccatorum et copiosiorper gratiam assumptio renascentium. Augemurrenovandis, crescimus reversis. Lavant aquae

lavant lacrymae. Inde est gaudium deassumptione vocatorum, hinc laetitia deabsolutione poenitentium. Cujus peccatoris coradeo frigore criminum induruit, ut noncolliquescat calore pietatis, dum audit vocem

saepe dicti sacerdotis Christi, pro foribusEcclesiae dicentis, per tubas suas rationales Venite, venite, filii, audite me, timorem Dominidocebo vos? Nam, ut probemus hanc ejus esse

Page 525: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 525/1271

 vocem, sumptum est hoc de psalmo tricesimotertio, cui titulus inscribitur: Psalmus Davidcum commutavit vultum suum coram Abimelech, et ferebatur in manibus suis, etdimisit eum et abiit. Est autem celeberrimum inScripturis sacris, et jam a nobis dictum estDavid, id est manu fortem et desiderabilem, quifugiens persecutionem Saul, venit ad Achis, qui

hic appellatur Abimelech, et coram illoimmutavit vultum suum, et ferebatur inmanibus suis (I Reg. XXI), significasseDominum Jesum, qui coram Abimelech, quodinterpretatur patris mei regnum, scilicet coram

Judaeis immutavit vultum suum, id estsacrificandi ritum, quando immolato jamPaschae veteris agno, sumens panem et vinumferebatur in manibus suis, dicens:

“Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus(Matth. XXVI.)”

Page 526: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 526/1271

Hoc autem hac remissionis et gratiae die factumest. Cum ergo tantus Pontifex Deo Patri assistittenens panem et vinum, et invitat omnes adcorporis et sanguinis sui convivium, nullum justum, nullum excipiens peccatoremdicensque per ora pontificum: Venite, filiiaudite me, cujus peccatoris vel saxeum pectusad lamentum poenitentiae non emolliatur?

Magna vox invitantis est magnus et capaxsuscipientis sinus est, omnes ecclesiae patent januae, ut advertas neque ab austro neque abaquilone venientes, id est neque justos nequepeccatores debere prohiberi, quin accedant ad

apertos divinae misericordiae fontes.

Page 527: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 527/1271

CAPUT XX. De lotione pedum simul et officio.

Quod Dominus et Deus omnium pedes lavitdiscipulis suis, dupliciter nos videlicet moralipariter atque allegorico sensu instruit. Si eniminquit, lavi pedes vestros, Dominus et Magisterquanto magis vos debetis alter alterius lavarepedes? Exemplum enim dedi vobis, ut

quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis(Joan. XIII). Quomodo nos, cum simus pulvis etcinis, non erubescamus rigidam cervicem, etstaturam, ad quam nemo nostrum cogitanscubitum unum potest adjicere (Matth. VI; Luc

XII), in contemptum nostri similium erigerecum audivimus humani plasmatis Opificemsolo flexis genibus curvatum, lavandisdiscipulorum se applicuisse vestigiis? Hoc igiturfacto, validum contra superbiam nostram suae

humilitatis posuit exemplum. Quod ideo jammoriturus egit, ut eorum quos suosconscribebat haeredes mentibus arctiusinhaereret. Solent enim piis et amantibus filiis

Page 528: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 528/1271

arctius inhaerere dicta vel facta, quae patermoriens ultima dixit, quae mandavit, quaelocutus est, quae rogavit aut jussit. Porro perhoc humilitatis opus, majus aliquid mysticesignificavit, quod ideo praetereundum non estquia totum inde officium hodiernae missaependet. Per hoc namque quodammodo elocutusest, quia surrexerat a coena, id est a convivio

paternae gloriae et posuerat vestimenta sua,

“semetipsum enim exinanivit, formam serviaccipiens (Philipp. II),”

et terrena carne nostra, quasi linteo (cujusutique materia nascitur e terra) praecinctussanguinem suum effudit velut aquam in pelvimatque inde quotidie lavat pedes nostros, cumillum in remissionem peccatorum nostrorum

sumimus. Pedes quippe nostros, id est actusnostros quotidie necesse habemus lavariquamvis semel loti per baptismum, toti simusmundi per fidem.

Page 529: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 529/1271

 “Si dixerimus quia peccatum non habemus,”

et sic lavari pedes nostros recusaverimus,

“nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est(I Joan. I.)”

Quamvis lotus, quamvis mundus esset PetrusEt si, inquit Dominus, non lavero te, nonhabebis partem mecum (Joan. XIII). Cui par estillud, quod alibi dicit:

“Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitissanguinem meum, non habebitis vitam in vobis(Joan. VI).”

Secundum hunc veracem et a Patribus

approbatum hujus evangelicae lectionissensum, recte illa de Apostolo praemittiturlectio: Convenientibus vobis in unum jam nonest Dominicam coenam manducare (I Cor. XI)

Page 530: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 530/1271

etc. Illic enim ostenditur, qualiter hocsacramento lavemur, et non judicium nobismanducemus et bibamus, videlicet ut probet sequisque nostrum, et sic de pane illo edat, et decalice bibat (ibid.). Nullo quippe alio modomelius a sordibus terrenorum actuumpurificamur, si non peccata nostra foventes, sedodio habentes, et toto corde fugientes, ad hanc

mensam accedimus. Quoties sancto altariassistimus, Christi utique personam, vicemquegerentes, sicut suo loco jam dictum est. Nam et Apostolus dicit:

“An experimentum vultis ejus, qui in meloquitur Christus? (II Cor. III),”

quoties haec ejus verba super panem vinumqueeffundimus:

“Hoc est corpus meum: Hic est calix sanguinismei (I Cor. XI),”

Page 531: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 531/1271

etc., ipse minister speciosus et elegans, qui

“non venit ministrari, sed ministrare (MatthXX),”

de missa quodammodo atque complicataimperii sui purpura, birro sustrictus byssinototusque ministrorum in morem expeditus

propinaturus nobis calicem salutis cum pane vitae, aureum liquidumque divinitatis suaesuperfundit pigmentum, atque ita singulissubministrans haurientibus nobis in gaudioinfundit usque in interiores sensus animae

purificatque eos qui, terrena curantes, et si nonpenitus ea conculcent, tamen non possuntomnino evadere quin ex aliqua parte vel levitersordidentur. Quod quanta charitate ethumilitate faciat ut sciremus, illud nobis sui

corporis et sanguinis sacramentum traditurusprius pedes lavit, sicut jam dictum est; per hocsimile purificationem illam decentissimecommendans. Recte ergo talis apostolica lectio

Page 532: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 532/1271

 jam dicto praemittitur Evangelio. Quia veropostquam lavit pedes eorum, accepit vestimentasua et cum iterum recubuisset, dixit eis: Scitisquid fecerim vobis (Joan. XIII), etc., apte haecofferenda sequitur: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me. Nonmoriar, sed vivam et narrabo opera Domini(Psal. CXVII). Postquam enim ministerium

nostrae salutis omne peregit, recepit vestimentagloriae et claritatem, de qua dixerat orans informa servi:

“Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum

claritate, quam habui priusquam mundus essetapud te (Joan. XVII).”

Et recumbens iterum in dextera Dei

“aperuit illis sensum,”

dato Spiritu sancto,

Page 533: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 533/1271

“ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV),”

et scirent quid fecerit eis. Et tunc impletum estquod multo ante prophetatum, nunc eorespectu canitur, ut dictum est. Quod enim hicdicitur: Non moriar, sed vivam, hoc est quod Apostolus ait:

“Christus resurgens ex mortuis jam nonmoritur, mors illi ultra non dominabitur; quodenim vivit, vivit Deo (Rom. VI),”

ex illo recubitu suo. Narrabo, inquit, opera

Domini (Psal. CXVII), et dicit: Scitis quidfecerim vobis, per interpretem suum Spiritumsanctum, quem dedit nobis. Reliqua patenter adeumdem sensum pertinent.

Page 534: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 534/1271

CAPUT XXI. Cur a praelatis lavari debeantpedes subdidorum.

Interea valde notandum est quam vere, quamsapienter nobis consuluit in eo quoque quodexterius egit, dum apostolos suos omnesquepraelatos Ecclesiae, talis servitii quodammodo vectigales esse voluit, ut solemni more

subditorum suorum pedes exemplo suo lavaredebeant. Per hoc enim quotannis inculcat, etreplicat id quod ait Lucae XXII.

“Reges gentium dominantur eorum, et qui

potestatem habent super illos benefici vocantur vos autem non sic, sed qui major est vestrumfiat sicut minor, et qui praecessor est, sicutministrator.”

 Valde namque repugnantia sunt, dominari utreges gentium, et ex debito jussuque regulaeevangelicae lavare pedes in modum servorumUnde unus ex magnis apostolis:

Page 535: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 535/1271

 “Non praedicamus, inquit, nosmetipsos, sedJesum Christum, nos autem servos vestros perDeum (II Cor. IV).”

Sed non in vitiis suis possunt subditi haclibertate uti. Cum enim homines vitiose vivunt bestiales, id est bestiis similes fiunt. Ut autem

praelati Ecclesiae bestialibus dominentur, vetusquoque illis auctoritas suffragatur, qua creatisprimis hominibus praecipitur, ut bestiis terraedominentur (Gen. I). Igitur ubi subditi similesfiunt bestiis, illic evangelicus homo dominari se

debere jure recognoscit. Dum ergo praelatisubditis suis hac die pedes lavant, dum cibumreverenter porrigunt, potumque miscent, peritauctoritas dominandi, totumque regumgentium et eorum, qui potestatem habentes

 benefici vocari affectant, deprimitur in ipsissupercilium. Quod autem lotis pedibusdiscipulorum os suum aperuit Dominussermonemque edidit splendidissimum, quo

Page 536: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 536/1271

paracletum illum tam sedule repromittitSpiritum sanctum, quodque et nos, lotis ejusexemplo pedibus, eumdem sermonem legimus vel audimus, hoc significat quod non nisi lotis etmundis gratia sancti Spiritus ostenditur. Undeet in Apocalypsi, cum Joanni dixisset angelus:

“Non intrabit in eam aliquid coinquinatum, et

faciens iniquitatem et mendacium (ApocXXI),”

protinus adjungitur:

“Et ostendit mihi fluvium aquae vivae tanquamcrystallum, procedentem de sede Dei et Agni(ibid.).”

De hoc fluvio et in Ezechiele legimus:

Page 537: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 537/1271

“Vidi aquam egredientem de templo a lateredextro, et omnes, ad quos pervenit aqua istasalvi facti sunt (Ezech. XLVII).”

Non enim omnes, ad quoscunque pervenit visibilis baptismi fons, salvi fiunt, alioquinSimonem Magum, visibiles baptismi aquasingredientem, salus non refugisset (Act. VIII)

Sed de hoc vitae fonte pacisque fluvio dictumest, penes quem est omne arbitrium salutisquem Dominus supradicto modo purificatis hocsubsequenti sermone se daturum repromittit.

Page 538: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 538/1271

CAPUT XXII. De mandato pauperum.

Mandatum quod agitur inter pauperes, nonomnino ejusdem rationis est. Illud enim Christihoc Ecclesiae est. Illud diei praesentis, hocpraeteriti spectat historiam Sabbati. Sabbatonamque, quando venit Dominus JesusBethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem

suscitavit, Maria accepit libram unguenti nardipistici pretiosi,

“et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suispedes ejus, et domus impleta est ex odore

unguenti (Joan. XII).”

Mulierem illam imitatur Ecclesia, pedes Dominiungens, id est pauperes eleemosynis refovensqui licet infima, tamen ejus membra sunt, et

sicut pedes, ita magni corporis ejus, extremaereputantur partes. Hos pedes capillis suis tersitid est superfluis rerum suarum refecit, sicut Apostolus ait:

Page 539: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 539/1271

 “Vestra abundantia illorum inopiam suppleat(II Cor. VIII).”

Hoc ergo mandatum Ecclesiae obsequium estideoque cuncta congregatio pedes lavatpauperum, in illo autem soli, ut dictum estpraelati vice Christi deserviunt. In quo pulchre

Dominum suum Ecclesia praevenit, utantequam Christus discipulorum pedes lavetipsi discipuli pedes Christi, id est, pauperum etlavent et eleemosynae unguento ungant; etdomus in qua Christus praesens futurus est

hora, qua pedes nostros ipse per praelatosnostros labavit, praeparetur, impleta hujusodore unguenti. Haec ita esse, ex eo quoqueperspicuum est quod cantamus in diebus illisMulier ergo Maria unxit pedes Jesu, et extersit

capillis, et domus impleta ex odore unguentiCausae hujus respectu rationabilis mosinstitutus ab iis apud quos regionis studiumferventius est, hoc modo tenetur. Primum

Page 540: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 540/1271

pauperes intra claustrales officinasintroducuntur, et antequam fratres debitum illisin lavandis pedibus charitatis exhibeantobsequium, discumbunt ad conviviumsufficientibusque ferculis reficiuntur. Nimirumtunc in illis Christus suscipitur in Bethaniam, idest domum obedientiae, fidesque non vanagratulatur ibi se illi coenam fecisse (Matth. X

XXV). Tunc cuncta congregatio consurgenstanquam mulier illa evangelica, Maria quippeilla typum Ecclesiae gesserat; consurgensinquam, de mensa, ad quam confidens etmodice gustans, jejunium fregerat propter

tantum hospitem (qui procul dubio inpauperibus suscipitur) convenit ante pauperesferens libram unguenti, id est intentionemeleemosynae, suaviter coram Christo redolentiset procumbens coram illis, sic per omnia

tanquam Christo deservivit.

Page 541: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 541/1271

CAPUT XXIII. Quod per horas trium dierumEcclesia suum ordinem non servat.

Consummatis missarum solemniis, quae obcausas supradictas festive celebrata, mediistristitiae nebulis, ut jam dictum est, quasi solinterfulserunt, statim profundiora ejusdemtristitiae sequuntur et augescunt silentia. Non

enim Ecclesia suum ordinem servat, quem a vigiliis nocturnis ejusdem diei mutare atqueimminuere jam coeperat. A nocturnis ergo vigiliis incipientibus, tantae mutationis seudiminutionis causas breviter exsequi cupimus.

Page 542: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 542/1271

CAPUT XXIV. De inusitatis trium noctium vigiliis.

Primo dicendum est, harum trium noctium vigilias, quas et inusitato ordine decantamus, etin tenebris consummamus, exsequias essetriduanae mortis Domini, et ideo mortisejusdem luctui quintae feriae vigilias attributas

quia vesperam Sabbati, noctemque ipsam,

“quae lucescit in prima Sabbati (MatthXXVIII),”

non decuit exsequiarum planctui deputaricujus medio resurgens Dominus, totam noctemipsam cum praecedente vespera victoriae suaegaudiis illustravit. Extunc namque coeptum estut in omni solemnitate diem praecedat nox

semperque vespera futurae diei claritatepraefulgeat. Ut ergo triduanae mortis Dominitriduo peragamus exsequias, noctem feriaequintae ascivimus simul, quia miserrimi Judae

Page 543: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 543/1271

infami commercio jam venditus fueratDominus. Itaque quod canonici nunquam inprivatis diebus, monachi vero neque privatisneque solemnibus unquam facereconsueverunt, uterque ordo vigilias cum novemexpendit lectionibus, tali ordine taliqueschemate, ut parum aut nihil ab officiodefunctorum distare videatur.

Page 544: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 544/1271

CAPUT. XXV. Cur initia finesque omittimus.

Non solum autem, sed et cunctae diei sictransiguntur horae, ut neque initium nequefinem habeant consueto more. Et recte; namDominus noster, qui initium et finis est sicutipse ait:

“Ego principium qui et loquor vobis (Joan VIII).”

Et alibi:

“Ego sum [a] et [oh], initium et finis (Apoc. I).”

Ipse, inquam, qui est caput nostrumprincipiumque Jesus Christus, per hos diesablatus est nobis, traditus in manus impiorum

et inter iniquos projectus. Itaque recte jucunditatis nostrae laudibus, id est regularibushoris capita praecidimus, finesque earum sub

Page 545: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 545/1271

silentio abscondimus, et inter psallendumGloria Patri omnino subtrahimus.

Page 546: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 546/1271

CAPUT XXVI. Cur candelae exstinguantur.

Quod candelae exstinguuntur, illud significatquod, crucifixo Domino,

“tenebrae factae sunt super terram, ab horasexta usque in horam nonam (Matth. XXVII),”

imo idipsum significat exstinctio candelarumquod tenebrae illae significaverunt, scilicetexcaecationem Judaicae gentis, quae priusoccisis prophetis et lapidatis eis, qui ad se missifuerant, tandem occiso ipso Domino

prophetarum (Matth. XXI), merito in tenebrisperfidiae projectae et a lumine vultus derelictaest. Numerosa quippe luminaria, quaesurgentes ad vigilias ardentia reperimusuniversos significant sanctos, qui prophetico

sermone lucentes, solemque justitiaenasciturum et passurum, tanquam stellaepraeviae nuntiantes, lumen divinae scientiaepopulo illi diversis temporibus infundere missi

Page 547: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 547/1271

sunt. At illi, vitam eorum exstinguentescorporalem, caecitatem sibimet intulerespiritualem, tandemque audire meruerunt,

“ut veniat super eos omnis sanguis justus, quieffusus est super terram a sanguine Abel justi(ibid.),”

etc. Igitur candelae in eo quod singulae postsingulos exstinguuntur psalmos, prophetassignificant, qui singuli expleto prophetiae suaeministerio, ab illis occisi sunt. Illa quoque quaeultima non major caeteris exstinguitur, ipsum

Dominum significat, qui reputatus quasi unusex prophetis, tandem occisus est; post quemnullus apud illos propheta surrexit, et hicexstinctus profundas illis erroris et perfidiaetenebras reliquit.

Page 548: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 548/1271

CAPUT XXVII. Quid tropi significant.

Plerisque moris est, ut exstinctis luminaribusin ipsis tenebris lugubres tropi, praecinentibuscantoribus et choro respondente, flebilimodulatione decantentur, incipientibus a Kyrieeleison. Significant autem lamenta sanctarummulierum, quae, ut in Evangelio legimus

lamentabantur Dominum,

“sedentes contra sepulcrum (Matth. XXVII).”

Page 549: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 549/1271

CAPUT XXVIII. De novo igne.

 Amisso igne, qui ad matutinos, ut dictum estexstinguitur, ad lapidem per eosdem tres diesconfugimus, ut vel lapidem percutientes, exabstrusis ejus venis ignem occultum eliciamus vel liquidum crystalli lapidem sereno coelo soliobjicientes, radium ejus trajectum, per ejusdem

crystalli orbiculum spectabili miraculo insubjectam suscipiamus escam. Nimirum perhoc nobis pulchre depingimus, quod Deus, qui

“dixit de tenebris lucem splendere, illucescat in

cordibus nostris ad illuminationem claritatissuae (II Cor. IV)”

per mortem Christi, quem sicut in matutinispraefiguratum est, Judaei sibimet exstinxerunt

et tenebrae factae sunt. Lapis enim, cum de illoignem sic excipimus, Christum significat, quem

Page 550: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 550/1271

“lapidem reprobaverunt aedificantes, qui factusest in caput anguli (Psal. CXVII).”

Unde et in benedictione ejusdem ignis oratiotalis est: Deus, qui per Filium tuum, angularemscilicet lapidem, charitatis ignem tuis fidelibuscontulisti, productum e silice, nostrisprofuturum usibus, novum hunc ignem

sanctifica, etc. Prudentius quoque in hymnosuo, qui cantatur in Sabbato sancto , cumdixisset:

. . . . . . . . . . . . Lumina nos tamen

Monstras saxigeno semine quaerere,

ut ostenderet fieri hoc ad commemorandumillud, quod de lapide Christo procedit nobis

ignis sancti Spiritus protinus adjunxit ,

Ne nesciret homo spem sibi luminis

Page 551: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 551/1271

In Christi solido corpore conditam,

Qui dici stabilem se voluit vetram

Nostris igniculis unde genus venit.

Lapis ergo, quem percutientes ignem elicimusChristum significat, qui percussus verbere

crucis, Spiritum sanctum nobis effudit. Quod sicrystalli lapidem soli objicimus, escamquesubjicimus, ut mediante crystallo carbonesexstincti reviviscant aspectu phoebeaelampadis, illud nobis gratissime commemorari

debet, quod

“Mediatur Dei et hominum homo ChristusJesus (I Tim. II),”

inter Deum exstinctosque homines mediusinterveniens, nostraeque infirmitati usque admortem appropinquans, longe a nobis secretumignem, id est sancti Spiritus altissimam

Page 552: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 552/1271

divinitatem infundit, ignem utique Spiritussancti, quem sicut testatur ipse, venit mittere interram, et voluit vehementer accendi (Luc. XII)Non enim vana religio est, solemni processionead novi ignis benedictionem exire.

“Eamus, inquit Apostolus, ad eum extra castraimproperium ejus portantes (Hebr. XIII).”

Procedentes namque ad illum ignemmeminisse debemus exeundum nobis esse adeum, quem Judaei extra castra civitatemquesuam projecerunt, ut per ignem sancti Spiritus

 vitam aeternam habeamus, credentes in eumquem illi a praesenti vita exstinxerunt. Deincepsimminente vespera, majora tristitiae sequunturincrementa. Altaria spoliantur, vino et aqualavantur, campanae conticescunt, omnes

praeter vigilias nocturnas, regulares horasabsorbet triste silentium. Usum novimusmysteria requiramus.

Page 553: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 553/1271

CAPUT XXIX. Cur campanae non sonant.

Signa Ecclesiae, quae campanas dicimussanctos Christi praecones significare suo loco jam dictum est, qui charitatis igne excocti, etdivina instructione formati, in protectione Deicoeli, tanquam in turri fortitudiniscommanentes (Psal. LX), imo suspensa mente

pendentes quadam fraternae dilectionis chordacommoventur, totaque die et tota noctecommoventur, ut non taceant praedicarenomen Domini, dicentes:

“Qui reminiscimini Domini ne taceatis et nedetis silentium ei (Isa. LXII).”

Notum est autem primos hujusmodi praeconesscilicet sanctos apostolos, non solum

conticuisse, sed et relicto eo omnes fugisse(Matth. XXVI). Petrus quoque caeterorumprinceps, cujus ab ore primum veritatispraeconium

Page 554: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 554/1271

 “in omnem terram exivit (Psal. XVIII),”

dicentis:

“Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI),”

 vocem illam clarissimam repressit, conticuit

Christum reliquit, fugit et negavit (MatthXXVI). Igitur ea hora qua Dominus traditus estrecte signis Ecclesiae silentium indicimusChristumque solum torcular calcantem, solumin ligno crucis, extenso corpore tympanizantem

testimonium veritati humili ac solitaria voceperhibentem, ligneo malleolo in tabulasuspenso et personante, populumque adEcclesiam invitante significamus.

Page 555: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 555/1271

CAPUT XXX. Cur altaria nudentur.

Cur altare nudetur scire volentibus facile liquetsi prius animadverterint, quid ipsum altaresignificet. Significat autem Christum, quia sicillud in templo, quomodo Christus toti corporiEcclesiae dignitate et honore praeeminet. Quodsi et auctoritas desideratur, occurrit illa Domini

dicentis per Mosen:

“Altare de terra facietis mihi (Exod. XX).”

Quod beatus Gregorius sic exponit:

“Altare de terra facere, est in incarnationeMediatoris sperare. Tunc quippe a Deo nostrummunus accipitur, quando in hoc altari nostrahumilitas, id est super Dominicae incarnationis

fidem posuerit, quidquid operatur. In altariergo de terra oblatum munus ponimus, si actusnostros Dominicae incarnationis fide solidamus.”

Page 556: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 556/1271

 Cum itaque nudum altare conspicimus, dignumillud memoria quod magnifice prophetaflebiliterque deplorat; nostris intimis personareauribus, nostris internis praesentialiter debetapparere conspectibus:

“Ecce vidimus eum, et non est species ei neque

decor, et nos consideravimus eum despectum etnovissimum virorum, virum dolorum, etscientem infirmitatem. Vere languores nostrosipse tulit, et peccata nostra ipse portavit (IsaLIII).”

Haec de passione ejus dicta esse perspicuumest. Ille enim

“speciosus forma prae filiis hominum (Psal

XLIV),”

qui

Page 557: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 557/1271

“semetipsum exinanivit, formam servi accipiens(Philip. II),”

maxime in passione sua visus est non habensspeciem, neque decorem, et quasi absconditus vultus ejus. Nam antea decorus incedebat, etmagnificabatur ab omnibus, quia sicut laudaturin Canticis:

“Venter ejus eburneus, distinctus erat sapphiris(Cant. V),”

id est naturae infirmitas interdum coelestibus

in illo resplendebat miraculis. Ac nunc quia

“Dominus posuit in eo iniquitates omniumnostrum, ascendit sicut virgultum coram eo etsicut radix de terra sitienti (Isa. LIII).”

Illa facies ejus et oculi, ex quibus, ut aitHieronymus igneum quiddam et sidereumradiabat, verbi gratia quando vendentes et

Page 558: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 558/1271

ementes ejecit de templo (Matth. XXI), quodinfinitus facere non possit exercitus, illainquam, facies nunc despiciebatur, alapiscaedebatur, velabatur, conspuebatur Vellebantur genae ejus, quae sicut areolaearomatum gratum prope accedentibus spirantodorem, ita contuentibus benignitatem ejusexprimebant et mansuetudinem. Manus ejus

quae ita faciles erant ad operanda miraculadivini beneficii, ut merito dictae fuerint

“tornatiles, aureae, plenae hyacinthis (Cant V),”

 vinculis astrictae sunt, clavis confixae suntPropter talia dictum est:

“Et aspectus in eo non est, et non est ei specie

neque decor (Isa. LIII).”

Page 559: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 559/1271

Insuper hoc ad denudati altaris causampertinet, quod idem Dominus vestimentis suisspoliatus est.

“Milites namque cum crucifixissent eumdiviserunt sibi vestimenta ejus, et feceruntquatuor partes, unicuique militi partem (JoanXIX).”

Et de tunica dixerunt:

“Non scindamus eam, sed sortiamur de illacujus sit (ibid.).”

Tale vinum bibit noster Noe (Genes. II), quodinterpretatur requies, scilicet Dominus Jesus, inquo requiem invenimus animabus nostris, tale(Matth. XI), inquam, vinum bibit ex vinea sua

quam plantavit, scilicet ex gente Judaica, quamde Aegypto transtulit (Psal. LXXIX), quiacunctis amaritudinibus inebriatus, soporatusest somno mortis, et in cunctis a divinitatis suae

Page 560: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 560/1271

gloria nudatus ad tempus apparuit. Cum ergoaltare Christum significet, recte obcommemorationem horum, vestitu et ornatusuo spoliatum est.

Page 561: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 561/1271

CAPUT XXXI. Cur vino et aqua laventur.

Causa vero, cur laventur altaria, non minus hisquae dicta sunt, scientem delectat. Videlicetidcirco illa lavari institutum est, quia Dominusnoster, quem altare significat, ut dictum est, delatere suo lancea militis perforato sanguinem etaquam effudit (Joan. XIX). Ideo lavantur vino

et aqua. Vinum enim pro sanguine, insacramento quoque sacrificii, ipso Dominoauctore, ascitum est. Sanguinem, inquam, etaquam effudit de latere suo summus nostraeopifex salutis, quae prima sunt ejusdem

elementa salutis. Sanguine redimimur, aquaabluimur. Haec enim aqua, prima sui fuit origo baptismi, quo baptizamur nos, quem a nulloaccepit, sed ipse primus ejus auctor exstitit. Hocideo dicimus, ne putemus illum a Joanne suum

accepisse baptismum, quod Romana auctoritasnon concedit, Graecorum contradicenstraditioni, ut die Epiphaniae baptismumcelebremus, sicut in nocte paschali, quod et

Page 562: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 562/1271

supra dictum est, ubi de die Epiphaniae mentiofacta est. Sed de origine baptismi opportuniusdicemus, cum de morte Domini in sequentiParasceve, vel Sabbati sancti officio, tractatus vel ordo causarum poposcerit. Sciendum autemquod rectius faciunt hi quos et nos imitamur, etordini evangelico magis eorum propinquatconsuetudo, qui hodie quidem, id est feria

quinta, altaria nudant, sed ipsa die Parascevelavant. Nam hac feria quinta coepit quidemDominus ad vesperam agonizari, sed feria sextasanguinem et aquam de latere suo lanceatuseffudit. Idcirco et cum cantu ad passionem

pertinente, vel cum psalmodia poenitentialilavare consuevimus. Hispidi quoque ramusculicum quibus lavantur, flagella significant, quaepectus illud sacratum Deique capax atrocitersecuerunt. Non enim divinitas inhabitans

passibilitatem carnis excluserat, sed verosdolores verasque virgarum vibices in illo nostracaro pertulit.

Page 563: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 563/1271

CAPUT XXXII. Cur horas sub silentiocantamus.

Quod non solum campanarum clangor silescitsed regularium quoque concentum horarumnoster omnino chorus abscondit, illud significatquod apostoli Christi non solum praedicarecessaverunt, ut soliti fuerant circuire

“per castella evangelizantes et curantes ubique(Luc. IX),”

sed et nocte hac, postquam hymno dicto

exierunt cum illo in montem Olivarumdiffugientes et oppressi tristitia, cuncti a laudecommuni conticuerunt. Idcirco autem acompletorio profundum hoc incipitur silentiumquia circa hanc horam, cum dixisset discipulis:

“Ecce appropinquavit, qui me tradet (MatthXXVI),”

Page 564: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 564/1271

ipsi graves esse coeperunt et prae tristitiadormitabant, tandemque ubi turba, et qui vocabatur Judas, venit, cum tenerent eum,

“relicto eo, omnes fugerunt (ibid.).”

Nec quisquam ex illis ad eum proprius jamaccessit, nisi discipulus ille, qui, ut Joannes ait,

“notus erat pontifici, quique dixit ostiariae etintroduxit Petrum (Joan. XVIII),”

quem Hieronymus ipsum fuisse Joannem

asserit.

Page 565: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 565/1271

CAPUT XXXIII. Cur matutinas sicut horas subsilentio non dicamus.

Quaeri hic potest, cur cum diurnas horas tristesilentium operiat, nocturnas vigilias vel laudesintecta melodia depromat? Ad quod dicendumtempus aliud per diem, aliud significari pernoctem. Nam diurnis horis praesentiam

significamus Dominicae passionis, nocturnisautem vigiliis tempora priora, per quae futurameamdem passionem prophetaepraenuntiaverunt. Qui quia non tacentesinterfecti sunt, idcirco nobis voces illorum

proferentibus candelae, ut supra dictum estexstinguuntur, quarum ultima, quaeexstinguitur ad canticum Evangelii, ipsumDominum, qui eva elizans occisus est, significat.

Page 566: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 566/1271

LIBER SEXTUS

CAPUT PRIMUM. De Parasceve.

Dies sextus ab illo quo Dominus nostercivitatem Jerusalem cum gloria (Matth. XXI)quam mox invidia sequeretur, ingressus estillud evidentius confirmat, quod superius

commendatum est, scilicet hanc hebdomadamhumanae restaurationis responderemysteriorum ordine, primae illi hebdomadaemundanae creationis. Nam hominem, quem inillius sexta feria Creator mirabiliter condidit, in

hujus nihilominus sexta feria idem ipse Salvatormirabilius redemit. Dies hic Parasceve vocaturparasceve autem praeparatio interpretatur. Quonomine Judaei, qui inter Graecosconversabantur, sextam Sabbati, quae nunc a

nobis sexta feria nuncupatur, appellabant, quodeo videlicet die quae in Sabbatum forentnecessaria praepararent, juxta quod de mannaquondam erat praeceptum:

Page 567: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 567/1271

 “Sexta autem die colligetis duplum (ExodXVI),”

etc. Qui vero inter Romanos vitam ducebantJudaei, usitatius eam Latine coenam puramcognominabant. Quia vero sexta die homofactus, et tota mundi est creatura perfecta

septima autem Conditor ab opere suo requievitunde et hanc Sabbatum, id est requiem vocaripraecepit; recte Dominus eadem die sextacrucifixus humanae restaurationis implevitarcanum. Unde, cum accepisset acetum, dixit

Consummatum est (Joan. XIX), id est sexta diequod pro mundi refectione suscepit, totum estopus perfectum.

Page 568: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 568/1271

CAPUT II. Cur hac die missa non cantetur.

De hac die primum illud quaeritur, cur officiumnon habeat, imo (quod maxime mirum videtur)cur a missarum solemniis vacet, cum passioDominica, quae hac die celebrata est, sacrificiiprincipium, nostraeque salutis summa sit Videtur namque jure tanta res solemnibus

summe celebranda esse gaudiis. Si enimmartyris uniuscujuslibet annua dies, qua perpassionem mortis ad immortalitatis gloriamtransmigravit, festivis honoratur gaudiis, etmerito, quia

“pretiosa in conspectu Domini mors sanctorumejus (Psal. CXV),”

cur dies haec solemnium gaudiorum orbata est

instrumentis, qua martyrum et sanctorumomnium Rex sanctis omnibus antiquis et novisper mortem suam paradisum aperuit et latroniquoque, cui dixit: Hodie mecum eris in paradiso

Page 569: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 569/1271

(Luc. XXIII), hoc die solutum est admirabilepretium, cujus pondere, ut cantamus, captivitasmundi redempta est, inferni claustra confractasunt, et coelestis nobis aperta est janua regniQuaeritur ergo, cur adeo publicis gaudiisexempta sit, ut nec missarum laetitiam ordinisecclesiastici auctoritas illi ascripserit. Undeconsulto gratiae coelestis oraculo, breviter

aliquid super hoc capitulo dicendum est.

“Gloriari quidem ut Apostolus ait, nos oportetin cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI),”

et in gratia tanti pretii, quod pro nostraredemptione datum est, fideliter cunctisposthabitis exsultare gaudiis. Sed sunt aliquaquae gloriam hanc et exsultationem nostramnimium nimiumque obnubilant. Primum

nostrae conscientia causae, propter quamimperiosa sanctae Trinitatis charitas, hominemtantae reverentiae, tantaeque dignitatis, quicum Deo verbo una persona est, hominem

Page 570: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 570/1271

invocantem, et morti nihil debentem, mortiaddixit, sicut Apostolus ait:

“Proprio filio suo non pepercit Deus, sed pronobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII).”

Non enim ita gaudere debemus de gratiatradentis, vel de charitate morientis, ut non

etiam doleamus, quod tanto Dominotormentorum, et mortis causa fuimus. Siquidemnon gaudere, ingratitudinis; non dolere autemcrudelitatis est. Non ita simus incautilaudatores providentiae vel praescientiae Dei

ut praescientiam ejus et ordinationem idemesse arbitremur. Non enim haec, id estpraescientia et ordinatio Dei, aequalia sunt, autconverti possunt, quia praescivit Deus quidemomnia, quae ordinavit, sed non praeordinavit

 vel praedestinavit, ut fierent omnia, quaeprescivit. Nam de homine, cum faceret eumduo praescivit: scilicet et quomodo per fraudemdiaboli decipiendus esset, et quomodo per

Page 571: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 571/1271

omnipotentiam suam deceptum et perditumrestaurare posset. Haec, inquam, duopraescivit, sed eorum alterum, id est lapsumhominis, fieri permisit, ad cumulum diabolodebitae damnationis; alterum autem, id estrestaurationem ejus, praeordinavit, ut, sicut ait Apostolus ad Ephesios, innotesceret

“principatibus et potestatibus in coelestibus perEcclesiam multiformis sapientia Dei (EphesIII).”

Unde et Hieronymus in commentario ejusdem

Epistolae :

Si, inquit, principatibus et potestatibus incoelis, quas sanctas ministrasque Dei acciperedebemus, ignota fuit multiplex sapientia Dei

quae nunc eis per Ecclesiam revelata estquanto magis patriarchis et prophetis ignotafuit, quos supra non ignorasse mysteria Christised ita ut Apostolus [apostolos] nescisse

Page 572: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 572/1271

monstravimus. Multiplex quippe sapientia Deiper Ecclesiam ejus, nunc et principatibus etpotestatibus revelata est, quam olim Deusfuturam in sua mente decreverat, et nunc esseperfectam ex eo quod videmus, agnoscimusCrux itaque Christi non solum nobis, sed etangelis cunctisque in coelo virtutibus profuit, etaperuit sacramentum, quod ante nesciebant

Denique ad coelum cum corpore revertentemmirantur et dicunt:

“Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua

(Isa. LXIII).”

Et in alio loco:

“Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum

ipse est rex gloriae (Psal. XXIII).”

Non ergo putemus divinae ordinationisutrumque fuisse, et hominis lapsum, et ejusdem

Page 573: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 573/1271

restitutionem, sed praescitum quidem lapsumfieri permisisse Deum, ad diabolidamnationem, restaurationem autempraeordinasse, ad multiformis sapientiae suaeostentionem.

“Et non sicut blasphemamur, inquit Apostoluset sicut aiunt quidam nos dicere: Faciamus

mala, ut veniant bona, quorum damnatio juxtaest (Rom. III).”

Dixerat enim:

“Ubi abundavit peccatum, superabundavitgratia (Rom. V).”

Quod quinam juste damnandi sic pervertebantut illum dixisse assererent quod oporteat nos

facere mala, ut veniant bona. Quorsum haec? Videlicet ut advertamus, quia multo magisDeus, cum faceret hominem, nec voluit, nec ullomodo dixit: Fiant mala, ut veniant bona; sed eo

Page 574: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 574/1271

nolente, eo prohibente, mortemquecomminante, diabolo consentiens homo malumfecit (Gen. III); Deo autem disponente, bonum venit. Et

“ubi abundavit peccatum,”

in tantum

“superabundavit gratia,”

ut quia satisfactionem pro culpa nullus debebatnisi homo, nullusque solvere poterat nisi Deus

miseratus Deus homo fieret, qui cum pro senihil morti deberet, moriendo pro nobisdebitum nostrum solveret. Igitur nostrae, utsupra dictum est, conscientia culpae gaudiumnostrum reverberat, ut non exsultemus hac die

sed ambulemus demisso capite, quia vulnerailla nostra fecerunt crimina, quia contumacesservi commisimus, quod vapulat ille omniumDominus, quia quae ille exsolvit, nos rapuimus

Page 575: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 575/1271

(Psal. LXVIII). Deinde evangelicae quoqueauctoritatis est, et ex Domini dictis accepimusut hac die gaudere Judaeis relinquamus, et noscontristemur. Nam cum dixisset:

“Modicum et jam non videbitis me, et iterummodicum et videbitis me (Joan. XVI),”

secutus adjunxit:

“Amen, amen dico vobis, quia plorabitis etflebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autemcontristabamini, sed tristitia vestra vertetur in

gaudium (ibid.).”

 Adhuc autem huic tantae rei tristitiamconvenire probabili exemplo confirmat, dicens:

“Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venithora ejus; cum autem pepererit puerum, jamnon meminit pressurae propter gaudium, quianatus est homo in mundum (ibid.)”

Page 576: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 576/1271

 Mulieri quippe Ecclesiam suam assimilat, quaequia Christum diligit, quem ex Deo Patregenitum, in nostram naturam suscepit, rectehac die moriente illo per mortem, quasi perpartum in vitam aeternam et in immortalitatisgloriam exeunte, tristitiam habet, et clamat

“ut in utero habens, et clamat parturiens (ApocXII),”

et quia postquam resurrexit, aeterno suo regnonatus,

“gavisi sunt discipuli viso Domino (Joan. XX),”

sicut ipse dixerat:

“Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI),”

Page 577: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 577/1271

perpulchre perfecta est, quae praemissa fueratmulieris similitudo, quae postquam pepererit,

“jam non meminit pressurae propter gaudiumquia natus est homo in mundum.”

Page 578: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 578/1271

CAPUT III. Quod celebritas nostraeredemptionis a feria sexta ad Dominicamtransferatur.

Differendum est igitur gaudium tantae salutistantae tamque necessariae redemptionis, tantipretii, cujus pondere captivitas mundi redemptaest, inferni claustra confracta sunt, januae

coelorum apertae sunt, latro poenitentiumexemplum, cum Domino paradisum ingressusest (Luc. XXIII). Differendum, inquam, usquein diem tertium, quo tantus ille victor surrexitquo nobis victoriam suam annuntiavit, quo

nobis in semetipso, quid de nobis speremusostendit, et tunc pro redemptione animarumquae hac die patrata est, et pro resurrectionecorporum, quae illa luce condita est, pro hocinquam, duplici munere inenarrabilis

inestimabilis, infinitae solemnitatis, dignitatistoto corde, toto ore totisque viribusconcelebranda est. Hac interim die tristitiaregnet, hac, inquam, die tristitia denominata, id

Page 579: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 579/1271

est tristi die contristemur ad poenitentiam, feriaDominicae passionis nostram pertranseatanimam, clavi manuum ac pedum ejus carnemnostram configant, crux ejus nostramsuspendat concupiscentiam. Compatiamur, utconregnemus (Rom. VIII). Hodie nonsacrificemus, dum nobis hostia tollitur demanibus. Non sacrificent amici, dum trucidant

inimici.

“Dominus, inquit Moyses, pugnabit pro vobis et vos tacebitis (Exod. XIV).”

Quandiu ergo torcular calcat solus, etindumentum ejus sanguine conspergitur (IsaLXIII), quandiu ligatus deridetur, velata faciecolaphizatur, et alapatus, consputus, quandiuilluditur veste alba indutus, itemque arundinem

accipiens in dextera, vestemque purpuream, etspineam coronam, clavorumque fixuramquibus in cruce pendens, legis factus estmaledictum, bibitque aceti poculum, quandiu

Page 580: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 580/1271

tot opprobriis exsaturatur (Matth. XXVI; LucXXIII; Joan. XIX; Deut. XXI), tandiu nos, id esta mane usque ad horam nonam, juge acprofundum teneamus silentium, moeroriamicum, et interiorem penetrantes meditationissolitudinem, solventesque cum Moysecalceamenta de pedibus nostris, audiamus illumtanquam de medio rubi dicentem:

“Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendiliberare eum (Exod. III).”

Nunc enim quasi in rubo spinis inhaeret, clavisconfixus, spinisque coronatus, crucisquearbustum guttis sanguinis quasi rubentibuspullulat moris, ut, sicut ait quidam:

Tristes purgantur sanguine culpae,

Quem contorta rubus densis cruciatibus edit.

Page 581: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 581/1271

CAPUT IV. Cur hora nona convenimus adorarecrucem.

Hora autem fere nona (Matth. XXVII; MarcXVII; Luc. XXIII), quando mox traditurusspiritum clamavit voce magna, dicens:

“Pater, in manus tuas commendo spiritum

meum (Luc. XXIII):”

 vidensque quod factum fuerat, et quod sicclamans emisisset spiritum, centurio, nostraefidei praecentor, clamavit et ipse dicens:

“Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII; MarcXXIII),”

 jussitque Pilatus ad petitionem Joseph reddi

corpus, venitque Nicodemus ferens myrrhae etaloes quasi libras centum, et acceperunt corpusJesu, et involverunt linteis cum aromatibus(Matth. XXVII; Marc. XVII; Luc. XXIII; Joan

Page 582: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 582/1271

XIX); tunc, inquam, licuit his et aliis discipulisappropinquare, et querelas tanto funeridepromere, paulatim dilapsis persecutoribus vel quia diutino Dominicae mortis satiatispectaculo discesserant; vel quia visoterraemotu, quo velum templi scissum est, etpetrae scissae sunt, et monumenta aperta suntterriti diffugerant (Matth. XXVII). Circa nonam

igitur horam conveniamus et nos, et supremofuneri, non tam missale officium, quamfunebrem exhibeamus planctum, quem et hocordine peragimus.

Page 583: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 583/1271

CAPUT V. De officio vel ordine adorandaecrucis.

Narrandam sacrae passionis historiam illa duopraeeunt animalia, de quibus et cantamus: Inmedio duorum animalium innotesceris; scilicetlex et prophetae, quae illi concorditerattestantur, juxta quod Moses et Elias

apparuerunt in monte, quando transfiguratusest, cum eo loquentes (Matth. XVII). Namprima lectio Osee prophetae est: In tribulationesua mane consurgent ad me: Venite etrevertamur ad Dominum, quia coepit et sanabit

nos, percutiet et curabit nos, vivificabit nos postduos dies, in die tertia suscitabit nos (Osee VI)Secunda de Exodo est: Dixit Moses filiis IsraelMensis iste principium vobis mensium primuserit in mensibus anni. Decima die mensis hujus

tollat unusquisque agnum per domos et familias vestras, et immolabitis eum decimo quarto diemensis hujus ad vesperam (Exod. XII), etcPrima sane, resurrectionis praeconium est

Page 584: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 584/1271

secunda passionis, et eidem passioni, quae hacdie legenda est secundum Joannem, propriecongruit, maxime pro eo quod idem evangelistasumpsit hoc ex illa testimonium:

“Os non comminuetis ex eo (Joan. XIX).”

Singulas lectiones singuli sequuntur tractus

quem cantum proprium esse lugentium, longesupra in Septuagesima dictum est. Primus nosad tremorem excitare molitur, dicente HabacucDomine, audivi auditum tuum et timui (HabacIII). Sic enim Habacuc hic ex eo quod in

certamen et luctamen, ut ita dicam, amplexucum Deo congreditur, amplexantis, id estluctantis sortitus est nomen;

nullus enim, ut ait Hieronymus, tam audaci

 voce ausus est Deum ad disputationem justitiaeprovocare, et dicere ei, cur in rebus humanistanta versatur iniquitas?

Page 585: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 585/1271

“Usquequo, Domine, clamabo et non exaudies?(Habac. I), etc.”

Si, inquam, hic Dei colluctator fortis et rigidusstans super custodiam suam et figens gradumsuper munitionem, dum Christum in crucecontemplatur, et videt cornua in manibus ejuset ibi absconditam fortitudinem ejus timui, ait

et expavi, quid nos longe impares, longequeminorem in die judicii fiduciam habentesquando, videbimus manifestam in nubibus coelifortitudinem illam, quam hic timet absconditamin cornibus crucis, quae erant in manibus ejus?

Quid facient tabulae, si tremunt columnae?Recte ergo, ut nostrum tractus hic magis acmagis excitet timorem, in plerisque ecclesiisreligione imitandis ita cantatur, ut post singulos versus semper primus vicissim nunc a

principio, nunc a medio reputatur. Sequenstractus: Eripe me, Domine, ab homine malo(Psal. CXXIX), secundum titulum ejusdempsalmi, qui est: In finem psalmus David, vox est

Page 586: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 586/1271

ejusdem manu fortis propugnatoris nostri, pronostra salute in passione sua decertantis, ethaec illi oratio hac de causa attribuitur, ut nosquoque simili exemplo in periculo existentesorationis devotione a Domino liberarimereamur.

Page 587: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 587/1271

CAPUT VI. Cur hac die legitur passio secundumJoannem.

Quamvis et ipse ordo scribendi poposcisse videatur, ut hac die post alios evangelistaspassio Domini secundum Joannem legereturconstat enim illum reversum de Pathmosinsula, ubi exsilio relegatus fuerat, post omnes

evangelium suum scripsisse ultimum; tamen ethaec altera major causa est, quia praesensinterfuit, et caeteris adesse non audentibusipse, quia, sicut de seipso ait, et sicutHieronymus perhibet, notus erat pontifici

(Joan. XVIII), fiducialius secutus est, et juxtacrucem stetit. Stantibus enim juxta crucemJesu, Maria matre ejus, et sorore matris ejuscum vidisset Jesus matrem suam, et discipulumstantem, quem diligebat, dicit matri suae

Mulier, ecce filius tuus, deinde dicit discipuloEcce mater tua. Et ex illa hora accepit eamdiscipulus in sua (Joan. XIX). Et paulo post de

Page 588: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 588/1271

se ait: Et qui vidit, testimonium perhibuit, ettestimonium ejus verum est (ibid).

Page 589: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 589/1271

CAPUT VII. Cur evangelista suum interposuittestimonium.

Non praetereundum tantae hujus reisacramentum, cui sanctus evangelista tamdiligenter suum interposuit testimonium, etcongrua de Scripturis subjecit exempla. Dixeratenim, quia milites, qui fregerunt crura

latronum, cum venisent ad Jesum, et viderunteum jam mortuum, non fregerunt crura ejussed unus militum lancea latus ejus aperuit, etcontinuo exivit sanguis et aqua. Facta suntinquit, haec, ut Scriptura impleretur, quae dicit

de eo: Os non comminuetis ex eo. Et item aliaScriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt(Joan. XIX). Cur agnus qui immolatus estnoluit ut os comminueretur ex eo? Non enimcasu, sed eo nolente et disponente actum est

Siquidem non alia, quam quae voluit acdisposuit ipse ab his qui eum voluntate sua velpropria nequitia peremerunt, tormentaperpessus est. Unum de similibus nobis locutus

Page 590: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 590/1271

est, hoc scilicet, quod, ut nos mortalis acpassibilis homo natus est. Caetera dissimilianobis cuncta locutus est, quia quando voluit etquomodo voluit natus est, quando voluit, etquomodo voluit mortuus est. Cur ergo noluit, utcrura sua frangerentur, sicut et illorumsceleratorum, inter quos reputatus est? Videlicet, idcirco, quia ossium fractura nullum

usquam bonum sua similitudine commendat.

Page 591: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 591/1271

CAPUT VIII. Quod singula eorum, quaeDominus passus est, aliquid mystice significent.

Consideremus ea quae in passione sua pertulitDominus noster, et inveniemus alia quaedamquae nos spiritualiter amplius aedificent, perilla significari. Nam non solum quae gessit, etquae pati voluit, sic disposuit, ut cum interiora

perspexeris, si exteriora haec attendas, sicutrobique consonam invenies similitudinemquomodo ex qualitate seu ex proprietatefigurarum vel apicum, eamdem scriptorismanum diversis in locis recognoscis.

Page 592: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 592/1271

CAPUT IX. Quid crucis figura significet.

Primum ipsa crucis figura nihilne mysticumsignificat? Taceo, quod decentissimum essenullus abnuat, salutem humani generis in lignocrucis constitui, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret, et qui in ligno vincebat, in lignoquoque vinceretur. Quodque ait quidam:

Neve quis ignoret speciem crucis essecolendam,

Quae Dominum portavit, ovans ratione potenti

Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis.

Illud non praeteream quia salutis, quamoperabatur, primas januas, id est fidem, spem

et charitatem, quartamque illarumperseverantiam, in ejusdem crucis, in quapendebat, figura significabat. Habet enim cruxlongitudinem, latitudinem, sublime atque

Page 593: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 593/1271

profundum, id est acumen, quo fixa terraeinhaeret; longitudinem, id est usque ad brachialatitudinem, in eorumdem expansione brachiorum; altitudinem, ab ipsis brachiissursum versus, quo caput imminet. His autemquatuor supradictae virtutes signanturProfundo, fides, quae occulta voluntatis Dei vocatione, prima in fundo cordis quasi

fundamentum in aedificio, ponitur; longitudineperseverantia; altitudine, spes, quae nobis incoelestibus reposita est; latitudine, charitasNam de his, inquit Augustinus, Apostolumdixisse intelligo:

“Ut possitis comprehendere cum omnibussanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitaset profundum (Ephes. III).”

Salutis ergo primos aditus in supplicii sui figuraSalvator noster praedicabat.

Page 594: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 594/1271

CAPUT X. Quid significet, quod aceti poculumcum gustasset, noluit bibere.

Per hoc autem quod oblatum sibi acetum, fellemistum, cum gustasset, noluit bibere (MatthXXVII), reprobationem significat vineae suaescilicet gentis Judaicae.

“Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est(Isa. V).”

 At illa, quam ipse exspectaverat, ut faceret uvaset fecit labruscas (ibid.), tandem illi mortis

miscuit amaritudinem, qua gustata modice, idest per triduum, jam de genimine vitis illius bibere non vult (Matth. XXVI).

“Resurgens enim a mortuis jam non moritur

mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI).”

Page 595: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 595/1271

CAPUT XI. Cur chlamidem coccineamcircumdari sibi permiserit.

Sed et quod chlamidem coccineam, cumilluderetur, non dedignatus est circumdari sibi(Matth. XXVII), nunquid non congruit illi, quodpropter nos in passione sua fungebaturministerio charitatis? Coccus enim coloris ignei

qui in tabernaculo Domini offerri, et in vestesacerdotali bis tinctus jubetur assumi (ExodXXVI), geminam significat dilectionem, Dei etproximi, qua fit ut quidquid offerimus, ignitumet quasi bene coloratum coram divinis placeat

conspectibus. Ipse autem

“propter nimiam charitatem suam qua dilexitnos (Ephes. II),”

 bibebat calicem passionis, sicut ipse,

“ut cognoscat, inquit, mundus, quia ego diligoPatrem (Joan. XIV);”

Page 596: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 596/1271

 et:

“Majorem charitatem nemo habet, quam utanimam suam ponat quis pro amicis suis (JoanXV).”

Igitur huic Regi nostro chlamys coccinea bene

congruebat, ut ipso habitu se illum esseostenderet, qui in lege significabatur per vitulam rufam, cujus corpus pro peccato jubebatur extra castra cremari, et cinis ejus inaqua cum hyssopo super populum aspergi

(Num. XIX).

Page 597: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 597/1271

CAPUT XII. Cur arundinem in manu acceperit.

 Arundinem quoque sive calamum abilludentibus accipere non recusavit in manusua,

“quo, ut ait Hieronymus , sacrilegium scriberetJudaeorum, sive venenata interficeret

animalia.”

Habebat namque in manu sua virgam, id estsuam in propria potestate animam, ut volensponeret atque iterum sumeret eam. Et sicut

Moses coram Pharaone suam projecit virgamquae versa est in colubrum, devoravitque versasin colubros virgas magorum, iterumque rediit in virgam (Exod. VII), sic ipse nunc suamquodammodo positurus erat animam, ut

descenderet in mortem, quae per colubrumintravit in mundum (Sap. II), colubrosque Aegyptiorum, id est, mortes absumeret

Page 598: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 598/1271

peccatorum, atque iterum in virgam, id est inpotestatem rediit pristinam.

Page 599: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 599/1271

CAPUT XIII. Cur spineam coronam gestaverit.

Per spineam autem coronam illud visibiliterquoque significat, quod de illo prophetapraedixit:

“Et peccata nostra ipse portavit (Isa. LIII).”

Spinae namque peccata designant, quaeanimam pungunt et lacerant. Nam et propterpeccatum homini datae sunt, dicente Dominoad Adam:

“Cum operatus fueris terram, non dabit fructussuos, sed spinas et tribulos germinabit tibi(Gen. III).”

Caetera quoque omnia, quae passus est, quibus

illusus est, mysteria simul et moralia continentdocumenta. Nam in eo quod facies ejus velaturac deinde colaphizatur, velamen illud significatquod super corda Judaeorum expandebatur, ut

Page 600: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 600/1271

 videre illum non mereantur, quem nunc usquein synagogis suis conviciis colaphizant etexalapant maledictis. Nobis autem fortissimumin his omnibus praebet humilitatis exemplumQuis enim non erubescat collum erigere, etpingui armari cervice (Job. XV), cum Deus etDominus omnium ab illudentibus sit pro nobiscolaphizatus? Nam hominis humilitatem imitari

superbi dedignaremur, humiliato sub totconviciis Deo, superbire erubescamus.

Page 601: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 601/1271

CAPUT XIV. Cur sua crura frangi noluerit.

Qui ergo caetera rationabiliter pertulit, nonfrustra, sed disponente eo frangi sibi cruranoluit. Ossa namque quae ubique in Scripturismystice pro virtutibus accipiuntur, nihil nobismysterii praedicarent in eo quod frangerenturSed econtra crura ejus in eo quod integra

conservata sunt, illud nobis mysticant, quoduniversae viae ejus rectae et inviolabiles sunt(Psal. CXVIII). Crura namque ejus, vias ejussignificant, unde et in Canticis dicitur:

“Crura ejus columnae marmoreae, quaefundatae sunt super bases aureas (Cant. V),”

id est itinera ejus pulchra super divinitatissapientiam in rectitudine firmata. Quid igitur

 vitata crurum fractura fieri maluit?

Page 602: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 602/1271

CAPUT XV. Cur sanguinem et aquam de lateresuo fuderit.

“Sed unus militum, inquit evangelista, lancealatus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis etaqua (Joan. XIX).”

Cur igitur hoc fieri maluit? Videlicet, ut illam

super nos effunderet aquam cum sanguine suoquam dum commendaret, dixerat:

“Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritusancto, non potest videre regnum Dei (Joan

III).”

Siquidem hujus aquae sacramentum ab hocmiraculo sumpsit exordium. Baptizatus ergoDominus in passione sua (Luc. XII), talem ad

nos salutiferae mortis participationem jammortuus emisit. Non est novum hoc aut mirumquod illum in passione sua dicimus baptizatummatre filiorum Zebaedei postulante ac dicente:

Page 603: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 603/1271

 “Magister, dic ut sedeant hi duo filii mei, unusad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam inregno tuo (Matth. XX),”

respondens dixit:

“Potestis bibere calicem quem ego bibiturus

sum, aut baptismo quo ego baptizor, baptizari?(ibid.)”

Qui cum respondissent:

“Possumus, calicem, inquit, meum bibetis, et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimin(ibid.),”

etc. Nomine calicis sive baptismi passionem

 voluit designare martyrii, qua et ipsum et illosdecebat consummari. Unde et alibi de passionesua loquitur:

Page 604: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 604/1271

“Baptismo autem habeo baptizari, et quomodocoaretor usque dum perficiatur? (Luc. XII.)”

Graece autem baptismus, Latine ablu io diciturQuas ergo sordes habebat Dominus, ut baptismo passionis ablueretur? Nempemortalitatem nostram et passibilitatem, propterquam sordidus et contemptibilis apparebat

hominibus sicut in Zacharia legimus:

“Jesus autem indutus erat sordidis vestibusDixit autem angelus his qui stabant coram se Auferte ab eo vestimenta sordida (Zach. III).”

Jesus, inquit Hieronymus, indutus erat sordidis vestibus, qui cum non fecisset peccatum pronobis peccatum factus est, et ipse infirmitatesnostras tulit (Isa. LIII; II Cor. V). Et in Apostolo

legimus:

“Christus nos redemit de maledicto legis, factuspro nobis maledictum (Gal. III).”

Page 605: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 605/1271

 Hic in vicesimo primo psalmo loquitur:

“Longe a salute mea verba delictorummeorum.”

Et in sexagesimo octavo:

“Deus, tu scis insipientiam meam, et delictamea a te non sunt abscondita.”

Quae universa, inquit, appellantur sordida vestimenta, et auferuntur ab eo, cum in morte

sua nostra delet peccata. Cum igitur

“videmus Dominum Jesum propter passionemmortis gloria et honore coronatum (Hebr. II),”

et a nostris quae ipse portaverat, ablutum, recteillum accipimus suo baptismo in morte sua baptizatum atque ut eumdem suum ad nostransfunderet baptismatum, sanguinem et

Page 606: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 606/1271

aquam de latere suo profudisse jam mortuumBaptismum autem, quo a Joanne baptizatus estnon ad eamdem pertinuisse virtutem, alias jamdictum est.

Page 607: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 607/1271

CAPUT XVI. Cur ne solus sanguis, nec solaaqua de latere ejus exivit, vel cur aqua sanguinisociata sit.

Idcirco nec solus sanguis, nec sola de latereSalvatoris aqua manavit, quia divinus ordonostrae salutis utrumque depoposcit. Sanguinenamque redimimur, aqua abluimur. Nec ad hoc

redempti sumus, ut tales nos ille possideret,quales eramus prius. Unde et Apostolus:

“Non enim, inquit, vocavit nos Deus inimmunditiam, sed in sanctificationem in

Christo Jesu (I Thess. IV).”

Et in alio loco, cum priora commemorassetpeccata:

“Et haec, inquit, fuistis, sed abluti estis, sedsanctificati estis (I Cor. VI),”

Page 608: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 608/1271

etc. Ut ergo esset unde a peccatis lavaremur,aqua, quae corporales tantum lavare poteratsordes, sanguini, qui est pretium nostraeredemptionis, sociata est, et ex ejus societate virtutem atque auctoritatem sumpsit, ut adabluendas invisibiles peccatorum sordes, dignasit sancto cooperari Spiritui. Societate, inquam vivifici ac pretiosi sanguinis hoc accepit, ut

comparetur vera similitudine Rubro mari, perquod salvatus populus transivit, Pharaonesubmerso cum curribus et equitibus suis (ExodXIV). Nam fugientes Aegyptum hujus saeculimundatos in veram repromissionis terram

transmittit, diabolum persequentem penitusabsorbet cum praeteritis actibus et pompis suisIgitur, ut supradictum est, longe rationabiliusfuit, ut lancea militis latus Domini aperireturquam ut ejus crura frangerentur. Rationabilius

inquam, ac decentius tanto fuit salutis artifici valdeque accessit ad pulchritudinem operis, utillud sibi mortuo de latere educeret, undenasceretur Ecclesia, qui dormienti Adae costam

Page 609: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 609/1271

eduxit, unde formaretur Eva (Genes. II). Hacenim similitudine quid pulchrius, quidelegantius, quid dulcius? Siquidem ille primus Adam obdormivit, iste secundus, ut dictum estresurrecturus obiit. Illi Dominus soporemimmisit, huic Pater calicem passionis dedit.

“Egredimini ergo et videte, filiae Sion, regem

Salomonem in diademate, quo coronavit eummater sua in die desponsationis ejus, et in dielaetitiae cordis illius (Cant. III).”

Egredimini, inquam, de tenebris illis, quae

“super terram factae sunt ab hora sexta usquein horam nonam (Matth. XXVII),”

imo de illis, quae per illas significatae sunt, et

nunc operiunt faciem cordis Judaeorum. De hisergo tenebris exite et videte intentacontemplatione illum, qui

Page 610: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 610/1271

“vos vocavit in admirabile lumen suum (I PetrII).”

Regem magnum, regem pacificum in diadematespineo, quod est charitatis et magnaemiserationis ornamentum, quo coronavit eummater sua Synagoga in hac die desponsationisejus, qua, ut dictum est, nasciturae sibi sponsae

Ecclesiae in laetitia cordis sui prima elementaproduxit.

Page 611: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 611/1271

CAPUT XVII. Cur hac die solemnes fiantorationes pro statu Ecclesiae.

Omni quidem tempore pro statu sanctaeEcclesiae fideliter orandum est, sed hac diepraecipue solemnes pro illa orationessecundum graduum vel dignitatum ordines acdiversitates, a sacerdote perorandae

rationabiliter institutae sunt. Hac enim dieSalvator noster pro cunctis oravit, et communepro omnibus sacrificium factus est, de quibus etpassioni appropinquans, imo jam ad aramcrucis pene assistens, cum pro discipulis suis

rogaret, dixit:

“Non pro his tantum rogo, sed et pro his, quicredituri sunt per verbum eorum in me (JoanXVII).”

Nempe hic ille erat magni consilii Angelus (IsaIX), de quo in Apocalypsi legimus:

Page 612: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 612/1271

“Stetit angelus juxta aram templi habensthuribulum aureum in manu sua (Apoc. VIII).”

Hodie juxta aram templi, id est in conspectuEcclesiae assistens, aureum immaculaticorporis thuribulum in conspectu Dei, pendensin cruce sustulit, et orationis incensum dignumcum clamore

“valido et multis lacrymis, ut ait Apostolus(Hebr. V),”

pro nobis adolevit. Recte ergo et nos cum illo

solemnes pro nobis et pro cunctis orationesofferimus, juxta quod illic additum est:

“Et data sunt ei incensa multa (Apoc. VIII),”

etc.

Page 613: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 613/1271

CAPUT XVIII. Cur pro Judaeis genua nonflectimus.

Ubi notandum, quod cum in singulisorationibus ad pronuntiationem diaconi genuaflectamus, in ea tantum, quae pro Judaeisdicitur, hoc non facimus, videlicet, quia donecplenitudo gentium subintroeat, caecitas, quae

contingit in Israel (Rom. XI), nullius orationismanu depelli vel expelli potest. Itaque divinisnec debere, nec velle, aut posse contraire judiciis profitentes, vehementer pro illis nuncintendendam non esse rationem significamus in

eo quod genua non flectimus, et tamen oramusutcunque et pro his, quia futurum est ut illosquoque trahat ad se, qui idcirco in cruceexaltatus est, ut ad seipsum omnia traheret(Joan. XII).

Page 614: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 614/1271

CAPUT XIX. Cur ab his, qui crucem apportantcantetur: “Popule meus” et aliae antiphonae, etad singulas respondetur Graece[rbaac][g][i][o][sf], et Latine “Sanctus, Deus.”

Tres istae antiphonae, Popule meus: Quiaeduxit te, quid ultra debui, quae apportandocrucem decantantur, sensibus parum aut nihil

differentes, verbis quoque ac modulationeconsimiles, triplicem significant Scripturamtituli, sensumque ejus consonant, qui supercaput Domini Hebraice, Graece ac Latinedescriptus est:

“Jesus Nazarenus rex Judaeorum (Joan. XIX).”

Nam, quia ibi scriptum est:

“Jesus Nazarenus,”

Page 615: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 615/1271

hic per singulas antiphonas in fine subjiciturSalvatori tuo; juxta interpretationem ejusdemnominis. Et quia vere est

“rex Judaeorum,”

licet hoc illi negaverint, et titulum quoquemutare voluerint, dicentes:

“Noli scribere rex Judaeorum, sed quia ipsedixit: Rex sum Judaeorum (ibid.);”

hoc in eisdem antiphonis astruitur ab effectis

 verum et antiquum exponendo Regis officium videlicet quod eduxerit eos de terra Aegyptiquod deduxerit per desertum quadragintaannis, quod manua cibaverit, quod in terramsatis bonam introduxerit. Et quia causa haec

Jesus Nazarenus rex Judaeorum, tripliciter, utdictum est, scripta est, id est Hebraice, Graeceet Latine, ad singulas antiphonas, quibus in finesubjicitur, Salvatori tuo, quod est in illo titulo

Page 616: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 616/1271

Jesus, Graece et Latine respondetur[rbaac][g][i][o][sf], [rbaac][g][i][o][sf]Sanctus, sanctus, quod est in eodem tituloNazarenus, Hebraice; vero non respondetur videlicet, quia gens illa regem suum adhucnegat, titulumque illum averso corde maledicitet detestatur. Supradictas ergo cantandoantiphonas illo defertur crux, quo sibi Graece et

Latine fideliter respondetur, quia videlicetcrucifixus Dominus, a negantibus Judaeis sesepromovens, ad confessionem gentiumproficiscitur, appropinquantibus apostolis etcantantibus, id est totis viribus opprobrium

crucis (I Cor. I), quam non erubescunt (Rom. I)praedicantibus, et interdum multa passisgravique persecutionum pondere fessis; quod etpulchre significatur per hoc quod ejusdemcruris portatores nunc eunt, nunc tanquam lassi

subsistunt.

Page 617: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 617/1271

CAPUT XX. Quid significet quod crux hactenusoperta nunc discooperitur.

 Velamen, quo hactenus tegebatur eadem cruxquodque aufertur, dicendo: Ecce lignum crucis velamen illud significat, sub quo sese Dominusa Judaeis abscondit, quodque cordi eorumoppansum est, nobis autem revelatur, quia, ut

ait Apostolus, in Christo aufertur (II Cor. III)Nobis enim seipsum ostendit in prophetissensumque aperuit, ut intelligamus prophetasnon sicut Moses ponebat velamen super faciemsuam (Exod. XXXIV), dum

“non possent filii Israel intendere in faciem ejus(II Cor. III),”

sed faciem nobis revelat,

“ut gloriam ejus speculantes, in eamdemimaginem transformemur a claritate legis in

Page 618: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 618/1271

claritatem Evangelii, tanquam a Domini spiritu(ibid.).”

Haec revelatio primum per illud significata estquod eo tradente spiritum,

“velum templi scissum est a summo usquedeorsum (Matth. XXVII).”

Extunc enim omnia legis sacramenta patueruntatque ad gentilium fidem arcana Judaeorumtransierunt. In Evangelio quoque secundumHebraeos, superliminare templi infinite

magnitudinis, inquit Hieronymus, fractum esseatque divisum legimus. Praeterea Josephusrefert virtutes angelicas, praesules quondamtempli, tunc pariter conclamasse,

“Transeamus ex his sedibus.”

Sed et in hoc, quod

Page 619: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 619/1271

“terra mota est, et petrae scissae sunt, etmonumenta aperta sunt (ibid.),”

 juxta litteram quidem magnitudo signorum estquod crucifixum Dominum coelum et terra etomnia contremiscant, sed mystice tremoremsignificat credentium, quod pristinis errorum vitiis derelictis et emollita cordis duritia, qui

prius erant similes tumulis mortuorum, posteacognoverint Creatorem. Unde et in psalmo:

“Commovisti, Domine, terram et conturbastieam (Psal. LIX).”

Item:

“Commota est et contremuit, terra (PsalXVII).”

Page 620: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 620/1271

CAPUT XXI. Item de cruce.

Haec ergo crucis adorandae revelatio, sicut etilla veli templi scissio, illud mystice significatquod credentibus in crucifixum clausa priusScripturarum mysteria patefiant. Nam percreditam Christi passionem vel crucem, nuncintelligimus sacramenta legis et arcana

prophetarum, verbi gratia, cur Pharao vel Aegyptus, quae decem plagis verberata noncessit, solo sanguine agni victa, filios Israeldimisit, et quis ille sit in prophetis, cujus

“factus est principatus super humerum ejus(Isa. LV);”

quisve

“sicut ovis ad occisionem ductus sit, et sicutagnus coram tondente se obmutuerit, et nonaperuerit os suum (Isa. IX).”

Page 621: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 621/1271

Haec et caetera clausa prius, nunc crucemChristi suscipientibus aperta sunt. Sicquefactum est, ut bibere jam possimus de aquisMara, quas, sicut in Exodo legimus, non poterat bibere populus, donec clamante Moyse adDominum,

“ostendit ei Dominus lignum, quod cum

misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt(Exod. XV).”

 Aquae enim Mara legem significant, quae nonparvam in se amaritudinem habet, dum dicit:

“Oculum pro oculo, dentem pro dente (DeutXIX),”

et similia. Dulcescit autem per lignum, dum

proposito Dominicae passionis exemplo, ei quite percusserit in maxillam, praebes et aliam(Matth. V), etc. Adoramus igitur in cruceDomini nostri Jesu Christi opportunam, ut ait

Page 622: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 622/1271

Paulus, gloriam, salutem acquisitam, reducem vitam, salvationem perfectam, liberationemperpetuam. Adoramus crucem, fideipraesidium, spei firmamentum, charitatissolium, misericordiae titulum, pietatisargumentum, gratiae vehiculum, pacis vexillum. Adoramus crucem, quae superbiamexcidit, invidiam obtrivit, culpam correxit

poenam destruxit. Crux Christi, janua coeliclavis paradisi, diaboli dejectio, hominis erectiocaptivitatis nostrae solatium, libertatis pretiumCrux exspectatio patriarcharum, promissioprophetarum, triumphus regum, dignitas

sacerdotum. Crux tyrannos increpat, potentesinclinat, afflictos sublevat, pauperes honestatCrux tenebrarum excidium, lucis infusoriummortis effugium, vitae navigium, salutisimperium. Quidquid Deo proficimus, quidquid

acquirimus, quidquid speramus, adorandaecrucis est fructus. Per crucem Christus ad setraxit omnia (Joan. XII). Regnum Patris

Page 623: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 623/1271

sceptrum Filii, sigillum Spiritus sancti, totiusest testimonium Trinitatis.

Page 624: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 624/1271

CAPUT XXII. Cur pridie Dominicum corpus inhodiernum diem reconditum sit.

Causa poscere videtur, ut die Dominicumcorpus conficientes, et inde usque ad Sabbatumrecondentes, toto eodem Sabbato jugi silentioconsopiti, usque in primam Sabbati ab omnidiurno psallentio cunctoque sacri altaris

ministerio vacaremus. Sic enim rei propiusaccedere putaremur pro eo quod hac dieDominus noster immolatus, Sabbato quievit insepulcro, totamque sequentem noctem discipuliejus in tristitia transegerunt, donec diluculo

redeuntibus a monumento mulieribus, quaequeaudierant et viderant referentibus, paulatimrespirare et in gaudium reviviscere coeperunt Verius itaque triduanam Domini mortemobservare videremur, et illam de veteri historia

similitudinem rectius tenere, qua dictum est demanna, quod filiis Israel in figuram. Dominicicorporis datum est:

Page 625: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 625/1271

“Die sexta colligant quod inferant, sitqueduplum quam per singulos dies colligeresolebant, quia die septima non invenietur(Exod. XVI).”

Nunc autem econtra die septima apud nosinvenitur, quia post meridiem corpussolemniter in voce exsultationis et laudis

conficimus. Hac vero die sexta quodammodonon invenitur, quia non conficitur, sed pridie, idest feria quinta, illatum et reconditum est, quodhodie sumamus. Cur ita fiat, quia ratione non vacat, vigilanter intuendum est. Dominus

noster non tunc solum vel tunc primumimmolatus est, quando a Judaeis in crucesuspensus est, sed et pridie, quam patereturquando accipiens panem et calicem benedixitet dedit discipulis suis, dicens:

“Hoc est corpus meum: Hic est calix sanguinismei (Matth. XXVI),”

Page 626: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 626/1271

suis manibus immolatus est, suis ipse manibusnobis, ut jugiter immoletur, agnuscommendatus est. Ab illa immolatione primaSabbati, tertia dies, ab ista vero Sabbatumipsum tertia nihilominus dies est. Constatautem quod, ut superius dictum est, noctemsive vesperam Sabbati ab illo silentio veltristitia, quam exigebat requies sepulcri, causa

illa vehemens abstrahit, quod in parte ejusdemnoctis Dominus resurgens, totam illamcomparabilis gaudii jubare sol verus illustravitTriduum ergo Dominicae mortis, quod perficinequivit, eo respectu quo ipse a Judaeis est

trucidatus, pulchre et rationabiliter ad huncrespectum transponitur, quod ipse suismanibus est immolatus. Cujus rei vel maximumillud est judicium, quod tribus his noctibusminutas, exstinctis luminaribus, canimus

 vigilias ad similitudinem tenebrarum, quaepatiente Domino, super terram factae suntsignificando, ut supra dictum est, caecitatemquae extunc accidit in Israel (Rom. XI). Sicque

Page 627: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 627/1271

fit ut sacrificium novum, quod mortem Dominipridie per manus ipsius praecesseratresurrectionis ejus nihilominus pridie, quod estin sacrosancti Sabbati vespera, solemniteroccurrat. Itaque quomodo hac die, quae estferia sexta, qua Christus hostia salutaris a suistrucidatur inimicis, recte a nobis quasisepultum est sacrificii decus, et coeleste illud

manna, quia hodie non invenitur (Exod. XVI)feria quinta paravimus et intulimus quod hacdie sumamus, fuitque duplum quam persingulos dies colligere consuevimus (ibid.).

Page 628: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 628/1271

CAPUT XXIII. De eo quod duo presbytericorpus Dominicum de loco, quo pridiereconditum fuerat, deferant, et quod dicitursuper illud oratio Dominica tantum.

Tandem salutata cruce, duo presbyteri deferuntad altare corpus Dominicum, quod pridiereconditum est, et assistens sacerdos praemissa

oratione sic incipit: Oremus, praeceptissalutaribus moniti. Constat locum hunc esse incanone, ubi elevato calice cum corpore Dominidicitur: Per omnia saecula saeculorum, etsequente Dominica oratione, rursus operitur

calix, per quod nobis illud ex passione Dominirepraesentatur, quod depositum corpus ejus decruce, sepultum est. Sed de hoc in secundohujus opusculi libello jam dictum est, quo etcaetera, quae secundum ordinem Dominicae

passionis in canone dicenda erant, adnotatasunt. Nunc illud dicendum est duospresbyteros, qui corpus Domini ad altaredeferunt, significare Joseph justum ab

Page 629: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 629/1271

 Arimathia et Nicodemum, qui petitum etconcessum sibi a Pilato corpus Jesu, detuleruntad sepeliendum (Joan. XIX). Nos autem cumsilentio communicamus, sed sanguis ille, quemsumimus, ad Deum de ore nostro clamat, sicutscriptum est:

“Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad

me de terra (Gen. IV).”

Nos enim, id est Ecclesia, terra sumus, quaeaperit os suum et sanguinem Abel (ibid.), id estChristi, bibit fideliter, quem Cain, id est populus

Judaicus, effudit crudeliter. At ille maledictusest super terram eamdem, vagusque, etprofugus est super eam (ibid.), sicut scriptumest in psalmo:

“Disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII).”

Maledictus, inquam, illa maledictione, quamsibi posterisque suis ultro arrogavit, dicendo:

Page 630: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 630/1271

 “Sanguis ejus super nos et super filios nostros(Matth. XXVII).”

Page 631: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 631/1271

CAPUT XXIV. Incipit de Sabbato sancto.

Sabbato post profundam tristitiae noctemdiescit nobis post meridiem in summamlaetitiae claritatem, imminentemque vesperamnoctis ejus, qua verus sol Christus ab inferis victor ascendit. Omnis anima Christiana vigilanter attendens et praeexsultans, plaudit

sibimet et dicit: Et nox ut dies illuminabitur, etnox illuminatio in deliciis meis (PsalCXXXVIII). Quapropter quotquot sacerdotalisaut levitici sumus ordinis, jure pro tanti regis victoria tuba intonamus salutari, juxta illud in

psalmo:

“Buccinate in neomenia tuba, in insigni diesolemnitatis vestrae (Psal. LXXX).”

Quis enim dies nocte hac insignior? quaesolemnitas hac victoria praestantior? quae alianostra est neomenia, nisi illa, qua hac nocte inChristo per baptismum renascitur nova

Page 632: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 632/1271

Ecclesia? Jure ergo nunc angelica tubacoelorum, exsultat, tuba salutari insonatgaudet tellus, mater Ecclesia laetatur, et omnisaula divini nominis magnis resultat populorum vocibus.

Page 633: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 633/1271

CAPUT XXV. Cur hoc Sabbatum vocetursanctum.

Sabbatum hoc pro magnitudine rei communenomen excessit, quod est vigilia, scilicet attentaexspectatio vel praeparatio cujuslibet magnae etcum devotione suscipiendae festivitatis. Diciturautem Sabbatum sanctum, tum propter alia

plura, tum maxime propter hoc quod adsuscipiendam tantam luminis claritatem, novaEcclesia sacro baptismi fonte sanctificatur. Hacenim die solemne est juxta veram etevangelicam Patrum traditionem, fontes

 benedici, et praeparata per fidem, tamcorporum quam animarum credentium vasaregeneratione nova sanctificari. Praeparanturanimae, quae mortuae fuerant, vitae victricimorte victa (Ose. XIII; I Cor. XV); de bello

revertenti, ut in magna regis Christi curia nullussit vernaculus aut servus emptitius, qui non adingressum triumphantis Domini gratiae serico

Page 634: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 634/1271

castitatis auro vestiatur. Sed de hoc insequentibus suo loco dicemus.

Page 635: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 635/1271

CAPUT XXVI. Quot vel quibus ex causispraefulgeat paschalis solemnitas.

Nunc, antequam de ordine vel ratione officiidisseramus, dicendum est, quot vel quibus excausis Paschae solemnitas tam ilustris tamquecelebris habeatur. Multi enim solum hoc in illarespiciunt, quod

“in prima Sabbati”

resurrexit Dominus (Matth. XXVIII), unde etdies Dominicae, resurrectionis appellatur

Magna plane solemnitatis et laetitiae cordisnostri materia; quia, dum illo resurgenteresurrectionem mortuorum esse credimus, nosquoque resurrecturos esse sperantes, juregaudemus. Verum in hujus contemplatione

solemnitatis nunquam illud gaudium memoriaenostrae debet praeterire oculum, de nostrarumredemptione animarum, quod, ut superiusdictum est, in hanc diem dilatum est a feria

Page 636: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 636/1271

sexta, qua per crucem et sanguinem suumSalvator noster illam operatus est. Haec suntenim festa Paschalia, in quibus verus ille agnusocciditur, ejusque sanguine postesconsecrantur. Pascha quippe nostrumimmolatus est Christus (I Cor. V), qui mortemnostram moriendo destruxit, et vitamresurgendo reparavit. Duae sunt iste Paschalis

magnae et innumerabiles causae festivitatisredemptio animarum, quae die Parascevesmorte Christi parta est; et resurrectiocorporum, quae prima Sabbati Christoresurgente data atque confirmata est (I Cor

XV). Additur his tertia necessaria baptismatissolemnitas, omnem nobis illarum conferensutilitatem vel fructum, quae pro eo quod ab illisexordium totumque suae rationis sumpsitsacramentum, recte in eisdem paschalibus

gaudiis addita est. Tribus igitur ex causis noxhaec ut dies, illuminata refulsit in deliciisnostris. O vere festa dies, vere beata nox,nobilitas anni, mensis decus, arma dierum

Page 637: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 637/1271

splendor horarum, nox in qua desertusinfernus, apertus est paradisus. Nox ista, mortisexitus, vitae reditus est. Lux gratiae, splendorgloriae, suavitatis poculum, fluvius deliciaruminundatio pacis, acquisitio fortitudinis, lausconsilii divini. Hac nocte cessavit exactorquievit tributum, captivi redditi sunt, lassirespiraverunt, confracta est virga

persequentium, computruit jugumdominantium. Pulchritudine noctis hujusparadisus refloruit, coelum purpuratum estangeli candidati, homines exhilarati sunt. Noxista Pascha dicitur. Pascha autem Hebraice

Latine dicitur transitus. Quis ergo transivit?unde et quo transivit? Christus Dominustransivit de hoc mundo ad Patrem, de morte ad vitam, de ignobilitate ad gloriam, de servitio adregnum, de contumeliis ad honorem, de

fluctibus saeculi ad portum coeli, de mediolatronum ad Patris consessum. Transivimus etnos.

Page 638: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 638/1271

“Pascha enim nostrum Christus est,”

transitus noster immolatus Christus est. Quoergo transivimus? Quam ex longinquo?Transivimus a duplici perditione ad duplicemcorporis et animae salutem, de diabolo adDeum, de hoste ad Patrem, de tyranno, qui necDeus est, et nec homo, ad Regem nostrum, qui

Deus est, et homo. Transivimus, inquam, detenebris ad lucem, de fatigatione ad requiem, deplanctu ad canticum, de nuditate adtegumentum, de paupertate ad opulentiam, dereatu ad gratiam, de poena ad gloriam.

Page 639: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 639/1271

CAPUT XXVII. Cur Pascha non celebretur anteplenilunium, quod primum occurrit post vernum aequinoctium.

Tam jucundam solemnitatem, tam miram veriluminis claritatem, tam splendidam gratiaecelsitudinem omnis sexus agnoscere, omnisaetas in mente habere, omnis debet conditio

suscipere. Nescire enim, calamitatis; nonhabere, captivitatis; non indigere, damnationisSiquidem paganus, quia nescit, miser est; quianon habet Judaeus, captivus est; quia nondiligit haereticus, damnatus est. Ut ergo tamen

hoc bonum majorum sapientiam delectetminorum infantiam laetificet, mediocriumprofectus aedificet, divina suffragaturauctoritas, elementorum concurrit naturaecclesiastica simul nititur industria. Divinae

namque auctoritatis est, et ex antiqua lege Mositraditum, ut non celebretur ante primi mensisplenilunium (Exod. XII), videlicet ubi primumplena luna post vernale occurrit aequinoctium

Page 640: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 640/1271

 Valde hoc delectat ingenia sapientium, quiamagnum et pulchrum in se continet mysteriumLuna quippe, quae proprium non habet, sed asole mutuatur lumen, sanctam significatEcclesiam, quae non habet a semetipsa, sed a vero sole Christo interni luminis accepitgratiam. Aequinoctium vero, quo transacto, jamdies noctem supergreditur, noctisque horas

decerpens, illi minuit et sibi adjicit, illudsignificat, quod post ignorantiae noctem diesscientiae Dei longa coepit serenitate produci, etmultitudinem ignorantium studium et laborimminuit veritatem Dei cognoscentium. Dum

ergo paschalis agnus immolatur et populus Deisubmerso Pharaone cum exercitu suo, deservitute liberatur, plenilunium est (Exod. XIV)et nox vincente die superatur, quia dum AgnusDei Christus patitur, plenitudo gratiae sanctam

illustrat Ecclesiam, ut tanquam luna revelatafacie veri solis gloriam comtempletur, et jamidonea jamque placens, in thalamos ejus ire

Page 641: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 641/1271

meditetur. Sicque dies noctem superatquemadmodum scriptum est:

“quia ubi abundavit peccatum, superabundavitgratia (Rom. V).”

Elementa quoque nos in hoc laetificantnostrique sensus lactant infantiam, quod post

hiemis asperitatem mollis aer vernas spirat blanditias, tellusque dudum sterili frigoredecrepita, viridi juvenescit herba, floresque acsegetes redivivo fructu vernant, et volucrescoeli, gelu tristi terso, dulce jubilant. Nam inter

gaudia, quae celebramus, dum haec aspicimusex ipsis visibilibus similitudine congruacommoneri debemus, qualiter in invisibilibusper Christi resurrectionem profecerimusscilicet, quia pulso perfidiae gelu vitiorumque

imbribus, fidei virtutumque pulchritudinerefloruit mundus, unde et in Canticis dicitur:

Page 642: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 642/1271

“Jam enim hiems transiit, imber abiit etrecessit, flores apparuerunt, vineae florentesodorem dederunt, et vox turturis audita est interra nostra (Cant. II).”

Temporis ergo sive elementorum considerataqualitas nonnihil gaudia piae contemplationisamplificat.

Quantum autem ad cognoscendam solemnitatisejusdem gratiam, carnales quoque ecclesiastica juvit industria. Nam quia nequeunt adspiritualia videnda mentis oculos aperire, nisi

causarum corporaliter accidentium vi majoreexcitentur, quaesitae sunt causae, quarumimpulsu vehementer excitandi percellerenturJejunium quippe quadragesimale, quod prodecimis dierum offerri Deo alibi jam dictum est

sic dispositum, sicque praefixum est ut non antehanc sacratissimam noctem ullo modoterminetur, ac deinde quinquaginta dierumnumerus continue sequatur, in quibus omnino

Page 643: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 643/1271

 jejunia relaxantur. Itaque, dum perabstinentiam corpus atteritur, nec aliundelaxatio, nisi ab hac paschali nocte speratur, velsic eadem beata nox a carnalibus quoqueambitur, et cum exspectatione suscipitur etantequam veniat, sic omnes dies quadragesimaequi intersunt, tanquam diurna desiderati viatoris itinera pene quotidie diligenter

computantur, omnibus ergo, ut dictum estdulcis est haec sacra solemnitas, omnibus caracunctis desiderabilis est, sicut lux ambulantibusin tenebris, sicut sitientibus fons aquae de petrasalientis, sicut peregrinantibus

“tabernaculum, quod Deus fixit (Hebr. VIII).”

Sed jam nunc ipsum attingamus officium, quodtandem laeta laxemus ora post triste silentium.

Page 644: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 644/1271

CAPUT XXVIII. De cereo.

Proprium quoddam hujus tantae solemnitatisdecus est, cereus a Zosimo Romanae Ecclesiaepontifice tricesimo nono, per Ecclesias benediciinstitutus, a cujus dulcisona benedictionepraeconia sanctae resurrectionis Christiinchoantur. Significat vero eumdem Dominum

nostrum resurgentem, suorum tristitiamdiscipulorum, imo mundum universum laetitiaecompetentis claritate serenantem. Hoc verecongruit et vis ipsa significationis exposcit, utsicut praeteritis noctibus exstincta luminaria

faciem Ecclesiae contristaverunt, sic eademnocte hac cereus illuminatus jugi flammaetripudiantis jubare laetificet.

Page 645: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 645/1271

CAPUT XXIX. Quid cereus significet.

Supradictum est, per candelas, quae exstinctaesunt, mortes significari prophetarum et justorum, qui a sanguine Abel justi usque adChristum occisi sunt, ipsamque candelam, quaead Evangelium non major caeteris exstinguituripsum Dominum significare, qui evangelizans

occiditur, unus ex prophetis reputatus. Constatautem quia qui contemptus et humilis occisusest, hunc Deus suscitavit, ac

“principem et Salvatorem exaltavit, ad dandam

poenitentiam in remissionem peccatorum (Act V).”

Bene ergo significationis ordo procedit, dumclaram resurgentis magnitudinem praeclari

significat magnitudo cerei. Eo vel maximecereus ad Christi similitudinem accedit, quodparvula, quae substantiam cerae educit, apismater absque concubitu concipit et parit, cui

Page 646: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 646/1271

recte comparatur virgo Maria Dei genitrix, quaeinviolata nobis Deum in carne, quasi mel incera, protulit. Cum ergo recte humanitatisChristi similitudinem gerat, annus illi abIncarnatione ejusdem Domini Christiconsequenter inscribitur. Et quia crucifixus estcrucis quoque figura congrue nihilominusinsculpitur. Amplius autem, id quod dictum est

ejusdem cerei benedictio confirmat. Primo cumin Praefatione benedicens rogat: Ut qui me, nonmeis meritis, intra levitarum numerumdignatus est congregare, luminis sui gratiaminfundendo, cerei hujus laudem implere

praecipiat. Laus enim cerei nullo modonominanda esset, nisi Christum Filium, quicum Patre et Spiritu sancto Deus unus et soluslaudandus est, significaret, praesertim cum lauseadem cerei noctis hujus jucundum ac

praedulce praeconium sit, et resurgentisgratiam atque victoriam, vetera cum novisconferens, tanquam tuba clarissima personet.

Page 647: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 647/1271

Sed jam columnae hujus, inquit, praeconianovimus quam in honorem Domini rutilansignis accendit. Qui licet divisus in partesmutuati tamen luminis detrimenta non novitEx his quoque duobus versiculis magis ac magissaepe dicta cerei significatio collucescit. Quodenim ait: Columnae hujus praeconia novimusaperte nobis innuit quod illud idem per hanc

pretiosam lampadem intelligere debeamusquod per illam praefigurabatur columnam, quaecastra filiorum Israel de Aegypto exeuntium permare Rubrum praecedebat (Exod. XIII, XIV)Significabat autem illa columna nubis bene

notam nobis nubem humanitatis Christi, in quaproprie thronum suum posuit sapientia Deisicut ipsa dicit:

“Thronus meus in columna nubis (Eccli

XXIV).”

Siquidem nunc illa columna nubis populumsuum a diaboli servitute liberatum et Rubrum

Page 648: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 648/1271

mare baptismi transeuntem praecedit duxitineris, ut inducat in terram veramrepromissionis, terram viventium, quam, sicutMoses ait,

“Dominus Deus noster die ac nocte intuetur(Deut. XI)”

nunc coelestibus doctrinis compluens, ut verecolumna nubis, nunc igne sui spiritusaccendens, ut vere columna ignis. Jam ergo verae columnae hujus mysteria novimus.

Quod autem adjicit de natura ignis dicens: Quilicet divisus in partes, mutuati tamen luminisdetrimenta non novit: multa namque luminariade uno videmus accendi, nec illud unumpropterea sibimet lumen diminuit, nihilominus

ad idem argumentum proficit. Nunquid enimrem talem tali in loco praesertim omnibusnotam, non propter aliud, quam proptersemetipsam docere nos voluit? Siquidem

Page 649: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 649/1271

ineptum fuisse hoc absque mysterio tantisinserere laudibus. Dum ergo columnam cereamrutilans ignis accendit, sic de sua naturali copialaudatus, per hoc aliud perpulchrum piumquespectaculum nostrarum mentium oculisingeritur. Denique illud innuitur quodexstinctam in sepulcro jacentem humanitatisChristi substantiam de supernis aspirans ignea

divinitatis potentia rursus animavit, et sicut vere rutilans ignis, gloria beatae resurrectionishac nocte in perpetuum nobis gaudium feliciterilluxit.

Item eodem igne consecrati cerei cuncti, qui inEcclesia sunt, illuminari debent cereoli. Quodcum fit, opportune nobis illud in mentemsubvenit quod Dominus noster ea die, quaresurrexit, cum esset sero, stans in medio

discipulorum suorum, manusque et latusostendens eis, insufflavit et dixit eis:

“Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX).”

Page 650: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 650/1271

 Illic enim coepit ille hominibus dari ignis, quemper hunc visibilem ignem constat significariquem venit ipse mittere in terram et voluit vehementer accendi (Luc. XII).

Page 651: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 651/1271

CAPUT XXX. Cur diaconus cereum benedicat.

Hic ipsa rei novitas admonet, ut quaeratur curtantae materiae, tantae dignitatis benedictionem super cereum pronuntietdiaconus, praesente sacerdote vel etiampontifice, sacrisque indutum vestibus causamanifesta sese offert quaerentibus. Constat

enim, quia bonum sanctae resurrectionisChristi nuntium per minorem sextum id est permulieres, sanctis apostolis flentibus etlugentibus, evangelizatum est (Luc. XXIII). Hocautem tam rationabili divinitatis dispositione

actum est ut inter illa quae significative fiunt inEcclesia, memoriale suum omnino jure haberedebeat. Nam, quia mulier a diabolo missa viromortem obtulit, pulchre sexus idem a redivivoChristo missus, virili sexui vitam evangelizavit

Recte itaque gradus inferioris minister, tamdulci, tam pulchra, tamque melliflua cerei benedictione, tantae solemnitatis nostraegaudium inchoat, quia per inferiorem sexum

Page 652: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 652/1271

tam jucundum, tamque pium Dominicaeresurrectionis miraculum, viris non quibuslibetsed ipsis apostolis annuntiatum est.

Page 653: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 653/1271

CAPUT XXXI. Cur ad benedicendum cereumquoque portat incensum.

Cumque diaconus cum caeteris subministris ad benedicendum accedit, frustula quoqueportantur incensi, ut cruciculae, quae cereoinsculpta est, offerendo infigat. Et hoc quoquead causam praedictam respicit. Illae namque

mulieres, quae mortuum quaerebant Dominumet vivum videre meruerunt, aromata ferebantsicut evangelista refert:

“Maria Magdalena, et Maria Jacobi et Salome

emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum(Marc. XVI).”

Page 654: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 654/1271

CAPUT XXXII. Cur dicatur, vel sit sacrificium vespertinum.

Offerens igitur incensum dicit: In hujus igiturnoctis gratia suscipe, sancte Pater, incensi hujussacrificium vespertinum. Vespertinum essesacrificium totumque, ad vesperam Sabbati,

“quae lucescit in prima Sabbati (MatthXXVIII),”

diei praesentis pertinere officium, clarum estCur autem haec sacrosancta solemnitas

utrumque, scilicet, matutinum et vespertinumhabeat sacrificium, supradictis ex causis colligipotest. Supra namque dictum est, duabus excausis praesentem splendere solemnitatemscilicet ex redemptione animarum, quae die

Parasceves morte Christi parta est, et exresurrectione mortuorum, quae illo resurgenteprima Sabbati confirmata est. Constat autemquod idem resurrectionis nostrae auctor

Page 655: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 655/1271

imminente vespera, caput inclinans tradiditspiritum (Joan. XIX), et hora, qua primus Adam requisitus, clamante Domino et dicente:

“Ubi es Adam (Gen. III),”

inobediens deprehensus est, eadem hicsecundus Adam consummata passione sua

clamans et dicens:

“In manus tuas commendo spiritum meum(Luc. XXV),”

obediens inventus est. Oblaturi igitursacrificium matutinum pro eo quod hic Lucifermatutinus, resurrectionis primogenitus, diemnobis aeternitatis resurgendo aperuitSacrificium quoque vespertinum primum

offerimus pro eo, quod, ut dictum estimminente vespera, spiritum tradens, eamdem vesperam sua morte fecit memorabilem, sed

Page 656: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 656/1271

ejus celebritas dilata, ut dictum est, etcompetenter in hanc transposita est.

Page 657: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 657/1271

CAPUT XXXIII. De baptismo.

 Aequa victoriae lex est inter homines, utquicunque ante bellum fuerant victi, post bellum cedant in jus dominationemque victorismittanturque legati in universam victipotestatem, qui victum esse priorem tyrannumannuntient, titulosque victoris recipiendos

ostendant, et ejus jura praedicent. Unde et ipseDominus, qui ad debellandum humani generisinimicum venerat, dicit in Evangelio:

“Cum fortis armatus custodit atrium suum, in

pace sunt omnia quae possidet: si autem fortiorillo superveniens vicerit eum, universa armaejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejusdistribuet (Luc. XI).”

Hac nocte adversus illum fortem armatumscilicet diabolum, fortior superveniens FiliusDei, crucisque vexillum ejus bellator inferensipsum cepit, alligavit, arma ejus abstulit et

Page 658: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 658/1271

spolia paradiso reddidit. Ille tam fortis, quiuniversam terram conculcavit, hamo cruciscaptus est, quia, dum fragilitatem carnis inChristo morte appetiit, divinitatis aculeotransfixus est. Recte igitur hac eadem noctecelebratur baptismi sacramentum, quoconstanter adversus victi potestatem iniquameunt sacerdotes nostri, legati utique victoriosi

regis Christi, titulosque victoriae proferentes victi abrenuntiationem, victorisque abhominibus exigunt professionem. De cujusmagnitudine sacramenti aliqua debere dicitempus et officii ejus ordo nunc exigit, atque in

primis dicendum videtur, quomodo, vel quidmors Christi per baptismum operetur in nobisConsequens enim esse videretur, ut quomodopropter peccatum mortales facti sumus, inremissionem autem peccatorum baptizamur

 jam post baptismum immortales existeremus.

Page 659: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 659/1271

CAPUT XXXIV. Quomodo, vel quid per baptismum mors Christi operetur in nobis.

Paulus apostolus dicit:

“An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizatisumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizatisumus? Consepulti enim sumus cum illo per

 baptismum in mortem ut, quomodo surrexitChristus a mortuis per gloriam Patris, ita et nosin novitate vitae ambulemus (Rom. VI).”

Hic patenter ostendit lucrosam commutationem

factam esse nostrae duplicis ac sempiternaemortis, cui juste fueramus addicti, scilicet, utper baptismum cum Christo injustae mortiaddicto morientes, mori ultra non debeamusIdcirco namque mortuus mortis suae fluvium

scilicet sanguinem et aquam de latere suoChristus effudit, ut non deesset nobis, in quoejusdem mortis suae possemus participes fieriet sic a nostra liberari. Valde namque repugnat

Page 660: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 660/1271

 justitiae, et cum justo Christo mori et cumpeccatore diabolo damnari. Sed non eadem justitia pariter et hoc admittit, ut

“quicunque in morte Christi Jesu baptizatisumus,”

statim quoque a morte corporis liberi simus

Nam in baptismo unius simplae mortis Christiquam suscepit, similitudo est. Nos autemduplam, scilicet, corporis et animae mortemdebentes baptismi subimus remedium. Igiturpropter unam Christi mortem, cujus

similitudini complantati facti sumus (ibid.)unam a nobis mortem, quae erat animaesalvatrix, gratia depulit, aliam vero quaecorporis est, justitiae censura reservavit.

“Corpus quidem, inquit apostolus, mortuum,”

id est, certissime moriturum est,

Page 661: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 661/1271

“propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem (Rom. VIII).”

Sed habent spei suae consolationem ipsaquoque baptizatorum corpora,

“quia quorum spiritus nunc vivit propter justificationem,”

ipsa quoque immutabuntur per resurrectionemid est fient impassibilia, quando absorbebitur idquod mortale est a vita (II Cor. V). Nec hocdictum est, quod ideo resurrectio consequatur

quia baptizati sumus, alioqui quicunque non baptizantur, non resurgerent, sed quia baptizatisumus, praemium recipiet fides, ut cum omnesmortui resurgant, soli immutentur fideles.

“Omnes quidem, inquit, resurgemus, sed nonomnes immutabimur.”

Page 662: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 662/1271

Canet enim tuba, et mortui resurgentincorrupti,

“id est immortales effecti,”

et nos immutabimur (I Cor. XV), id estimpassibilitatem quoque obtinebimus, quaeinfidelium non erit. Nam

“qui mala egerunt, procedent in resurrectionem judicii (Joan. V).”

Nunc ergo praesentem accepimus in baptismo

spiritus justificationem, futurae veroimmutationis spem. Et sicut praecedens morsanimae causa exstitit corporeae mortisomniumque corruptionum carnis, sic nunc vita vel justificatio spiritus, quo in baptismo

reviviscimus, causa efficiens erit inresurrectione, ut immutemur, id estimpassibiles simus. De morte vero corporisargumentandum non est, quod consequenter et

Page 663: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 663/1271

ipsam baptismi virtus absorbere debueritQuamvis enim et haec ab originali peccatoquod in baptismo deletur, initium acceperitmodo tamen diverso mors utraque peccantihomini accidit. Nam mortem quidem animaecontumax divinitatis appetitus intulit, corporiautem materiam semper vivendi, subveniendopotius quam persequendo Deus abstulit:

“Ecce, inquiens, Adam quasi unus ex nobisfactus est, sciens bonum et malum; nunc ergo videte ne forte mittat manum suam, et sumat deligno vitae, et vivat in aeternum (Gen. III).”

 Videntur haec iram sonare vel vindictam, sed, sirecte considerentur, verba sunt paternaeprovidentiae, nosque jam tunc a longecircumvolantis quaedam praeparatio

misericordiae. Quid enim esset jam vitiatohomini vita aeterna, nisi aeterna miseria? QuodPlotinus quoque gentilium quidamphilosophorum recte, Augustino teste

Page 664: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 664/1271

intellexisse laudatur. Nam, cum de humanisanimis ageret:

“Pater, inquit, misericors mortalia illis vinculafaciebat.”

Ita hoc ipsum, ait Augustinus, quod mortalessunt homines corpore, ad misericordiam Dei

Patris pertinere arbitratus est, ne hujus vitaemiseria semper tenerentur. Tunc enim adaemonibus quid differrent? Nunc autem longedifferunt, quia cum sit Dei beata aeternitas, velaeterna beatitudo, daemonum autem misera

aeternitas, vel aeterna miseria, homo, cujus estmiseria mortalis vel mortalitas misera, a Deiquidem beatitudine cecidit, sed usque addaemonum miseriam non pervenit, providentemisericordi Deo ac dicente:

“Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat inaeternum.”

Page 665: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 665/1271

Non ergo conquestione ulla ventilandumarbitramur, cur in baptismo nostra corporeamors non deleatur, quin potius viro fidelioptanda est ut veniat, et tanquam misericordiaeprofectus, animam a miseria vitae praesentisabsolvat.

“Non enim est quasi homo ut mentiatur, neque

ut filius hominis ut mutetur (Num. XXIII).”

Unius ejusdemque gratiae propositum, quodtunc incoepit, quando hominem immortalemesse vetuit, nunc in fide baptismatis ostendit

perficiet autem in die resurrectionis.

Page 666: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 666/1271

CAPUT XXXV. Quod juxta sententiam Domininullus unquam, nisi renatus ex aqua et Spiritusancto, regnum Dei introierit, et quod illa horaqua Dominus noster sanguinem et aquam delatere suo fuderit, universa Ecclesia, quae jamerat vel fuerat ab origine mundi usque adlatronem, qui in cruce confessus est, baptizatasit.

Tantum autem, tamque necessarium est baptismi sacramentum, ut sine illo, juxtasententiam Domini, non possit quis videreregnum Dei (Joan. III). Hic jam de illo latrone

quaeri potest, cui confitenti in cruce et dicenti:

“Memento mei, Domine, dum veneris inregnum tuum; Amen dico tibi, inquit Dominusquia hodie mecum eris in paradiso (Luc

XXIII).”

Page 667: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 667/1271

Hic enim secundum regulam, qua singuli baptizamur nos, baptizatus non est. Quomodoergo defenditur illa Domini sententia, dicentis:

“Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritusancto non potest videre regnum Dei?”

(Joan III.) Sed, si de hujusmodi permovemur

angustus est adhuc cordis nostri intellectusclaramque majestatem sacri baptismatisnondum satis apertis intuemur oculis. Solumrivum, quem ad nos, qui foris eramus, Christusemisit, dicens discipulis suis:

“Euntes docete omnes gentes, baptizantes eosin nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti(Matth. XXVIII),”

solum, inquam, rivum sacri baptismatis, qui adnos exivit, attendimus, ipsumque fontemdomus David (Zach. XIII), ubi quando, velquantum, priusquam ad nos derivaretur

Page 668: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 668/1271

inundaverit, minus diligenter animadvertimus At ille fons salutaris universae Ecclesiae, quaeab initio per sex mundi aetates collecta, propteroriginale peccatum ab ingressu paradisiarcebatur, cunctisque qui adhuc viventes jamcorpore erant ejusdem Ecclesiae, Dominumnostrum audiendo ipsumque fideliter sequendouniversae, inquam, Ecclesiae ab Adam usque ad

latronem supradictum, fons ille baptismisalutaris mundavit: qua hora patefacto lanceamilitis Christi latere, sanguis et aqua prorupit(Joan. XIX). Ibi pariter totam Ecclesiam, quae jam erat, vel ab initio mundi fuerat,

“lavit Christus a peccatis ejus in sanguine suout exhiberet sibi sponsam gloriosam, nonhabentem maculam aut rugam (Ephes. V). ”

Nam ex quo primi parentis peccato maculata, etpropter hoc in medio corruptionum veterascens, corrugata est vel, ut Isaiae verbisutar,

Page 669: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 669/1271

 “ex quo bibit de manu Domini calicem irae ejuset usque ad fundum calicem soporis bibit, etpotavit usque ad feces (Isa. LI),”

non fuit, ut idem ait propheta, qui suscitareteam ex omnibus filiis, quos genuit, et non fuit,qui apprehenderet manum ejus ex omnibus

filiis, quos enutrivit. Filii tui, inquit,

“projecti sunt, dormierunt in capite omniumplatearum, sicut bestia illaqueata (ibid.).”

Quamvis enim idem salutiferae curationisauxilium, circumcisio in lege contra originalispeccati vulnus tunc ageret, quod nunc baptismus agere, revelatae gratiae temporeconsuevit, hoc omnino exceptum est, quod

regni coelestis januam necdum intrarepoterant; tantum in sinu Abrahae post mortem beata spe conselati, supernae pacis ingressum

Page 670: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 670/1271

feliciter exspectabant, donec adveniret ipse, quiin eodem propheta post pauca loquitur:

“Propter hoc sciet populus meus nomen meumin die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecceadsum (Isa. LII).”

Et paulo post idem propheta de eodem:

“Iste, inquit, asperget multas gentes (ibid.).”

De qua aspersione loquitur Ecclesia per osDavid, qui ex supradictis Ecclesiae filiis

antiquae unus erat:

“Asperges me, inquit, hyssopo et mundaborlavabis me et super nivem deal babor (Psal. L).”

Per hyssopum, quae herba humilis estnasciturque in petrosis locis, et bibita tumorempulmonis deponit, de qua in lege quoquepraeceptum erat, ut fasciculo hyssopi intincto in

Page 671: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 671/1271

sanguine victimae aspergerentur leprosi et sicmundarentur (Levit. XIV; Num. XIX), perhyssopum, inquam, herbam humilem atquesalubrem, passionis Christi significathumilitatem, qua aspergenda, lavanda et supernivem dealbanda erat ipsa, quae per David hocloquitur, Ecclesia. Hinc et propheta Zachariascum dixisset de ingressu ejus, quo in civitatem

Hierusalem passurus intravit:

“Ipse pauper et ascendens super asinam, etsuper pullum filium asinae (Zach. IX),”

post pusillum conversus ad ipsum:

“Tu quoque, inquit, in sanguine testamenti tuiemisisti vinctos tuos de lacu, in quo non estaqua (ibid.),”

id est, in sanguine passionis tuae eos, qui vinctiin carcere tenebantur inferni, in quo non estulla misericordia, tua clementia liberasti. Hanc

Page 672: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 672/1271

autem munitionem, ad quam per eumdemprophetam eosdem vinctos cohortaturDominus, statim adjungens:

“Convertimini ad munitionem vincti spei(ibid.),”

non aliam debemus accipere, nisi habitationem

paradisi, in quam primus cum Domino latroingressus est.

Baptizatus ergo Jesus in passione sua, de qua etipse dixerat:

“Baptismo autem habeo baptizari, et quomodocoartor usque dum perficiatur (Luc. XII),”

qua hora sanguinem et aquam de latere suo

profudit, eadem hora totum corpus ejus, quodest Ecclesia, quantacunque ab initio mundiusque in eamdem horam concreverat, semelsimulque baptizata est, et aspersa hyssopo, ut

Page 673: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 673/1271

supra dictum est, mundata est, et tota supernivem dealbata est. Propter eos autem qui foriserant, nec adhuc ejusdem Ecclesiae corpori perfidem uniti fuerant, idcirco non eos ille fluctusattigerat, nec enim baptizatur quis, priusquamejusdem baptismi fidem habeat: propter eosinquam, positum est quasi ante fores ejusdemEcclesiae derivatum baptismi sacramentum, ut

quicunque Judaeorum sive gentilium Ecclesiamingredi cupiunt, baptizentur, quia Ecclesia ipsa baptizata est. Inde est quod singulariter Paulumquidem legimus baptizatum (Act. IX), videlicetquia quando universaliter, ut dictum est

Ecclesia baptizata est, ipse in corpore ejusdemEcclesiae nondum erat, sed in SynagogaSatanae, quae Christum caput Ecclesiaecrucifixerat. Petrum, vel quemlibet caeterorumqui Christo adhaeserant, baptizatos singulariter

non legimus: nec ipse Augustinus reperirepotuit in epistola, quam ad Seleuciaminterrogatus de baptismo apostolorum scripsitNam ante passionem suam Jesus, inquit

Page 674: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 674/1271

evangelista, non baptizabat, sed discipuli ejus(Joan. IV). Quomodo autem baptizabantdiscipuli ejus, nisi quemadmodum et discipuliJoannis, videlicet, in poenitentiam? Siquidem etRomana papae Leonis auctoritas ex evangelicaserie comprobat, quia baptizandi regula antepassionem Domini data non fuerat, sed postpassionem ac resurrectionem ejus ab ipso data

est, dicente:

“Euntes docete omnes gentes, baptizantes eosin nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti(Matth. XXVIII).”

Caeterum de his viderit quisque, quid sentiatutrum eos rebaptizatos esse asserat. De latronesupradicto illud nemo est qui dubitet, quin cumDomino paradisum ingressus sit; et tamen non

nisi in universali Ecclesia simul illo qui de latereDomini effluxit, flumine praesentialiter baptizatus est: Baptizata quippe, ut saepedictum est, tunc est omnis, quae super terram

Page 675: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 675/1271

 vel subtus terram erat Ecclesia, sicque demortui Christi latere renata sicut de lateredormientis Adae fabricata est Eva (Gen. II)Nam, sicut costa Adae causa materialis exstititunde formaretur Eva, sic fluvius ille, qui delatere Christi fluxit, causa fuit effectiva, utparadiso vel coelo, Christique spiritualiconjugio sancta ejus sponsa renasceretur

Ecclesia. Siquidem nullus adhuc de omni generehumano regnum Dei viderat. Dixerat autemipse absque ulla exceptione, tam praeteritorumquam praesentium vel futurorum: quia

“nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritusancto, non potest videre regnum Dei (JoanIII).”

Omnes igitur oportuit renasci, omnem

Ecclesiam veterum pariter ac novorum, quiafuerat in praevaricatione primi Adae generataoportuit in fide secundi Adae regenerari, utposset videre regnum Dei.

Page 676: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 676/1271

CAPUT XXXVI. Cur nulli veterum sanctorumsua tristitia suffecerit, ut per eam illic, undeprimus homo lapsus est, posset restitui absque baptismo sanguinis Christi.

Miretur aliquis cur hactenus nemo justorumnemo sanctorum patriarcharum autprophetarum, nec ipse pater Abraham, cui

primo contra spem in spem credenti fides ad justitiam reputata est (Rom. IV), quique obejsudem fidei meritum amicus Dei appellatusest (Jac. II), per laudabilem justitiam saltem inseipso, delere peccatum originale, seque

paradiso restituere potuerit. Sed de hocprofecto, quicunque divini vel etiam humani juris peritiam habet, minime miratur. Reusenim et condemnati capitis servus quomodoredimet caput suum, si nihil addat ad servitium,

 vel etiam minuat, quod debuerat ante reatum Aliis enim et minoribus debitis alia majoradebita non redimuntur. Verbi gratia: Homo illequi descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et

Page 677: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 677/1271

incidit in latrones (Luc. X), debebat regi suoHierosolymitano decem millia talenta (quisenim aestimare possit quantum creatura debeatCreatori?) eratque dives et inclytus in illacivitate, nec illi tanti debiti persolvendi facultasdeerat. Praemonitus fuerat ab illo domino suout esset fidelis ac subditus, praeceptumqueacceperat, quo non difficulter observare, tunc

demum emeritus jure altioris dignitatis gradupromoveretur. At ille ab anathematizatoprincipe Hiericho domini sui inimico, speregnandi sollicitatus ut descenderet, et tanquamregnare idoneus servire comtemneret

descendit, secumque omne domini sui debitumabstulit: statimque ab illo deceptore spoliatuset plagis impositis, semivivus relictus est. Hicproditor jacens in Hiericho, qui antequamtransfugeret decem millia talenta debebat

nunquid pro satisfactione centum offerensdenarios, debitum omne rependit, suis quoquemedetur plagis, proditionisque opprobriumdiluit, ut infamis inter famosos proceres in illa

Page 678: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 678/1271

regali sedet curia? Imo bene ac misericorditercum illo agitur, si tantum in illa civitate velcuria non receptus, non etiam ignibus exuratur vel alia poena funditus a vita, qua indignus estextrudatur. Bene ergo cum Abraham, et Isaacet Jacob, vel quolibet justo egit clemensDivinitas, quod a paradiso exclusus, non etiaminferni cruciabatur ignibus, sed in pace

collocatus, illum exspectabat legislatorem, qui veniens benedictionem daret,

“ut videretur Deus deorum in Sion (PsalLXXXIII).”

Quidquid enim fidelis servitii Deo quilibet justus obtulit, tantum erat ad comparationemejus laudis et glorificationis, quam homoconditus in paradiso suo debuerat Creatori

quantum ii compares centum denarios decemmillibus talentis. Unde ergo peccatum quoqueoriginale redimeret? Ad hoc etiam accedebatquod vita haec misera sine actualibus quoque

Page 679: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 679/1271

peccatis saltem levibus, sicut nunc, ita et tunctransigi omnino non poterat. Non ergo summaeDei justitiae congruebat, qui in hoc terrestrisanctuario suo maculatum quidpiam sibi offerriprohibet, ut in illis coelestibus sanctissanctorum aliquid nisi immaculatumsusciperet, et inemendatam humanamcreaturam angelicae dignitati penitus

incorruptae coaequaret: fieretque injustus, sicutet justus, et clarissima coeli respublica taliinordinatione confunderetur.

Et ne forte, quod absit! judicia Dei

reprehendamus cum his qui juxta Ezechielemintra se parabolam vertebant, dicentes:

“Patres comederunt uvam acerbam, et dentesfiliorum obstupescunt (Ezech. XVIII),”

libet propositam similitudinem, quoniam exEvangelica parabola est, adhuc secundumhumanae legis aequitatem persequi, quoniam

Page 680: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 680/1271

homines sunt, qui reprehendunt judicia Dei Audiant hoc et respondeant mundanae legisaequi censores, et divini examinis iniquireprehensores. Supradictus homo, postquamdescendit in Hiericho, genuit, sicut Scripturarefert, ad imaginem et similitudinem suamfilios et filias (Gen. V). Quid namque est, quodait,

“Genuit Adam ad imaginem et similitudinemsuam?”

Hoc utique voluit intelligi, quod a latronibus

despoliatus ut supra dictum est, genuit nudosplagatus morbidos, semivivus et ipsossemivivos. Vitiatae namque succus radicisnihilominus vitiose in fructibus erupit. Et quod valde dolendum est, sicut spoliatus et semivivus

multo plures generavit, quam generaredebuerat, si in priori sanitate custos paradisifidelis et obediens permansisset; Tunc enim exillo soli nascerentur hi, qui ad vitam

Page 681: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 681/1271

praeordinati sunt, quippe nunc per Christigratiam ad eamdem revocantur vitam. Nampropter peccatum,

“Maledicta, inquit Deus, terra in opere tuo: cumoperatus fueris eam, non dabit fructus suos, sedspinas et tribulos germinabit tibi (Gen. V).”

Cui terrae, scilicet, mulieri:

“Multiplicabo, inquit, aerumnas tuas etconceptus tuos (ibid.).”

Multiplices itaque conceptus de terra carnisquae propter superbiam, qua Divinitatemappetivit, luxuriae subjecta est, tanquamtribulorum et spinarum densitas, excreveruntsuper numerum: tanti nascuntur reprobi, ut ad

comparationem illorum pauci sint electi (MatthXX). Dicant nunc hominis illius filii, qui omnesin Hiericho nati sunt: hominis, inquam, quicivitatem Hierusalem, quia sponte dereliquit

Page 682: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 682/1271

 juste perdidit: dicant, utrum jure haereditariocivitatem eamdem reposcant, legaliter patriadjudicatam: Dicant, inquam, legisperiti, in quaRomanorum seu barbarorum curia simile quid judicare praesumant.

Sed dicet aliquis: Dominus ipse, cujus in ore lexclementiae est,

“Filius, inquit, non portabit iniquitatem patriset pater non portabit iniquitatem filii (EzechXVIII).”

Bene. Sed rursum alius Propheta dicit:

“Patres nostri peccaverunt et non sunt, nosautem iniquitates eorum portavimus (Thren V).”

Et Moses ad Deum:

Page 683: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 683/1271

“Qui reddis, inquit, peccata patrum in filios intertiam et quartam generationem (Exod. XX).”

Quapropter quaerenda est earum consonantiatibiarum: quia, cum spiritus illas unus idemqueperflaverit, in ipsis dissonantia non debetintelligi. Videlicet portant iniquitatem patrumfilii qui sequuntur. Dicis itaque mihi: Abraham

Isaac et caeteri justi non sunt secuti primoruminiquitatem parentum, sed omni testimoniofidei probati inventi sunt (Hebr. XI). Fateamurigitur quia nec portare debuerunt, verumtamenin quantum non secuti sunt. Et qui omnino non

secutus est, Christus Deus carnem habens excarne Adam, et ossa ex ossibus Adam, omninonec portare debuit. At illi quam longe ab illaparentum iniquitate in altitudinem justititaeprovecti sunt. Unus ex praecipuis Isaias dicit:

“Facti sumus ut immundi nos omnes, justitiaenostrae sicut pannus menstruatae (Isa. VI).”

Page 684: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 684/1271

Non igitur aequum erat ut illorum justitiaquoniam menstruata erat, coeleste sanctuariumintroiret, donec fons ille domus David, fons baptismi, de quo nunc sermo est, juxtaprophetam Zachariam in ablutionemmenstruatae pateret (Zach. XIII), videlicetlancea aperiente latus Domini crucifixi. Interimillis ampla merces, et omnem illorum justitiam

supergrediens erat apud inferos praesensrequies, et futurae per Christum glorificationissecura et beata spes. Gratias misericordi Dei justitiae, et justae Dei misericordiae, qui sicadversatus est ut subveniret, sic percussit ut

sanaret (Isa. XIX), et juxta illud Psalmistae:

“Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitiaet pax osculatae sunt (Psal. LXXXIV),”

sic veritatem et justitiam adversus culpamexercuit, ut misericordiam et pacem reservarethomini. Nam quia satisfactionem pro culpa nonnisi homo debebat, et non nisi Deus perficere

Page 685: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 685/1271

poterat, Deus homo factus est, quatenus unusidemque Christus, et verus Deus ab homineexigeret, et ut verus homo persolveret.

Igitur, sicut supra dicere coepimus, utparticipatione mortis Christi justificaremur,

“in morte ipsius baptizati sumus, consepulti

cum illo per baptismum in mortem, utquomodo surrexit Christus a mortuis pergloriam Patris, ita nos in novitate vitaeambulemus (Rom. VIII),”

de cujus renovationis sacramento vel ordinequi post supra memoratam cereiconsecrationem celebratur, jam dictum est.

Page 686: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 686/1271

LIBER SEPTIMUS

CAPUT PRIMUM. De ordine ejusdem baptismi.

Ea quae in baptismo celebrantur, quaedicuntur, quae aguntur, crimina sunt illapropter quae tanquam maleficia martyresaccusabantur, rapiebantur, occidebantur

Diabolus enim, cui per Christianae fideiprofessionem in sacro fonte renuntiatur, inquem judiciales sententiae proferuntur, habensiram magnam. saeviebat in cordibus impiorumet tuba divini nominis offensus, illorum

caecitate et insania pro suis adversus Deumarmis utebatur, et sicut in Apocalypsi legitur(Apoc. VIII), qui canente tuba magnus monsardens iracundia, confugiebat in profundumcordis impiorum, et divinis exorcismis, per quos

ejectus fuerat, maleficii crimen effingens, legesecontra dictabat. Sed vos testes mei (Isa. XLIII)dicit Dominus videlicet quia nihil malae artisnos a bono magistro didicisse, optime conscii

Page 687: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 687/1271

sumus. In his igitur quae dicuntur vel aguntur virtutem qua diabolus damnatur et confodituradmoto fidei speculo contemplemur.

Page 688: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 688/1271

CAPUT II. Quod lectiones et tractus praesentisdiei ad baptismi pertineant sacramentum.

In primis lectiones de Veteri Testamento adNovum hoc sacramentum pertinentes legunturet cantica similiter, id est tractus ad idemrespondentes, succinuntur. Difficile namque estnumerare, quam familiare, quam frequens

Spiritu sancto fuerit, etiam ante adventumChristi maxime circa aquas operari, et mysticisdictis aut factis gratiam praesignare baptismatis. Inde ergo lectiones sacrae baptismo congruentes, ad instructionem

 baptizandorum solemniter recitantur. Et sicutservus Abrahae missus, ut filio domini sui Isaacuxorem acciperet, Sara matre ejus mortuaRebeccam invenit ad fontem aquae, et inauresdedit ad ornandum faciem ejus, et armillas in

manibus et ita praeornatam adduxit ad Isaac(Genes. XXIV): sic legati Dei Patris, id estsacerdotes ejus ad fontes baptismi venientesnovam sponsam, id est, novam plebem Christo

Page 689: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 689/1271

Filio ejusdem Antiqui dierum, per fideidoctrinam acquirunt. Adjuravit enim eos DeusPater charitate magna, coaeterni sibi Verbiincarnationem exhibens, cujus in typum illesenex Abraham praedictum servum adjuravitsuper femur suum: et ipsi quoque fueruntsecum de omnibus bonis domini sui, quiadivites facti sunt in verbo et in omni scientia (I

Cor. XV), magnarumque operatione virtutumadjuravit, inquam, eos Deus Pater ut filio suo vero Isaac, id est, risui vel gaudio nostro novamsponsam Ecclesiam de gentibus accipiant: quiamortua est, quae secundum carnem illum

genuit, Synagoga mater ejus, et ejusdem filii suiquem occidit, enecata est sanguine, quia dixit:

“Sanguis ejus super nos et super filios nostros(Matth. XXVII).”

Dum ergo lectiones sacras baptizandisrecitamus, quasi Rebeccam, quae interpretaturobedentia, servus Abrahae ad fontem aquae

Page 690: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 690/1271

alloquitur, datque inaures, id est fideidoctrinam, quae obedientem bene praeornataurem. Accipit illa et armillas in manibus, dumquod credit in mortificatione suae carnisoperatur, propter quod et in morte Christi baptizatam se esse meminit. Nec mora, libenterad Isaac contendit, obliviscens populum suumet domum Patris sui (Psal. XLIV), totamque

expeditam coelestibus praebens nuptiis.

Page 691: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 691/1271

CAPUT III. De lectione prima quid ad baptismum pertineat.

Illa, quae prima ponitur lectio, libri Genesis, Inprincipio creavit Deus coelum et terramfortasse quaerat aliquis quid ad baptismipertineat sacramentum. Et qui tanis est, quasiclausus adhuc sacculus est, qui antequam

excutiatur non apparet quid in illo contineaturSed prophetae quorum Moses primus velmaximus est, jam excussi sunt, ut inde, quaeclausa et operta sacramenta continebantmanifesta procederent. Quod quia primitus

apostoli fecerunt, ipsi namque primi postChristum quasi excutiendo nobis prophetasaperuerunt, idcirco dicuntur in psalmo

“filii excussorum (Psal. CXXVI).”

Et haec maxime lectio jam a magnis, et fortibus viris excussa et exposita est, a quibus et vocaturhexameron, id est, opus sex dierum. De quorum

Page 692: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 692/1271

dictis si omnia congregarentur, quae ad baptismi pertinent sacramentum, nimiaprolixitas praesenti loco magnum afferretfastidium. Breviter ergo dicendum, quiamaxime ex hoc praeclarum baptismo Christiperhibet testimonium, quod ait: Et Spiritus Deiferebatur super aquas, simulque divini nominisin quo baptizamur, id est, sanctae Trinitatis

semel et iterum evidens personat oraculum. Ait:

“In principio creavit Deus coelum et terram(Gen. I).”

Quod aliud principium intelligendumputabimus, nisi filium? Ipse enim de seipsointerrogantibus Judaeis quis esset:

“Principium, ait, qui et loquor vobis (Joan

 VIII).”

Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deuscoelum et terram.

Page 693: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 693/1271

 “Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I),”

sicut Joannes evangelista narrat,

“et sine ipso factum ctum est nihil.”

Nam procul dubio in Dei nomine Pater, in

Principii nomine Filius intelligendus estProfecto, cum dixisset: In principio fecit Deuscoelum et terram (Gen. I), subsecutus adjunxitEt Spiritus Dei ferebatur super aquas (ibid.)qui tertia est in Trinitate persona.

Item in eadem lectione: Faciamus hominem adimaginem et similitudinem nostram (ibid.)Unde Gregorius:

“Cuncta, inquit, dixit Deus et facta sunt.”

Cum vero facere hominem decernit, hoc quodreverenter pensandum est praemittit, dicens

Page 694: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 694/1271

Faciamus hominem ad imaginem etsimilitudinem nostram, ut videlicet quiarationalis creatura condebatur, quasi cumconsilio facta videretur, quasi per studium deterra plasmatur, et inspiratione conditoris in virtutem vitalis spiritus exigitur, ut scilicet nonper jussionis vocem, sed per dignitatemoperationis existeret, qui per imaginem Dei

fiebat. De eo, quod supra dictum: Et SpiritusDei ferebatur super aquas, et de similitudinequae hic posita est: Faciamus hominem adimaginem et similitudinem nostram, plusaliquid eloqui praesenti negotio competit. Nam

 vere idcirco nunc Spiritus sanctus fertur superaquas, ut similitudinem Dei, quae in homineper peccatum abolita fuerat, per regenerantem baptismi gratiam restituat. Quod ut commodiusfieri possit, dicendum prius est quae inter

imaginem similitudinemque Dei distantia sit.

Page 695: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 695/1271

CAPUT IV. Quae imaginis et similitudinis Deidistantia sit et quod non imaginem, sedsimilitudinem homo peccando perdidit, adquam reformatur per baptismum Christi.

 Ad imaginem Dei homo factus est, in eo quodrationalis est, ad similitudinem vero in eo quoddivinae bonitatis imitator conditus est. Imago

namque Dei vel figura substantiae ejus (HebrI), sicut Apostolus ait, filius est: bonitas autem vel charitas Dei et imaginis ejus, Spiritussanctus est. Et idcirco non est dictum: Faciamushominem ad similitudinem et imaginem meam

sed, ad imaginem et similitudinem nostramquia similitudo non unius tantum, sed duarumpersonarum, scilicet, Patris et Filii est, imagoautem non duarum, sed unius, scilicet Patrisest. Filius namque Patris tantum, non etiam

Spiritus sancti filius est. Spiritus autem sanctusnon solum Patris, sed et Filii Spiritus est. Potuitautem creatura rationalis amittere id quod adsimilitudinem Dei facta est, non potuit vero eo

Page 696: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 696/1271

carere quod ad imaginem Dei condita estQuare? quia videlicet, divinae bonitatis imitatioper quam Dei similitudo retinetur, creaturaequoque voluntatem exigit; rationalitas autemquae impressione imaginis Dei humanaeanimae insculpta est, a sola Creatoris arteprocessit.

Igitur, ut similitudinem Dei, quam nostra voluntate perdidimus, nostra nihilominus voluntate recuperare possimus, bonitas DeiSpiritus sanctus illuc usque descendit, quopervenire nos facile possumus, dum superfertur

aquis, quae praesto sunt, de nostro solam voluntatem postulans, caetera gratis omniaprocurans. Nam et aquam illam, quae demortuo Christi corpore profluxit, ipse creavitqui corpus ipsum Christi de nostrae aqua

naturae fotu suo concrescere fecit, sicuthabemus in symbolo: Et incarnatus est deSpiritu sancto vel in Evangelio:

Page 697: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 697/1271

“Quod enim in ea natum, est de Spiritu sancto(Matth. I),”

et qui in mundi creatione, ut in praesentilectione scriptum est, superferebatur aquis, inmodum volucris, ut ait Hieronymus, ova suacalore animantis ipse nunc superfertur aquis baptismi, ut ingredientes sub gratiam suam

confovens, in veram regeneraret vitamexpandens alas suas, et assumens eos atqueportans in humeris suis (Deut. XXXII). Et siopus est ut amplius appropinquet alicui, id estsi ab aquis arceatur aliquis, ut volens ad illas

pervenire non possit, sicut arcebatur Cornelius(Act. X), Judaeis prohibentibus gentiles recipi vel sicut multi Christum in persecutioneconfitentes, necdum baptizati, ad aquaspervenire non poterant, aretati carceribus et

 vinculis praepediti. Si, inquam, opus sit, propteraliquid hujusmodi, tunc demum advolat matergratiae Dei, suasque ultra nidum aquarum alasextendit; sicut adhuc loquente Petro cecidit

Page 698: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 698/1271

Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum, et erant loquentes linguis etmagnificantes Deum (Act. X).

Page 699: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 699/1271

CAPUT V. Quod martyres baptismum nonconsecuti, recte dicantur in sanguine et mortesua baptizati.

Sed illos, tanto defensore tutos, jussit Petrusaqua baptizari in nomine Patris et Filii etSpiritus sancti; multi autem persecutionisarticulo praeoccupati sine aquae baptismo

suppliciis affecti, pro Christo consummati suntQuid ergo? Nunquid hi baptizati sunt? Imotanto majorem gratiam prae illis, qui in paceEcclesiae moriuntur, assecuti sunt, quantograviori dispendio morti et sanguini Christi

communicaverunt. Nam in baptismo communitantum similitudo mortis est, sicut ait Apostolus:

“Si enim complantati facti sumus similitudini

mortis ejus, simul et resurrectionis erimus(Rom. VI),”

Page 700: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 700/1271

in martyrio autem ipsa mors. Quod simartyrium baptismus non esset, nunquamDominus de passione sua dixisset, quod jamsupra commemoratum est:

“Baptismo habeo baptizari, et quomodocoarctor, usque dum perficiatur! (Luc. XII.)”

 Verum exceptis his quos ejusmodi articulus nonintercipit, nulli Spiritus sanctus extra fontemoccurrit, totamque remissionem peccatorumintra aquas continet, nec ultra extendit. Ex hismaxime locis, de quibus dictum est, memorata

lectio baptismi Sacramento congruit. Caeterumnisi vitandi subesset causa fastidii, poterat exauthenticis doctorum tractatibus ostendi quodtota series mundanae creationis quae in eademlectione digesta est, similitudines praeferat

nostrae, quae per baptismum agiturrenovationis. Nam qui

Page 701: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 701/1271

“in principio creavit Deus coelum et terram(Gen. I),”

et caetera fecit sex dierum opera, nunc dicit:

“Novos coelos et novam ego terram creo (IsaLXV),”

id est, novos sanctos, et novam Ecclesiaeplebem.

“Et dividit aquas ab aquis (Gen. I),”

et positum est firmamentum apostolorum etprophetarum (Ephes. II), dividens divinaeaquas sapientiae, quas continet ab aquishumanae vel carnalis prudentiae. De quoPsalmista:

“Extendens, inquit, coelum, sicut pellem, quitegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII),”

Page 702: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 702/1271

et congregatis aquis in unum locum,

“circumdedit Deus mari (Job XXXVIII),”

id est turbinibus hujus saeculi, terminos suosposuitque vectem et ostia, et dixit:

“Huc usque venies, et hic confringes tumentes

fluctus tuos,”

et sic terra Ecclesiae a naufragio liberatagerminaverunt campi eremi, id est latitudinesgentilitatis, germen odoris Israel, quia floruit in

gentibus patriarcharum et prophetarum fidesEt posita sunt in firmamento propheticae velevangelicae Scripturae; firmamentum eniminquit Augustinus, contra insidiosiores erroresDeus ponere voluit in Scripturis, in firmamento

inquam, sacrae Scripturae, posita sunt sol etluna, et numerositas stellarum, id est majorumminorumque ac mediocrium luminaria

Page 703: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 703/1271

doctorum, et baptizatorum alii percontemplationem evolvuntur dicentes:

“Nostra autem conversatio in coelis est (PhilipIII):”

alii saecularibus innatant curis, et proficientecultu Christianitatis, animalia quoque

quadrupedia (Act. X), id est carnalium turbaead fidem Christi prorepsere. Et talis creaturaeDominus est, novus Adam, custos et possessortam terrae quam coelestis paradisi, quemserpens non decepit, mulier non seduxit, qui

peccatum non fecit, et ideo morti nihil debuit.

Sed ipsum tempus anni primum, id est vernumeidem congruit similitudini, quia non solum inexitu Israel de Aegypto sanguis agni restitutio

fuit libertatis, sed et totus mundus initium suaesumpsit creationis. Unde magnus Leo dixitNunc ad praenuntiatum festis omnibus festumsacer novorum mensis enituit, ut, in quo accepit

Page 704: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 704/1271

mundus exordium, in eodem haberet Christianacreatura principium. De qua nova creaturaPaulus apostolus dixit:

“Scimus enim quoniam omnis creaturaingemiscit et parturit usque adhuc (Rom VIII),”

 videlicet, usque ad revelationem filiorum Deiquam ipse praemiserat dicens:

“Nam exspectatio creaturae revelationemfiliorum Dei exspectat (ibid.).”

 Ac deinde secutus:

“Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitiasspiritus babentes,”

id est, qui primi dona Sancti Spiritusaccepimus,

Page 705: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 705/1271

“ipsi intra nos gemimus (ibid.),”

etc. Quamvis enim perfecti videamur, tamendum corruptibiles sumus, securi non vivimusneque comprehendisse nos arbitramur (PhilipIII).

Page 706: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 706/1271

CAPUT VI. De lectione secunda.

Lectio secunda est illa libri Exodi: Factum est in vigilia matutina, et ecce respiciens Dominussuper castra Aegyptiorum per columnam nubiset ignis, interfecit exercitum eorum, et subvertitrotas curruum, ferebanturque in profundum(Exod. XIV). Non dubie neque per partes, sed

manifeste tota lectio haec salutaris baptismiChristi typum praefert, et notum est quiapassim in Scripturis sacris lectionis hujussacramentum a doctoribus concelebratum estEt in supra memorata cerei benedictione sic

dictum est: Haec nox est in qua primum patresnostros filios Israel eduxisti de Aegypto, quospostea Rubrum mare sicco vestigio transirefecisti. Qualiter hoc fiat, nunc in singulis per baptismum Christi, sola suis fides intuetur

oculis: et ideo cantat Domino Canticum Mosi, idest tractum sequentem: Cantemus Dominogloriose enim magnificatus est, equum etascensorem dejecit in mare (Exod. XV)

Page 707: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 707/1271

Qualiter autem hoc gestum sit in Patribussanctis et omnibus electis, qui apud inferoshunc exspectabant transitum, quantus beatarum animarum exercitus, duce potentianima Christi, per illud mare transierit, quod delatere ejus in aquam et sanguinem divisumexiit, quanta exsultatio de tenebris exeuntiumquanta laetitia paradisum introeuntium

“nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in corhominis ascendit (Isa. LXIV; I Cor. II).”

Page 708: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 708/1271

CAPUT VII. De lectione tertia.

Lectio tertia: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panemnostrum comedemus, et vestimentis nostrisoperiemur (Isa. IV), etc. Haec quoque ad baptismi sacramentum, et ad instructionemmanifeste pertinet baptizandorum. Sed jam

nunc dicendum cur quatuor legantur lectionesde lege et prophetis assumptae. Videlicet lectioprima idcirco legitur, quia, ut dictum est, decreatione mundi et hominis conditione narransaquarum quoque mysteria, cum Spiritus Dei

auctoritate interserit. Tres vero reliquae triamundi tempora respiciunt, id est primum antelegem, secundum sub lege, tertium sub gratiaquibus cunctis temporibus remedium baptismatis necessarium fuisse commendatur

De his, qui ante legem fuerunt, claret, quia sicut jam dictum est in secunda lectione, baptismumChristi praefiguraverunt in eo quod maretransierunt, et sicut Apostolus dicit:

Page 709: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 709/1271

 “Omnes sub Mose baptizati sunt in nube et mari(I Cor. X).”

Nondum enim data erat lex. De his autem, quisub lege erant, in tertia lectione dicit Isaias: Siabluerit Dominus sordem filiarum Sion, etsanguinem Hierusalem laverit de medio ejus in

spiritu judicii et spiritu ardoris (Isa. IV). De quoardore dicit Joannes Baptista in Evangelio:

“Ille vos baptizabit in Spiritu sancto et igni(Joan. III),”

 Vir ille Christus est, quem juxta hanc lectionemapprehendent septem mulieres, id est septemgratiae Spiritus sancti. De quibus idempropheta alibi dicit:

“Et requiescet super eum spiritus Dominispiritus sapientiae et intellectus, spiritusconsilii et fortitudinis, spiritus scientiae et

Page 710: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 710/1271

pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini(Isa. XI).”

Hae septem gratiae apprehenderunt Jesumquem, ut ait Hieronymus, multo temporedesideraverunt, quia nullum alium invenirepotuerunt, in quo aeterna stationerequiescerent. Quod autem gratia Spiritus

sancti cuncta possideat, exponi non indigetIdeo panem nostrum, inquiunt, comedemus, et vestimentis nostris operiemur. Sed quia inhominibus semper opprobrium, nullo vivente utsancti Spiritus dona poscebant, propterea Jesu

nomen sibi cupiunt invocari, ut quod in legeimperfectum erat in Evangelio compleretur.

Page 711: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 711/1271

CAPUT VIII. De lectione quarta.

Lectio quarta: Scripsit Moses canticum (DeutXXXI); sive: Haec est haereditas servorumDomini (Isa. LIV). Utraeque enim vicissimleguntur in Pascha et in Pentecosten, et ambaehoc tempus gratiae manifestius exprimunt. Inea, quae est: Scripsit Moses canticum, ait idem

Moses: Novi enim quod post mortem meaminique agetis, etc. Mortem Mosi finem legisaccipiunt pene cuncti doctores sancti, id estadventum Christi, cujus gratia sic legiquemadmodum Josue successit Mosi, qui

populum Dei trans Jordanem eductumingentibus praeliis in terram repromissionisdux victoriosus introduxit, Jesum Christumnomine praefigurans et opere, qui omnemelectorum populum, quorum neminem lex ad

perfectum adduxerat, sanguine suo contradiabolum dimicans, victor mortis per baptismigratiam in paradisum reduxit: Profecto in hoctempore, juxta canticum, quod Moses scripsit,

Page 712: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 712/1271

 “Peccaverunt Domino, non filii,”

scilicet Judaei,

“generatio prava atque perversa, populusstultus et insipiens,”

quem constituerat Dominus et Pater suus superexcelsam terram (Deut. XXXII), scilicet legisprophetarumque notitiam, ut sugerent melcoelestis doctrinae de petra, quae Christus eratoleumque, id est gratiam Spiritus sancti, de

eodem saxo durissimo per resurrectionispotentiam immortaliter solidato et ecceecontrario de vinea Sodomorum, et desuburbanis Gomorrhae uva eorum, uva fellis, et botrus amarissimus (ibid.).

“Et propter haec”

Page 713: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 713/1271

abscondam, ait, faciem meam ab eis (ibid.), etc At vere coeli et terra, de quibus alibi perProphetam dicit:

“Novos coelos et novam terram ego creo (IsaLXV).”

Novi, inquam, coeli et nova Ecclesiae terra

audivit verba oris ejus, sicut in sequenti tractucantamus: Et concrescit in eis ut pluvia doctrinaDomini, et fluit ut ros eloquium Domini, quasiimber super herbam et quasi stillae supergramina, quia nomen Domini invocatur super

nos, nomen Patris et Filii et Spiritus sancti(Matth. XXVIII), quod totam vim continet ejusquae per baptismum agitur, nostraeregenerationis. Non minus illa Isaiae lectioHaec est haereditas servorum Domini, hoc

idem, ut supra dictum est, tempus gratiaerespicit, provocans credentes et dicens:

“Omnes sitientes venite ad aquas (Isa. LV).”

Page 714: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 714/1271

 Ut veniat ad fluvium Dei, qui repletus est aquis(Psal. LXIV), et cujus

“impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV),”

ut bibant

“aquas de fontibus Salvatoris (Isa. XII),”

qui loquitur ad Samaritanam:

“Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi

Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, etdedisset tibi aquam vivam, et aquam, quam egodedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitamaeternam (Joan. IV).”

Sciendum autem, quod ait Hieronymus, homoaquam tribuat, Deus autem Spiritum Sanctumquo sordes abluuntur, et peccata purgantur.

Page 715: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 715/1271

CAPUT IX. De tractibus, quos lectionibuseisdem succinimus.

Tantam, quae his tribus lectionibus chorussuccinit, singula singulis exsultationem indicantrenatorum, quod jure exsultare debeant, quiasubmersis omnibus peccatis, ipsi per mare baptismi transeunt liberati. Verum haec

exsultatio in metu et tremore debet esse, et cumlaboriosa et necessaria carnis mortificationequandiu sumus in corpore, stantes, sicut in Apocalypsi (Cap. XV) legimus, supra mare vitreum, quod graves et rursum oneratos

peccatis sustinere non potest. Unde oportet, utabjectis oneribus saeculi, et simplici tunicacontenti, persistamus, vel ambulemus super hoc vitreum mare baptismi, mistum igne Spiritussancti, tenentes, sicut ibi legitur, citharas Dei, id

est, tota carne mortificati, et in laude Deiextenti, canendo trementes, et tremendocanentes, juxta illud:

Page 716: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 716/1271

“Servite Domino in timore, et exsultate ei cumtremore (Psal. II).”

Bene ergo verba canticorum Mosi etprophetarum, quae succinimus, in tractusefferimus, quem canticum lugentium esse, etmiseriae praesentis exsilii congruere, jamdictum est.

Quartus tractus in hoc differt a caeteris, quodnulla lectione praemissa cantatur. Nec mirumNon enim in officio praesenti sic est voxuniversalis Ecclesiae, quemadmodum et illi

Eorum quippe solummodo vox est, qui inpraesenti adsunt baptizandi, adhuc peccatioriginalis veneno infecti, et ideo festinant ad baptismum, ut juvenescant,

“quemadmodum desiderat cervus ad fontesaquarum. (Psal. XLI).”

Page 717: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 717/1271

Quod maxime ex subsequenti Collectaconfirmatur: Omnipotens sempiterne Deusrespice propitius ad devotionem populirenascentis, qui, sicut cervus, aquarum tuarumexpetit fontem. Econtra lectio prima nullosubsequenti cantico terminata est, videlicetquia creatis et completis mundi cunctisoperibus non cantavit dignas homo ingratus

Deo Creatori gratias: sed obmutuit a laude Deiet, audito serpente, contra praeceptum quodacceperat, obsurduit. Unde et baptizandodicitur, Ephphetha, quod est adaperiresumptum de Evangelio, quod Dominus noster

curationem humani generis, quod sicobsurduerat et obmutuerat, ut dictum est, in eoquem sanavit, homine surdo et mutosignificavit. (Marc. VII). Nec praetereundumquia neque collectis salutatio, id est, Dominus

 vobiscum, neque lectionibus supradictis ullaesuperscriptiones, id est, tituli praeferunturquos a nudiustertius cunctis lectionibustanquam corporibus capita praescidimus, donec

Page 718: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 718/1271

caput nostrum Christus resurgendo nobisreddatur, cujus resurrectionis similitudo in hisqui baptizati de fontibus ascendunt Christuminduti, ut Apostolus ait (Galat. III), fidei oculisrepraesentatur: nec ante hoc signa Ecclesiaeconcrepant, quorum causa jam superius dictaest.

Page 719: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 719/1271

CAPUT X. De consecratione fontis.

Consecratio fontis in nomine sanctae Trinitatiset maxime invocatione perficitur Spiritus sanctiQuod idcirco recte fit, quia tota hominisregeneratio, licet totius sit opus Trinitatispropria tamen est operatio Spiritus sanctiSancta quippe Trinitas, ut ait Leo Magnus, ita

sibi divisit opus hominis, ut Pater conderetFilius redimeret, Spiritus sanctus regeneraret vel igniret. Verumtamen et Pater cum Filio etSpiritu sancto condidit, et Filius cum Patre etSpiritu sancto redemit, et Spiritus sanctus cum

Patre et Filio regenerat atque illuminat. Nam etPater dum conderet:

“Faciamus, inquit, hominem ad imaginem etsimilitudinem nostram (Gen. I),”

et Filius dum redimeret, Pater illi calicempassionis dedit et ipse Filius per Spiritum

Page 720: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 720/1271

sanctum bibit: sicut apostolus Paulus ait(Hebraeorum Cap. IX):

“Sanguis Christi qui per Spiritum sanctumsemetipsum obtulit Deo,”

et caetera, et ut Spiritus sanctus regeneretPater eumdem Paracletum Spiritum dat, et

Filius in eodem Spiritu baptizat, sicut JoannesBaptista in Evangelio sibi dictum insinuat:

“Super quem videris Spiritum descendentemsicut columbam, et manentem in eo, hic est, qui

 baptizat in Spiritu sancto.”

Spiritus ergo sanctus aquarum sanctificator estsanctus Spiritus fontis nostri sanctificatio estimo Spiritus fons vitae est (Psal. XXXV), pacis

fluvius est. Spiritus sanctus, illa paterni cordis benigna vena est de quo usque ad nos miseratiolarga tanquam flumen inundans procurrit Amor Dei torrens voluptatis Dei, Spiritus

Page 721: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 721/1271

sanctus est. Hic illum duorum patrem filiorumerga juniorem filium, idest gentilem populumingenita sibi pietate flexit, qui luxuriose vivendosuam paternae substantiae partemconsumpserat, porcos alienos in longinquaregione paverat, id est spurcos daemonescoluerat, et tunc reversum suscipit, festum diemomnibus amicis, id est coetibus indicit angelicis

 jubet primam cum annulo stolam proferri (LucXV). Quid enim intelligimus per annulum nisifidei signaculum? Nam catechumenus, dum baptizandus fidei sacrae, quam firmiter tenetsymbolum reddit, profecto illam tabulis cordis

ejus inscripsit, decentem annulum in manu ejusdedit, et in eo, quod consignatus est cruceChristi: ut dicat cum Apostolo:

“Christo confixus sum cruci (Galat. II),”

et quod tertio submergitur, ut triduanae mortiChristi conformetur, et hoc mirabili pietatisofficio vivus et incolumis crucifixo et mortuo

Page 722: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 722/1271

atque sepulto configitur, commoritur etconsepelitur procul dubio calceamenta accipitin pedibus. Calceamenta namque de mortuisanimalibus fiunt. Et haec manifeste Dominicaemortis insignia sunt, quae ideo suscipit, ut ejusexemplo, qui propter nos crucifixus estdeinceps crucifigat carnem suam cum vitiis etconcupiscentiis, et mortificans membra sua

quae sunt super terram, dicit: Vivo autem jamnon ego, vivit vero in me Christus (Galat. V)Cum autem candidam vestem accipit, quaeutique novam Christi consolationem significatdicente Apostolo:

“Omnes, qui in Christo baptizati estis, Christuminduistis (Coloss. III),”

profecto primam illi stolam induit pater, et

“manducemus, inquit, et bibamus, quia filiushic meus mortuus fuerat et revixit perierat etinventus est (Luc. XV).”

Page 723: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 723/1271

CAPUT XI. De missa ejusdem diei, et cur illiconsuetudinalis cantus, id est introitus etcommunio, desit.

Statim ergo Paschale vespertini sacrificiiconstruitur convivium, trina praeeunte litaniain honorem sanctae et individuae Trinitatis(Galat. III), in cujus nomine trino baptizatus

filius hic, de quo, loquimur, qui

“mortuus fuerat et revixit, perierat et inventusest (Luc. XV),”

concrepant signa, quae hactenus fuerant mutaet personante symphonia chorus exsultatGaudent nobiscum angeli, et propter illorumgaudium nos repetimus omissum aSeptuagesima hymnum ipsorum, id est, Gloria

in excelsis. Adducitur vitulus ille saginatusscilicet Deus et homo Christus, cujus carnemmanducare, et sanguinem bibere debemus: quiideo vitulus dicitur, quia homo pro nobis

Page 724: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 724/1271

sacrificatus est: ideo saginatus, quia in ipsohabitabat plenitudo divinitatis corporaliter(Coloss. II). Sed huic convivio senior frater, idest Judaicus populus, interesse non vultstansque foris et audiens symphoniam etchorum, detrahit fratri suo, invidia tortus etodio, patrisque clementiam reprehendenstristitia mavult et fame consumi, quam cum

fratre gaudere et epulari. Exibit autem paterquandoque, et faciem laetam averso et tristi filiodignanter ingerens, persuadebit, et precabiturillum opportunis interesse gaudiis et epulistenens manum ejus, et blandis consulens

sermonibus, et tunc reliquiae Israel salvae fientIuterim, donec illud fiat, plenum vel integrumnon erit paternae domus, id est, praesentisEcclesiae gaudium: quia licet Judaicus populussemper gentium oderit salutem (Rom. XI)

gentium tamen Ecclesia dolet, quod ille populusstat foris, quodque sua salus illi in scandala sitIgitur hujus diei sacrificio vespertino, tamfestivo, tamque jucundo convenienter quaedam

Page 725: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 725/1271

ornamenta detracta sunt, scilicet IntroitusGraduale, Offerenda atque Communio, quae dePsalmis quondam a Coelestino papaquadragesimo, primum ad canendum institutisante sacrificium excerpta, et cum suavimodulatione in Romana Ecclesia cantariinstituta sunt. Interea, dum vitulus adduciturconvivium praeparatur, accedit coram ille

ministrorum primus atque fidissimus Paulusfiliumque illum, qui reversus est, jam habentemannulum in manu, jam calceatum, jamque stolaprima indutum, gratulabundus alloquitur inpraesenti Epistola, disens:

“Si conresurrexitis cum Christo, quae sursumsunt sapite, non quae super terram. Mortuienim estis, et vita vestra abscondita est cumChristo in Deo (Coloss. III).”

O fidi procuratoris elegans facundia, et officiosasedulitas:

Page 726: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 726/1271

“Mortui, inquit, estis,”

quia videlicet mortuum est in vobis, quidquidsuper terram sapiebatis. Quid enim priussapiebat ille filius desertor patris, luxuriosus etprodigus, nisi cum meretricibus conviviastruere, sua dissipare, alienis inhiare, porcosalienos pascere? (Luc XVI.) Totum hoc

mortuum, et in baptismo Christi sepultum est; vita autem nova, quae de eodem baptismosurrexit, quae filium talem longe alterum fecit vita, inquam, nova, quae cum Christo in Deoabscondita est, ipse idem novus homo Christus

est, quem et candida vestis baptizati significat:

“Cum enim, inquit, Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria(Coloss. III).”

 Vitam eamdem, divina novitate conditamsignificant et in Evangelio consequenti vestimenta angeli, quae erant candida sicut nix

Page 727: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 727/1271

Ecce interea canore coelestis personatsymphonia, quo laetificentur convivaetanquam de coelo remissum et ori nostroredditum alleluia: quod a Septuagesima nostranon cecinerunt organa, videlicet, quia diebushis captivitas praesentis vitae significata est, etideo quod futurae vitae jucunditatem significatalleluia, tacendo velut ad salices Babylonis

hujus flentibus nobis pependerunt. At nuncquia nox illa sacratissima jam incumbit, quaChristus libertatis auctor resurrexit, in qua jamut dictum est, prima resurrectione resurguntqui baptizantur novi Ecclesiae filii, protinus

tanquam de salicibus direpta nostra certatimorgana persultant alleluia, dicuntqueConfitemini Domino (Psal. CXVII), causamquesubjiciunt: quoniam bonus (ibid.), quod abeffectu comprobatur, quoniam in saeculo

misericordia ejus (ibid.), subauditur exhibita inremissionem peccatorum, quam est largitus in baptismo: et hunc merito versiculum alleluiaprimum arripit. Psalmus quippe centesimus

Page 728: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 728/1271

septimus decimus, cujus hic primus versus estalleluia, in titulo habet, multum hancmisericordiam, et hanc diem solemnem, quamfecit Dominus, fidei nostrae commendat, utexsultemus et laetemur in ea. Hoc alleluia sicutet reliquum hujus diei officium, maxime baptizatorum est exsultatio, eo quod prima, utdictum est, resurrectione jam conresurrexerunt

cum Christo. Restat vero grandis labor, uthabeant partem in resurrectione secunda, etinter ipsum laborem bonorum operum superestmetus, superest fletus, vel propter periculumgehennae, vel propter desiderium vitae

aeternae. Recte ergo, quia necdum plenum estgaudium spei vocatorum, quod imminuitsollicitudo eorumdem adhuc a Deoperegrinantium, cum alleluia Tractus quoquecantatur, quem cantum lugentium esse

superius jam dictum est. Itemque per totampaschalem hebdomadam usque ad Sabbatumquo albas ipsi deponunt, eadem pro causaGraduale cantatur, qui cantus est laborantium

Page 729: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 729/1271

nec nisi propter eos pertineret ad diesPentecostes, quod tempus futurae requieipacisque et gloriae signum est. Nam et incanone per hanc hebdomadam hoc pro ipsisadditum est: Hanc igitur oblationem servitutisnostrae: sed et cunctae familiae tuae, quam tibiofferimus pro his, quos regenerare dignatus esex aqua et Spiritu sancto, tribuens eis

remissionem omnium peccatorum. Et ab hac vespera, qua baptizati sunt, per singulas hujushebdomadae vesperas clerus ad fontes proceditcum Christi resurrectione solemnitatem sancticelebrans baptisterii.

Page 730: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 730/1271

CAPUT XII. Cur a nudius tertius omissum nuncreddatur pacis osculum.

Cur pacis osculum, quod papa Innocentius a beato Petro tricesimus octavus dari instituitomissum fuerit a nudiustertius, et hodiereddatur, ex ipso canonis loco, in quo daturcitius agnoscitur. Datur enim eo loco, quo jam

secundo calicem discooperuimus, et dicimusPax Domini sit semper vobiscum. Hic autemlocus, sicut in ejusdem canonis tractatu dictumest, illud significat, quod Dominus nosterresurrexit a mortuis, et stans in medio

discipulorum suorum dixit eis:

“Pax vobis (Joan. XX).”

Per quod illud nobis innuit quod paries

inimicitiarum inter nos ac Deum erectus fuerat(Ephes. II), id est peccatum, ad quemdissolvendum Dominus noster transitu mortisprotectus est. Quo effecto resurgendo rediens

Page 731: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 731/1271

pacem annuntiavit, quam acquisierat nobisprima voce, quam emisit in medio discipulorumsuorum, dicendo:

“Pax vobis.”

Recte igitur, ex quo ad faciendam eamdempacem profectus est, donec rediens diceret:

“Pax vobis,”

intermisimus: Pax Domini sit semper vobiscumneque dedimus pacis osculum. Simul Judae

traditoris probrosum exsecrantes etanathematizantes osculum, quo Filium hoministradens, sanctum et innocens apostoloruminfamavit collegium apud eos, qui foris erantoccasionem maledicendi praebens, ac

detestandi eos, quorum sanctitatis aestimatiomagna fuerat, ut de illis tale quid cantitarentquale illud est:

Page 732: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 732/1271

. . . . . . Et crimine ab uno

Disce omnes.

(VIRG. Aeneid. lib. II, V. 65, 66.)

Page 733: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 733/1271

CAPUT XIII. De die Dominicae resurrectionis.

Octavam illam, quae in Paralipomenon (II Par VII), et in superscriptionibus quorumdaminvenitur psalmorum (Psal. VI, XVIII), haecsacra spectat dies, quam fecit Dominus, ut essetsolemnitas solemnitatum, quemadmodum prosui magnitudine dicuntur Sancta sanctorum

Cantica canticorum. Sicut enim illa caeterasuperant sancta vel cantica. sic solemnitatescaeteras hujus sacrosanctae solemnitatisantecedit nobilitas. Octava autem illa futura estperfectae atque consummatae resurrectionis

gloria, in qua electi omnes, qui nunc postdepositionem carnis una et simplici soliusanimae beatitudine perfruuntur, sicut in Apocalypsi legimus quia

“datae sunt illis singulae stolae albae (Apoc VI);”

Page 734: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 734/1271

duplici, id est corporis et animae felicitateremunerabuntur, sicque binas perennis gloriaestolas accipient. Quam octavam sicut septemmundi aetates ordine suo praeeunt, quarumsexta nunc ab adventu Christi volvitur; septima vero animarum est carne depositaquiescentium, sicut alio loco jam dictum est, sicet hanc sacratissimam solemnitatem septem

Dominicae praecesserunt, quarum in primaCircumdederunt me gemitus mortis (PsalXVII), in septima cantavimus: LaetareHierusalem (Zach. II), singulae singulisaetatum earumdem proprietate sui

respondentes officii, sicut loco vel ordine suo jam dictum est, et interposita Dominicaepassionis memoria per duas hebdomadas, quodipsum cur fiat, jam dictum est. Sequitur haecoctavae aetatis, quae extra septem est, quia

aeterna est gloriosa Christi resurrectionecommendata festivitas, nobilis, admirabilisdecora et suavis, splendida et desiderabilis. Nonenim parum est quod in illa nobis octava

Page 735: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 735/1271

repositum est. Nam sicut octava dies eademquae prima est, sic in illa aetate restituiturhomo in hoc ipsum, ad quod conditus esteritque corpore et anima immortaliter felix, etfeliciter immortalis sicut angeli Dei imo supraprimae originis reparatus dignitatem, eo quodsuam in unitate personae Filii Dei, respiciatnaturam, personam super omnia opera

manuum Patris constitutam adorari, laudari etglorificari ab angelis in coessentia summae etindividuae Trinitatis. Idcirco dum sanctorumrecolimus natalitia, de quibus dubium non estquod egressi a corporibus gloriam sempiternam

 jam adepti sunt, diem quoque celebramusoctavum, beatificantes illos ex eo quoque, quodin futuro corporum receptorum immortalitatemgloriosam feliciter obtinebunt.

Hoc et per octo beatitudines evangelicassignificatur, ubi octava redit ad caput. Namqueet in prima, et in octava haec eadem beatitudinis sententia est

Page 736: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 736/1271

 “quoniam ipsorum est regnum coelorum(Matth. V).”

Unde Augustinus:

“Octava, inquit, sententia, quae ad caput reditperfectumque hominem declarat, significatur

fortasse et circumcisione octava die in VeteriTestamento, et Domini resurrectione postSabbatum, qui est utique octavus, id est primusdies, et celebratione octavarum feriarum, quasin regeneratione novi hominis celebramus.”

De illa igitur octava, quae est resurrectio, quae jam completa in capite nostro, scilicet Christonunc secundum diei praesentis, in quaresurrexit, officium, ordinemque mysticum

aliqua dicenda sunt.

Page 737: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 737/1271

CAPUT XIV. Cur Dominus non ante diemtertium resurgere voluerit.

Ternarius numerus, qui apud saeculares quoquephilosophos insignis habetur pro eo quodimparium et eorum, qui praeter unitatemnullam aliam recipiunt sectionem, primus estnumerorum: Apud nos longe amplius praeclari

nominis, imo primae ac divinae est auctoritatistam propter ipsam essentiam sanctae etindividuae Trinitatis, quam pro eo quodSalvator noster tertia die resurrexit a mortuisEt profecto tertia dies haec ad idem ipsum

ejusdem sanctae Trinitatis respicitsacramentum. Idcirco namque Dominus nonante tertiam resurrexit, quia congruum fuit utpropitiationem sanctae Trinitatis triduananobis obtineret mors carnis Christi. Alioquin

cur cum sub trina mersione baptizamur innomine Patris, et Filii et Spiritus sancticomplantati dicimur, imo vere

Page 738: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 738/1271

“complantati facti sumus similitudini mortisejus (Rom. VI),”

nisi quia eamdem mortem suam, quam ante baptismum suum appellaverat, triduo pertulitet ipse in nomine et in obedientia Patris et Filiiet Spiritus sancti. Siquidem et Pater Filio, sicutet ipse Filius testatur, calicem passionis dedit;

et ipse Filius animae suae in sua potestatepropinavit, sicut ipse ait:

“Potestatem habeo ponendi animam meam(Joan. X),”

et Spiritus sanctus illi propinari fecit, sicut Apostolus ait: Quia

“Christus per Spiritum sanctum semetipsum

obtulit (Hebr. IX).”

Congruenter ergo mors Domini triduanaexstitit, quam sancta Trinitas disposuit

Page 739: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 739/1271

quamque ad obtinendam humano generipropitiationem ejusdem sanctae Trinitatisnostra in illo natura sola pertulit. Non solumautem, sed et tota vita ejus annorum suorumnumero sanctae Trinitati famulatum seexhibere, et ejus praecepto se obedire innuitNam in triginta tribus annis quibus superterram ambulavit, ternarius est repetitus hac

sola differentia, quod unus ternarius, ut trigintasint, in decenum limitem consurgit, alius utsimplex sit, in singulari limite subsistit. Cujus intypum Isaac quoque ad immolandum ternariodierum numero ductus est (Gen. XXII). Nam de

Geraris, ubi tunc habitabat Abraham, usque admontem Moria, id est sedem templi, dierumtrium est, ut ait Hieronymus, et consequenterilluc die tertio pervenit, sicut historia refert, et venit in locum, quem dixit ei Deus in die tertia

Sed ut ad incoeptum redeam, mira velocitasmirabilis ille salvatricis gratiae cursus, ut triduotrium temporum saeculi peccata deleretomnes, qui ante legem fuerant, omnes, qui sub

Page 740: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 740/1271

lege erant, cunctos, qui sub gratia venturi erantuna Christi morte pariter solveret, pro singulistemporibus singulos dies ejusdem mortisappendens. Totam ejus velocitatem Spiritussanctus innuebat, cum Prophetae imperansdicebat:

“Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere

Festina praedari (Isa. VIII).”

Page 741: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 741/1271

CAPUT XV. Item de celebritate resurrectionis.

De hoc et illud in Canticis:

“revertere, similis esto, dilecte mi, capreaehinnuloque cervorum super montes Bethel(Cant. II).”

 Acceleravit enim inferni spolia detraherefestinavitque praedari, reversusque ut capreaaut cervorum hinnulus, id est patriarcharumfilius, ad salvandum velocissimus, apparuitsuper montes Bethel, id est visus est apostolis

ut eorum tristitiam cito in gaudium converteret,qui sunt montis Bethel, id est domus Dei, quaeest Ecclesia, principes summis virtutibuseminentes. Acceleravit, inquam, inferni spoliadetrahere, id est electos omnes jure victoris

adducere. Quae enim mora fieret addetrahendum, aut quae difficultas addiscernendum? Sol erat iste, illi autem quiquaerebantur, tanquam specularia. Illorum

Page 742: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 742/1271

fides speculum erat reddendo solis aspectumradio satis idoneum, sed ideo non splenduerathactenus, quia soli objectus medius obstabatparies inimicitiarum (Ephes. II), scilicetoriginale peccatum. At illum in carne suamoriens Christus parietem solverat ac dirueratqui illa specularia animarum verum solemexspectantium umbra tenebat adversa. Quae

ergo mora fieret, ut, diruto pariete, etdescendente ad inferos vero sole, non statimrelucerent illa vascula lucis exceptoria, id estelectorum animae? Statim ut illic descendit, hicsol, id est anima Christi praepotens, et insita

sibi verbi omnipotentis divinitae coruscans, illiresplenduerunt, et tenebrarum principesdissipati sunt

“sicut fumus, et sicut fluit cera a facie ignis

(Psal. LXVII).”

Et justi exeuntes de tenebris, et in paradisumrecepti, coeperunt epulari et exsultare in

Page 743: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 743/1271

Page 744: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 744/1271

CAPUT XVI. Quid significet quod Dominusnoster nocte resurrexit.

Certum tenet Christiana fides quod Dominusnoster, qui mortalis homo factus ad hoc venit ut judicaretur, ad hoc venturus est in fine ut judicet, et eamdem formam servi, in qua judicatus est, cum suorum cicatricibus

 vulnerum judicatoribus ostendet addamnationis cumulum, ut videant in quemtransfixerunt (Zach. XII): dilectoribus autemsuis ad aeternum charitatis monimentum. Illaautem dies non cum exspectatione, sed ita sicut

fur in nocte veniet, quemadmodum factum estin diebus Noe, vel in diebus Lot quando vendentibus cunctis et ementibus, plantantibuset aedificantibus, uxores ducentibus et dantibusad nuptias repentinus supervenit interitus

(Matth. XIV): et secundum haec erit quandoFilius revelabitur, Convenienter ergo, dum judex venturus jam cum judiciaria potestateresurrexit, noctis tempus elegit, ut sicut in

Page 745: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 745/1271

caeteris, tam factis quam dictis exterioribus aliaquaedam significare consuevit, sic et in hoctempus significaret secundi adventus sui, quodpraevideri non poterit. Itaque quemadmodumSamson, quod interpretatur sol eorumobsessus ab inimicis nocte surrexit, portas tulitet in verticem montis ascendit (Judic. XVI), sic verus sol noster Christus, obsessus custodibus

et armis, media nocte de somno mortisresurgens, portasque inferni, id est omne jusmortis attollens, et ad dextram majestatis inexcelsis ascendens, ipso tempore innuit, quodsemper debeamus esse parati, quia sicut tunc

nocte cunctis quiescentibus surrexit, ita quahora non putamus se venturum esse praedixit(Luc. XII).

Page 746: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 746/1271

CAPUT XVII. Quid significet quod cumterraemotu resurrexit.

Terraemotus quoque magnus, qui factus estejusdem secundi adventus significationicooperatur. Erit enim confusio maris etfluctuum, et non solum terra, sed etiam

“virtutes coelorum movebuntur et tunc videbimus Filium hominis venientem innubibus coeli cum potestate magna et majestate(Matth. XXIV; Luc. XXI).”

Passurus quippe venit occultus, tunc autem judicaturus manifestus veniet Deus noster, ettunc silebit, ignis in conspectu ejus tempestas valida (Psal. XLIX).

Et quia tunc arescentibus reprobis prae timore justi levabunt capita sua, id est exhilarabuntcorda, et pulchre hic unius ejusdemque angelihabitu utrumque praefiguratur, cujus

Page 747: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 747/1271

 “erat aspectus sicut fulgur, vestimenta autemsicut nix.”

Nam impii custodes prae fulgore aspectus ejusexterriti, facti sunt velut mortui (MatthXXVIII): mulieres autem, quae religioseDominum quaerebant, niveis ejus vestimentis

et dulci alloquio consolatae sunt dicentis:

“Nolite timere vos (ibid.),”

etc. Hinc est quod hac die cantamus: Terra

tremuit et quievit, dum resurgeret in judicioDeus (Psal. LXIII). Dictum est enim hoc de dieilla, quando auditum faciet judicium, dicens hisqui a dextris ejus erunt:

“Venite benedicti Patris mei, percipite regnum(Matth. XXV):”

his autem qui a sinistris:

Page 748: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 748/1271

 “Ite, maledicti, in ignem aeternum (ibid.).”

Tunc enim exsurgente Deo in judicium (JobXXII), qui nunc videtur sopitus esse, vel noncurare ea quae sub sole fiunt, terra tremet etquiescet, id est impii, qui terreni sunt, timebuntet quiescent, quia nocere desinent. Igitur dies

haec, cujus in nocte Dominus noster cumterraemotu resurrexit, diem illum aeternitatisdiem significat futurae resurrectionis, cujusdiluculo idem Dominus noster improvisus, utdictum est, coelis ardentibus coelorumque

 virtutibus trementibus apparebit (Luc. XXI).

Page 749: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 749/1271

CAPUT XVIII. Quod Matthaeus non dissentiat acaeteris evangelistis in eo quod dicit, “mulieres vespere Sabbati,” et quod vere vespere venirecoeperint, et diluculo pervenerint, et cur itaegerint.

Sed et illud mystice nobis aliquid innuit, quoddevotae Christo feminae, quae illum et vivum

dilexerant, et mortuum desiderabant pernoctem ambulantes, juvante luna, venerunt admonumentum. Per noctem enim ambulaveruntquae diluculo ad monumentum fuerunt Alioquin nisi per noctem venissent, quomodo

ad sepulcrum tam mane adfuissent? Verbigratia: Maria Magdalena, cujus domus eratBethaniae (Joan. XX), qui vicus quindecimstadiis distat ab Hierosolymis, quomodo primaante alias una Sabbati juxta Joannem, valde

diluculo venisset, dum adhuc tenebrae essentad monumentum? Sepulto quippe Dominomulieres, quae illum secutae fuerantHierosolymis non remanserant. Sed, cum

Page 750: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 750/1271

aspexissent ubi poneretur, revertentes, inquitLucas, paraverunt aromata (Luc. XXIII)Quando autem paraverunt vel emeruntmanifestius Marcus indicat.

“Et cum transisset, inquit, Sabbatum, MariaMagdalena et Maria Jacobi et Salome emeruntaromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc

XVI).”

Siquidem Sabbato, ut ait Lucas (Luc. XXIII)quieverunt propter mandatum, subauditurlegis, quia lex Sabbato vetat operari (Exod. XX)

Constat itaque quia in lacrymis pervigilesamore, nimiumque longa retardantis Sabbatimora fatigatae, quo nec operari nec plus millepassibus ambulare licitum erat Judaeis: mox utonerosum illud Sabbatum abiit, recessit

transivit, non quieverunt nec dederunt oculissuis somnum (Psal. CXXXI), non luciferum adproficiscendum praestolatae sunt. Noctem prodie, desiderium pro duce, lunam rapuere pro

Page 751: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 751/1271

sole. Luna quippe nocti non defuit, quia tuncseptima decima extitit. Septima decima veroluna, clauso vespere paulo post, id est, fere posthoram dimidiam exsurgit, toti deinceps lumensuum ministratura nocti. Falso igitur quidamEvangelistas calumniati sunt, quod contrariadixissent in eo quod Matthaeus vespere Sabbaticaeteri prima Sabbati diluculo mulieres venisse

dixerunt ad monumentum. Matthaeus enim utearum commendaret desiderium, quando venire coeperunt: caeteri dixerunt, quandopervenerunt. Quid igitur illud mystice nobisinnuit, quod mulieres illae sic venerunt, nisi

quod animae fideles paratae (I Thess. V), id estmente vigiles, diligentes et Dominumquaerentes, invenire festinanter satagunt, adillum Filii hominis adventum, qui, ut supradictum est, sicut fur in nocte veniet (Joan. XIX)

non solum cum terraemotu, sed et trementibuscoelorum virtutibus, ut consolationeminveniant, dum impii non jam velut, sed verefient mortui? Et ideo nunc parant et secum

Page 752: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 752/1271

portant aromata, id est collecta de Scripturarumareolis cum virtutum odoribus, Dominicaeresurrectionis testimonia, scilicet, quod vereanima ejus non sit derelicta in inferno, et

“caro ejus non viderit corruptionem (Psal. XV).”

Et sicut illis non satis fuit, quod Joseph justus et

Nicodemus condierant illum cum linteis etaromatibus (Luc. XXIII) ipsis praesentibus etaspicientibus, nisi et ipsae aliquid de suo tantaepietatis operi addidissent; sic sanctis etfidelibus semper mentibus optabile est, ad ea

quae apostoli, vel apostolici viri scripserunt defide resurrectionis, aliquid proprii superadjicerelaboris, faciuntque hoc pene cuncti dictis autfactis, pauci etiam scriptis. Idcircoquemadmodum illis vivum se praebuit et ut

agnosceretur, Mariam suo nomine vocavit(Joan. XX), quod magnum est indicium suaedilectionis; unde ad Mosen:

Page 753: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 753/1271

“Novi te ex nomine (Exod. XXXIII),”

inquit; sic omnibus tunc prope aderitquaerentibus nunc eum in veritate (PsalCXLIV) et nomina ipsorum ostendet illis scriptain libro vitae (Apoc. III).

Page 754: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 754/1271

CAPUT XIX. Quanto rectius nunc sancta sitprima Sabbati, qua mundi Redemptorresurrexit a mortuis, quam olim Sabbatum, quoidem mundi Creator ab opere suo cessavit.

Quanto praeponderet primae Sabbatisanctificatio, quae nobis est data, sanctificationiilli, qua Judaeis Sabbatum dedicatum est, ex

comparatione causarum, vel temporumutriusque sanctificationis advertere licetDiversis enim ex causis longeque imparibus, etSabbatum Creator noster benedixit, et primamSabbati idem ipse Salvator noster dedicavit

Causa namque benedictionis Sabbato fuit haecquod Deus in illo cessavit ab omni opere quodpatravit (Genes. II), causa vero primae Sabbatiquod Deus homo factus in illa resurrexit amortuis. Quis haec longius a se differre non

 videat? Si enim Dei requies, causasanctificationis diei est, consequenter ubi majoret verior ejus requies, illic sanctificatio copiosiorest. Itemque ubi majorem in operante laborem

Page 755: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 755/1271

attendimus, majorem nihilominus in cessanterequiem agnoscimus. Constat vero, quia dumconderet mundum fatigatus non est, utpote quiomnia per Verbum suum operatus est, etuniversa componens de singulis dixit, fiat, etfactum est. At ipse idem, cum, ut mundumredimeret, homo factus (Hebr. II), unusidemque Christus Deus et homo, passus et

crucifixus et sepultus est, procul dubiofatigatione non parva fatigatus est. Qua ergo dieresurrexit, veram utique requiem, gloria ethonore coronatus (Psal. VIII), introivit, longeexcellentius requievit quam cum a mundi

creatione cessavit. Deus enim non in mundanaecreaturae mole visibilis, sed in intellectualibuscoelis, id est, in sanctis animabus requiescitNunc enim gaudet sponsus super sponsamquam suo sanguine acquisivit, et gaudet super

nos Deus noster, et delectant eum filiae regumimo quia una est Ecclesia, illa delectat eumregina, quae astitit a dextris ejus (Psal. XLIV)quam et in praesenti praeparat et vocat

Page 756: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 756/1271

amicam, et in futuro torrente voluptatis suaepotabit eam (Psal. LV). Nulli itaque dubiumquin prima Sabbati tanto uberius sanctificatasit, quanto verius suam in requiem, quaesanctificationis causa est, Deus homo Christusresurgens introivit. Relinquamus igitur Judaeispostremi Sabbati sui vetus gaudium, quod estillis de creatione mundi visibilis, cujus solius

semper fructu transitorio delectati sunt, cujussolius prosperitatibus semper lactariappetiverunt, pro cujus solius acquisitionecreatorem ejus serviliter timentes colere visisunt. In tantum enim terrenis semper

inhaeserunt, ut quaecunque de coelestibus illispromissa sunt, terrenarum quas amant, semper velari oportuerit nominibus rerum, ut est illud:

“Audi Israel praecepta Domini, et ea in corde

tuo quasi in libro scribe, et dabo tibi terramfluentem lac et mel (Deut. VI).”

Page 757: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 757/1271

Nam et ipsum Deum et Dominum per quemmundus factus est, in propria venientemidcirco ipsi qui sui erant, non receperunt, necintelligere voluerunt eum esse regemJudaeorum, quia contra carnalis sensus eorumopinionem beatitudinem pauperibus, et vaepraedicabat divitibus, cum ipsi existimarentquod nunc quoque somniant regnante Christo

auream, gemmatam Hierusalem in terrisstratasque auro mundo plateas ejus sehabituros. Noster Sabbatismus hac die deseptima transfertur ad octavam, quae et primaest. Nam eadem octava dies, quae et prima

Idcirco autem jure in octavam transfertur, quiade alio opere quam de creatione mundinostrum, ut dictum est, gaudium sumiturDupla namque operatio Dei, prima est creatiomundi, secunda, salvatio mundi. Secundum

creationem,

“nihil novum fit sub sole (Eccle. I),”

Page 758: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 758/1271

quia qui vivit in aeternum, creavit omnia simulsecundum salvationem,

“Pater meus, inquit Christus, usque modooperatur, et ego operor (Joan. VIII).”

De creatione mundi sabbatizant dilectoresmundi. Nobis autem de salvatione mundi

gaudendum est, quorum vita et requies in Deocum Christo abscondita est (Coloss. III).

Page 759: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 759/1271

CAPUT XX. Qua ratione vel auctoritate ab hacdie Dominicae resurrectionis, processio cum benedictione aquae cunctis per annum agaturDominicis.

Proprium hoc habet haec dies, quam fecitDominus, idque ab eo sumpsit omnis primaSabbati, quod aqua benedicta populis aspersis

agitur processio solemnis. Verumtamen hacipsa prima et principali Dominicarum omniumnon benedicitur, neque die sancto Pentecostesquia in praeteriti Sabbati vespera sumpta est desacro fonte baptismi, antequam immergatur

aliquis, et antequam chrisma immissum sitNon enim ad hoc aspergimur, ut rebaptizemursed divini nominis gratiam super nos, cum hocmemoriali baptismatis nostri, frequenterinvocare debemus. Et idcirco singulis

aspergimur Dominicis, quia in sacrosanctaprimae hujus Dominicae vespera, baptismumuniversaliter sancta celebrat Ecclesia, pro causasuperius memorata. Unde et inter aspergendum

Page 760: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 760/1271

hac die cantamus: Vidi aquam egredientem detemplo a latere dextro, alleluia (Ezech. XLVII)etc. De propheta Ezechiele sumptum est hocCivitatem illi ostenderat manus Domini factasuper eum, aedificata super montem excelsumet vergentem ad austrum, et in illa mirabileconstitui templum (Apoc. I). Illa autem civitasEcclesiam significabat, de qua Dominus in

Evangelio:

“Non potest, inquit, civitas abscondi supermontem posita (Matth. V).”

Quid ergo templum, nisi illud, de quo ipseidem:

“Solvite templum hoc, inquit, et post triduumexcitabo illud, loquens de templo corporis sui?

(Joan. XXI.)”

Sed et Joannes in Apocalypsi, cum de eademcivitate sibi ostensa loqueretur:

Page 761: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 761/1271

 “Et templum, inquit, non vidi in ea; Dominusenim Deus omnipotens templum illius est etagnus (Apoc. XXI).”

Quam de hoc templo aquam vidit hicegredientem, nisi vivificum sacri baptismatisfontem? Cum enim illud solvissent Judaei

sanguis et aqua, sicut supra dictum est, delatere ejus exivit. Et recte de latere dextro aquaexivit, de qua dicitur: Et omnes ad quospervenit aqua ista salvi facti sunt. Nam hujusquoque templi non manufacti latera duo sunt

Dextrum quippe latus divina, laevum latushumana natura est. Signanter ergo dicendumfuit quo de latere aqua haec exivit, quae adquoscunque pervenit, salvi facti sunt: a lateredextro, inquit. Et recte. Nam de divina Christi

natura Spiritus sanctus aqua invisibilisprocedit, qui aquae visibili, quae de latere laevoid est, de humanitate lanceata profluxit salvandi virtutem tribuit. Hac igitur die Dominicae

Page 762: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 762/1271

resurrectionis, quae sacri quoque baptisteriicelebratione est solemnis, recte interaspergendum cantamus illud in laudemfluminis hujus, cujus inundatione per mortemChristi reviximus. Caeteris autem postPentecosten Dominicis cantamus: Asperges meDomine hyssopo et mundabor, lavabis me etsuper nivem dealbabor (Psal. L), quod et ipsum

de fide baptismi Propheta praedixit, perhyssopum, quae herba est humilis, medecinalisqua tumor pulmonis deponitur, fidemhumilitatis vel passionis Christi significans: pernomen lavacri super nivem dealbantis

 baptismum ipsius manifestius exprimensDeinde cum crucibus et vexillis, quae suntinsignia victoriae Christi, omnes albati etexsultantes in laude resurrectionis sanctaeprocedimus, cum tanta populi exspectatione

sexus utriusque majorum pariter et minorumut corporaliter quoque illud propheticum innobis impleri videatur: Cum jucunditateexibitis, et cum gaudio deducemini, nam et

Page 763: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 763/1271

montes et colles exilient expectantes vos cumgaudio (Isa. LV).

Page 764: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 764/1271

CAPUT XXI. Cur Dominus discipulos ad videndum se in Galilaeam invitaverit, cum etHierosolymis visus sit, et quod ideo processiofiat singulis Dominicis.

Ut autem processioa geretur, ex mysticaEvangelii auctoritate tractum est, scilicet, ex eoquod angeli mulieribus praecipiunt, dicentes:

“Ite, dicite discipulis ejus et Petro, quiapraecedet vos in Galilaeam (Marc. XVI),”

et ipse Dominus occurrens illis exeuntibus a

monumento, cum tenuissent pedes ejus etadorassent eum:

“Ite, inquit, nuntiate fratribus meis ut eant inGalilaeam, ibi me videbunt (Joan. XX).”

Primi hujus mandati, quod Dominus resurgensper angelos suos et per se ipsum suis mandatdiscipulis ut eant in Galilaeam,

Page 765: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 765/1271

 “et ibi me videbunt,”

inquit, si causam agnoverimus, procul dubiofatebimur merito fieri, quod mandatum illudhac die, cunctisque per annum Dominicismemoria celebri, id est, processionefrequentamus solemni. Non enim sine causa

non absque divini pondere consilii sese inGalilaea videndum esse promittit, cumHierosolymis sese illis ostendere potuerit, imoet quinquies ipsa die qua resurrexit ibidem visus sit. Quod si non aliud quam latus, manus

et pedes palpandos et contrectandos illis inGalilaea ostendere disponit, hoc frustra vel sinepondere rationis, quod omnino incongruumdivinae est majestati, videbitur agi. Hoc enimtam secundum Joannem quam secundum

Lucam, hac eadem die Hierosolymis fecit, cumreversis Hierosolymam duobus discipulisquibus ostensus fuerat, euntibus in Emmaus, etreferentibus quae viderant illis secum

Page 766: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 766/1271

mirantibus, stetit Jesus in medio eorum et dixiteis,

“Pax vobis.”

Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus(Joan. XX; Luc. XXVII). Quid ergo amplius inGalilaeam evocatis ostenderit, quaerendum est

Hoc nimirum, quod inimicum eratHierosolymis terrenae civitati, unde illosevocavit et templo sacerdotioque veteripropositum suum, imo totius Trinitatisconsilium illis aperuit:

“Data est, inquit, mihi omnis potestas in coeloet in terra: euntes, docete omnes gentes baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, etSpiritus sancti (Matth. XXVIII).”

Ecce haec est illa magna transmigratio, quamGalilaea quoque suo commendat nomineMagna, inquam, transmigratio Christi discipulis

Page 767: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 767/1271

imperata, transmigrare de Judaeis ad docendaset baptizandas omnes gentes, cum ante dixisset:

“In viam gentium ne abieritis (Matth. X),”

et de vetustate circumcisionis ad novamgratiam baptismi, cujus nunc regulampraescripsit, quam hactenus nusquam

tradiderat illis. Magna sane causa, et dignaquam Dominus non solum verbis ediceret, sedet facto praesenti praefiguraret. Nam quomodoante passionem suam, plerisque dictis aut factissuis similitudines adhibere consuevit; verbi

gratia, quomodo superius octava abhinc die veniens ad passionem, ut genus humanumredimeret, eamdem generis humaniredemptionem, per asinae et pulli ejussignificavit solutionem (Matth. XXI): sic tunc

apostolis suis dicens,

Page 768: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 768/1271

“Euntes, docete omnes gentes, baptizantes easin nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti(Matth. XXVIII),”

eamdem gratiae suae transmigrationemsignificare voluit per Galilaeam, quae Latine vertitur in transmigrationem. Totum hoc adnos, id est, ad Ecclesiam de gentibus respicit, ad

quam salus ex Judaeis hoc praeceptotransmigravit. Recte igitur et merito in primihujus mandati commemorationem, quodstatim, ut visus est Dominus noster postresurrectionem,

“Nuntiate, inquit, fratribus meis, ut eant inGalilaeam, ibi me videbunt (Joan. XX),”

nos processionem agimus solemnem, nosque et

loca nostra aspergimus aqua benedicta, inhonorem hujus diei, quo jussi sumus baptizariin nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Page 769: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 769/1271

CAPUT XXII. Quo die discipuli in Galilaea videntes Dominum adoraverunt, secundumMatthaeum.

Illud quidem nemo qui dubitet, quod hac diequa resurrexit Dominus, id est prima dieSabbati, discipulos in Galilaeam invitaverit: sedillud per se non satis liquet qua die illuc

abeuntes juxta Matthaeum (Matth. XXVIII)illum videntes adoraverint. Verum Hieronymusitem prima Sabbati, id est octava die, factumhoc esse astruit, et hanc eamdem esseapparitionem, de qua Joannes ait:

“Et post dies octo iterum erant discipuli intuset Thomas cum eis (Joan. XX).”

 Ait enim idem Hieronymus super Matthaeum

Post resurrectionem Dominus in Galilaeaemonte conspicitur, ibique adoratur, quod licetquidam dubitent. Tunc manifestius ostenditurThomae, et latus lancea vulneratum, clavisque

Page 770: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 770/1271

fixas manus demonstrat, ut vere, licet nonnullinumerando vices, quibus Dominus postresurrectionem visus esse describitur, alitersentire videantur, nos tamen praedicto doctorihunc sensum non improbandum essearbitramur. Et ipsa ratio admittit quod discipulieadem die, qua Dominus resurrexit, toties inGalilaeam ire jussi, non ultra dies octo

distulerint, praesertim cum eadem die seroillum videntes, quando Thomas non erat cumeis, spem festinantissimam iterum videndi eumardentiusque desiderium concipere potuerintNihil enim est in quo Hieronymo auctoritas

Evangelica refragetur. Nam quod ait Joannespost dies octo iterum erant discipuli intus, nonnos coarctat in eodem loco intus eos fuissefateamur. Intus erant, sed in monte, id est, incivitate Nazareth, quae in monte Galilaeae sita

est, Sic enim habemus in Luca Qui, cumdixisset, quia Dominus postquam jejunavitquadraginta diebus et quadraginta noctibusreversus in virtute Spiritus in Galilaeam, et jam

Page 771: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 771/1271

magnificatus in Capharnaum, venit Nazarethubi fuerat nutritus: et cum dixissent ei,

“Quanta audivimus de te facta in Capharnaumfac et hic in patria tua,”

ipse que respondisset eis,

“In veritate dico vobis, multae viduae erant inIsrael, ettad nullam illarum missus est Eliasnisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam (IReg. XVII; Luc. IV),”

cum, inquam, haec dixisset evangelista, statimsecutus,

“Repleti, inquit, ira surrexerunt, et ejecerunteum extra civitatem, et duxerunt illum usque ad

supercilium montis, supra quem civitas illorumerat aedificata, ut praecipitarent eum (Luc. IV.)”

Page 772: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 772/1271

Non ergo alium in montem quam in Nazarethquae super montem sita erat, Dominumpraecessisse et discipulos suos evocasseputandum est. Itaque nulla, ut dictum estauctoritas evangelica Hieronymo refragaturIntus enim erant post dies octo, sed non ineadem domo, nec in eadem civitate. Et pulchreubi persecutionem primam pertulit, primoque

desertionem Judaeorum, et transitum ad gentespraefiguravit, sicut post supradicta scriptumest:

“Jesus autem transiens per medium illorum

ibat (ibid.),”

ibidem post omnes persecutiones Judaeosdeseruit, ritumque eorum mutavitcircumcisione abolita, gentes omnes

praecipiens baptizari in nomine Patris, et Filiiet Spiritus Sancti.

Page 773: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 773/1271

CAPUT XXIII. Quod de Redemptore nostroprophetice dictum sit: “Nephtalim cervusemissus dans eloquia pulchritudinis.”

Simulque et hoc notandum, quod ubi antepassionem maxime praedicavit in finibusZabulon et Nephtalim, sicut habemus inEvangelio, trans Jordanem Galilaeae, et illic

post resurrectionem eamdem consummavitdoctrinam, dando baptizandi et docendipraeceptum, ut sicut ab eodem evangelistatestimonium subjunctum est de propheta:

“Populus gentium, qui ambulabat in tenebrislucem videret magnam (Isa. XIX),”

complens illam quoque prophetiam, qua dictumest:

“Nephtalim cervus emissarius dans eloquiapulchritudinis (Genes. XLIX).”

Page 774: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 774/1271

Emissus enim per divinam potentiam a canuminsecutione, de quibus ipse dicit per os David:

“Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI),”

emissus, inquam, in plenam securitatem velocissimo saltu resurrectionis recurrit in finesZabulon et Nephtalim, ubi ante docere

coeperat, factus et ipse Nephtalim, id estdilatatus, videlicet expeditione charitatis, ethaec dedit, quae praedicta sunt, eloquiapulchritudinis de nobis gentibus baptizandisquae sic finivit:

“Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usquead consummationem saeculi (Matth. ult.).”

Page 775: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 775/1271

CAPUT XXIV. Item de processione, secundumquod variatur in diversis monachorum etcanonicorum ordinibus.

Praedicta processio sic agitur, ut sacerdotempraecedentem, et officinas visitantem, semperin eo loco quo superma statione, consistimusante nos cum cruce inveniamus. Quod et ipsum

ex eadem Evangelii pendet auctoritate. NamDominus noster, cujus personam sacerdos insuo gerit officio, sicut alio loco jam dictum estet antequam pateretur, et postquam resurrexithac die discipulos suos in Galilaeam

praecessurum se dixit. Nam qua noctetradebatur,

“Postquam autem, inquit, resurrexeropraecedam vos in Galilaeam,”

et cum resurrexisset, sicut hac die legimus,

Page 776: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 776/1271

“Ite, inquit angelus, dicite discipulis ejus etPetro, quia praecedet vos in Galilaeam (MatthXXVI. Marc. XVI).”

Huic significationi pulchre et ipsa, quamibidem, id est in suprema statione, sacerdosdicit, oratio concinit, directa ad personam FiliiDomine Jesu Christe, qui introitum portarum

Hierusalem valvas sanctificasti, etc. Nam adFilii personam dirigitur, et sub nomineHierusalem Ecclesiae mentio fit, quae de baptizatis omnibus gentibus construitur, et subnomine portarum ejus, nomen Patris, et Filii, et

Spiritus sancti in quo baptizantur, significatursecundum Apocalypsim, ubi in significationeejusdem divini nominis, patent civitatis quaesignificat Ecclesiam,

“ab oriente portae tres, et ab occidente portaetres, et ab aquilone portae tres, et a meridieportae tres (Apoc. XXI),”

Page 777: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 777/1271

quia, quacunque aetate veniant ad fidemChristi, seu in pueritia, seu in adolescentia, seuin juventute, seu in senectute, ut ait Prudentiusoccurrit quadrina ad compita nomen. Sicque fitut tota haec processio nihil aliud, quamgratiarum actio sit, eo, quod resurgensDominus statim memor nostri, qui eramusabsque Deo (Ephes. II), discipulos suos in

Galilaeam ad hoc consilium evocavit, ut baptizaremur in nomine Patris, et Filii, etSpiritus sancti. Unde locum quoque, quosuprema statione processionem terminamusnos Galilaeam nominamus, et praeeuntem

sacerdotem semper in hujusmodi, id estdominicali processione majores quique postpraelatum nostrum, ut caput digniora membrasequuntur. Et illud quoque majorum exemplisedocti, quia rei jam dictae congruit

observamus, ut in hac processione nullaunquam Dominica quidquam, quod sit veterishistoriae, cantemus, sed semper quod de NovoTestamento sit, gloriamque personet Evangelii.

Page 778: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 778/1271

Page 779: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 779/1271

suspendens frequenter tripudiat, et laetapronuntians, velut alauda matutina per vocumsuarum saepe volitat acumina. Haec igiturstatio nobis illud festivo concentu commemoratquod in Galilaea jussi a Creatore suo coelienarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII), gloriamresurrectionis Christi, sicut legimus, quia virtute magna reddebant apostoli testimonium

resurrectionis Jesu Christi Domini nostri(Actor. IV). Quod ideo totis viribus estconcinnendum, et toto corde totoque ore inauditu populorum circumstantium efferendumquia

“in omnem terram exivit sonus eorum, et infines orbis terrae verba eorum. ”

Page 780: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 780/1271

CAPUT XXV. Quod nos recte beatam Mariam inprincipio nostrae laetitiae proponimus in hacprocessione, omni Dominica, ad ejusmemoriam prima statione divertentes, et quodcredendum non sit quod Dominumresurgentem ipsa non viderit, et quod intertestes mater scribi non debuerit.

Recte et laudabiliter a nostri, id est monachiordinis, majoribus traditum est, quod hactenuspro lege fixum atque inconvulsum conservaturut in hujusmodi processionibus, cunctis perannum Dominicis beatae Dei Genitricis

memoriam prima statione visitemusdecantando quodlibet, quod ejus proprium siteaque salutata et oratione dicta tunc demumprocessionem ordine supradicto peragamusSicque fervente sacrae religionis studio

provisum est, ut infra claustrum habeaturejusdem beatae Virginis diversorium, scilicetsacratum in ipsius honore, maxime propter hocipsum proprium nominis ejus oratorium. Quid

Page 781: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 781/1271

Evangelicae fidei convenientius Christianasedulitas comminisci potuit? Quid pulchriusquid venerabilius, quam congratulari matri Virgini super resurrectione unigeniti, jam nonmorituri, in cujus passione gladius animam ejuspertransivit? (Luc. II.) Perpendere gestitChristiana devotio, quantus torrens gaudiirepente inundans, locumque vulneris replens

animam ejus ferro doloris confossam inebriavitcum redivivus Filius, illi ante omnes fortassemortales, materno Virginem non defraudanshonore, victoriam suam annuntiavit, et dulciacarnis suae vulnera, quam illa veram de carne

sua carnem conceptam peperit, deosculandapraebuit. Quid ergo? repugnare videbiturEvangelio, referenti quod surgens Jesus primoMariae Magdalenae apparuit? Absit. Sedomnibus, beatam Virginem matrem excipimus

testibus praeordinatis, quos solos nominare adEvangelistas pertinuit, vel quos Christiresurrectionem annuntiare decuit. Nunquidillam nuntiare decebat, ut verba ejus tanquam

Page 782: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 782/1271

deliramenta viderentur ante apostolos? Si enimextranearum verba feminarum visa sunt eistanquam deliramenta (Luc. XXIV), quomodonon magis matrem amore filii delirarecrederent? Verissime ergo matri Filiusresurgens apparuit, sed illa, ut ab initiocoeperat, ita et nunc

“conservabat omnia verba haec, conferens incorde suo (Luc. II).”

Quod si idcirco verum non videtur, quia nullusevangelistarum scriptis hoc attestatur

consequens est quod nunquam postresurrectionem suam visus sit matri, quiaquando, vel ubi apparuerit illi, nullus eorumnominatim edixit. Sed absit hoc ab illo, qui inlege sua patrem et matrem honorare praecepit

(Exod. XX), absit, inquam, ut matrem propterse doloris gladio transverberatam (Matth. XV)tam dura negligentia talis filius inhonoraveritNon sic apostolica sanctae Romanae Ecclesiae

Page 783: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 783/1271

sensit veritas, quae hanc beatam Hierusalem inprincipio laetitiae suae proposuit. Nam, cumhac prima die Paschae stationem ad hanc, dequa loquimur, sanctam Mariam missae officioprescripsit, quid aliud quam Hierusalem inprincipio laetitiae suae proposuit. Si enimomnis anima timens Dominum sic benedicitur,

“ut videat bona Hierusalem, et videat filiosfiliorum suorum, pacem super Israel (PsalCXXVII).”

Et ideo dicitur, et est ipsa quoque Hierusalem

quod est visio pacis: quanto magis ista terquaterque beata Virgo dicenda est Hierusalemquae

“benedicta inter omnes mulieres (Luc. I),”

 vidit Filium suum pacem super omnem verumIsrael, scilicet Christum, de quo Apostolus ait:

Page 784: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 784/1271

“Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraqueunum (Ephes. II).”

Ipsa prae omnibus, ipsa ante omnes vidit hancnostram pacem, ipsa est Hierusalem, pulchraelecta suavis et formosa, quam viderunt filiaeSion (Cant. VI), et beatam dixerunt, et reginaelaudaverunt. Dum ergo hanc hodierna statione

sancta Romana Ecclesia in principio laetitiaesuae, ut dictum est, proposuit, non hocaestimavit, quod pacem super Israel venientemid est Filium suum propter justificationemnostram resurgentem (Rom, IV), ipsa non

 viderit. Sed, ut ad propriam, de qua supradictum est, hodiernae et omnium dominicaliumprocessionum causam sermo recurrat, nunquid vel tunc, quando undecim discipuli abierunt inGalilaeam (Matth. XVIII) in montem, sicut

constituit illis Dominus Jesus, hanc beatam, dequa loquimur, Mariam praeterierunt, et absqueilla videntes eum adoraverunt? Imo non aliasquam in domum illius, non alium in montem

Page 785: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 785/1271

abierunt, ut viderunt eum quam in illum superquem civitas ejus Nazareth sita erat, sicut jamdictum est. Igitur pulchre et laudabiliter, utsupra diximus, traditum est a nostris majoribusut in hodierna, cunctisque per annumDominicalibus processionibus, beatae DeiGenitricis memoriam prima statione visitemuseamdem ob causam, qua hodiernae missae

officio statio ad Sanctam Mariam praescribiturut eam, sicut jam dictum est, in principiolaetitiae nostrae proponamus, illud de Canticisrecolentes, novum novae Ecclesiae sponsummox ut resurrexit, dixisse non vane arbitrantes:

“Vadam ad montem myrrhae, et ad collemthuris (Cant. IV).”

Qua enim sui corporis parte altius, post ipsum

caput suum Christum Ecclesiae sublimitaseminuit, quam singularibus hujus reginaeangelorum meritis, cujus ex carne sine viroChristus, ut lapis de monte sine manibus (Dan

Page 786: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 786/1271

II), est editus? Et quo in vertice montiumtantum myrrhae, id est mortificationis, cumthuris, id est, piae orationis odoribus inveniripotuit, quantum in hujus beatae Virginis animaquam singulariter Dominicae passionis gladiuspertransierat. Ad hunc ergo montem myrrhae vadimus et nos, saepe dicta statione ad sanctamMariam divertentes, ipsa quoque eloquia cervi

emissi, de quo supra dictum,

“eloquia pulchritudinis (Gen. XLIX),”

quibus illic de baptizandis omnibus gentibus

mandavit, exsultantes mystice depromimus hacdie cantando: Tota pulchra es. Nota namqueomnium pene sententia doctorum est, novamhis verbis Ecclesiam invitari, ut surgat etproperet apostolica, quae tunc numero parva

erat Ecclesia de Libano venire (Can. IV), id estcandidatione baptismi gentes ad Christumadducere, Maria matre fidei nostrae adjuvanteid est,

Page 787: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 787/1271

 “omnia verba haec, quae hactenus conservabatin corde suo (Luc. II),”

 jam aperiente

Page 788: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 788/1271

LIBER OCTAVUS

CAPUT PRIMUM. De missa ejusdem diei.

Totum diei praesentis officium cunctis partibussuis in illum aeternitatis diem intendit, cujusnobis aditum Deus per Unigenitum suumdevicta morte reseravit, ubi

“epulabuntur et exsultabunt justi in conspectuDei (Psal. LXVII),”

qui nunc epulantur, ut cantamus ac legimus, in

azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V),

“bibentque vinum bonum, quod ex aqua factumest in coelestibus nuptiis (Joan. II),”

id est, in gloria delectabuntur immortalitatis, etimpassibilitatis, a corruptione mortalitatispenitus immutati. Et recte: Ut quia Paschatransitus est, illo Paschale praesentis diei

Page 789: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 789/1271

canticum intendat, ubi transeuntibus patriaconstituta est. Tunc illa sancta civitasHierusalem splendebit novitate aeternanovumque cantabit Canticum, nova ipsa

“non habens maculam aut rugam (Ephes. V).”

Cujus Cantici aeterni doctor ac praecentor erit

novus ejus sponsus, qui primus resurrexit, cuicum diceret Pater, sicut habemus in psalmoExsurge, gloria mea, exsurge, psalterium etcithara, respondit, exsurgam diluculo (PsalLVI, CVII). Recte ergo in Introitu hodierni

officii primam vocem emittit, qui primusresurrexit, dicitque: Resurrexi, et adhuc tecumsum (Psal. CXXXVIII). Ad hujus Canticinovitatem nos invitans et instruens Paulus insequenti lectione Epistolae: Expurgate, inquit

 vetus fermentum, ut sitis nova conspersio (ICor. V), etc. Aperta similitudine baptizatosdocet, dum novam, id est, absque fermentoconspersionem nos esse hortatur, eo quod ex

Page 790: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 790/1271

multis hominibus unum Ecclesiae corpustanquam ex multis granis unus panis efficiaturQuale autem sit illud, quo panis istefermentetur, et Paschali mensa fiat indignus, exhis, quae supra Corinthiis dixerat, patenteragnoscimus. Dixerat enim,

“Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis

fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorempatris sui quis habeat (ibid.).”

Et paulo post:

“Non bona, inquit, gloriatio vestra. An nescitisquia modicum fermentum totam massamcorrumpit? Expurgate vetus fermentum (ibid.),”

etc. Hoc igitur ecclesiastici compositor officii

per hanc lectionem Ecclesiae Christi intimare voluit, ut illam, quam accepit in baptismoservet immaculatam nuptialem tunicam, utpotequam

Page 791: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 791/1271

 “exhibere sibi cupit Christus sponsamgloriosam, non habentem maculam aut rugam(Ephes. V).”

Fornicatio enim, propter quam eadem lectioscripta est, ut supra dictum est, vel aliudquodlibet damnanabile vitium, vetus

fermentum est, vetusti hominis morbus est veteris vitae macula est. Itaque cum haec diesnovitatem vitae praedicet, et aeternam juventutem annuntiet, miranda plane etlaudanda Romanae Ecclesiae diligentia in eo

quoque, quod in officio praesenti legendum esseEvangelium secundum Marcum instituit. Illenamque praeter hoc, quod in quatuoranimalium admirabili figura leoni assimilaturpraeter quod ejus Evangelium recte legi

 videretur, ut leo rugitum leonis resurgentisevangelizaret, de quo praedictum fuerat:

Page 792: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 792/1271

“Catulus leonis Juda, ad praedam, fili miascendisti, requiescens accubuisti, ut leo etquasi leaena, quis suscitabit eum (GenesXLIX)?”

praeter hoc, inquam, officium diei praesentisEvangelium ejus maxime pro eo congruit, quodsanctae resurrectionis nuntium, quem caeteri

simpliciter appellant angelum, hic altiorimysterio juvenem appellat:

“Viderunt, inquit, juvenem sedentem a dextriscoopertum stola candida (Marc. XVI).”

Haec enim duo, quae posui,

“juvenem, et coopertum stola candida,”

duo itidem, quae ab Apostolo in laudem et[honorem] gloriosae Ecclesiae dicta suntpraedicant scilicet

Page 793: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 793/1271

“non habentem maculam, non habentem rugam(Eph. V).”

Nam quia gloriosa Ecclesia, pro qua Christusmortuus est, et propter cujus justificationemresurrexit (Rom. IV), in illa gloriosaresurrectione, cui se praeparans, nunc vetusfermentum expurgat, ut dictum est, rugam

 vetusti hominis, quem exuit, non habebit, rectesanctus evangelista resurrectionis ejusdempraeconem angelum, juvenem appellat: et quiamaculam non habebit, quam Sponsus suus insanguine suo lavit a peccatis suis (Apoc. XXII)

pulchre coopertum stola candida, ut vere eratdiligenter expressit. Diligentissima ergoinstitutione, hac die secundum Marcum legiturresurrectionis Christi Evangelium, quo baptizatis nostris, quibus renovata est ut

aquilae juventus sua (Psal. CII), juvenis sedensin dextris dominici sepulcri, et coopertus stolacandida, ipso suo habitu, quid acceperint, autquid sperare debeant, praedicat cunctis

Page 794: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 794/1271

consonantibus partibus officii, et hoc maximeconclamantibus concorditer, ut expurgato veterifermento, in azymis sinceritatis et veritatisepulantes (I Cor. V), primam baptismiresurrectionem ita servemus, quatenussecundae resurrectionis aeternae juventutipraeparemur. Tunc, sicut in Offerendacantamus, resurgente Deo in judicio, qui nunc

sopitus esse, et humana curare non putaturterra tremet et quiescet (Psal. LXXV), id estimpii terrebuntur, et traditi gehennae noceredesinent, et erit in pace locus Domini, scilicetEcclesia, et in Sion juvene, jamque candida

sicut angeli supradicti habitus praedicatconfractae erunt omnes adversariae potentiaearcus, scutum, gladiusque et bella vitiorumGraduale, quod est cantus laborantium in hacperegrinatione, jam dictum est ad hos dies

resurrectionis usque in Pentecosten nonpertinere, sed propter baptizatos per hanchebdomadam in officiis additum esse, itatamen, ut sicut his, propter quos additum est

Page 795: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 795/1271

militiae laborem, quem arripuerunt, praesenssublevet gaudium, de recenti remissionepeccatorum: sic consuetudinalem gradualiumneumarum serenent verba, diem, quam fecitDominus, quotidie personantia, et exsultandumatque laetandum esse in ea, tam ex ipse quamex versibus ejus accipimus, qui ex eodempsalmo sumpti per hebdomadam dispertiuntur.

Page 796: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 796/1271

CAPUT II. De ordine inusitato vespertinaelaudis, cujus causa est per hanc hebdomadamsolemnitas sancti baptisterii.

Cum omnes horae regulares supradictaenovitatis et laetitiae proferant insignia, tunc vero splendidius vespertina synaxis hujusfestivitatis claritate, secundum ordinem

Romanum est illustrata. Nam quia vesperaSabbati paschalis baptisma celebratum esteadem hora per totam hebdomadam festivamregenerationis jucunditatem hoc modo retinetPrimum, quia in ipso baptismi ordine

incaeptum est Kyrie eleyson, et litania trinadecantata est ob honorem et reverentiamadorandi nominis, Patris et Filii et Spiritussancti, quo in nomine baptismus peragituridcirco non, ut fieri solet a versu, Deus in

adjutorium meum intende, sed a Kyrie eleysonfestivo concentu incipiuntur. Sequuntur obeamdem causam tres psalmi sub uno alleluiadecantandi, qui et per totam hebdomadam non

Page 797: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 797/1271

mutantur, tum quia tota hebdomada haec prouna die computatur, eo quod universalis diemresurrectionis aspiciat, tum quia tam hi quamcaeteri, qui processionibus, de quibus dicendumest reservantur, insigni titulo, quod est alleluiapraenotantur, quod rei vel tempore congruereimo proprium esse novimus. Verumtamenprimus, id est, Dixit Dominus (Psal. CIX), solus

alleluia non habet in titulo, sed ad laudemChristi maxime et secundum divinitatem, etsecundum humanitatem, auctoritate Dei Patriscommendante decantatur, agens per totamseriem de gloriosa et ineffabili exaltatione ejus

qua mortis torrente bibito, suum hodie exaltavitcaput. Post tres psalmos pro capitulo diciturcanticum: Haec dies quam fecit Dominus, sicutet per omnes regulares horas, nihilominus obmagnitudinem significandae laetitiae pro

capitulo decantantur. Deinde alleluia cum versusuo pro hymno canitur, quia proprius patriaecoelestis hymnus alleluia est. Post canticum deEvangelio cum antiphona, dicta oratione

Page 798: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 798/1271

proceditur ad fontes cum psalmo: Laudate pueriDominum (Psal. CXVII), qui et ipse in tituloalleluia praenotatus perspicue congruit ipsisqui reservatus est sacris fontibus. Admonitionamque divinae laudis est ad pueros, id estnovos Ecclesiae filios, qui per baptismum pueriid est, puri facti sunt a vitiis, totusque hicpsalmus tantum ad fideles de gentibus dirigitur

quod ex eo facile perpenditur, quia dicit: Quihabitare facit sterilem in domo matrem filiorumlaetantem (Psal. CXII), id est gentilitatem priussterilem, nunc matrem filiorum secundumfidem facit habitare in domo, id est in coelesti

Hierusalem completa prophetia, qua dictumest:

“Laetare sterilis, quae non paris (Isa. LIV; GalIV).”

Unde nunc apud fontes Ecclesia mater jubilansexsultat in laudem ejus gratiae, per quammeruit esse, sicut audivit in Canticis:

Page 799: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 799/1271

 “Fons hortorum, puteus aquarum viventiumquae fluunt impetu de Libano, ut sintemissiones ejus paradisus malorum Punicorumcum pomorum fructibus, cyprus cum nardonardus et crocus, fistula et cinnamomummyrrha et aloe, cum universis lignis Liban(Cant. IV).”

Quae omnia diversis qualitatibus suis diversamerita vel profectus significant eorum, qui infonte baptismi similitudini mortis Christicomplantati sunt (Rom. VI), de quibus non est

modo dicendum per singula. Haec stationeterminata, transitur inde ad oratorium sancti Andreae apostoli, cantando: In exitu Israel, quosignificatur exitus illorum, qui Israel, id est videntes Deum, renascendo facti, de Aegypto

hujus saeculi et populo barbaro infideliumexeunt mari; id est profunditate gentium, etJordane, id est Judaeis, Jordanis enim terraeJudaeorum est fluvius, et a retro fluens

Page 800: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 800/1271

interpretatur: gentibus, inquam, et Judaeis videntibus ea, quae per exeuntes mirabilia factasunt, fugientibusque ab infidelitate ad fidem, acarne ad spiritum, a diabolo ad Deum, quemreliquerant, retrorsum. Unde et montes, id estapostoli, et colles, id est eorum discipuliexsultantes ut arietes et sicut agni oviumgratulantur et dicunt: Quid est tibi mare, quod

fugisti, et tu Jordanis, quia conversus esretrorsum? Sic omnis Paschalis hebdomadae vespera, qua hora Sabbato in sanctae Trinitatisnomine baptisma celebratum est, trina stationecompletur. Et idcirco fortassis ad sanctum

 Andream pene omnis vespera terminatur, quia beatus Gregorius qui stationes, sicut hactenusservantur, ordinavit, eidem sancto Andreaespecialiter devotus exstitit, cui juxta et basilicam sanctorum Joannis et Pauli ad clivum

Scauri, monasterium in proprio domateformavit: in quo relictis omnibus ex hujusmundi naufragio nudus evasit, diu desideratummonachicum capiens indumentum. Nec mirum

Page 801: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 801/1271

hanc illum vespertinam stationem prodevotione tanto apostolo consecrasse, cum etstationem ad sanctos Cosmam et Damianumqua die cantatur: Salus populi ego sum, feceritillustriorem, propriis ac solemnibus collectissicut a plerisque usque nunc observatur, sanctiseisdem dedicaverit, idcirco quod atavus ejus, IVFelix, sedis apostolicae pontifex, vir magnae in

Christi Ecclesia reverentiae, basilicameorumdem sanctorum via sacra juxta templumRomuli, sicut hactenus cernitur, venustissimefabricavit. Forte et illud majestatem divininominis respicit, Patris et Filii et Spiritus sancti

quo in nomine baptisma celebratum est, quodad vigilias nocturnas tres tantum lectionesordine Romano leguntur. Nam quo respectuultra numerum hunc lectionesmultiplicarentur? Siquidem praedicatores

nostri, quos, ut alio loco jam dictum estsignificat amplior in solemnitatibusnumerositas lectionum, quia sub temporegratiae plures veritatis praecones mitti

Page 802: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 802/1271

coeperunt praedicatores, inquam, Evangelii, idest apostoli, nunc erant muti et absconditineque, ut solebant Domino cum illiscommorante, circuibant per castellaevangelizantes et curantes ubique (Luc. IX)Nec quisquam illud objiciat, quod tribus quaepraecesserunt luctuosis noctibus, plures lectaesunt. Nam illarum alia ratio suo loco

praescripta est. Igitur ternarius numerusauctoritate divini nominis in baptismoillustratus, pulchre in hac solemnitate, tam inPsalmis, quam in lectionibus principatur.

Page 803: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 803/1271

CAPUT III. Cur non monachi aeque ut canoniciper hos dies consuetam debeant immutareregulam.

Quamvis ea, quae supradicta sunt, rationemhabeant theoricam, nostri tamen, id estmonachi ordinis, aeque authenticam nondebent immutare regulam, ut verbi gratia

nocturnas ulla dominica ad tres lectionescontrahant vigilias, aut per horas regulareslitaniae removeant supplicationes, et pro ipsis jucundum alleluia personent, idcirco quod inilla beatitudine, quam significat haec paschalis

solemnitas, nulla erit deprecatio miserorumsed sola laudatio beaterum. Sed nec illud, utcum non habeant fontes eas, quas proptersolemnitates fontium fieri dictum est vespertinas suis in locis imaginentur stationes

hae namque pontificales et ad pastores plebiumpertinentes sunt traditiones. Et licet beatusGregorius, qui stationes ordinavit, et peneomnem cleri decorem digito Dei doctus

Page 804: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 804/1271

expolivit, habitu monachico praefulserit, nec sictamen monachico tenendae sunt ordiniconsuetudines hujusmodi; quas Pontificalipotius officio tradens, inferioris, id est, activae vitae procuratoribus instituit. Nunquam enimsancti Patres talem habuere consuetudinem, utcontraria vel pugnantia praeciperentPraeceperat autem ante illum beatus

Benedictus, qui, ut ipse asserit beatusGregorius, spiritu omnium justorum plenusfuit, ut Dominica die nunquam minus aduodecim lectionibus ad vigilias nocturnaslegantur. Similiter et de caeteris regularibus

horis universalem absque ulla exceptionecanonem suo praescripserat ordini.

Non ergo credendum est quod beatusGregorius, cum activae vitae ordinem

institueret, ad quem se descendisse in suisdeplorat epistolis, superiorem, id estcontemplativae vitae ordinem ex aliqua parte in

Page 805: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 805/1271

contrarium deflectere voluerit. Rectius itaquesuam quisque tenet ordo regulam, juxta illud:

“Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo(Hier. XXXI; Habac. III).”

Tantum in eo concordantibus cunctis, ut usquePentecosten genua non flectentes, sed stando

perorantes, libertatem, quam nobis resurgendoChristus acquisivit, hac significationeprefiteamur, et alleluia sine intermissionedicamus, et nos filii sponsi, quia nobiscum estsponsus, non jejunemus. Caeternum quicunque

monachici ordinis supradictam ob causamsupplicationem litaniae, id est, Kyrie eleison, dehoris regularibus per hanc septimanamamputant, consequens est, ut usquePentecosten non repetant, quoniam non solum

haec hebdomada, sed universi quinquagintadies isti aeternum futurae resurrectionissignificant Jubilaeum, quo nihil jam

Page 806: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 806/1271

supplicandum, sed solum in salute perfectaexsultandum erit, et laetandum.

Page 807: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 807/1271

CAPUT IV. Quam congrue fides resurrectionisper quadraginta dies confirmata sit, simulquede miraculo cuidam fratri ostenso hoc anno abIncarnatione Domini millesimo centesimoundecimo.

Miranda sane et praedicanda Salvatoris nostristudiosa charitas, qui cum passus propter

delicta notra, resurrexit propter justificationemnostram (Rom. IV), nihilominus proptereruditionem nostram distulit quadragintadiebus ascensionis suae gloriam, per quos etpraebuit seipsum vivum in multis argumentis

apostolis suis, quod elegit, ut essent testes suaeresurrectionis (Actor. I). Poterat enim eademdie, qua resurgendo super occasum ascendit(Psal. LXVII), nubem quoque ponere ascensumsuum (Psal. CIII), et semel ostensum testibus

suis verum hominem, vera Verbi divinitaseadem velocitate qua suscitaverat, post tres velpaulo plures dies in paternae majestatiscollocare dextera. Magna ergo charitas, et vere

Page 808: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 808/1271

non quaerens quae sua sunt (I Cor. XIII), quaeut subveniret tardis ad credendumtriumphalem Christi tardavit ascensum (LucXXIV), et ut consummatam ostenderet gratiampraeparatam victori distulit gloriam. Itaque vaeperfidis haereticis, quos legitimus hicquadraginta dierum numerus exspectatos etincorrectos, justae tandem sententiae subigit

Legitimus namque est quadragenarius dierumnumerus apud homines quoque in protelandisconsultationibus, ut is cui forte consulituretiam si lunaticus sit, id est stultus,

“stultus quippe ut luna mutatur (EccleXXVII),”

cum tot dies exspectatus sanum consilium nonadmiserit, justus judicetur, quoniam ante

quadraginta dies luna mutatur, unde et hic plusquam stultus, qui per tot dies mutatus non estSed libet per aliud simile ex antiqua divinaeauctoritatis Scriptura comprobare, quod

Page 809: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 809/1271

resurrectionis mortuorum detractores, jurenunquam ad ejusdem resurrectionis gloriampervenire mereantur, quam per quadragintadies exploratam, adhuc pertinaci impietatecalumniantur. Legimus in libro Numerorumquia loquens Dominus ad Mosen in desertoPharan,

“Mitte, inquit, viros, qui considerent terramquam daturus sum filiis Israel, singulos desingulis tribubus ex principibus, id est, virosduodecim. Qui cum ascendissent, exploraveruntterram, ascenderuntque ad meridiem

pergentes ad torrentem Botri, abscideruntquepalmitem cum uva sua, quam portaverunt in vecte duo viri,”

etc. Reversique exploratores terrae post

quadraginta dies, omni regione circuita, aliidetraxerunt terrae quam inspexerant apud filiosIsrael, dicentes: Terra, quam lustravimusdevorat habitatores suos. At vero Josue filius

Page 810: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 810/1271

Nun, et Caleph, filius Jephone, Terra, inquiuntquam lustravimus, valde bona est. Si propitiusfuerit Dominus, introducet nos in eam, et tradethumum lacte et melle manantem. Cumqueclamaret omnis multitudo, et eos lapidibus vellet opprimere, apparens Dominus Omnesinquit,

“homines qui viderunt majestatem meam, etsigna quae feci in Aegypto et in solitudine, ettentaverunt me ecce jam per decem vices, necquisquam qui detraxit mihi, intuebitur terrampro qua juravi patribus eorum (Num. XIII

XIV).”

Haec illis in figuram contigisse Paulus quoqueapostolus testis est. Nam, cum de hac sacraloquens historia dixisset:

“Patres vestri omnes mare transierunt, etomnes in Mose baptizati sunt in nube et inmari, et omnes eamdem escam spiritualem

Page 811: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 811/1271

manducaverunt, et omnes eumdem potumspiritualem biberunt, bibebant autem despirituali consequente eos petra, petra autemerat Christus, sed non in pluribus eoruminquit, beneplacitum est Deo. Nam prostratisunt in deserto:”

et quia tentaverunt Christum,

“a serpentibus perierunt:”

et quia murmuraverunt, interierunt

“ab exterminatore,”

et protinus adjungit:

“Haec autem omnia in figura contingebant illis

scripta sunt autem ad correptionem nostram, inquos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X).”

Page 812: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 812/1271

In figura videlicet, quorum, nisi eorum, quae inhoc fine saeculorum, id est, in hac mundi sextaaetate facta sunt? Christus Dominus, Aegyptirege, id est, tenebrarum principe debellato, permare Rubrum baptismi sui traduxit illos, etnunc per vitae praesentis desertum regit, utinducat in repromissionem aeternaehaereditatis, id est, in eam, de qua nunc

loquimur, gloriam beatam resurrectionis. Quamenim ab illo terram

“lacte et melle manantem”

sperare debemus, nisi conformitatem corporisChristi quod resurrexit, in quo habitat omnisplenitudo divinitatis (Coloss. II), ut per illudreformet, sicut Apostolus ait (Philip. III)corpus humilitatis nostrae configuratum

corpori claritatis suae? Igitur et hi, qui veritatem negant ejusdem resurrectionis, sicutet illusores, malorumque concupiscentestentatores atque murmuratores, juste

Page 813: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 813/1271

prosternuntur in deserto et pereunt, atque abexterminatore intereunt. Totidem quippe, idest, quadraginta diebus evangelica refertScriptura in multis exploratam esse argumentisterram carnis Christi, quod vere resurrexit amortuis (Actor. I), ut veraciter agnoscamus exilla, qualis erit nobis status futuraeresurrectionis. Ascenderunt fidei exploratores

ad meridiem, id est, ubi elevatus erat verus solChristus per altissimam resurrectionem, etattulerunt nobis botrum cum palmite suo, quemportant duo viri, id est ipsum Christum, cuidicit sponsa in Canticis:

“Botrus cypri dilectus meus mihi (Cant. I),”

portant, inquam, in vecte duo viri, id estpendente in ligno crucis cum veritate corporis

in quo resurrexit. Hunc enim susceptumportant duo viri, id est duo populi, Judaicusatque gentilis: et sicut anterior ex eis, qui botrum ferebant, portabat quidem, sed averso

Page 814: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 814/1271

dorso non videbat, posterior autem et portabatet videbat: Sic anterior populus Judaicustestimonia passionis et resurrectionis Christiportat quidem in Scripturis, sed averso cordenon credit, atque ideo non intelligit: posteriorautem, id est gentilis, et portat et videt, quiaquod legit, credens intelligit, intelligens creditHunc ergo botrum afferentes veritatis

exploratores, id est, annuntiantes Christumhunc nobis apostoli testes fideles dicunt scriptis(I Cor. V), dicunt miraculis, de gloria sperandaeresurrectionis:

“Terra quam lustravimus bona est, sicut ex hisfructibus cognosci potest (Num. XIII).”

Quo enim dissimile est huic illud, quod nobisannuntiant, incorruptibilem carni superindui

resurrectionis gloriam, veramque et eamdemcarnis ejusdem permanere naturam?

Page 815: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 815/1271

“Lustravimus, inquiunt, eam, vidimus etperspeximus, manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae (I Joan. I).”

Misimus enim manus nostras et palpavimuslatus ejus, et contrectavimus cicatrices vulnerum in manibus et pedibus ejus, dicentis:

“Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossanon habet,”

sicut me videtis habere:

“et manducavimus, inquiunt, et bibimus cumeo, postquam resurrexit a mortuis (Joan. XX).”

 At illi qui simul ascenderunt explorareScripturam, pleni alieno spiritu, falsi et

fallentes, negantes veram resurrecturamcorporum naturam, et corpus Dominicum postresurrectionem phantasticum fuissesuspicantur, id est, ventis et aere subtilius. In

Page 816: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 816/1271

quo isti murmuratoribus illis dissimiles suntqui detrahentes terrae quam inspexerantdicebant:

“Terra ista quam lustravimus, devorathabitatores suos? (Num. XIII.)”

Devorat quippe habitatores suos illa, quam

speramus vita, si nos aliter non admittit, nisi vera in resurgentibus intereat corporum natura Argumentantur enim et dicunt: Quomodocorpus Dominicum post resurrectionem verumfuit, quod clausis ad discipulos introivit januis

(Joan. XX)? Videbor in ventum verba jactare, sicontra hos inimicos fidei Christianae multa velim responsionis argumentosae spicula vibrare. Illae namque vulpeculae jam dudumtonitru coeli, id est, clamore fulminantis

Ecclesiae conterritae ubicunque sint latitant incaveis subterraneis, nec prodire audent, ut vineas florentes fructumque parturientes (CantXI), suo more putido dente demoliantur. Sed

Page 817: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 817/1271

ecce dum haec scribimus, jucundo perquemdam fratrem nostrum gratia resurgentisnobis arridet miraculo. Testor illam beatam, acdeliciosam noctem, in qua Christus ab inferis victor ascendit, me nihil super hoc mentiri, nisiille tam sacrilegus sit, ut de hujusmodi requippiam fingere ausus fuerit, quod vita ejus velpropositum omnino prohibet vel suspicari

Fratris tamen ejusdem nomen tacebiturquoniam et hoc obnixe precatur. Nam factumquidem lucere coram hominibus cupit, utglorificetur Pater qui est in coelis (Matth. V): seautem videri non vult, nec suis reputare meritis

miraculum, cujus sola Dei gratia, quo judicionescimus, operatrix est, multi enim venient inilla die dicentes:

“Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus

et in nomine tuo, virtutes multas fecimus? Etrespondebit eis: Amen dico vobis, nescio vosunde sitis (Matth. VII).”

Page 818: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 818/1271

Res hujusmodi est: Hoc sancto PaschaeSabbato, quo cereo de cujus quoque praeconiissuperius aliqua diximus, annus ab IncarnationeDomini millesimus centesimus undecimusinscriptus est, in ecclesia Sancti Laurentii adpraecedentes ejusdem diei matutinos, exstinctisde more cunctis luminaribus, dum eorumultimum exstingueretur, et ad canticum

Evangelii haec antiphona a D. abbate Berengeroimponeretur: Mulieres sedentes admonumentum, ecce repente ante pedes illiusprojectum cecidit ipsius, quo firmitersubstrictus erat, cingulum. Ille solutum esse et

cecidisse suspicatus, quod tamen mirum fuissetquia non delapsum fuerat, neque circum crurapedesque descenderat, sed ante pedes quasiprojectum, ut dictum est, exsiliverat, inclinavitse, ut tollens illud rursum sese accingeret

Cumque manus injecisset ut illud sibimetcircumdaret, nondum, ut erat fortiter astrictusnon cedere sibi, ultra quam dici potestadmiratus est, intendenti et secum cum stupore

Page 819: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 819/1271

magno reputanti, quidnam hoc sibi vellet, ecce vox facta est et sibilium tanquam aurae tenuisaudivit, dicentem sibi:

Sic potuit clauso Christus prodire sepulcro.

Siquidem haec, ut ipse referens testatus estadmiratio mentem ejus persaepe subibat

quomodo verum Domini corpus, unde ipsenullatenus dubitabat, clauso resurgeremonumento, clausis potuit januis ingredi addiscipulos. Mox ergo illi ad memoriam simileillud rediit, quod Augustinus refert in libro De

Civitate Dei, factum per quamdam Petroniamclarissimam feminam, quae mirabiliter exmagno atque diutino, in quo medicorumadjutoria cuncta defecerant, dolore sanata estHaec a quodam Judaeo dixit sibi fuisse

persuasum, ut annulum capillario vinculoinsereret, quo sub omni veste ad nuda corporiscingeretur, qui annulus haberet sub gemmalapidem in renibus inventum bovis. Hoc alligato

Page 820: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 820/1271

quasi remedio, ad sancti martyris Stephanilimina veniebat. Sed propheta a Carthaginecum in confinio fluminis Bagradae in suapossessione mansisset, surgens ut iterperageret, ante pedes suos illum jacentemannulum vidit et capillariam zonam, qua fueratalligatus, mirata tentavit. Quam cum omninosuis nodis firmissime, sicut erat, comperisset

astrictam, crepuisse atque exsilivisse suspicataest. Qui etiam ipse cum integerrimus fuissetinventus, futurae salutis quodammodo pignusde tanto miraculo se accepisse praesumpsitatque illud vinculum solvens, simul cum eodem

annulo projecit in flumen. Non credant hocinquit idem Augustinus, qui etiam DominumJesum per integra virginalia matris enixum, etad discipulos clausis ostiis fuisse ingressum noncredunt.

Comparentur nunc duo haec tam insigniadivinae pietatis miracula, recens hoc, quodhominem cingulum renum ejus firmiter

Page 821: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 821/1271

obstrictum, et indissolutum transiit et exsilivitet illud antiquius, quod zonae insertus, nodointegro persistente, erupit annulus. Nescio quidmirer amplius, nisi quod hic pariter, utsupradictum est, vox divinitus audita est:

Sic potuit clauso Christus prodire sepulcro.

Hoc igitur ubi accepi, mane quippe, ubi primumloquendi copia fuit, duobus tantum fratribusquorum unus exstiti, attonitus adhuc frater illerem gestam retulit, obnixe postulans utcreditum nobis secretum nunquam cum suo

nomine proderemus: ubi, inquam, hoc accepitanquam meis maxime oblatum a Deo usibusmiraculum, laetus arripui. Siquidem eademnocte et eamdem paululum ante horam, quaillud accidit, supradictam similitudinem

ruminare coeperam, scilicet quod hi qui fideiresurrectionis detrahunt, et ideo non veramcarnis naturam credunt resurrecturam, quiaDominus clauso sepulcro surrexit, vel quia

Page 822: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 822/1271

clausis ad discipulos ingressus est januissimiles sunt illis, qui terrae quam inspexerantdetraxerunt apud filios Israel dicentes:

“terra quam lustravimus, devorat habitatoressuos.”

Non igitur importune longior nunc trahitur

sermo de resurrectionis gloria, cui incoeptomateriam adaugent coelestia, quae sese ultroofferunt, miracula. Non poterat quidem, etiamsi ista deessent, Christiana fides comprehenderesapientes in astutia eorum: qui, dum credere

fugiunt, clausis januis verum potuisse corpusingredi, quod supra naturam est, illo declinent judicium, ut dicant illud ventis et aere subtiliuseffectum, quod contra naturam est. Non solumenim nihil sese adjuvant, sed et magis

implicant, dum defendendo naturam ab eoquod supra est, ad id devolvunt, quod contraillam est. Utrumque miraculum, sed hoc, utdictum est, supra naturam, illud quod haeretici

Page 823: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 823/1271

suspicati sunt, scilicet impalpabile de palpabilicorpus factum esse, majus quidem, sed inutileet contra naturam miraculum est. Quid enimmaluerit Divinitas, utrum id quod contranaturam, an id quod supra naturam est, inpsalmo evidenter ostendit, dicens:

“Posuisti super me manum tuam (Psal

CXXXVIII).”

 At nunc ponendo exempla supradicta, quod verum corpus hominis, verum cinguli suicorpus, id est zonam cervinam nodo firmiter

obstrictam excessit, olimque nodumirresolutum annulus exsilivit, proponitDivinitas.

Sic potuit clauso Christus prodire sepulcro.

 Assumit ratio: Sed illa supra naturam factasunt. Concludit fides supra naturam: Ergo verum Christi corpus clauso prodire sepulcro

Page 824: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 824/1271

clausis potuit januis introire ad discipulos. Ethoc vere Deum decuit, videlicet sua taliter utipotentia, ut quam aedificaverat naturam, nondestrueret, sed eamdem permanentem, imoperfectam, quo vellet et unde, traduceret veladduceret; quod qui non concedit, superest utmulto minus illud concedat, quod corruptibilesac mortales adhuc Apostoli sic educti sint

quomodo in Actibus apostolorum scriptum est:

“Carcerem quidem adhuc clausum invenimuscum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem carcerem, neminem

intus invenimus (Act. I);”

superest, ut istos quoque, qui necdumresurrexerant, in ventos et aerem subtilem, quoper patentes rimas efflari possent, evanuisse

asserat, siquidem sacram recepturi suntScripturam. Quam qui non recipiunt, necaudiendi, sed ut infideles omnino vitandi suntNobis credentibus illud pro argumento sufficit

Page 825: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 825/1271

quia de nihilo Deus cuncta creavit, et cunctaquasi nihilum et inane reputata sunt ei adagendum quidquid voluerit, ad traducendumquippiam quocunque voluerit. Mirumque hocpotius esset, si ita non posset, cum nemo feretam imperitus artifex sit, ut quod composuitpenetrare ipse vel aperire non possit. At illecum voluit, aperta est terra et diglutivit Dathan

(Num. XVI), statimque ora concludens operuitsuper congregationem Abiron, qui principesseditionis exstiterunt, promissionibus Deidetrahentes, et cum subsannatione dicentes:

“Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivislactis et mellis (ibid.)!”

Quorum exemplum cavere debuerant hi, quiresurrectioni fidei, ut supra dictum est

detrahere ausi sunt, quomodo et ipsi ex illissunt, quibus

Page 826: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 826/1271

“juravi, inquit Dominus, in ira mea, siintroibunt in requiem meam (Psal. XCIV),”

nullus eorum introibit in haereditatemcredentibus promissam. Juravit enim illis in irasua, lacessitus eorum nequitia.

Page 827: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 827/1271

CAPUT V. Cur haec Paschalis sacra solemnitasoctavas habeat, cum ipsa sit octava, id estoctavam mundi aetatem respiciat, quae estuniversalis resurrectio.

Jam de reliquis paschalis hebdomadae officiislocuturus, opportunum esse arbitror, de ipsisPaschae octavis communiter aliqua praeloqui

Quaeri etenim potest, cur, cum haec sacrasolemnitas octavam illam significet, ut superiusdictum est, quae septem labentibus hujusmundi aetatibus aeterna stabilisque succedetipsa quoque octavas habeat. Nam de caeteris

solemnitatibus illud fere omnibus notum estquod idcirco octavas habeant, quia principium jam illis adesse, finemque, id estconsummationem felicitatis in resurrectionefuturam esse pariter considerantes, jure in

octavam usque, celebritatis perducimuslaetitiam. Haec autem solemnitas, quiaresurrectionis est, ipsam totam respicitoctavam, et celebritas ejus ultra dies octo, id est

Page 828: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 828/1271

usque Pentecosten protenditur. Cur ergo et ipsaoctavas habeat, merito quaeritur. Sciendumitaque est, quia resurrectio nostra quamexspectantes, jam nunc hujus solemnitatisoccursu praeoccupando celebramus, vera etperfecta erit circumcisio, significata per illamquae in veteri lege carnali Israel mandata estoctavi diei circumcisionem (Gen. XVII). Hujus

autem verae circumcisionis, octo, ut aitHieronymus, beatitudines sunt, et considerainquiens, quia verae circumcisionis, octava beatitudo martyrio terminetur.

“Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnumcoelorum (Matth. V).”

 Veram ergo circumcisionem resurrectionis recte

solemnibus octo dierum celebramus officiisquam Dominus ipse, ut magnificam esseostenderet, tanquam plenum et solidum corpuslongo, lato atque alto permensus est octonario

Page 829: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 829/1271

 beatitudinum numero commendans, quiejusmodi est apud geometras, ut plenum etsolidum corpus primus perficiat. Nostris enimnumeris illi uti familiare est, imo suis, cui veraciter dictum est:

“Omnia in numero et mensura et pondereposuisti (Sap. XI).”

 Verumtamen, quoniam non adeo geometricastraditiones, sed potius aeterni musici Deicantiones in Scriptura sacra cognoscere operaepretium est, qui et citharam se habere indicat

cui dicit in Psalmo:

“Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium etcithara (Psal. LVI),”

cantilenam ejusdem citharae, imo citharamipsam, in his octo beatitudinum sententiistanquam octo chordis, quae integram redduntdiapason, consideremus. Et hoc placeat vel

Page 830: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 830/1271

maxime musicis, quia, cum (sicut traduntmusicae artis scriptores) citharas antiquitusocto per diapason chordis fieri mos fueritmusicus coelestis Deus, hanc illis in cithara suaid est in ea quam assumpsit humanitate, decarnis nostrae sylva similitudinem repraesentatdum aeternae laetitiae cantilenam per integramdiapason, id est per octo beatitudinum (Matth

XI) chordas modulans, scitos pueros adsaltandum, id est dociles discipulos ad beneoperandum excitat. Illud quippe fidei nostraenotissimum est, quia citharae huic de septem vocum discriminibus nihil deest. Quid enim

sunt septem spiritus Dei, quibus Dominicushomo, requietionis locus unicus est, nisi septem vocum spiritualium discrimina, quibus omnisejusdem Domini nostri contexitur doctrina?Illud quoque praetereundum non est, quod

sicut vocum non nisi septem sunt discrimina, etidcirco in diapason octava semper eadem estquae et prima, sic secundum Spiritus sanctiseptem munera, dum nobis cithara haec, octo

Page 831: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 831/1271

cordis, id est octo beatitudinibus coelestemdiapason personat, octava beatitudo eadem estquae et prima,

“quoniam ipsorum est regnum coelorum.”

Quod ne nullius auctoris patrocinio fultumforte ulli contemptibile videatur, beati

 Augustini non longe dissimilem super eisdemDei spiritibus, eisdem que beatitudinibussententiam habemus. Ille namque septemgradus, quibus ad divinam contemplationempossit ascendi, in libro De doctrina Christiana

distinguens, septem spiritibus Dei, septemsupradictas beatitudines hoc modo coaptatoctavam nunc interim omittens, quoniam ipsaeadem est quae prima. De spiritu timorisDomini, timor, inquit, iste cogitationem de

nostra mortalitate, et futura morte necesse estincutiat, et quasi clavatis carbonibus omnessuperbiae motus ligno crucis affigens, pauperesspiritu, id est humiles efficiat. De spiritu autem

Page 832: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 832/1271

pietatis deinde inquit, opus est mitescerepietate, neque contradicere divinae Scripturaesive intellectae, cum vitia nostra percutit, sivenon intellectae, quasi nos aliquid meliuspossimus sapere. De spiritu vero scientiae, tuncille timor, inquit, quo cogitat de judicio Dei, etilla pietas qua non potest nisi crederesanctorum librorum auctoritati, cogit eum

seipsum lugere. Nam ista scientia bonae speihominem, non jactantem, sed lamentantemfacit. De spiritu fortitudinis, hoc, inquit, affectuimpetrat sedulis precibus consolationem diviniadjutorii, ne desperatione frangatur, et esse

incipit in quarto gradu, hoc est, fortitudinis, quoesuritur et sititur justitia, et ab omni mortifera jucunditate rerum transeuntium fortiter seseavertens animus, extrahit. De spiritu consiliiubi, inquit, aspexit quantum potest, in

longinqua radiantem incommutabilemTrinitatem, eademque unitatem, suiqueaspectus infirmitate sustinere se illam lucemnon posse persenserit, in quinto gradu, hoc et

Page 833: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 833/1271

in consilio misericordiae purgat animamtumultuantem, seque in dilectione proximignaviter exercens, in ea perficitur. De spirituintellectus, cum, inquit, hoc modo pervenerit adinimici dilectionem, ascendit in sextumgradum, ubi jam ipsum purgat oculum, quo videri Deus potest, quantum potest ab his quihuic saeculo moriuntur, videlicet

“per speculum et in aenigmate (I Cor. XIII).”

De spiritu sapientiae, ita, inquit, purgansoculum cordis talis filius ascendit ad

sapientiam, quae septima est, qua pacatustranquillusque perfruitur:

“Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX).”

 Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradustenditur et venitur. Sed nos jam ad rationesofficiorum considerationem vertamus, et cumtanti doctoris auctoritate eadem officia, quae

Page 834: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 834/1271

octo beatitudines mystice praedicant, agradibus vel ordine donorum Spiritus sanctinon dissonare firmemus. Adeo namque in hispaschalibus praesentis hebdomadae officiis, illaocto beatitudinum consonantia observata est, utsensibus vel ordini sententiarum, quibus illasDominus beatitudines contexuit, sensus et ordoofficiorum, si diligenter examinetur, consonare

probetur. Hoc autem superius in officio primodiei non dictum, sed usque adhuc opportunereservatum est, videlicet quia longa interjectionovarum consuetudinum, de quibus dicendum videbatur, lectoris memoriam fatigare, vel etiam

fraudare poterat. Nunc ergo, ubi rationesofficiorum paschalium continuandae suntcompetentius dicetur quod illic est tacitum.

Page 835: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 835/1271

Page 836: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 836/1271

Page 837: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 837/1271

Page 838: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 838/1271

Page 839: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 839/1271

 “deposuit potentes et exaltavit humiles (LucI).”

 Vere atque fideliter. Nam posuit super eosorbem. Ubi enim habemus in cantico Annae:

“Domini enim sunt cardines terrae, et posuit

super eos orbem (I Reg. II),”

in Hebraeo ita habemus:

“Domini enim sunt afflicti terrae.”

 Afflictos terrae, Hebraei, inquit Hieronymuspauperes spiritu et humiles corde intelliguntsuper quos Dominum orbem posuisse dicuntquia terra in meritis eorum stare autumant. Nos

autem super fundamentum humiliumapostolorum et prophetarum (Eph. II), orbemid est Ecclesiam novimus esse positam, etscimus quia lapis ille, qui factus mons magnus

Page 840: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 840/1271

(Dan. II), hunc implet orbem, et sustinet, et de ventre humilitatis Mariae, de qua loquimurassumptus est. Et nunc quidem officium primidiei recapitulavimus, ob continuandas, utdictum est, octo beatitudines; deinceps, utearum mystica series evidentius pateatdabimus operam, singula juxta propositumpercurrendo officia.

Page 841: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 841/1271

CAPUT VII. De officio secundae feriae“Beati mites.”

Jam saepe dictum est Evangelium cujusqueofficit caput esse, caeterasque partes illi, utmembra capiti concordi sensu cohaerere. Estautem diei praesentis hoc Evangelium, quodduo ex discipulis Domini Jesu, euntes in

castellum nomine Emmaus, ostensum sibiDominum in via, sed in alia effigie, tandemcognoverunt in fractione panis (Luc. XXIV),

“et cum ipse evanuisset ex oculis eorum, illi ad

invicem dixerunt: ”

“Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, deJesu, dum loqueretur in via, et aperiret nobisScripturas? (ibid.)”

Primum ergo videndum de caeteris partibusofficii, quomodo huic evangelio consonent, etmaxime de Introitu:

Page 842: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 842/1271

 “Introduxit vos Dominus in terram fluentem lacet mel (Num. XIV), etc.,”

et tunc palam erit, quod beatitudinum secundaetotum officium consonet sententiae:

“Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram

(Matth. V).”

Et quidem difficile hoc esset, nisicompunctionem lacrymosam, qua isti cor suumarsisse dixerunt, doctores nominati ante nos

terram aquis irriguam appellavissent. Et rectequia compunctione lacrymas excitante, fidelisanima tanquam bono terrae suae frumentorefecta, dicit:

“Fuerunt mihi lacrymae meae panes die acnocte (Psal. XLI).”

Page 843: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 843/1271

Huic animae beatus Gregorius Axam filiamCaleph eleganter assimilat, quae sedens asinocum suspirasset, dixitque ei pater suus:

“Quid habes? Ecce, inquit, terram arentemdedisti mihi, da et irriguam aquis. Deditque eipater suus irriguum superius, et irriguuminferius (Josue. XXV).”

Omnis enim, inquit, fidelis anima sedens asinoid est, carnis suae motibus praesidens, priustimore compungitur, quod est

“irriguum inferius;”

post amorem, quod est irriguum superius, etquae prius flebat, ne deputetur ad suppliciapostmodum amarissime flere incipit, quia

differtur a regno.

Et competenter similitudo haec sese obtulitquae, cum in singulis electorum perficiatur

Page 844: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 844/1271

invisibiliter, in his duobus de quibus loquimur visibiliter quoque peracta est. Cum enimambulantes secum tristes colloquerentur de hisquae acciderant (Luc. XXIV), quid aliud quamanima eorum velut Axa sedens asinosuspirabat? Et cum Jesus accedens et jungensse in via: Qui sunt hi sermones, inquit, quosconfertis ad invicem ambulantes et estis tristes

(Luc. XXIV), quo dissimile est et quod Calephsuspiranti dixit filiae:

“Quid habes?”

Nam et ipsum nomen Caleph, Domino Christocongruit; interpretatur enim quasi cor. Verbumautem Dei Christus Deus, de corde Patriseructatum est (Psal. XLIV), et paterno cordiquo eructatum est, per omnia simile est. Sed et

hoc quasi cor idem erat Dominus, quoddiscipulorum cordi sic se conformavit, ut quiaapud semetipsos intus amabant et dubitabanteis foris Dominus et praesens adesset, et quis

Page 845: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 845/1271

esset non responderet. Cum autem corda eorumtanta charitate ditavit, ut magnitudinedivitiarum ejusdem charitatis attoniti dicerent:

“Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dumloqueretur nobis in via (Luc. XXIV),”

quis non attendat illum animabus eorum

dedisse

“irriguum superius,”

scilicet ut superni amoris profundo vulnere

compungerentur? Itaque, dubium nil remanetquin in Evangelio tali hic Introitus consonetIntroduxit nos Dominus in terram fluentem lacet mel, atque ideo constans et probatum estsecundae hujus feriae officio secundam

 beatitudinis praedicari sententiam:

“Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram.”

Page 846: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 846/1271

Mites autem spiritus pietatis efficit quod et ipsares indicat, et Augustini sententia superius dictaconfirmat. Itaque tam secunda beatitudinissententia, quam secundus donorum Spiritussancti gradus praesentis officii causa materialishabetur. Lectio quoque Actuum apostolorumquae praemittitur per os Petri apostoli, ex eomaxime loco huic Evangelio secundum suae

praecursionis officium succinit, ubi ait

“Huic omnes prophetae testimonium perhibentremissionem peccatorum accipere per nomenejus omnes qui credunt in eum (Act. X).”

Cum enim Dominus supradictos increpassetdiscipulos, quod tardi essent ad credendum: Etincipiens, inquit evangelista, a Mose et omnibusprophetis, interpretabatur illis in omnibus

Scripturas quae de ipso erant (Luc. XXIV)Similiter Offerenda: Angelus Domini descenditde coelo, dictis evangelicis consonat, ubireferentes discipuli Domino, quem peregrinum

Page 847: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 847/1271

esse arbitrantur, inter caetera dicunt: Sed etmulieres quaedam de nostris terruerunt nosquae diluculo fuerant ad monumentum et noninvento corpore ejus, venerunt, dicentes, seetiam visionem vidisse angelorum, qui dicunteum vivere (ibid.). Alleluia. Nonne cor nostrumfuturum nobis illud inclamat, quod omnesquorum cor nunc ardens est de Jesu in via, dum

loquitur nobis per Scripturas, cum illumcognoverimus in fractione panis, de quo dictumest:

“Beatus qui manducabit panem in regno Dei

(Luc. XIV),”

tunc aeterna exclamatione nos invicemcommemorabimus desiderium, quo nuncardemus, nostramque satietatem, quae tunc

plena sine fastidio erit, admirabimur, re ipsatandem experti, quod nunc suspirantescredimus?

Page 848: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 848/1271

Cur statio ad S. Petrum.

Secundum ea quae dicta sunt valde congruit ethoc, quod praesenti officio prescripta est statioad S. Petrum. Cui enim Pater omnium Deuslargiori gratia dedit

“irriguum superius et irriguum inferius,”

revocemus ad memoriam quae circa illum actasunt, et ecce manifestius apparebit. Mox uttrina negatione cecidit,

“conversus, inquit evangelista, Dominusrespexit Petrum, et recordatus est Petrus verbiDomini quod dixerat ei, quia priusquam galluscantet, ter me negabis, et egressus foras flevitamare (Luc. XXII).”

Tunc vere beatus inter omnes mites coepitpossidere terram vero timore compunctusquod est accepisse

Page 849: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 849/1271

 “irriguum inferius.”

Quando autem resurrexit Dominus et sicut inEvangelio legimus (Luc. XXIV), et inCommunione hac die cantamus, SurrexitDominus et apparuit Petro, quid putamusquantus intro currenti ad se misericordiae

respondit gemitus, vero amore compunctusquod est accepisse

“irriguum superius?”

Quia ergo et hic cunctis mitibus positus est inexemplum, et beata Dei Genitrix omniumregina est humilium, recte hodierna statione adS. Petrum, beatos ejus exemplo praedicamus

“mites quia possidebunt terram (Matth. V).”

Sicut hesterna statione ad S. Mariam, beatosejus exemplo praedicavimus

Page 850: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 850/1271

 “pauperes spiritus,”

id est, humiles

“quoniam ipsorum est regnum caelorum (ibid).”

Page 851: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 851/1271

CAPUT VIII. De officio tertiae feriae“Beati qui lugent.”

Qualiter tertiae feriae officium tertiae consonetsupradictarum sententiae beatitudinum, noncitius approbaretur, nisi supra scriptissuffragantis Scripturae patrociniis sermofulciretur. Nam constat quidem quod nulla

contrarietas, sed nec ulla sit in sensibusdiversitas, sed in verbis manifesta dissonantiaest, videlicet in illa sententia tertiae beatitudinis, lugentes beatificamur: Beati quilugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V)

In hujus autem officii Introitu, aqua sapientiae beati viri potati referuntur. In OfferendaIntonante de coelo Domino et Altissimo dante vocem suam, fontes aquarum apparuissememorantur (Psal. XVII). In Communione

quoque qui cum Christo resurrexerunt, quaesursum sunt sapere jubentur (Col. III). Itatotum pene officium divinam nobis commendatscientiam, nusquam beatorum luctum propriis

Page 852: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 852/1271

 vecibus denuntians. Hic igitur necessario beati Augustini, quae superius inter caeteras estpatronam tenemus sententiam.

“Tunc ille timor, inquit, et illa pietas, quae nonpotest nisi auctoritati sanctorum librorumcedere, cogit eum seipsum lugere. Nam istasententia bonae spei hominem, non se

 jactantem, sed lamentantem facit.”

Itaque nos ad tertium illum gradumconsiderationem conferamus, et hoc officiumquo scientia Dei sub nomine aquarum

praedicatur, a beatitudine lugentium, nondiscrepare probemus,

Primo sciendum est luctum hunc de quo dictumest:

“Beati qui lugent,”

Page 853: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 853/1271

non esse mortuorum communi lege naturaesed peccatis et vitiis mortuorum. Sic Paulusapostolus flere se ac lugere dicit eos, qui postfornicationem et immunditiam non egeruntpoenitentiam (II Cor. XI). Lugendi enim suntquia non luxerunt. Hic autem luctus inhodierno commendatur Evangelio dicenteDomino ad discipulos, quibus apparuerat: Quia

sic opportuit pati Christum et resurgere amortuis tertia die, et praedicari in nomine ejuspoenitentiam et remissionem peccatorum inomnes gentes (Luc. XXIV). Poenitere enim, propeccatis lugere est. Sed nec ipsam, quae luctum

hunc efficit, causam haec eadem Evangelii lectiopenitus omittit. Cum enim dixisset Dominusdiscipulis suis: Quoniam necesse est impleriomnia quae scripta sunt in lege Mosi etprophetis et in Psalmis de me, tunc, inquit

evangelista, aperuit illis sensum ut intelligerentScripturas (ibid.). Ipsum igitur effectum, id estpoenitentiae luctum, causamque efficientem, idest scientiam, caeterae partes praedicant officii

Page 854: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 854/1271

Scripturarum quippe intelligentia lamentorumsive luctus causa est effectiva quia, sicut nemofere adeo crudelis et stultus viator est, ut cumforte per medium occisorum graditur, nonsaltem aliquantulum represso risu et cachinnosubsistat compunctus: sic nemo est qui nonaliquanto dolore mordeatur, cum rite intellectis versatus in Scripturis, prophetas occisos

Dominumque prophetarum crucifixumomnesque praecones veritatis ab eo missostribulationem passos attendit, qui omnepraesentis vitae gaudium vanitatem etdeceptionem esse, flendo et moriendo testati

sunt. In tantum autem praedicandae scientiaeDei compositio studet hujus officii, ut cum versus omnes Gradualis per totam hanchebdomadam de uno eodemque psalmocentesimo septimo decimo, sumpti sint

hodiernum versum: Dicant nunc qui redemptisunt a Domino, de alio, id est centesimo sextopsalmo sumi placuerit, quia videlicet totuspsalmus ille exhortatio est ad omnes fideles

Page 855: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 855/1271

laudare Dominum, quod per scientiam sui dequadruplici tentatione nos liberavit, scilicetquia eripuit eos de necessitatibus eorum, id estde periculo infidelitatis, quia liberavit eos denecessitatibus eorum, id est a debilitate pravaeconsuetudinis, quia liberavit eos a taedio bonaeactionis, quia eduxit eos ab haereticorumimpugnationibus, et versutiis, qui prius

errabant in solitudine inaquosa, id est insiccitate doctrinae, sacrarum penuriaScripturarum. Antequam, sicut in Introitucantamus, aqua sapientiae potaret eos (EcclXV); antequam sicut in Offerenda canimus

intonante de coelo Domino apparuerunt fontesaquarum (Psal. XVII), id est apostoli, per quos Altissimus dedit vocem suam (ibid), id est illamde qua nunc loquimur, notam fecit viarumsuarum scientiam. Plane igitur tertiae feriae

officium, tertiam beatitudinis commendatsententiam, praedicando eam, quae non jactantes, sed lamentantes faciat, scientiam.

Page 856: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 856/1271

Cur statio ad sanctum Paulum.

Statio ad sanctum Paulum convenienter huicofficio praescripta est, juxta omnia quae supradicta sunt, vel rationabiliter dici possunt. Huicenim singulari gratia Dominus aperuit sensumut intelligeret Scripturas, quod paulo ante decaeteris apostolis dictum est. Unde et ipse ait:

“Evangelium meum, quod evangelizatum estnon est a me, neque enim ego ab homine accepiillud, neque didici, sed per revelationem JesuChristi (Galat. I).”

Itemque quod in eodem Evangelio dictum est(Luc. XXIV), et praedicari in nomine ejuspoenitentiam et remissionem peccatorum inomnes gentes, maxime per hunc adimpletum

est, per quem omnes gentes cognoveruntgratiam Dei, et per eum aqua sapientiae gentespotatae sunt, et maxime per eum luctuosa Deiscientia dictis et scriptis apposita est, quod

Page 857: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 857/1271

uberius in Epistolis ad Corinthios inveniripotest. Dicit enim his inter quos fornicatioaudita fuerat:

“Et vos inflati estis, et non magis luctumhabuistis (I Cor. V),”

etc. Item:

“Contristati, inquit, estis ad poenitentiamcontristati estis secundum Deum (II Cor. VII),”

et reliqua. Et in tantum ab eis quibus

praedicaverat, luctum exigebat, ut ipsi nonlugerent, humilitatem se a Deo ipsedeplangeret, et non lugentes lugeret, sicut adeosdem Corinthios:

“Ne cum venero, inquit, iterum humiliet meDeus apud vos, et lugeam multos qui antepeccaverunt, et non egerunt poenitentiam super

Page 858: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 858/1271

immunditiam, et fornicationem, etimpudicitiam quam gesserunt (II Cor. XII).”

Hinc et beatus Job, cum de scientia quamhabuerat priusquam sibi Dominus de turbineloqueretur, dixisset:

“Auditu auris audivi te,”

et de augmento ejusdem scientiae, quod accepitex collocutione Dei, subjunxisset:

“Nunc autem oculus meus videt te,”

statim multiplicem scientiam causam esseostendens effectivam luctusque et poenitentiae,

“idcirco, inquit, ipse me reprehendo, et ago

poenitentiam in favilla et cinere (Job XLII).”

Page 859: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 859/1271

Removeamus igitur nostram a paschalibusgaudiis ineptam laetitiam, neque carnes Agnicomedamus absque lactucis agrestibus, quia

“Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.”

Page 860: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 860/1271

CAPUT IX. De officio quartae feriae, “Beati quiesuriunt et sitiunt justitiam.”

Officium quartae feriae, qualiter quartae beatitudinum sententiae consonet, approbareoperosum non est. Verum illud potiusquaerendum esset, qualiter quarta haec beatitudo, qua dictum est:

“Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,”

quarto gradui gratiarum Spiritus sancti, id estfortitudini congruat, nisi ex supradictis

 Augustini verbis constaret, fortitudinis esse eousque ab omni mortifera jucunditate rerumtranseuntium animum evellere, ut vacet illi justitiam esurire ac sitire. Hoc autem quodpraemissum est, scilicet praesens officium

quartae beatitudinis esse praeconiumperspicue patet quia per convivium illud quodsecundum hodiernum Evangelium, Dominusnoster post resurrectionem cum septem

Page 861: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 861/1271

discipulis celebravit, illa saturitas, ut beatusGregorius exponit, significata est, quae hicesurientibus et sitientibus justitiam in illoaeterno convivio reposita est. Restat igitur hocsolum, ut praecunte mystico sensu Evangelii videamus qualiter illud caeterae consequanturpartes officii.

 Veridica doctorum expositione traditum nobisest hoc quod Dominus noster postresurrectionem suam, discipulis in marelaborantibus stetit in littore (Joan. XXI), illudinnuere, quod ipse

“resurgens ex mortuis jam non moritur, morsilli ultra non dominabitur (Rom. VI),”

ac si rebus ipsis loquatur in aeternitatis

soliditate stabilitus. Jam vobis in mare nonappareo, quia vobiscum in perturbationumfluctibus non sum. Quod mane facto stans inlittore, discipulis nescientibus quia Dominus

Page 862: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 862/1271

est: Mittite, inquit, in dexteram navigii rete etinvenietis (Joan. XII), illud significat, quodmane, id est in die judicii, transacta praesentisnocte saeculi, omnes electos suos universaliresurrectione ad dexteram suam congregabitMagni etenim pisces et numerati omnes centumquinquaginta tres, omnes electos significantqui meritis magni, et sanctae Trinitatis fide

perfecti, tunc ad littus maris, id est in finemsaeculi sunt colligendi. Ibi septem discipulos adconvivium invitat, quia perfecta Ecclesia jamque tota septiformi spiritu constructa, tuncreceptis corporibus ad aeternas cum illo

discumbent epulas. Quid ergo sibi vult hoc quodcantamus in Introitu, dictum de die judicii Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum(Matth. XXV), nisi quia significatur hoc ipsumin Evangelio praedicto per illud, quod

exeuntibus discipulis ad littus, tantumquenumerum magnorum piscium trahentibus, aitDominus: Venite, prandete (Joan. XXI)Regnum enim illud unum aeternum prandium

Page 863: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 863/1271

est, una et perpetua coena est. Illic invenienturomnes electi, quos hic appellat benedictosPatris sui, quique per illos pisces magnos etnumeratos signati sunt. Illic, inquam, in littoreillo, id est, in saeculi fine, prunas invenient etpiscem superpositum, piscem, inquam, assumid est, Christum Deum et hominem passumtunc in ignem non passionis, sed amoris

propositum, de quo amore loquitur Isaias:

“Dicit Dominus, cujus ignis est in Sion, etcaminus ejus in Hierusalem (Isa. XXXI),”

quia videlicet ignis amoris qui in Sion, id est inpraesenti Ecclesia nunc est aliquantulus, tunc inHierusalem, id est, in illa visione pacis aeternaeperpetuus, et inexstinguibilis erit caminusInvenient et panem positum, id est veram vitae

aeternae alimoniam Deum, qui angelorumcibus est, quos pascit immortaliter. Epistola de Actibus apostolorum sumpta de beati Petri Apostoli praedicatione more suo, cum

Page 864: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 864/1271

testimonio secuturi praecurrit Evangelii, illummaxime locum contingens, quo dicitur Ascendit autem Simon Petrus, et traxit rete interram, plenum magnis piscibus. Jam enimcredo, inquit Gregorius, quod vestra charitasadvertit quid est quod Petrus rete ad terramtrahit. Ipsi enim sancta Ecclesia commissa estipsi specialiter dicitur:

“Pasce oves meas (ibid.)”

Hoc agit verbis, hoc agit Epistolis, hoc, ut adincoeptum redeam, illo sermone secundo egit

de quo praedicta lectio actione apostolorumsumpta est, quo millia quinque virorum retibusfidei conclusa sunt. Versus Gradualis: DexteraDomini fecit virtutem (Psal. CXVII), pulchre adhoc concinit, quod ait: Mittite in dexteram

navigii rete, et invenietis. Altius quoqueintuentibus liquet, quia congrua vox est ipsiusDominici hominis in littore stantis, utsupradictum est, et omnes mortalitatis nostrae

Page 865: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 865/1271

fluctuationes egressi per potentiamresurrectionis. Dextera, inquit, Domini fecit virtutem, id est potentia Verbi mihi uniti fecitme vincere mortem,

“dextera Domini exaltavit me (ibid.),”

id est, laudabilem fecit me. Iterumque repetens

Dextera, inquit, Domini fecit virtutem utostendat ejusdem resurrectionis qualitatemscilicet aeternam, sicut sequitur in eodemPsalmo: Non moriar, sed vivam (ibid.). Juxtaquem sensum cantamus cum Apostolo in

alleluia, in Communione: Christus resurgens exmortuis (Rom. VI). Offerenda, Portas coeliaperuit Dominus, etc., tertio nobis inculcat etreplicat quid ille panis significet, quempiscatores nostri, cum copiosa multitudine

magnorum piscium ad terram egressi, cum assopisce invenerunt, et ad prandium vocati suntScilicet ille idem panis, in illa est nobis patria

Page 866: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 866/1271

repositus, quem nunc in via gustamus, ut videamus, quoniam

“suavis est Dominus (Psal. XXVIII),”

quem in sacramento altaris sumimus. Aperuitenim Dominus portas coeli, et hunc panem pluitnobis, portas, inquam, coeli id est prophetas qui

praedixerunt, angelos qui annuntiaveruntMariam quae concepit, et peperit, apostolos etdoctores alios, qui praedicando Dei verbumimmiserunt in ora animarum nostrarumegentium, et suam inopiam anhelantium, ut

gustaremus et agnosceremus, et ad patriam ubipanis hujus plenitudo est, tendentes in via nondeficeremus.

Page 867: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 867/1271

CAPUT X. Cur statio ad sanctum Laurentium.

Beatus Laurentius unus et bene notus demagnis illis piscibus, piscis magnus, idemqueassus, cujus assatura suaviter in tota Christifragrat Ecclesia, in illa longa morte, in illistormentis, quia bene manducaverat et bene biberat, inquit Augustinus, tanquam illa esca

saginatus, et illo calice ebrius, tormenta nonsensit. Ibi enim erat qui dixit:

“Spiritus est qui vivificat (Joan. VI).”

Caro enim ardebat, sed spiritus animam vegetabat. Non cessit, et in regnum successitIdcirco de cunctis eisdem piscibus, quos SimonPetrus ad terram trahit, convenienter hic unuselectus est, cujus magnitudinem hodierna statio

spectandam nobis demonstraret. In hoc enimChristianae fidei fortissimo propugnatoremaxime claret illud, quod superius cumScripturae auctoritate monstratum est, quartam

Page 868: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 868/1271

 beatitudinem, quod est esurire et sitire justitiam, quarto gradui congruere donorumSpiritus sancti, id est spiritui fortitudinis, quiamartyr insignis esuriens in fortitudine, et fortisin esurie, adeo primo gustu panis illiussaginatus est, ut tormenta non sitiret, quia etsicut ait Augustinus,

“praeeuntem Sixtum episcopum sequi sitiensaccepit oraculum, vicit diabolum, pervenit adtriumphum.”

Page 869: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 869/1271

CAPUT XI. De officio quintae feriae“Beati misericordes.”

Qualiter officium quintae feriae, quintae beatitudinum congruat sententiae, qua dictumest:

“Beati misericordes, quoniam ipsi

misericordiam consequentur (Matth. V),”

promptum erit agnoscere, proposito priusmystico sensu lectionis Evangelicae MariaMagdalenae, quae fuerat in civitate peccatrix

quaeque amando veritatem, lavit lacrymismaculas criminis, Ecclesiae de gentibus typumgessit: quae agnita veritate turbas errorumquibus prostituta fuerat, deserens, ad fontemgratiae lavanda cucurrit, et vox Veritatis

impletur, dicentis.

“Dimissa sunt ei peccata multa (Luc. VII).”

Page 870: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 870/1271

Judaico invidente populo, cujus in typumPharisaeus ille misericordiae fontemreprehendebat, dicens:

“Hic si esset propheta, sciret utique quae etqualis esset quae tetigit eum, quia peccatrix est(ibid.).”

Haec eadem mulier, sicut in hodierno legimusEvangelio, stabat ad monumentum forisplorans; et post allocutionem angelorumconversa retrorsum, vidit Jesum: et ipsa priusab illo vocata nomine suo, vocat eum et ipsa

magistrum (Joan. XX), etc. In his quoquetypum gerit ejusdem Ecclesiae. Sic enimEcclesia de gentibus foris stabat, quia legis etprophetarum scientiam non introierat, et tamenDominum quaerebat, sicut ille beatissimus

centurio Cornelius (Act. X), vel sicut ille Aethiops eunuchus qui

Page 871: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 871/1271

“venerat adorare in Hierusalem, et revertebaturlegens Isaiam prophetam,”

cujus aditum ad intelligendum invenire nonpoterat (Act. VIII). Sic et multi gentilium Deumquaerentes foris stabant, quia per quem ad veritatis notitiam ingrederentur, noninveniebant; futurum erat, sed non ante Domini

ascensionem, ut illis veritas illucesceret, etfidem suam apostolis indicarent, confitentesChristum ascendisse ad Deum patrem suum, idest, aequalem illum esse Deo Patri secundumdivinitatem, quo minor est secundum

humanitatem. Propter quod Mariae volentipedes ejus tenere: Noli, inquit, me tangerenondum enim ascendi ad Patrem meum. Vadeautem ad fratres meos et dic eis: Ascendo adPatrem meum (Joan. XX), etc. Ac si Ecclesiae

de gentibus quaerenti eum, sicut supra dictumest, et sicut ante passionem ejus legimusgentiles quaesisse eum, dicente Philippo:

Page 872: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 872/1271

“Domine, volumus Jesum videre (Joan. XII),”

dicat ipse: Nolite nunc me tenere, sed postquamascendero ad Patrem, ipsam ascensionemmeam credere vos, apostolis meis ostendite, quifratres mei sunt, id est per me idem quod ego vobis conferre poterunt. Itaque diei praesentisEvangelium beatitudini illi consonat:

“Beati misericordes, quoniam ipsimisericordiam consequentur.”

Nam in Osea de eadem Ecclesia Dominus dicit:

“Vocabo non plebem meam, plebem meam; etnon misericordiam consecutam, misericordiamconsecutam (Ose. XII).”

Et recte quinta haec beatitudo, imo beatitudiniscausa, quod est misericordem esse secundum Augustinum, sicut supra dictum est, quintosursum gradui confertur donorum Spiritus

Page 873: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 873/1271

sancti, id est Spiritui consilii; quia sicutconsilium regit animum, sic supradictammulierem misericordia et compassio quacompungebatur, plorans ad monumentum, juvitut prima videret Dominum, sic et Corneliumopera misericordiae (Actor. X), id esteleemosynae quas faciebat, ut indice angeloperveniret ad Dominum, imo sic omnium

quaerentium Deum misericordiae consiliumpurgat oculum. Sed jam officii membra caeteracapiti suo, scilicet sensui coaptemus EvangelicoPrimum pene idem in eunucho miramurapparere mysterium, de quo narrat praecurrens

lectio Actuum apostolorum. Nam quod inevangelio significatur per peccatricem, inEpistola narratur coeptum agi per Aethiopem(Actor. VIII). Uterque enim justificandaepeccata significabat Ecclesiae. Illa peccatricis

nomine, ista Aethiopica nigredine. Ibi peccatrixDominum quaerens, ipsos apostolos superabatamore, hic Ethiopia praeveniebat Domino Deomanus dare. Illa quasi mortuum Dominum

Page 874: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 874/1271

plorabat, hic in Isaia prophetiam passionisDomini compatiendo legebat. Illi tenebrae erantad monumentum, huic deerat lucerna scientiaead intelligendum. Illa videns Dominum nonagnoscebat; hic de illo legens comparationemovis et agni, de quo diceretur, nesciebat. Adsummam, illius aperti sunt oculi et os, utdiceret: Rabboni (Joan. XX). Huic, ut

magisterio veritatis consentiens, praedicantePhilippo, diceret: Quis me prohibet baptizari?(Act. VIII). Iste est mutus per Mariamsignificatus, et in eunucho tanquam in primitiisassumptus est, iste, inquam, est mutus

gentilium populus, et isti sunt infantes scilicetidololatrae, Deum loqui nescientes, de quibus inIntroitu cantamus: Victricem manum tuamDomine, laudaverunt pariter, quia sapientiaaperuit os muti, et linguas infantium fecit

disertas (Sap. X). Quam ob causamlaudaverunt? Videlicet quia sicut in eodem libroSapientiae praemissum est,

Page 875: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 875/1271

“inimicos eorum operuit mare,”

scilicet baptismi,

“et ab altitudine inferorum educti sunt (ibid.),”

quia per baptismum resurrectione prima, quaeest animae, resurrexerunt. Haec ita esse

manifestius ex subsequente Collectacomprobatur: Deus, qui diversitatem gentiumin confessione tui nominis adunasti, da utrenatis fonte baptismatis, una sit fides mentiumet pietas actionum. Versus quoque Gradualis in

eo congruit quod ait: Dominus Deus et illuxitnobis (Psal. CXVII), quia Mariae quaerenti viventem cum mortuis, tenebrae erant admonumentum, per quas significabaturignorantia Dei in cordibus gentium, quae et

manifestius expressa est per gentilem atque Aethiopem eunuchum. Nec aliud alleluia meliussecundum hunc congruit sensum, quamSurrexit Christus et illuxit populo suo. Dies ille

Page 876: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 876/1271

solemnitatis nostrae, de quo in Offerendacanimus: In die solemnitatis vestrae, dicitDominus, etc., dies magnus, dies praeclarusChristus est, dies de die, lumen de lumine, inquo exivimus de terra Aegypti, id est, detenebris, quas illae tenebrae significaveruntquae erant Mariae ad monumentum, sivesupradicti Aethiopica nigredo eunuchi. Dies

inquam, cujus in lumine gradiendo, tendimusad terram, quae vere lacte et melle fluit, quiapraesens illic est Deus et homo Christussemper ex divinitate et humanitate suavisangelis, et hominibus dulcis, semper praesens

semper desiderabilis. Hic nobis ex tunc illuxitex quo nobis ad Patrem ascendit, id est ex quoillum agnovimus et credimus aequalem PatriEjus ergo virtutes recte in Communioneannuntiare jubemur,

“nos populus acquisitionis (I Petr. II),”

Page 877: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 877/1271

quia secundum ea quae dicta sunt, de malis etprofundis tenebris

“vocavit nos in admirabile lumen suum (ibid.).”

Page 878: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 878/1271

CAPUT XII. Cur statio ad Sanctos Apostolos.

Statio ad Sanctos Apostolos perspicuesupradicto congruit mysterio; per apostolorumenim factum est ministerium, quod os mutiapertum est; quod linguae infantium disertaesunt, quod Aethiops horridus agnelli candido vellere vestitus est, quod peccatrix quaelibet

anima foramen crucis invenit in maxillaLeviathan (Job. XL), per quod effugienscrucifixam non jam in monumento, sed in coeloquaerens inveniat misericordiam. Propter quodeosdem apostolos in Evangelio supradicto vocat

Dominus fratres suos (Joan. XX), quia studiisillorum actum est, ut eo nihil minus habeatgentium Ecclesia, quod eam Dominus suacorporali non illustravit praesentia.

Sed et Philippus, qui supra dictum fidei candore vestivit Aethiopen, nomine suo cunctos mysticesignat apostolos. Philippus enim interpretatur

Page 879: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 879/1271

os lampadis. Lampas autem, id est lux, mundiSalvator est, sicut Isaias dicit de illo:

“Propter Sion non tacebo et propter Jerusalemnon quiescam, donec egrediatur, ut splendorJustus ejus, et Salvator ejus ut lampasaccendatur (Isa. LXII).”

Cujus os apostoli vel quique praedicatoressancti recte dicuntur, quia verum a falsoseparant, sicut alibi dicitur:

“Si separaveris pretiosum a vili, os meum eris

(Jer. XV).”

Philippus ergo cunctos, ut dictum est, suonomine signat apostolos, qui usque hodiescriptis suis Aethiopissas candidare non

desinunt animas: insuper et redarguuntSynagogam murmurantem contra Dominumpropter gentium Ecclesiam, sicut quondam

Page 880: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 880/1271

Maria murmuravit contra Moysen, propteruxorem ejus Aethiopissam (Num. XII).

Page 881: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 881/1271

Page 882: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 882/1271

 baptizantes eos in nomine Patris et Filii etSpiritus sancti (Matth. XXVIII). Illud nemo quidubitet, quod cum dixerit:

“Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt,”

per munditiam cordis obtineri intellectum, ac

per hoc supradictam Augustini in hoc quoqueconstare sententiam, sextam beatitudinissententiam, sexto gradui donorum Spiritussancti sursum versus congruere, id estmunditiam cordis intellectui nunquam deesse

Igitur de caeteris partibus officii superest ut suocapiti, scilicet evangelico conferantur sensui.

Primum in praecendente lectione Epistolae beatus Petrus, cum praemisisset dicens: In

diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauciid est, octo animae salvae factae sunt peraquam, statim subjecit: Quod et vos nuncsimilis formae salvos facit baptisma, non carnis

Page 883: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 883/1271

Page 884: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 884/1271

Page 885: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 885/1271

Page 886: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 886/1271

altitudine. Sic arcam constructam fuisse nondubium est. Tercentorum erat cubitorum inlongitudine, quinquaginta in latitudine, trigintacubitorum in altitudine (Gen. VI).

Igitur per omnia, lectione Epistolae, Evangelioconsonante, caetera promptum est officiimembra coaptare. Introitus: Eduxit eos

Dominus in spe: et inimicos eorum operuitmare (Psal. LXXVII). Itemque Offerenda: Erit vobis hic dies memorialis, cum versibus suisnotis et propinquis sensibus, tam Evangelioquam Epistolae foederantur. Mittunt enim nos

ad historiam patrum celeberrimam, qui intypum baptismi nostri, omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor. X)Nam, sicut illos in spe eduxit Dominus, scilicetsperantes liberari, quamvis Pharao cum suis

persequeretur, et inimicos eorum visibilesoperuit mare, sic omnes in Christum credentesquamlibet maxima peccata se fecisserecordentur, cum certa spe remissionis ad illum

Page 887: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 887/1271

egrediuntur, et omnia peccata eorum in mari, idest in baptismi fluctibus operiuntur. Etpropterea dies hic scilicet Christus, cujus inlumine a tenebris exivimus, memorialis esse jubetur; Christus, inquam, qui dies noster, idest Pascha nostrum est, festus nobis atquesolemnis, semper celebrandus atque in mentehabendus est, qui tacentibus nobis solus

pugnavit pro nobis, quia solus moriens procunctis, mare illud, quo inimici, id est peccatanostra operiuntur, de latere suo lanceatuseffudit. Versus Gradualis: Lapidem quemreprobaverunt aedificantes, hic factus est in

caput anguli (Psal. CXVII), illi sententiaeconcorditer occurrit, qua Dominus nostergloriam et honorem, quo propter passionemmortis coronatus est (Hebr. II), exprimit, dicensin eodem Evangelio: Data est mihi omnis

potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). Etrecte in suggillationem eorum, qui lapidemtalem reprobaverunt, supra dictae sententiaeEvangelii, propheticum hoc jungitur

Page 888: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 888/1271

testimonium. Et hoc est illud quod cumdespiceretur coram pontificibus, patienterferens:

“Verumtamen dico vobis, inquit, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei (Marc. XIV).”

Page 889: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 889/1271

CAPUT XIV. Cur statio ad Sanctam Mariam.

Quod superius jam dictum est, cum nonimprobanda Hieronymi sententia, discipulosundecim abeuntes in Galilaeam in montemsicut hodierna Evangelii lectio refert (MatthXXVIII), in Nazareth, quae in monte sita est, etin domo Mariae Dominum vidisse. Illud quoque

nonnihil affirmat, quod statio ad SanctamMariam hodierno officio praescripta est. In hocenim idem sensisse Romana probaturdiligentia. Et pulchre hoc officium, quodsecundum lectionem Evangelii totum, ut

supradictum est, ad sacramentum pertinet baptismi, apud ipsam decantari apostolicastatione praescriptum est, apud quam intuserant discipuli, et Thomas cum eis, utHieronymo placet, quoniam secundum

hodiernam Evangelii lectionem unica baptizandi regula tradita est.

Page 890: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 890/1271

CAPUT XV. De officio Sabbati“Beati pacifici.”

Septima beatitudinum sententia est:

“Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur(Matth. V).”

Pacifici vere hi sunt, qui pace inter se Deumqueaccepta, nihil jam, quod Deo repugnetadmittentes, simul et hoc satagunt, ut in via vitae praesentis ad omnem hominem cum paceambulent, juxta Apostolum qui ait:

“Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibushominibus pacem habentes (Rom. XII).”

Hujus rei nobis exemplum, in summo negotio

praesentis Sabbati praedicat officium. Quod utmanifestius fiat, mysticum imprimis hodierniEvangelii ponamus intellectum: Currebantinquit evangelista, duo simul (Joan. XX)

Page 891: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 891/1271

Page 892: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 892/1271

autem lapis, quem reprobaverunt aedificanteshic factus est in caput anguli, et lapisoffensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt (ibid.)Hujusmodi offensio vel scandalum manifestepaci opposita sunt, per quae Judaei rebellioniset credulitatis arguuntur, eo quod odio gentiumconcurrentium, quae per Petrum, ut dictum est

designantur, adeo torquentur, ut, sicut perJoannem figuratur, maluit foris stando perirequam cum societate gentium ad fidem passionisChristi introire. His ergo irae et rixae filiisexhaeredatis,

“Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur,”

sicut in eadem Epistolae lectione Petrusadjungens: Vos autem, inquit, genus electum

regale sacerdotium, gens sancta, populusacquisitionis (ibid.), etc. Talisque pacis filiusquia nullius hominis ad Deum tendentissocietate offenditur, ascendit, inquit

Page 893: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 893/1271

 Augustinus, ad sapientiam, quae septima est inascensu graduum, id est donorum sanctiSpiritus, et ipsa sapientia tranquilluspacatusque perfruitur. Dictum est enim suprasecundum eumdem Augustinum, septem beatitudines (octava enim eadem quae primaest) septem gradibus donorum Spiritus sanctisursum versus coaptari, quorum primum sive

infimum est spiritus timoris Dominisupremum autem, spiritus sapientiae, ad quamascendunt, ut nunc dictum est,

“Beati pacifici filii Dei.”

Secundum ea quae dicta sunt, consonanterpraemittitur ad introitum: Eduxit Dominuspopulum suum in exsultatione, et electos suosin laetitia (Psal. CIV). Per hoc enim mittitur ad

aliam similitudinem antiquam, qua idempraefiguratum est, quod nunc in Evangelio perPetrum et Joannem significari accipimusscilicet ad historiam Patrum, qua referuntur hi

Page 894: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 894/1271

qui primum promissiones acceperunt, reprobatesse propter incredulitatem, de quibus inpsalmo:

“Quadraginta annis offensus fui generationi illi(Psal. LXXIV);”

ac deinceps:

“Quibus juravi in ira mea: Si introibunt inrequiem meam (ibid.).”

Filii autem qui post ipsos surrexerunt, in illam

introducti repromissionis, terram eumdempopulum gentium significaverunt, qui nunc perPetrum posterius venientem, sed priusintroeuntem in monumentum, designatus estde illis quippe, qui reprobatis patribus

introierunt in illam repromissionem, dictum estin psalmo centesimo quarto: Et eduxit populumsuum in exsultatione, et electos suos in laetitia

Page 895: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 895/1271

Eduxit scilicet de deserto. Nam de eo quod de Aegypto educti sunt, supra dixerat:

“Et eduxit eos cum argento et auro, ei non eratin tribubus eorum infirmus (Psal. LXXIV).”

Sed et hoc quod sequitur, ita esse innuit:

“Et dedit illis regiones gentium, et laborespopulorum possederunt (ibid.).”

Supradictus ergo introitus gratiarum actio estquod retardante populo Judaico, juxta

mysticum Evangelii sensum, gentes admissaesunt, secundum illud Apostoli:

“Quia caecitas contigit in Israel, donecplenitudo gentium subintraret (Rom. XI).”

Graduale vero jam ex hac die in alleluiaconversum est, imo post hanc diem usque adPentecostem omittitur, videlicet quia hi

Page 896: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 896/1271

propter quorum acquisitionem novamqueconscriptionem, hoc laboriosum carmencantabatur depositis albis, jam ab hac die paresnobis, in illius octavae, de qua saepe dictum estcontemplatione, nobiscum feriantur. Quodautem sequitur: Alleluia, laudate pueriDominum (Psal. CXII), duplici versu;adhortatio est ad ipsos qui recenti baptismate

pueri, id est puri facti sunt a vitiis ut laudentDominum voce et opere, quia, sicut in Petrofiguratum est, qui prior introiens inmonumentum vidit linteamina posita, etsudarium capitis Domini (Joan. XX), sic ipsi ad

fidem ingressi, qui erant absque Deo (EphesII), notitiam acceperunt humanitatis acdivinitatis Christi. Totus enim psalmus adelectionem gentium dirigitur, quod maxime exeo comprobatur, quod in fine ejus dicitur:

“Qui habitare facit sterilem in domo (PsalCXII),”

Page 897: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 897/1271

etc. Offerenda quoque: Benedictus qui venit innomine Domini (Psal. CXVII), patenter eisdempueris Dei congruit; hunc etenim versiculumpsalmi centesimi septimi decimi cantaverunt etilli pueri, qui venienti ad passionem Salvatorioccurrerunt, in manibus portantes ramospalmarum (Matth. XXI). Addit quoque materEcclesia dicens pueris suis: Benediximus vos de

domo Domini, id est baptismate sacro signamus vos, qui sumus familia Domini, quia DeusDominus illuxit nobis, sicut alius propheta dicit

“Populus gentium qui ambulabat in tenebris

 vidit lucem magnam (Isa. IX);”

gentium, inquam, quarum, ut dictum est, inEvangelio praesenti Petrus gestat figuram. Duoquoque sequentes versus ad idem spectant

Primus jam Haec dies quam fecit Dominus, adgaudium gentium, quarum in typum Petrusintroivit in monumentum; secundus, Lapidemquem reprobaverunt aedificantes, ad

Page 898: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 898/1271

suggillationem Judaeorum, quibus Christuslapis offensionis et petra scandali est (I Petr. II)quos designans Joannes, cum prior venissetquasi offensus substitit, et a posteriore Petropraeventus est. Communio: Omnes qui inChristo baptizati estis, Christum induistis (GalIII), manifeste consonat supradictae beatitudinis sententiae:

“Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.”

Praemiserat enim apostolus Paulus loquens adGalatas, quos conturbabant quidam ex Judaeis

quibus erat Christus lapis offensionis et petrascandali.

“Omnes, inquit, filii Dei estis per fidem inChristo Jesu (ibid.).”

Et mox causam hanc subdidit:

Page 899: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 899/1271

“Quicunque enim in Christo baptizati estisChristum induistis.”

Quod omnino ad baptizatos respicit, ut nonquaerant circumcisionem carnis, sed solamservent, quam acceperunt veramcircumcisionem spiritus, nec magis scandaloJudaeorum permoveantur: quam substitit

Petrus, pro eo quod Joannes ante se vel pariterin monumentum non ingrederetur.

Page 900: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 900/1271

CAPUT XVI. Cur statio ad Sanctum Joannemad Lateranas.

Non solum hoc Sabbato, quo deponuntur albaesed et octava superius die, id est Sabbatosanctae Paschae, maternum LateranensisEcclesiae privilegium exigit, ut nusquamapostolicus alias procedat, sed in eadem

Ecclesia quae sedes est apostolica, coeptasnihilominus sacri baptisterii concludat octovasEst autem in honore sancti Salvatoris sanctiqueJoannis Baptistae ab imperatore Constantinoconstructa dicente:

“Sit omnibus notum, nos ita Christi cultoreseffectos, ut intra palatium nostrum templumejus nomini construamus, in quo populusChristianus una nobiscum conveniens

divinitati illic gratias referat.”

Nomen ipsum, quod dicitur ad Lateranasantiqua proba spurci Neronis accusat, qui

Page 901: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 901/1271

dedecorose potionibus usus maleficis, illic, utfertur, latens, ranas evomuit. Sed

“ubi abundavit iniquitas, superabundante gratia(Rom. V),”

nunc illic Romani imperii mater est Ecclesiaquae illos, quos Sabbato sancto genuit, et

Christi candore vestivit filios, nihilominus hacdie octava, spirituali circumcidit petra, quampetram scandali Judaeis, nobis autemcredentibus petram honoris et caput anguli, inhodierna epistola, de qua supra dictum est

Petrus appellat. Circumcisio vero spiritualis, et vera ipsa est, de qua in cadem Epistolae lectionepraemiserat: Fratres, deponentes omnemmalitiam, et omnem dolum, et simulationes, etinvidias et omnes detractationes, sicut modo

geniti infantes, rationabiles, et sine dolo, lacconcupiscite (I Petr. II), etc. Vera, inquam, et vere sancta, solaque necessaria est circumcisiohaec, qua nostri corporis sensus omnes, et

Page 902: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 902/1271

ipsum principale nostrum, id est menscircumciditur. Nam sine hac circumcisioneChristus in nobis moritur, id est Christi fides,nec prodest nobis illud, quod in communionegratulabundus nobis loquitur Paulus: Omnesinquit, qui in Christo baptizati estis, Christuminduistis (Gal. III), sicut et Jacobus apostolusait:

“Fides sine operibus mortua est (Jac. II).”

Quod bene per illud veteris historiae factumpraefiguratum est:

“Cum esset Moyses in itinere in diversoriooccurrit ei Dominus, et volebat eum. Tulit illicoSephora acutissimam petram, et circumciditpraeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait

Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eumpostquam dixit ei: Sponsus sanguinum tu mihies ob circumcisionem (Exod. IV).”

Page 903: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 903/1271

Moyses namque, in eo quod Sephoram uxoremhabuit alienigenam, Christum significat, qui degentibus alienigenam accepit uxoremEcclesiam. Unde illud quod

“Aaron et Maria locuti sunt contra Moysenpropter uxorem ejus Aethiopissam (Num. XII),”

doctores nostri mystice ad hoc referunt, quodSynagoga et vetus sacerdotium, invidendo salutigentium, usque hodie Christum blasphemat.

“Moyses itaque cum esset in itinere in

diversorio,”

nondum circumcisis filiis,

“occurrit ei Dominus et volebat eum occidere;”

quia dum Christus inter nos per fidem in itinere vitae praesentis ambulans, in diversorio est, idest ad eos qui nunc baptizantur, divertit, nisi illi

Page 904: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 904/1271

filii ejus sic circumcidantur, ut supra dictumest, fides ipsius in eis citius moritura est.

Quod ne fiat, tollit cito Sephora, id est materEcclesia, petram acutissimam, et circumciditfiliorum suorum praeputium, scilicet eacircumcisione, de qua supra dictum est in

lectione Epistolae. Petra illa quae idem Christusest, de qua in eadem lectione dictum estcarnem, id est opera carnis, sollicite acfestinanter abscidit: Tangitque pedes ejus, id est vestigia sequitur, dicitque eisdem filiis suis:

“Christus passus est pro nobis, relinquensexemplum, ut sequamini vestigia ejus (I PetrII).”

“Sponsus, inquit, sanguinum tu mihi es,”

 videlicet quia me tibi despondens, sanguinemtuum in dotem fudisti, et cum causae articulus

Page 905: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 905/1271

exigit, ut pro te patiar, sanguinis mei vicemreposcis, et nunc interim carnem meamcrucifigam cum vitiis et concupiscentiis (Gal V). Igitur, ut supra dictum est, recte hac octavadie agitur statio ad Sanctum JoannemLateranensem, quia mater et apostolica sedesilla Ecclesia est, et quos Christo filios genuitipsa spirituali circumcisione circumcidit.

Page 906: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 906/1271

CAPUT XVII. De octava die“Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.”

Octava beatitudo redit ad caput, id est eademest quae prima,

“quoniam ipsorum est regnum coelorum

(Matth. V).”

 Verumtamen et paululum differt, in eo scilicetquod praecedens causa beatitudinis alia hic, aliaest illic. Illic enim, id est in prima dictum est:

“Beati pauperes spiritu (ibid.);”

hic, id est in octava dicitur:

“Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (ibid.).”

Unde Hieronymus:

Page 907: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 907/1271

 “Et considera, inquit, quod octava veraecircumcisionis beatitudo martyrio terminetur.”

Igitur, licet octava die cantetur idipsumofficium, quod et prima, eo quod octava beatitudo ad caput, ut dictum est, redeat, rectetamen quoniam et praecedentes causae

 beatitudinum primae et octavae differunt, aliudin eodem officio ab his qui diligentiores sunt,retinetur hebdomadae sequentis evangeliumscilicet illud secundum Joannem. Cum essetsero die illa (Joan. XX), etc. Nam et littera

lectionis hujus octavam diem commemorat: Etpost dies octo iterum, inquit, erant discipuliintus (ibid.), et interior sensus octavam beatitudinis causam non praetergreditur. Quidenim est quod discipulis, foribus clausis, intro

manentibus, Dominus in medio stetit bonumferens nuntium consolationis et pacis, nisi quodhis qui persecutionem propter justitiamquosque juxta alium evangelistam oderunt

Page 908: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 908/1271

homines et separant eos (Luc. VI), sicut jamapostoli separati erant, non audientes coramillis procedere ad publicum, Dominus et Deusipsorum familiaris sese accommodatcontemplandum, ut gustent jam in suistribulationibus, ut videant quomodo suavis estDominus (Psal. XXXIII), atque ideo certior spesillos in medio tribulationis ambulantes

consoletur, recolentes id quod illa, de qualoquimur, sententia replicando inculcarenititur,

“Beati qui persecutionem patiuntur propter

 justitiam, quoniam ipsorum est regnumcoelorum?”

Debet autem semper epistola evangelio suaepraecursionis officium, et idcirco illa quoque

quae hujus Dominicae est, lectio epistolae nonomittitur: Omne quod natum est ex Deo vincitmundum (I Joan. V). Nam hac lectione victoriosa fides nostra praedicatur, et ipsa

Page 909: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 909/1271

 victoria mundi nuncupatur, quae tribus adjutatestibus, nam Pater et Verbum et Spiritussanctus in coelo attestantur, totidemque in terratestes, id est idem ipse Spiritus et aqua baptismi, Christique et martyrum ejus sanguis veritati ejus astipulantur; ternis inquam, incoelo et in terra defensa testibus regnumcoelorum adjudicat his, quorum jure belli est

scilicet

“his qui persecutionem patiuntur propter justitiam.”

Introitus vero: Quasi modo geniti infantes (IPetr. II), per sequentes hebdomadae diesdecantandus est, qui etiam Evangelio praedictocongruit, sed non per eamdem sententiam, quae jam dicta est, scilicet propter metum

Judaeorum discipuli Domini clausis foribusintus erant, persecutionem propter justitiampati incipientes, quae, ut diximus, octavae beatitudinis causa est. Respicit autem ad aliam

Page 910: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 910/1271

sententiam quam Dominus de futuris fidelibusproferens: Beati, inquit, qui non viderunt etcrediderunt (Joan. XX). Nam ne solam nobisfidem sufficere arbitremur, opportune regula vivendi, sine qua fides mortua est, hoc introitupraelibata est; nam nos quidem signati sumusin eo quod ait: Beati qui viderunt etcrediderunt, sed si fidem nostram operibus

sequamur. Ille etenim vere credit qui servatoperando quod credit. Quocirca de his, quifidem nomine tenus retinent, Paulus dicit:

“Confitentur se nosse Deum, factis autem

negant (Tit. I).”

Hinc et Jacobus dicit:

“Fides sine operibus mortua est (Jac. II).”

Recte ergo qualis vita fidem utilem efficiat, perhanc apostolici sermonis particulam in introitudemonstratur, ne seducamus nos audientes de

Page 911: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 911/1271

nobis dictum: Beati qui non viderunt etcrediderunt. Ad hoc idem consonat et similiteraccipienda est extrema praeeuntis epistolaesententia: Qui credit in Filium Dei, habettestimonium Dei in se (I Joan. V). CommunioMitte manum tuam, plana quidem litteranostram aedificat, sed intus perspicientibusliquet quod ad Judaicum spectat populum, qui

hactenus in incredulitate persistit, cujus intypum Thomas apostolus, diu dubitans, tandem vidit, palmavit et credidit. Neque enim si solamsequamur litteram, sensus per omnia starepoterit, quia beati quidem qui non viderunt et

crediderunt, sed non ea comparatione velintentione, quam littera sonat: Quia vidisti mecredidisti, beati qui non viderunt et crediderunt(Joan. XX). Igitur in persona Thomae, reliquiaeIsrael, quae salvae fient, minoris fidei, quam

gentes arguuntur, quia gentes non viderunt etcrediderunt. Israel autem nisi res apparueritElia et Enoch praeeuntibus non credet, cumPaulus dicat fidem sperandarum substantiam

Page 912: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 912/1271

esse rerum, argumentum non apparentium(Hebr. XII), atque ideo laudabilioris sumusfidei, qui rem nondum apparentem fidelitercredimus.

Page 913: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 913/1271

LIBER NONUS

CAPUT PRIMUM. De Dominica secunda postalbas.

Quia Dominica hac sanctae Romanae Ecclesiaesolemne est, agendis instare consiliis beneforma, quam sequi debeant pastores animarum

per ejusdem Dominicae commendatur officiumPer Evangelium manifestissime id agitur quodis, qui non ex accidenti dono substantialiter bonus est, dicit: Ego sum pastor bonus (JoanX), etc. Deinde ex opposita descriptione

mercenarii suaeque iterata commendatione bonitatis, liquidum praebet ovibus judiciumquod discernant, quos fugere, quibus suarumdebeant animarum curam credere. Boniformam pastoris caeterae collaudant partes

officii. Primo ad introitum cantamus de illaMisericordia Domini plena est terra (PsalXXX), videlicet ut sicut ille non solum judiciumdiligit, sed et misericordiam: et primo loco

Page 914: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 914/1271

misericordiam, secundo judicium, sicut ineodem psalmo, uno et eodem versiculopraemissum est:

“Diligit misericordiam et judicium,”

sic et omnes, qui judices animarum positi suntsemper superexaltent misericordia judicium, ut

idem ipsi consequantur. Quodque sequitur Verbo Domini coeli firmati sunt (ibid.), illudindicat, quod apostoli vel pastores apostolicinon sua fortitudine, sed verbi Dei virtute, taleseffecti sunt, ut videntes lupum venientem, non

fugiant, neque oves dimittant, ut mercenariifaciunt. Epistola voce non dubia, suaepraecursionis implet officium, ubi praemisso dehoc singulariter bono pastore, qui posuitanimam suam pro ovibus suis: Christus passus

est pro nobis, vobis relinquens exemplum, utsequamini vestigia ejus: subjungitur in fineEratis enim aliquando sicut oves errantes, sedconversi estis nunc ad pastorem et episcopum

Page 915: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 915/1271

animarum vestrarum (I Petr. II). Offerenda vero non quidem adeo perspicue, sed nonminus consone cum eodem incedit sensuEvangelii: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo(Psal. LXII). Psalmus namque ille sicintitulatur: Psalmus David, cum esset in desertoIdumaeae, id est psalmus iste attribuendus estChristo, secundum quod egit vel pertulit positus

inter Judaeos, qui desertum ideo vocantur, quiadeserentes Deum, et ipsi juste a Deo desertisunt. Idumaei quoque dicuntur, terreni velsanguinei, quia prophetarum et ipsius Dominisanguinem fuderunt. At vero hic pastor bonus

illo deserto animam suam posuit pro ovibussuis. Recte ergo, qui exemplo ejus idem faceredebent, voce ejus excitantur ut ad Deum de luce vigilent supra gregem suum, ad Deum non admercedem temporalem, anima et carne quam

multipliciter sitiant, et in velamento alarum, idest in spe consolationis ejus exsultantes (PsalLXII), lupum non timeant, neque dimissisovibus fugiant.

Page 916: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 916/1271

CAPUT II. De Dominica tertia.

Caeterae quae sequuntur Dominicae usque ad Ascensionem Domini, promissionem ejusadimpletam suis officiis concelebrant, qua posthabitam de morte sua tristitiam, cordadiscipulorum de resurrectione sua laetificandafore promiserat ea, qua tradebatur nocte

loquens illis in coena. Unde pulchre hacDominica cantamus in introitu: Jubilate Deoomnis terra, psalmum dicite nomini ejus (PsalLXV). Nam huic psalmo sensibus suiscompetens titulus praescriptus est: In finem

canticum psalmi resurrectionis. Causa vero velmateria jubilationis, quae hic imperatur, illa estquam Dominus in evangelio subsequentipraemisso tristitiae nuntio subjungit:

“Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI).”

Page 917: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 917/1271

Ut autem similitudo, quae praemissa estapostolis, mulieris, tristitiam habentis, cumparturit, nobis quoque congruat, quia sicexpedit; bene hoc idem evangelium, haecapostoli lectio praecurrit: Obsecro vos tanquamadvenas et peregrinos abstinere a carnalibusdesideriis, quae militant adversus animam (IPetr. II), etc. In hac enim abstinentia labor est

sicut ait Psalmista:

“Ibi dolores ut parturientis (Psal. LXXIV).”

Praemiserat siquidem:

“Conturbati sunt, commoti sunt, tremorapprehendit eos (ibid.),”

loquens de illis, qui juxta Apostolum contristati

sunt ad poenitentiam (II Cor. VII). Sed sicutdolor parturientis fructuosus est,

Page 918: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 918/1271

“cum enim peperit, jam non meminit pressuraepropter gaudium, quia natus est homo inmundum (Joan. XVI),”

sic et illud quod detrectant de nobis tanquam demalefactoribus (I Petr. II), sine consolationenon erit, cum tandem considerantes nos exoperibus bonis, glorificabunt Deum in die

 visitationis. Quod bene per Thamar in historia veteri praefiguratum est. Quam cum accusarentdicentes:

“Fornicata est Thamar, et videtur uterus ejus

intumescere (Gen. XXXVIII),”

illa proferens annulum, armillamque et baculum, quem pro arrhabone dederat Judas:

“De viro, inquit, cujus haec sunt, concepi(ibid.).”

Page 919: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 919/1271

Judas quippe, quod interpretatur confessioChristum significat; Thamar, quodinterpretatur amaritudo, Ecclesiam de gentibusin qua est amaritudo poenitentiae, qua

“et Petrus egressus flevit amare (Matth. XXVI).”

Thamar igitur operiens vultum suum, id est

Ecclesia de praeteritis erubescens erroribussedit in itinere, quod ibat Judas ad lavacrum adtondendas oves (Gen. XXXVIII), id est occurritChristo ad baptismum, quemadmodumdesiderat cervus ad fontes aquarum (Psal. XLI)

Quae cum de Christo vero Deo fidem perSpiritum sanctum conceperit, et eamdem fidemtanquam annulum, et opera fidei tanquamarmillam, justificationemque spiritus tanquam virgam pro arrhabone, id est pro pignore

acceperit; accusatur tam a gentibus quamJudaeis, quod cum mendacio fornicata, et aspiritu erroris polluta sit. At illa patienterfallaces ferens accusationes, tandem

Page 920: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 920/1271

obmutescere faciet imprudentium hominumignorantiam (I Petr. II), probans per praedictapignora quod de vero Deo conceperit, et cumeodem Deo glorificabitur in die visitationisOfferenda: Lauda, anima mea, Dominum (PsalCXLV), ad praedictum in Evangelio pertinethujus mulieris de Christi resurrectionegaudium. Nam et hic psalmus alleluia habet in

titulo. Quodque versu canimus: Dominus erigitelisos, Dominus solvit compeditos (ibid.)congratulatio illorum est, quorum tristitia, juxtapromissum Domini, resurgente illo, in gaudiumconversa est (Joan. XVI).

Page 921: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 921/1271

CAPUT III. De evangelio Dominicae quartaequod dictum est: “Nisi ego abiero Paracletusnon veniet ad vos,” etc.

Nonnullis infirma videtur et insufficiens hujussententiae vulgata expositio, videlicet quodidcirco apostolis expedierit, ut Dominus nosterhinc abiret, quia nisi corporalem praesentiam

suam illis abstulisset, ipsi spiritualiter illumamare nescirent, atque ideo dixerit: Si enim nonabiero, Paracletus non veniet ad vos; si autemabiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI). Minusenim expositum videtur, quam exposcit

majestas doni Spiritus sancti, maxime quiaDominus ipse ejusdem Spiritus sanctiadventum baptismum vocat, dicens in Actisapostolorum:

“Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vosautem baptizabimini Spiritu sancto non postmultos dies (Act. I).”

Page 922: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 922/1271

Baptizari autem Spiritu sancto, nihil aliud estquam per Spiritum sanctum originalis peccatiet omnium actualium remissionem acciperepeccatorum, totumque hominem veterem in vitae transferri novitatem. Quo sensu praedictaexpositio procul dubio minor est. Non enimspiritualiter Deum amare, et Spiritu sancto baptizari, paria sunt; alioquin veteres sancti

qui sine dubio Deum spiritualiter amaveruntimo et magna ejusdem sancti Spiritus donaperceperunt prophetantes et signa facientes baptizati Spiritu sancto fuissent, id estremissionem peccatorum accepissant, neque

apud inferos propter originale peccatumtenerentur usque ad Christi adventum. Sed etillud repugnat quod apostoli Dominumpraesentem spiritualiter, quamvis non adeofortiter amaverunt: verbi gratia, Petrus, cui

dictum est amorem tertio confitenti:

“Si diligis me, pasce oves meas (Joan. XXI).”

Page 923: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 923/1271

Nam hunc amorem ei non caro et sanguisrevelavit, sed Pater qui in coelis est (MatthXVI). Non igitur proprietatem sensus in hisDomini dictis nos invenisse arbitramur, nisiutramque ejus sententiam exaequemus, utscilicet idem sit: Si enim non abiero, Paracletusnon veniet ad vos; ac si dixisset: Si enim nonabiero, vos non baptizabimini Spiritu sancto

Quod facile est consequi, si prius advertamusquando, vel quomodo abierit. Multi enim illumtunc primum abiisse recolunt, quando videntibus apostolis ascendit in coelum. Sedquando ascendit, apostoli gavisi sunt, et sicut

cantamus: Lumine laeto, petentem sideraprosecuti sunt, imo, ut ait Lucas:

“Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalemcum gaudio magno (Luc. XXIV).”

Dominus se abeunte tristandos illos forepraedixerat:

Page 924: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 924/1271

“Tristitia, inquiens, implebit cor vestrum (JoanXVI).”

Et paulo post:

“Amen, amen, inquit, dico vobis, quia plorabitiset flebitis vos, mundus autem gaudebit, vosautem contristabimini (ibid.),”

etc. Igitur cum auctoritate evangelica non tuncprimum illum abiisse constat, quando ascenditin coelum, sed quando moriens reliquitmundum, et ivit ad Patrem. Nam de morte ejus

loquebatur Joannes evangelista, cum diceret:

“Sciens quia venit ejus hora, ut transeat ex hocmundo ad Patrem (Joan. XIII),”

etc. Eadem quippe nocte tradendus, sermonemhabuit cum discipulis suis, de quo haec lectiosumpta est, et circa finem orationis:

Page 925: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 925/1271

“Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi inmundo sunt, et ego ad te venio (Joan. XVII).”

Propter quod passio ejus pascha dicitur, id esttransitus. Itaque propter hunc ejus abscessumdatum esse Paracletum, scilicet Spiritumsanctum in eo quo Paracletus est, hoc modocolligimus: Spiritus sanctus idcirco Paracletus

id est consolator, dicitur, quia captivos filios Adae, filios efficit Dei per regenerationem baptismi (Rom. V), et in hoc saeculoperegrinantes consolatur, testimoniumreddendo

“spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom VIII),”

quando non solum in prophetiae gratiam, sed in

remissionem originalis peccati, omniumqueactualium peccatorum, datur per fidem JesuChristi. Hoc autem non fieret, nisi Christusunus pro omnibus nobis, aeterno Patri, Adae

Page 926: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 926/1271

debitum solvisset, et veteris piaculi cautionempio cruore detersisset. Nec antea quisquam eagratia Spiritum sanctum acceperat, testante inEvangelio Joanne ac dicente:

“Nondum enim erat spiritus datus, quia Jesusnondum erat glorificatus (Joan. VII).”

Nec alio modo nisi per sanguinem Christireconciliationem accepimus (Ephes. II), incujus morte juxta Apostolum baptizati sumuset Spiritum sanctum, qui vera peccatorumremissio est, accepimus (Rom. VI).

Igitur quod ait: Si enim non abiero, Paracletusnon veniet ad vos, sic accipiendum est ac sidixisset: Nisi ergo ad mortem traditus fueronecessaria non dabitur vobis paraclesis, id est

peccatorum remissio. Nam si de ascensioneaccipiatur, repugnat et illud quod antequamascendisset, imo eadem die qua resurrexitinsufflavit et dixit eis:

Page 927: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 927/1271

 “Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX),”

 videlicet in remissionem peccaturum. Sequiturenim:

“Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis;et quorum retinueritis, retenta sunt (ibid.).”

 Ad summum et hoc nemo qui dubitet, quia simortis expers Christus, coelos ascendissetnobis Paracletus iste non datus fuisset. Dixitenim:

“Nisi granum frumenti cadens in terramortuum fuerit, ipsum solum manet; si autemmortuum fuerit, fructum multum affert (JoanXII).”

Itaque et hoc, et quidquid in illa coena deabscessu suo dixit, verius, rectius atqueconstantius de morte quam de ascensione

Page 928: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 928/1271

accipimus, et quod ait: Vado ad eum qui misitme, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?(Joan. XVI), nullo modo melius accipitur, quamut dictum sit quod posterius dicit: Venit hora utdispergamini et me solum relinquatis (ibid.)eadem questione, qua per prophetam dixerat:

“Torcular calcavi solus, circumspexi, et non erat

auxiliator (Isa. LXIII).”

Itemque et quod ait:

“Rogabo Patrem meum, et alium Paracletum

dabit vobis (Joan. XIV),”

aequabilius est de passione quam de paternaedexterae consessu accipi. Nam quod in crucerogaverit, quod in morte clamaverit, Paulus

asserit dicens de illo:

“Qui in diebus carnis suae precessupplicationesque ad eum, qui illum salvum

Page 929: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 929/1271

facere possit a morte, cum clamore valido acmultis lacrymis offerens, exauditus est pro suareverentia (Hebr. V).”

Non enim postquam ascendit in coelum, clamatut salvetur a morte, ergo nec rogat, utParacletus nobis detur, sed dat, jam extuncutens data sibi potestate in coelo et in terra

(Matth. XXVIII). Sed in cruce rogavit, utpotepaulo minor ab angelis (Psal. VIII); ascendensautem in coelum ego mittam

“promissum Patris mei in vos,”

ait (Luc. XXIV).

Quod vero Apostolus ait:

“Praesenti tempore interpellat pro nobis JesusChristus, qui mortuus est, imo qui et resurrexitqui est a dextris Dei, qui etiam interpellat pronobis (Rom. VIII),”

Page 930: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 930/1271

 forte repugnare videatur, et astruere, quod nuncquoque supradicto sensu roget pro nobis. Sed inmodus interpellationis rite animadvertiturpotius astipulatione firma his, quae praedictasunt, suffragari comprobantur. Illa namqueinterpellatio doctorum omnium vera assertionenon submissa est postulatio, sed ejus passionis,

quae semel suscepta, semel pro nobis insacrificium oblata est (Hebr. X), aeternacommemoratio, semel in conspectu sanctaeTrinitatis admissa sanguinis ejus innocentisexclamatio, homicidas qui fuderunt

convincens, nos autem qui bibimus inministerio altaris, non indiga sed potentiinterpellatione defendens. Alioquin quomodo etantequam ascendisset ait:

“Data est mihi omnis potestas in coelo et interra;”

Page 931: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 931/1271

sic et postquam ascendit ut possit interpellat vel rogat dari nobis Paracletum. Sed dicit quisRogat per humanitatem, qui dat perdivinitatem. Hoc plane verum est, quia tuncmoriens paulo minus ab angelis imminutus(Hebr. II), rogavit per humanitatem, nuncautem gloria et honore coronatus, et constitutussuper per omnia opera Patris, dat per

divinitatem, omnem habens potestatem, utpotea dextris Dei sedens. Unde sicut

“resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom VI),”

sic illum ad hoc, ut roget Patrem jam, nemoinvocat catholicus.

 Amplius autem ea quae dicta sunt constare

poterunt, si conferantur ipsius Dominisententiae, quae nisi discernantur, videbuntursibimet contrariae, videlicet, quod ait:

Page 932: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 932/1271

“Rogabo Patrem meum et alium Paracletumdabit vobis (Joan. XIV),”

etc., et quod posterius in eodem sermone dicit:

“Illo die in nomine meo petetis; et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis (JoanXVI).”

Causamque reddens:

“Ipse, inquit, Pater amat vos (ibid.)”

Statimque idipsum confirmat dicens:

“Quia vos me amastis, et credidistis quia a Deoexivi (ibid.)”

Quid est enim rogabo, et non rogabo? Hocnempe, quod in passione sua sacrificiumfuturus et rogaturus erat, ut Paracletum, id estspiritum remissionis peccatorum acciperemus

Page 933: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 933/1271

et sic paries inimicitiarum, qui medius eratinter Deum et homines, in carne ejus solveretur(Ephes. II). Quo soluto, illo, inquit, die, diepacis et consequentis gratiae,

“non rogabo Patrem de vobis.”

Quare?

“ipse enim Pater amat vos,”

inquit, id est semel enim moriens Deoreconciliavi vos in sanguine meo; et, sicut

superius dixi, pacem reliqui vobis, pacemmeam, id est per me inter Deum, et vosreformatam dedi vobis. Et hoc per fidem etdilectionem vestram,

“quia vos me amastis, et credidistis quia a Deoexivi.”

Itaque quod ait,

Page 934: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 934/1271

 “rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis,”

nullo modo melius accipitur, quam quod incruce rogaverit, quod in morte sua clamaverit juxta supradictam Apostoli sententiam Verumtamen, quia ex die ascensionis apostoli

certi facti de potentia ejus, exspectabanteumdem Spiritum sanctum, quem promiseratrecte cantamus et legimus, quomodo moriturusillum promisit, quomodo item ascendens incoelum repromisit, ita ut mortem ejus causam

donationis effectivam, ascensionem ejus dandipotestatem esse sciamus effectam. Sed jamnunc ad superiora revertamur.

Huic quartae Dominicae evangelio rectae illa

praemittitur apostoli lectio: Omne datumoptimum, et omne donum perfectum desursumest, descendens a Patre luminum (Jac. I), etcSpiritus sanctus Dei donum est optimum atque

Page 935: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 935/1271

perfectum, sine quo natura, tam angelica quamhumana, misera et miserabilis est, et caeca etnuda (Apoc. III), quod evidentissimum est, tamin daemonibus quam in perditis hominibusNon enim substantialiter differt a diaboloMichael, a Pharaone Moses, a Nerone Petrussed hoc solo discernuntur spiritu quem istiaccipere meruerunt, illi indigni judicati sunt

Hoc tantum tamque necessarium donumduplici ope humanae subvenit inopiae. Primalargitione, peccata nobis remittuntur; secundadivisiones gratiarum distribuuntur. Et illo beneficio, scilicet remissione peccatorum

universaliter atque uniformiter effunditur hocdonum, id est hic spiritus, in omnes; hac autemadjectione, id est gratiarum divisioneparticulariter atque multiformiter datur aliisaliter. Unde et Apostolus cum easdem

divisiones partim enumerasset:

Page 936: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 936/1271

“Haec autem, inquit, omnia operatur unusatque idem spiritus, dividens singulis prout vult(I Cor. XII).”

Utraque largitio sanctis apostolis mirabilitercertis temporibus certisque diebus effusa est, idest die Dominicae resurrectionis inremissionem peccatorum (Joan. XX), die vero

Pentecostes abundanti effusione gratiarum adomnium mox futuram instructionem gentium(Act. II). Nam Dominus qua die resurrexitmortuus propter delicta nostra, ut ostenderet seresurrexisse propter justificationem nostram

(Rom. IV), stans in medio discipulorumsuorum, pacem, quam fecerat inter nos etDeum prima vice nuntiavit, dicendo:

“Pax vobis (Joan. XX),”

statimque insufflavit et dixit:

“Accipite Spiritum sanctum (ibid.).”

Page 937: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 937/1271

 In quo remissionem peccatorum, quamsanguine suo acquisierat, sese dare ostendensnon solum illis, omnibus quoque, qui crediturierant in illum. Statimque adjecit:

“Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etquorum retinueritis, retenta sunt (ibid.).”

Et ut essent idonei, remissionem peccatorumquam acceperant, universo mundo praedicareet testificari. Die Pentecostes idem Spiritussanctus illis charismatum dona tribuit, et per

haec, sicut in hodierno lectum est evangelio Arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio (Joan. XVI). Igitur, ut supra dictum esthaec epistolae lectio recte huic praemittiturevangelio, quia, datum optimum, et donum

perfectum, non est aliud, nisi iste Spiritussanctus. Qui Spiritus, quia gratis datur imo ipsagratia est, bene de hujus doni datoresubjungitur: Voluntarie genuit nos verbo

Page 938: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 938/1271

 veritatis (ibid.). Quod non est aliud quam sidixisset, per gratiam Spiritus sancti nosgeneravit, quia per Spiritum sanctum semen, idest verbum suum nostris ut renasceremurmentibus infudit. Item et quod ait: Scitisfratres mei dilectissimi, sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem adloquendum (ibid.), magnifico nos erudire

poterit exemplo, si illam consideremussententiam evangelicae lectionis, ad quamintendit ecclesiastici diligens compositor officiiNon enim cujuslibet, sed ipsius Paracletiexemplo, praesumptionem humanae vanitatis

convenit, dum evangelio supradicto hancapostoli lectionem praemittit. Nam quales nosDominus esse vult ad loquendum, talem ipsumfore asserit Paracletum, dicens: Non enimloquetur a semetipso, sed quaecunque audiet

loquetur (Joan. XVI). Firmissima ratiosententiae praecedentis, quam proposueratdicens: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (ibid.)

Page 939: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 939/1271

Removet namque oppositum, quod est asemetipso loqui, sub quo continetur omnemendacium quod est sine dubio veritaticontrarium. Ut autem hoc evidentius fiatdiffiniamus utrumque contrarium, id est asemetipso loqui, non a semetipso loqui. Asemetipso loqui est, non existentia fingere: quode peccato diabolum culpat in Evangelio

Dominus, dicens:

“Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur;quia mendax est, et pater ejus (Joan. VIII),”

subauditur mendacii. A semetipso non loqui estexistentia proferre, etiam si nesciens proferatquis, ut Caiphas qui nesciens, imo aliudintendens, dixit expedire, ut unus morereturhomo pro gente. Multo magis ergo qui scienter

existentia profert, non a semetipso loquitursicut ipse Christus, qui cum scienter existentiaproferret,

Page 940: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 940/1271

“Verba, inquit, quae ego loquor vobis, a meipsonon loquor (Joan. XIV),”

scilicet non mendacium, sed veritatem, quamaudivi et accepi ante meam, quam videtishumanam naturam existentem, sicut et alibiJudaeis, dicit:

“Nunc autem quaeritis me interficere hominemqui veritatem locutus sum vobis, quam audivi aPatre meo (Joan. VIII).”

Hoc autem et Spiritus sanctus agit. Veritatem

enim quam audivit a Deo; veritatem increatamDeo Patri consubstantialem, et coaeternamloquitur nobis, vere existentem, essentiamque veracem et incommutabiliter permanentem Vera ergo ratio, non enim loquetur a semetipso

sed quaecunque audiet, loquetur, comprobansid quod proposuerat dicens: Docebit vosomnem veritatem. Quod iterum confirmatsubjungens: Ille me clarificabit, quia de meo

Page 941: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 941/1271

accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI)Causamque reddens cur de meo dixerit: Omniainquit, quae habet Pater, mea sunt (ibid.)Quaecunque enim habet Pater, quaecunque scitquaecunque potest, dedit huic qui haec loquiturDominico homini, sicut ait in psalmo:

“Dico ego opera mea regi (Psal. XLIV),”

ostendens quid dixisset:

“Eructavit cor meum verbum bonum (ibid.).”

Omnem suam sapientiam, cunctamfortitudinem, totum denique verbum suumPater in uterum Virginis eructavit, et humanaenaturae univit, propter quod nunc dicit: Omniaquae habet Pater mea sunt. Et non dixit, mea

accipiet, sed de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI). Non enim Spiritus sanctusapostolis illam sapientiam totamcomprehensibilem fecit, sed illa docuit eos

Page 942: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 942/1271

quae erant necessaria fidei, scilicet mysteriaincarnationis, nativitatis, passionis etresurrectionis, quae discipuli hactenus portarenon poterant, quandiu corruptibilem etmortalem esse videbant, neque doctorem huncdari fuerat aequum, nisi prius per mortemChristi Deo reconcilieretur genus humanumIgitur ut ecclesiasticum persuadet officium

quod huic evangelio supradictam laudabiliterpraemittit lectionem, non loquatur homo asemetipso, sed sit velox ad audiendum, tardusautem ad loquendum, id est audiat prius quidloquatur in se Dominus Deus, et secundum

illum loquatur pacem (Psal. LXXXIV), quodfacere noluit Arius, et ideo bella et scandalalocutus est, et omnes qui a semetipsisloquuntur, gloriam propriam quaerentesSecundum hoc donum, secundum Paracletum

 veterem cum suis actibus hominem deponimusnovumque induimus (Col. III), quod est cantarecanticum novum; atque ideo recte hoc ipsumcantamus in introitu, et in offerenda jubilamus

Page 943: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 943/1271

quia donum hoc aeternae jubilationis efficienscausa est, quae hic incipitur, et in futuroperficietur.

Page 944: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 944/1271

CAPUT IV. De Dominica ante AscensionemDomini.

Dominica ante Ascensionem Dominicompetenter haec evangelii lectio poniturUsque modo non petistis quidquam in nominemeo, petite et accipietis, ut gaudium vestrum sitplenum (Joan. XVI). Haec enim Dominus de

ascensionis suae gloria locutus est, per quamdiscipuli ejus certi facti de illius omnipotentiapetere coeperunt in nomine ejus, ut gaudiumeorum sit plenum; et perseverantes unanimiterin oratione cum mulieribus, et Maria matre

ejus, et fratribus ejus, decimo die acceperuntSpiritum sanctum (Act. I). Hac ergo lectioneopportune nobis suggeret, ut in nomine ejusfiducialiter petamus, illud ad memoriamrevocantes in ascensione ejus, quod ait Joannes

apostolus:

Page 945: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 945/1271

“Quia advocatum habemus apud Patrem, JesumChristum justum, et ipse est propitiatiopeccatorum (I Joan. II).”

Nam ut spem nostram ad petendum animaretabiturus in coelum per passionis viam, hoc circafinem sermonis, quem in coena habuitinculcare et replicare dignatus est, subjuncta

protinus oratione qua completa, protinustraditus est. Verum non qualescunque simusnos, oblatam apostolis petendi facultatemnobis aeque ut illis rapiendam esse putemusNisi enim illorum similes simus, qui haec

audire mereantur: quibus et supra secundumLucam dixerat:

“Vos estis, qui permansistis mecum intentationibus meis (Luc. XXII):”

nisi, inquam, illorum similes simus, eademfiducia nos ad petendum uti non possumusQuapropter haec apostoli lectio congrue

Page 946: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 946/1271

praemittitur: Estote factores verbi, et nonauditores tantum, fallentes vosmetipsos (Jac. I)Fallit enim semetipsum miles, qui auditortamen non factor imperii, larga pro solo auditodonativa reposcit. Idem post pauca: Si quisautem putat se religiosum esse, non refrenanslinguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (ibid.) Sane dum petimus

lingua, quadam propria legatione fungitur, siabsque freno et oris custodia, per otiosa veletiam noxia verba facile vagatur, difficile dumpetit, auditur, quia videlicet a vanis, quibusassueta est, usque ad aures Domini Sabaoth

tantum est intervallum, ut non facile mereaturaudiri. Et his quidem, qui ejusmodi sunt, alibidicit idem apostolus:

“Petitis et non accipitis, eo quod male petatis

(Jac. IV).”

His autem qui, sicut ait in fine lectionis hujus,immaculatos se ab hoc saeculo custodiunt

Page 947: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 947/1271

exemplo apostolorum, familiariter Dominus aitPetite et accipietis, ut gaudium vestrum plenumsit. Quorum in typum Elisaeus, magistrum, nontantum corpore, sed et corde secutus, audiremeruit:

“Postula quid vis, ut faciam tibi antequam tollara te (IV Reg. II).”

Et illa merito concessa, cum magna fide utensfiducia:

“Obsecro, inquit, ut fiat spiritus tuus duplex in

me (ibid.).”

Elias etenim currus Israel et auriga ejusDominum nostrum praesenti capitulo significatqui Ecclesiam suam ut auriga, verbo doctrinae

suae regit, et ut currus divinitatis suae vehiculoin coelum subvehit. Elisaeus vero, qui semel etiterum atque tertio residere sibimet permissusob amorem magistri, permisso noluit uti

Page 948: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 948/1271

apostolos atque apostolicos exprimit viros, quiob amorem Christi concessis quoque recusantesuti, sequuntur illum ultra terminum praeceptispontanei spectatores consilii. Quod inEvangelio dives adolescens facere nolens, abiittristis (Matth. XIX). Igitur ei qui ejusmodi estpetenti et dicenti:

“Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me,”

dicit ascensor coeli Dominus Jesus:

“Si videris, quando tollar a te, erit quod vidisti

(IV Reg. II).”

Si videris, id est si oculos mentis ad terrena nondeflexeris, sed solis coelestibus inhiaveris, eritquod petisti. In talibus quippe duplex fit

spiritus Christi, quia cum ille mitis interhomines ambulaverit, sicut signavit Spiritussanctus, dum super eum in specie columbaeapparuit (Matth. III), istos idem spiritus mites

Page 949: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 949/1271

pariter et zelo ferventes, reddit. Ad subditosnamque, prout causa vel tempus exigit, nunc virga, nunc spiritu veniunt mansuetudinis (ICor. IV). Haec illa jucunditas est, cujus vocemin introitu usque ad extremum terrae nuntiare jubemur hoc illud est beneficium, pro quo inofferenda gentes Deum benedicere, et incommunione cantare, et salutare ejus nuntiare

commonentur (Psal. XCV), quia nostraenaturae participem advocatum habemus (IJoan. I), cujus in nomine petentes, plenumgaudium accipere mereamur.

Page 950: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 950/1271

CAPUT V. De rogationibus a sancto Mamertoinstitutis.

Hujus sponsionis memor, et in ea spem ponenssanctus Mamertus, Viennensis episcopus cumChristianus populus longa et gravi afflictioneurgeretur, ausis etiam divino judicio lupisturmatim cum confertis confligere hominibus

rabidamque dentium caedem, non solum villissed et plenis inferre moenibus rogationes fierisolemnes ante diem ejusdem Dominicaeascensionis instituit, ut tanquam abeunti incoelum Domino ac dicenti:

“Petite et accipietis (Joan. XVI),”

humanae miseriae commemoratio triduanissupplicationibus ambitiosius ingereretur, et ut

rememorata sponsoris potentia fide petentiumspes roboretur, in eisdem processionibustriumphatoris coelos ascendentis insigniascilicet cruces atque vexilla praeferuntur

Page 951: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 951/1271

Horum usus in Ecclesia coepit a Constantinitemporibus, qui cum vidisset in somnis signumcrucis in coelo splendide collocatum, dictumquesibi fuisset:

“O Constantine, in hoc vinces;”

 jussit viros eruditos ex auro et lapidibus

pretiosis in vexillum sanctae crucistransformare signum, quod Labarum vocabatur. Hoc enim signum bellicum inter aliapretiosius erat, eo quod imperatorempraecedere, et adorari illud a militibus moris

esset. Sciendum autem has rogationes triduanaslitania majore, quam beatus Gregorius instituitesse antiquiores. Siquidem a vicesimo Zenonisanno imperii, quo Mamertus episcopuspraedictas rogationes instituit, usque ad novum

Mauricii imperatoris annum, quo diluviummagnum in finibus Venetiae, et Liguriae etItaliae factum est, quale post Noe tempus noncreditur fuisse, et subsecuta est e vestigio pestis

Page 952: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 952/1271

inguinaria, qua cum Romanus populus penedeleretur Gregorius adhuc levita, litaniammajorem indixit, Pelagio papa eadem pesteexstincto, paulo plus quam centum annisecundum chronographos inveniuntur.

Utrorumque salutares et opportunae traditioneseodem celebrantur officio, quo commonemur

per evangelicam similitudinem, perseverarepulsantes ad ostium amici (Luc. XI), scilicetDomini nostri Jesu Christi, cujus ostium jamclausum est et pueri ejus cum ipso sunt in cubili(ibid.), quia videlicet ex quo ascendens in altum

captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII), intempla sua tanquam in cubili receptus, illic postlaborem passionis in lectulo consummataegloriae requiescit, et cum eo pueri ejus, id estsancti, qui de mundi hujus laboribus exierunt

 Atque inde, sicut in introitu cantamusExaudivit vocem nostram (Psal. XVII), siquemadmodum in offerenda dicimusConfitemur Domino nimis in ore nostro (Psal

Page 953: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 953/1271

CXVIII); nimis, inquam, id est usque adimprobitatem, propter quam surgat amicus illeevangelicus, et det amico suo panes, quotquothabet necessarios (Luc. XI). Epistola pulsantemad amici januam competenter animat adperseverantiam, de Elia proferens exemplum, utargumentemur a simili, posse amicum vinciimprobitate pulsandi. Nec desperet qui pulsat

eo quod sit peccator, et exemplum propositumest de justo. Peccatoribus enim propositum estSiquidem peccatoribus loqui se indicat idemapostolus, sic incipiens:

“Confitemini alterutrum peccata vestra (JacIII).”

Sed hoc est justitiae principium.

“Justus enim in principio accusator est sui(Prov. XVIII),”

Page 954: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 954/1271

id est ab accusatione sua incipit justificariPeccatorem ergo, sed accusatione sua justificatum, illa concludit universalis sententia.

“Multum enim valet deprecatio justi assidua(Jac. V),”

et idcirco illi exemplo quoque licet uti, quod

propositum est de justo Helia, ut pulsans, sinon amicitiae causa, sicut in Evangelio dictumest, saltem improbitate perseverantiae vincat(Luc. XI).

Page 955: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 955/1271

CAPUT VI. De missa in vigilia AscensionisDomini.

In vigilia Ascensionis Domini illa poniturevangelii lectio, qua Dominus Jesus moxtradendus; Sublevatis oculis in coelum, dixitPater, venit hora, clarifica Filium tuum, utFilius tuus clarificet te (Joan. XVII). Causa

autem cur in hujus solemnitatis praeventionelegatur, haec est: Quia quod tunc oravitpassurus, quando ascendit, completum esseinnotuit hominibus, videlicet, quia morienssicut dicit in Canticis, ascendit in palmam, et

resurgens apprehendit fructus ejus (Cant. VII)Quod quia per ascensionem, ut dictum estinnotuit hominibus ad ipsorum salutemhomines quippe sine notitia vel fide ejus nonsalvarentur. Recte haec, ut dictum est, oratio

legitur, qua hoc ipsum oravit, jamjam perpassionis viam, per mortiferi torrentis potumad illam iturus gloriam. Notandum autem, quodcum dixit: Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus

Page 956: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 956/1271

clarificet te, protinus adjunxit: Sicut dedisti eipotestatem omnis carnis, et omne quod dedistiei, det eis vitam aeternam (Joan. XVII). Nondixit, et da ei, sed sicut dedisti ei potestatem.

Quamvis enim propter passionem mortis, gloriaet honore coronatus sit Dominus Jesus (HebrII), et idcirco Deus illum exaltaverit, quia

“factus est pro nobis obediens usque admortem, mortem autem crucis (Philip. II),”

tamen et ante ipsam mortem, et ante ipsam

crucem, dederat ei Pater regnum, dederat eipotestatem omnis carnis; sed non erat tempusut in eodem regno vel potestate, cum adhucmortalis esset, clarificaretur. Quod utevidentius comprobetur, libet de veteri proferre

historia similitudinem authenticam, cunctispene venerabilium litterarum studiosiscognitam.

Page 957: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 957/1271

Ecce sanctus David, qui hunc desiderabilematque manu fortem Christum nomine suosignavit, factis praefiguravit, repromissionehaereditavit, psalmis cecinit propheticis, alio juxta modum suum glorificatus est atque aliotempore, Dei dono, regni potestatem accepitTunc enim gloria sua glorificatus est, quandomortuo Saul ascendit in Hebron, susceptus

primum a tribu Juda, deinde ab universo Israel(II Reg. II); tunc autem eamdem illi Deus deditpotestatem, quando sustulit eum de gregibusovium et per manum Samuelis unxit in regemin medio fratrum suorum (I Reg. XVI). O

quantis a potestate accepta, usque dum regnofrueretur, interfluentibus potatus estamaritudinibus, quantis persequente Saul, Deuscoronam ejus fabricans, erudivit eumlaboribus? Plane hac similitudine res quae

proposita est, facile colligitur. Sic enim etDominus noster antequam clarificaretur eaclarificatione, pro qua nunc orat dicens: Paterclarifica Filium tuum (Joan. XVII); acceperat

Page 958: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 958/1271

regiam dignitatem unctus oleo exsultationisprae participibus suis (Psal. XLIV), non tuncprimum, quando Spiritus sanctus in speciecolumbae venit super eum (Matth. III), sed jamtunc, quando in secreto Virginis uteroassumptus est homo verus, a vero Deo Dei Verbo per operationem sancti Spiritus, cujusuniversa plenitudo, quae in illam incarnationem

effusa est, bene per cornu olei designata estquo David in secreto paternae domus, utignoraret Saul, unctus est. Et sicut vitulusquem ex praecepto Dei tulit secum Samuelfefellit Saul, ut nesciret quid ageretur in domo

nec quidquam opinaretur, praeter quodpraetendebat praeparatio vituli, id est votumsacrificii (II Reg. XVI), sic mortalis naturahominis, quae in mundo apparuit, fefellitdiabolum, ut nesciret quid actum esset in utero

 Virginis, nec aliud quid opinaretur in Christonisi quod foris ostendebat caro passibilis, id esthominem purum, per omnia nostrae obnoxiumcorruptioni, ut putabat, carnemque peccati

Page 959: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 959/1271

deprehendit tamen processu temporis posseillum contraire suae tyrannicae dominationiquemadmodum et Saul daemoniosus, in virtutibus David intellexit, quod contrathronum suum ageretur in illo, per eum qui a serecesserat, et in David dirigebatur SpiritusDomini (ibid.).

Igitur quod ait Dominus noster, instante mortisarticulo: Pater venit hora, clarifica Filium, utFilius tuus clarificet te, statimque subjungitsicut dedisti ei potestatem omnis carnis, utomne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam

(Joan. XVII), tale est ac si dicat Davidpersequente Saul, in deserto Ziph, sive indeserto Maon ad petram dividentem, quandodesperabat posse evadere a facie Saul (I RegXXIII), dicat, inquam, Deo, qui exauditor est

omnium:

“Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihispem dedisti (Psal. CXVIII),”

Page 960: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 960/1271

  vel:

“Sicut jurasti David in veritate tua (PsalLXXXVIII),”

tunc videlicet quando tulisti me de ovibus patrismei, et unxisti me unctione misericordiae tuae

(I Reg. XVI).

Quod autem post ait: Et nunc clarifica me, tuPater, apud temetipsum claritate, quam habuipriusquam mundus esset, apud te (Joan. XVII);

sic omnino accipiendum est, ut nullatenus Verbi divinitatem ab illa claritate, quam habuitin principio Deus apud Deum, obscuratamfuisse arbitremur. Nam neque orat Christussecundum divinam naturam, sed secundum

eam, quae protinus moritura erat, serviformam. Quomodo ergo natura servi claritateprius habita se poscit clarificari, vel quomodoeam priusquam mundus esset, habuit? Videlicet

Page 961: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 961/1271

propter personae unitatem suam claritatemillam veraciter asserit esse formam servi, quamhabuit priusquam mundus esset apud Patremilla quae sibi unita erat forma Dei. Et sicomnino claritatem tunc habuisse constanterdicenda est forma servi, quomodo dicitur decoelo descendisse Filius hominis. Sic enim ait:

“Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descenditde coelo, Filius hominis, qui est in coelo (JoanIII).”

Non enim homo qui videbatur, de coelo

descendit, sed qui conceptus et natus est decarne Mariae virginis. Itemque homo, Filiushominis, qui, ut dictum est, de terra carnisconceptus, et natus erat, et haec in terraconsistens loquebatur, non in coelo erat, sed in

terra gradiebatur, paulo post capienduscrucifigendus, in terra sepeliendus. Igiturquemadmodum propter personae unitatemFilius hominis de coelo descendit, quia Verbum

Page 962: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 962/1271

sibi unitum in coelo et ubique erat: sic proptereamdem personae unitatem nunc ait, oransnatura hominis: Clarifica me, tu Pater, apudtemetipsum, claritate, quam habui, priusquammundus esset apud te.

Sed jam nunc ad eas hujus evangelicae lectionispartes sermo concedat, de quibus caetera

pendent officii membra. Post pauca ubi ait: Nonpro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi(Joan. XVII), continuo subjungit: Quia tui suntet mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, etclarificatus sum in eis (ibid.). Et circa finem

ejusdem orationis: Non pro his tantum rogoinquit, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut sint unum sicut tuPater, in me, et ego in te, ut sint in nobis unum(ibid.), etc. Unum, inquit, sint in nobis, sicut et

nos unum sumus, modo, videlicet, supradictoquia quos dedisti mihi, tui sunt, nec in meum jus transeundo, tui esse desierunt, et meaomnia tua sunt, et ideo verius tua quia mea esse

Page 963: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 963/1271

coeperunt. Delectat propius hunc intuerimodum communicationis, ut intelligamus eaquae Patris sunt, ex eo verius Patris esse, ex quohomini Christo data sunt. Hoc itaque nonpraetercundum quod antequam inrempublicam Dei Patris introduceretur hicFilius hominis, et sicut Daniel aspexit in visunoctis adduceretur usque ad Antiquum dierum

quia dedit ei potestatem, et honorem etregnum, ut omnes populi, tribus et linguae ipsiservirent (Dan. VII), immunita atqueinconjuncta Creatori erat rerum universitasquia videlicet, inter Creatorem et creaturam

nullus erat medius. Nam quidquid erat, autCreator erat, aut creatura. Ut ergo mediuminveniretur perfectae societatis vinculum hicintroductus est, qui ex eo Creatorem etcreaturam firmius adnecteret quia unus

idemque Christus utrumque est, Creator videlicet atque creatura: Creator, quia Deuscreatura quia homo. Et licet Apostolus dicat:

Page 964: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 964/1271

“Nusquam enim angelos apprehendit, sedsemen Abrahae apprehendit (Hebr. I),”

nec sic tamen angeli expertes sunt hujusdignationis, quia profecto cum omnis creaturasit homo, habens esse cum lapidibus, viverecum arboribus, sentire cum pecoribusdiscernere cum angelis; cum, inquam, homo

 juxta aliquid omnis creatura sit, hominemautem Deus assumpserit, relinquitur et angelisgratulari, quod is qui super ipsos Creator eratcreatura quoque cum ipsis est. Amplius autemet hoc ad rem attinet, quod homo, cum

secundum solum corpus quamdam visibilitermundi similitudinem gerat ex quatuorelementis compositus, unde a Graecis[m][i][k][r][oac][k][o][s][m][o][sf], id estminor mundus appellatur, secundum solam

animam angelicae substantiae est, videlicetrationalis atque immortalis, hac sola, ut angelusquoque a Creatore distans substantialidifferentia, quod creata est. Itaque et ad

Page 965: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 965/1271

angelicae creaturae exsultationem illud attinetquod Deus homo factus est. Igitur, sicut supradictum est, ut esset quo Creator atque creaturafirmius necteretur, hic in rempublicamCreatoris, Filius hominis mediator introductusest, qui in humana natura, quod non habuerataccipiens, potestatem non sibi usurparet, sed juxta Apostolum, Deo et Patri regnum traderet

(I Cor. XIII), dicens, ut supra positum est: Etmea omnia tua sunt, et tua mea sunt. Atque hicest modus communicationis et similitudinisquam intendens ait: ut sint in nobis unum, sicutet nos unum sumus. Quem verissime tenens

sacri compositor officii, huic evangeliolectionem illam de Actibus apostolorumpraescripsit: Multitudinis credentium erat corunum et anima una, nec quisquam eorum quaepossidebat, aliquid suum esse dicebat

Dividebatur autem singulis prout cuique opuserat (Act. IV), plane per hoc indicat qualiteraccipiendum sit, quod Dominus ait orans, utsint unum sicut et nos, et quod praemiserat

Page 966: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 966/1271

omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Itaque sisolem in sua, prae infirmitate oculorumaltitudine perspicere non possumusprogressum ejus in gradibus suppositiscontemplemur, id est, si hominem deificum, incommunionem Trinitatis sine personarumaugmento admissum, in seipso pervidere nonpossumus, quantae plenitudinis sibi conscius

dicat: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt, adimitatores ejus respiciamus, de quibus dictumest: Multitudinis credentium erat cor unum, etanima una, etc. In hoc minori de majore illoargumentemur. Necessario concedendum est

minus esse communionis, minus esseconcordiae vel charitatis, minus gratiae Spiritussancti in pluribus hominum personis, inmultitudine hominum, quamvis credentiumquamvis justorum, quamvis in veritate et

charitate ambulantium, plus vero in Patre etChristo Filio Deo et homine, in quo naturahumana sic divinae unita est naturae ut cumillam personam duplicare non valeat, adeo

Page 967: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 967/1271

concordiae et charitatis fecunda, ut nullaunquam defuerit illi sancti septiformis Spiritusgratia. Sed ecce in his pluribus et longe minushabentibus tanta communio, tanta charitatisconcordia est, ut in spiritualibus cor illis unumet anima una sit, in corporalibus quoque nihilproprium, sed omnia sunt communia. Decorporalibus liquet, quanta sit communionis

charitas, quia tales profecti sunt de baptismo, uteleganter comparentur gregi tonsarum, quaeascenderunt de lavacro (Cant. IV), ut spoliati velleribus rerum quas ponebant ante pedesapostolorum. De spiritualibus quoque passim in

Scripturis, et maxime in Apostolo, clarum etevidens habemus unitatis indicium. Qui cumdixisset:

“Divisiones gratiarum sunt, idem autem

spiritus, et divisiones ministrationum suntidem autem Dominus (I Cor. XII),”

paulo post subdidit:

Page 968: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 968/1271

 “Sicut enim corpus unum est, et membra habetmulta, omnia autem membra, cum sint multacorpus unum sunt, sic et Christus (ibid.).”

Sicut enim in uno corpore multa membrahabemus, omnia autem membra non eumdemactum habent; ita multi unum corpus sumus in

Christo, singuli autem alter alterius membraTale quid et B. Laurentii responsis invenimusQui cum Decio pauperes ostendisset, non depanniculis vel morbidis eorum corporibus, sedde donis sancti Spiritus, quem credentes

acceperant, dixit:

“Ecce isti sunt thesauri aeterni, qui nunquamminuuntur nec decrescunt, qui in singulisasperguntur, et in omnibus inveniuntur.”

Divisiones namque gratiarum pauperes Christiaccipiunt, suoque singuli munere funguntursed suam singuli divisivam gratiam omnibus

Page 969: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 969/1271

impartiuntur. Verbi gratia: spiritus scientiaespiritusque pietatis (Isa. XI), bonae partesthesauri coelestis in singulis Petro et Pauloaspersae sunt, sed in omnibus inveniunturdum ab ore Pauli scientia cunctis auditoribuspro captu auditorum affluit: pietas autem Petrisuomet erudita lapsu, cunctis peccatoribus, ritepulsantibus, misericordiae competentis januas

aperit. Sic universo corpori et oculus videt, etauris audit, nec potest dicere oculus manuiOpera tua non indigeo, nec caput pedibus: Nonestis mihi necessarii.

Igitur illa Trinitatis communio assumptaenaturae hominis, longe firmior unanimitatisconnexio est, propter quam dicit: Et mea omniatua sunt, et tua mea sunt: quam et si nunc videre non possumus, sicuti est, saltem per

speculum ejus similitudinis nostrae nonnulla exparte speculamur (I Cor. XIII). Et ecce magnumquiddam et mirabile, coelisque ac coelorum virtutibus spectabile, apparet in illa beati Filii

Page 970: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 970/1271

hominis natura, cui cum Patre sunt omniacommunia, scilicet et quae in se habetnaturaliter, et quae sub se condiditpotentialiter. Habet enim Pater in se naturaliter Verbum de se natum, sed hoc eructante illohabet homo ille in se incarnatum, habet Paternihilominus Spiritum sanctum nihilominus a seprocedentem, habet homo ille Spiritum

sanctum semper in se requiescentem. Condiditsub se Pater potentialiter coelum et terram, etomnia quae in eis sunt, angelos, archangelosthronos, dominationes, principatus, potestates virtutes, cherubim atque seraphim

drachmamque decimam, id est hominem (ColI). Conjunxit vero in seipso et pacificavit haecomnia verus hic homo Christus, et super haecomnia constitutus est, et omnia subjecta suntsub pedibus ejus (Psal. VIII). Sedet super

thronum Pater ille Antiquus dierum, sedet et Agnus hic Filius hominis, imo

Page 971: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 971/1271

“Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V);”

et, sicut alibi dicitur,

“potestatem dedit illi judicium facere, quiaFilius hominis est (ibid.).”

Omnes ergo gentes, sicut in introitu cantamusplaudite manibus, jubilate Deo in voceexsultationis (Psal. XLIX), plorante et moeroreseipsam consumente diaboli invidia, quiafrustrata est, imo quia profuit, dum nocere

cupit, quia priusquam caderet homo, tamenerat homo; nunc autem dum casum corrigitdum ascendit, Deus et homo. Nunc est

“Dominus, nunc est excelsus, terribilis, rex

magnus (Psal. XLVI).”

Dominus, inquam, est, et in universa terraadmirabile nomen ejus excelsus, quia super

Page 972: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 972/1271

coelos elevata est magnificentia ejus (Psal VIII); terribilis, quia quemadmodum ascenditita ad judicandos vivos et mortuos revertetur(Act. I). Et hic rex magnus, nunc in illa sedetcuria victor ad dexteram Patris, honorecoronatus et gloria, speciosus et exspectabilisrex in illa sua beata republica, Patris nonmortui, sed et nunquam morituri haeres

mortuus semel, et ultra jam non morituruscunctos Patris imperatoris antiqui possidensthesauros, in arca pectoris sui reconditos, undeet dona dat hominibus (Psal. LXXVI), aliisapientiae vel scientiae sermonem, alii

discretionem spirituum, alii genera linguarumalii interpretationem sermonum, aliioperationem virtutum (I Cor. XII), et hissimilia. Omnes itaque gentes, ut dictum estplaudite manibus, id est plaudite cum laetitia

 bene operamini. Elegantius quidquam praemittinon potuit ad introitum, secundum praedictumEvangelii sensum, sive lectionis Actuumapostolorum. Nam in eo ait, plaudite manibus

Page 973: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 973/1271

et operatio, et supradicta charitatiscommunicatio, breviter commendatur. Inplausu enim laetitia, manuumque concussioconspicitur. Ita ergo manibus plaudere jubemur, ut hilari charitate quidquid habemusquidquid scimus, quidquid possumuscommune faciamus, hoc pacto unum simus, utChristo tanquam corpus consona membrorum

aptitudine cohaereamus.

Page 974: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 974/1271

CAPUT VII. De officio in die Dominicae Ascensionis.

Officium diei Dominicae Ascensionis, gaudiumcunctis ejus cantat dilectoribus: Quia dumeumdem Redemptorem nostrum ad coelosascendisse credimus, ipsi quoque mente incoelestibus habitamus; et spei certitudine jam

possidemus rem, ad quam illum pervenissegaudemus. Nam, sicut ipse ait,

“ubicunque fuerit corpus, illic congregabunturaquilae (Matth. XXIV),”

id est, illuc subsequentur veri soliscontemplatores et amatores claritatis ejus, ubiipse est, quorum animae virtutum pennis cumterrenorum despectu ad coelestia subvolant

nec ad terram propter cadavera sese iterumdevolvunt. Etenim corpus quo solo hujusmodiaquilae pascuntur, in coelo est; corpus, inquamChristi,

Page 975: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 975/1271

 “in quo corporaliter habitat plenitudodivinitatis (Col. II)”

, quae angelos pascit, quae cibus est, et vitaaeterna omnis creaturae rationalis (Joan. VI)Hoc, inquam, gaudium diei praesentis praedicatofficium, sed illud hoc ipsum sollicitat gaudium

quod pariter angelorum decantamus vocedicentium: Sic veniet quemadmodum vidistiseum euntem in coelum (Act. I). Nam ascenditquidem Deus in jubilatione, scilicetapostolorum,

“qui adorantes, ut Lucas refert, reversi sunt inHierusalem cum gaudio magno (Luc. XXIV),”

cujus gaudii participes maxime sunt hi qui in se

perfectionem habentes charitatis fiduciamhabent in die judicii. Ascendit, inquam, Deusillorum in jubilatione, sed ascendit et in vocetubae (Psal. XLVI), id est cum terrifico ejusdem

Page 976: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 976/1271

 judicii praeconio, dicentibus angelis: Sic venietquemadmodum vidistis eum euntem in coelumEorum quippe, qui in pace Ecclesiae finiunturnimirum rarus quisque est qui ita pugnet, italegitime decertet, ut illa venientis regis insigniascilicet crucem clavorumque signa securusaspiciat, et irreverberata deosculeturconscientia: qui, inquam, ita crucem suam

 bajulando, illum secutus sit, ut jure largareposcat pro laboriosa militia tantitriumphatoris donativa, imo ut secundumparabolam dictum sit ab ipso propositamRarus est qui talenta, quae homo hic peregre

proficiscens sibi credidit, cum debito lucroreportet (Matth. XXV), id est dona (quae dedithominibus ascendens in altum et captivamducens captivitatem (Psal. LXVII; Ephes. VIII)scilicet carnem, cujus natura nostras mentes in

hoc saeculo tenet captivas), ita proximorumutilitatibus impenderit, ut nihil ex eis in terradefossum, id est in terrenos usus pravedetortum, ab usura spirituali vacare permiserit

Page 977: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 977/1271

Sed esto. Inveniuntur interdum qui probe viriliterque in hujusmodi studiis brachiumsuum roboraverit. Et merito laudatur, quia cumdesides alii nudis ac desertis erant lateribus, hicmulto milite stipatus incedit, et illi regi cumdecem millibus occursurus est ad bellum, id estad disceptationem judicii (Luc. XIV). At illi rex juxta parabolam evangelicam, cum viginti

millibus venit (ibid.), quia videlicet, cum hicservus bonus et fidelis, tantum de factis suisrationem reddere vix possit, illi Dominus ejusde cogitationibus quoque rationem exigit, cumredierit. Atque ita duplici territus

interrogationum exercitu, necesse est suisdiffidat simplicibus ac dimidiatisresponsionibus.

Igitur dum de legatione mittenda et pace

roganda solliciti responsum pacis ejusdemexspectamus, gaudemus quidem, utsupradictum est, in spe, sed hoc ipsum gaudiumspei, magna ex parte metus imminuit. Et quia

Page 978: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 978/1271

sollicitudo haec salubris est, competenter hicepistolae finalis aculeus, et ad introitum, et adofferendam frequentatur: Sic venietquemadmodum vidistis eum euntem in coelumTota autem vis sententiae, tota pene hujusevangelicae animositas tubae magis in eapersonat dictiuncula, quae verbo apposita estSic veniet. Percutit enim acriter infelicem

superbiam eorum, qui illum transfixeruntperditamque mundi sapientiam ac reprobamfulmine ferit prudentiam: quia tunc vere quodinfirmum est Dei fortius erit hominibus; etquod stultum est Dei (stultitiam quippe Jesum

Christum crucifixum reputaverunt) hominibussapientius erit (I Cor. I), ipsis cum dolorefatentibus.

Tunc implebitur illis illud Isaiae terrificum

 vaticinium:

“Domine, exaltetur manus tua, ut non videant(Isa. XXVI),”

Page 979: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 979/1271

 subauditur, gloriam Domini. Gloriam enimDomini, id est divinitatem hominis Jesu Christinon videbunt impii, quam videre salus videntium erit, sed videbunt carnem, quamspreverunt, illuserunt, conspueruntflagellaverunt, spinis coronaverunttransfixerunt. Hoc etenim secutus ait idem

propheta.

“Videant et confundantur (ibid).”

Quae confusio malae conscientiae quanta sit

exprimens:

“Et ignis, inquit, hostes tuos devoret (ibid).”

Tunc trement angeli et archangeli, impii autem

ubi parebunt? (I Petr. IV.) Trement, inquamangeli, et, sicut ait Dominus ad beatum Job,

“territi purgabuntur (Job XLI),”

Page 980: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 980/1271

 quando Behemot, qui factus est, nullumtimeret,

“qui est rex super omnes filios superbiae(ibid.),”

mirabiliter creatus, et in sua natura malitiaque

et ferocitate conspicua formidabilis, coram Filiihominis fortitudine adducetur, patefactisinferni visceribus

“et videntibus cunctis praecipitabitur (Job XL).”

Et quidem sancti angeli purgatorio terrore nonexaminandi probantur; solidati namque sunt utfirmamentum, quomodo mollities aquarumfertur in solidum verti crystallum, ex quo

peccante illo peccati principe, ipsi peccarenolentes, in hoc remunerationem acceperunt, ut jam peccare non possint; nisi quia conditionisejusdem cum essent, peccare et ipsi potuissent

Page 981: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 981/1271

possibilitatem eamdem sibi unquam fuissefortassis intuitu praesentis irae pavebunt, quamet ipsi incurrere poterant, si a gratia desertifuissent. Ait quippe dominus Effrem, quia ipsaagmina angelorum expavescent in die adventusejus, et contremiscent. Sed de hominibussanctis, qui annuntiando veritatem Deisupernorum imitantur officia spirituum, et

idcirco commune cum illis vocabulumsortiuntur ut angeli vocentur (Angelus quippenomen est officii, non naturae) de his, inquamhominibus non est dubium quin tremant, etterrore pungentur. Si ergo trement sancti

angeli, ubi parebunt impii? Dies illa super eosdies irae, dies calamitatis et miseriae, diesmagna et amara valde.

Page 982: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 982/1271

CAPUT VIII. De eo quod dictum est“Et sedet a dextris Dei.”

Haec itaque sollicitudo nobis gaudium praesensimperfectum reddit, cujus summam solus inEvangelio Marcus perscribit. Nam cum dixissetEt Dominus quidem Jesus postquam locutus esteis ascendit in coelum (Marc. XVI), addidit hoc

Et sedet a dextris Dei (ibid.). Summa quippegaudii nostri est, quod vera carnis nostraenatura in illo hominis Filio nos praecedensconsedet a dextris Dei, quem venientem juxtaDanielem in nubibus coeli, hodie venerandus

ille Antiquus dierum cum millibus millium sibiministrantium, et decies millies centenismillibus sibi assistentium, in illo throno suoflammeo suscepit (Dan. VII), dignam canocapite suo sententiam elocutus, juxta Patrem

ipsius, secundum carnem David:

“Sede a dextris meis (Psal. CIX),”

Page 983: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 983/1271

etc. Quod non sic accipiendum est, utHumaniformii putant, quod Deus ita ut noshinc dexteram atque inde habeat sinistram, ethumana forma circumscriptus sit, aut hocipsum quod Deus sedere dicitur, flexispoplitibus fieri putandum est, nec illudincidamus sacrilegium, inquit Augustinus, inquo exsecratur Apostolus eos

“qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Deiin similitudinem corruptibilis hominis (RomI).”

Tale enim simulacrum Deo nefas est Christianoin templo collocare, multo magis in cordenefarium, ubi vere Dei templum est. Sedereergo quod dicitur Deus, non membrorumpositionem, seu judiciariam significat

potestatem. Et quod ait Christo Domino:

“Sede a dextris meis,”

Page 984: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 984/1271

id est in mei aequalitate, quod idem est ac sidixisset. Conregna mecum. Et hoc secundumhumanam naturam illi dictum est, quiasecundum illam datum est ei regnum et honoret omnes populi, tribus et linguae ipsi servient(Dan. VII), unde in communione canimusPsallite Domino qui ascendit super coeloscoelorum ad orientem (Psal. LXVII). Humana

quippe Christi natura, dignitate virtutumomnium et sanctitatis, omnem spiritualemexcessit creaturam in tantum ut ascenderetusque ad orientem, id est usque ad Filium sibipersonaliter unitum, quia praeter Deum nihil

transcendendo dimisit. Ubi notandum quia nondixit ad ortum vel oriturum, sed ad orientemIlla enim ineffabilis genitura, non secundumpraeteritum et futurum consideratur, sedsempiterno praesenti Filius Patre generatur

 Verumtamen hoc localiter quoque accipiendumest, quia ascendit super firmamentum coeli, ethoc versus orientalem plagam. Nam quoddictum est, usque ad orientem, id est, usque ad

Page 985: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 985/1271

Filium sibi personaliter unitum, non utiquesecundum locum, sed secundum humanaenaturae immutationem dictum est, quaimmutatione et nos juxta Apostolum pro modonostro immutabimur (I Cor. XV). Nec vero sicimmutata est, ut in illam orientis substantiam vera carnis substantia transiret, sed accessitgloria, non decessit nutura: absorpta est

passibilitas, successit impassibilitas, periitmortalis, acquisita est carni verbi coaeternitasSic in similitudinem lapidis aquae duranturCrystallum namque similitudo lapidis est, nonsuapte natura lapis, quia durata gelu aquae

substantia, sicut aiunt physici, speciem hancefficit. Quod ad praedictam immutationemcarnis apta similitudine referri Gregoriusperhibet in Ezechielem , dum dicit:

“Corpus Redemptoris nostri, quia usque admortem passioni subjacuit, aquae simile juxtaaliquid fuit, quia nascendo, crescendolassescendo, esuriendo, sitiendo, moriendo

Page 986: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 986/1271

usque ad passionem suam per momentatemporum decucurrit. Sed quia perresurrectionis suae gloriam ex ipsa corruptionein incorruptionis virtutem convaluit, quiacrystalli more ex aqua duruit, ut in illo et haeceadem natura, et ipsa jam quae fueratcorruptionis immutabilitas non esset. Aquaergo in crystallum versa est, quando

incorruptionis ejus infirmitas perresurrectionem suam ad incorruptionis estfirmitatem solidata.”

Et notandum, quia cum species crystalli

perpulchra sit, dicitur in hac significationequasi aspectus crystalli horribilis, quiaRedemptor noster unus idemque serenus justisinjustis autem, ut supradictum est, apparebitterribilis. Igitur sicut aqua, non pereunte

substantia vel substantiae quantitate, sed solumqualitate, quae fluxa fuerat, in soliditatemtranseunte, in similitudinem lapidis duratur, sicDominicus homo, cui psallimus, non pereunte

Page 987: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 987/1271

substantia membrorum, quae servato numero vel quantitate, ascendit primum, quoniamresurrexit, ascendit, inquam, in localiter adorientis, id est divinitatis, de qua supradictumest, conformitatem atque coaeternitatem, solapenitus absorpta quasi fluxa qualitatesecundum quam timuit, potuitque taedere etpavere, et dixit:

“Tristis est anima mea usque ad mortem(Matth. XXVI; Marc. XIV),”

et caetera talia; secundo autem ascendit et

localiter hac die, videntibus apostolis, superfirmamentum coeli, ut supradictum est, adorientem, id est, ad orientalem plagam. Ubiautem et quomodo sit Dominicum corpus incoelo, curiosissimum et supervacaneum est

quaerere, inquit Augustinus in libro de fidecatholica. Tantummodo in coelo essecredendum est. Non enim est fragilitatisnostrae, coelorum secreta discutere.

Page 988: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 988/1271

CAPUT IX. Quod auctoritate Evangeliiprocessio fiat in die Ascensionis Dominicae.

Quod hac die processionem agimus, illud nobiscommendat, quod Dominum nostrum sequidebeamus in ipsum coelum, quo praecursoripse introiit, per eamdem obedientiae viamquam ipse, factus obediens usque ad mortem

(Philip. II), exemplo suo praemonstravit. Namet ipse mox ascensurus in coelum, hoc ipsumsignificare dignatus est, sicut Lucas evangelistarefert. Cum enim dixisset Dominus:

“Ego mittam promissum Patris mei in vos, vosautem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV),”

secutus Lucas adjunxit:

“Eduxit autem eos foras in Bethaniam (ibid.).”

Page 989: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 989/1271

Eductione illa, quod nos eum sequi debeamusut praedictum est, nomine Bethaniae, quodinterpretatur obedientia, significavit, quodimitando ejus obedientiam, membra ejus esseet cum illo omnia verbo virtutis suae portanteascendere valeamus. Recte itaque deresponsoriis, quod magis ad eamdempertineant eductionem, diligentioris Ecclesiae

ordines cantant in hac processione, ut nosresponsorium hoc: Eduxit Dominus Jesusdiscipulos suos foras in Bethaniam, et benedixiteis, quod ex Evangelio Lucae sumptum est. Hocenim cantando et procedendo nobis invicem

loquimur, et commemoramus idipsum, quodilla Dominus eductione significabat, videlicetquod sequaces ejus de mundo foras exiredebeant, sicut jam dixerat illis:

“Ego elegi vos de mundo, ut eatis et fructumafferatis (Joan. XV).”

Page 990: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 990/1271

Page 991: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 991/1271

exprimit hominem, et praecepti sui justamapponit rationem.

Page 992: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 992/1271

CAPUT X. Cur eadem processio non ante, sedpost tertiam agatur.

Cum igitur hac die processionem rationabiliteragamus, nihilominus et hoc rationabile estquod non, sicut in die Paschae vel caeterisDominicis, antequam tertia cantetur, sed eacantata celebratur. Sola namque processio

Dominicalis, quia tunc aqua benedicitur inmemoriam et venerationem sacri baptismatissicut alias jam dictum est: sola, inquamejusmodi processio tertiam praecedit, qua horaSpiritus sanctus super apostolos advenit, ut

sicut baptizamur, et sic Spiritum sanctumaccipimus, sic aqua benedicta prius nos et locanostra respergamus, et sic adventus Spiritussancti memoriale, scilicet, horam tertiamdecantemus. Cur autem Dominica die sic nobis

 baptismatis sacri memoria renovetursupradictum est, ubi de sacra paschaesolemnitate vel ordine pro posse diximus. Haecergo et caeterae, quae absque aquae

Page 993: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 993/1271

 benedictione aguntur, processiones, jurepraemissam sequuntur horam tertiam, etsecuturo sine interruptione junguntur officiomissae.

Page 994: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 994/1271

CAPUT XI. De Dominica post ascensionemDomini.

Dominicae hujus officium vox est apostolorumqui, juxta praeceptum Domini ascendentissedebant in civitate, quoadusque induerentur virtute ex alto (Luc. XXIV), ut erant unanimiterorantes cum mulieribus et matre Jesu, sicut in

 Actibus apostolorum legitur (Act. I). Non solumautem illorum, sed et nostra vox est corde et oreproferenda in aures Domini, ut spiritus ejusgratia dignanter ad nos usque descendat, quia videlicet, corporis ejusdem, in quo praeeminent

apostoli, nos quoque membra sumus, licetultima. Descendat, inquam, in nos unguentumillud, quod plenarie redundans in capite, id estin Christo, descendit primum in barbam Aaron(Psal. CXXXII), id est montani, scilicet ejusdem

Christi Domini nostri, super montem coeliexaltati; in barbam, inquam, id est in fortesatque perfectos viros, Patres nostros apostolosdescenditque et in ora vestimenti ejus (Psal

Page 995: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 995/1271

CXXXII), id est in vicinos apostolis electos exJudaeis, et sicut ros descendat in montem Sion(ibid.), id est in omnem ex nobis gentibusfidelem. Huic ergo exspectationi praesentisintroitus officii valde congruit: Exaudi, Domine vocem meam, qua clamavi ad te. Psalmonamque vicesimo sexto descriptum est hoctitulus hic inscribitur: Psalmus David

priusquam lineretur, id est regem ungereturQui et mittit nos ad historiam. David adhuc indomo Patris sui, scilicet Bethlehem, puerulusunctus est a Samuele (I Reg. XVI), regem illumfuturum Spiritu sancto sic praesignante. Deinde

unctus est in Hebron, et super tribum Judatamen regnavit mortuo Saule (II Reg. II)Postea vero tertio unctus est, quando totiusIsraelitici populi provinciam accepit. Quaeunctiones nobis mysticant aliquid. Sicut enim

tertio unctus est David, sic quique fidelesparticipes debent esse ternae unctionis. Prius in baptismo, ubi gratia Spiritus sancti innovantursecundo, quando per impositionem manuum

Page 996: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 996/1271

episcopi donis ejusdem Spiritus sanctiaugmentantur; tertio, in die judicii, quandoejusdem spiritalis gratiae perfectam dulcedinemadipiscentur. Non est autem credendum Davidfecisse hunc psalmum, antequam, in domopatris lineretur, sed an post illam unctionemstatim, an post secundam fecerit, incertum est At nos quidem post secundam unctionem in

exspectatione tertiae hoc officium canimus, jamenim impositionem manuum ab episcopisaccepimus. Apostoli autem quorumexspectationem imitatur, secundam postprimam unctionem praestolabantur. Nam illi

post peccatorum remissionem, quam in morteChristi acceperant, insufflante illo ac dicente:

“Accipite Spiritum sanctum; quorumremiseritis peccata, remittuntur eis (Joan

XX),”

manuum impositionem exspectabant de coeloab eodem Pontifice magno, qui penetravit

Page 997: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 997/1271

coelos Jesu Christo (Hebr. IV), quae secundaexstitit illis unctio. Nos autem, hac secunda perillorum officium, ab episcopis cum sacrochrismate accepto, tertiam exspectamusgratiam pro gratia, quam in illa coelestipercipiemus Ecclesia, tanta plenitudine, utmerito vocetur ebrietas, et affluens voluptassicut dicit Psalmista:

“Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, ettorrente voluptatis tuae potabis eos (PsalXXXV).”

Et Isaias dicit:

“Dicit Dominus, cujus ignis est in Sion, etcaminus ejus in Hierusalem (Isa. XXXI).”

Donum quippe Spiritus sancti in Sion, id est inpraesenti Ecclesia quantuslibet ignis est, inHierusalem autem, id est in coelesti patriacaminus plenus et indeficiens est. Igitur

Page 998: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 998/1271

secundum praedictam exspectationemcantamus in introitu: Exaudi, Domine, vocemmeam qua clamavi ad te (Psal. XXVI), et quianon sufficit vox corporis, addimus: Tibi dixit cormeum: quaesivi vultum tuum, etc. Epistolaqualiter hoc ipsum orare debeamus, indicatdicens: Estote prudentes et vigilate inorationibus (I Petr. IV), etc. Evangelium: Cum

 venerit Paracletus, quem ego mittam vobis aPatre (Joan. XVI), idcirco congrue legitur, quiapromissionem eamdem apostoli exspectabantprocul dubio in mente et in ore habebant simulet orationem, quam in finem sermonis pro ipsis

et pro nobis, qui per verbum eorum crediturieramus, oravit ad Patrem. Propter quod etcommunio congruit: Pater, cum essem cum eis(Joan. XVII). Offerenda quoque: Lauda, animamea, Dominum (Psal. CXLV), ab re non

discrepat, quia sic scribit Lucas:

“Et erant in templo laudantes et benedicentesDeum (Luc. XXIV).”

Page 999: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 999/1271

CAPUT XII. Cur hactenus apostolicae litteraead vigilias lectae sunt.

Idcirco per hos dies Dominicae resurrectionisid est a Pascha usque ad Pentecostenapostolicae litterae lectae sunt in vigiliisnocturnis, videlicet Actus apostolorum Apocalypsis, cum septem canonicis Epistolis

quia testimonium personant ejusdemresurrectionis, sicut scriptum est:

“Quia virtute magna reddebant apostoli videlicet tam voce quam litteris, testimonium

resurrectionis Domini nostri Jesu Christi (ActIV).”

Diebus autem quibus tempus illud significaturquo ante passionem suam in hoc mundo vixit

Dominus, idcirco Paulus legitur apostolus, quiapene ubique tota intentio ejus est approbaregratiam toti mundo, id est tam Judaeis quamgentibus, fuisse necessariam, nec ullum ex

Page 1000: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1000/1271

operibus legis, sed sola fide Christi possesalvari. Itaque toto tempore, quo sive ante, sivepost passionem suam Domini nostri praesentiacommemoratur, congrue novi testamentipraecones loquuntur, ut quasi ab sponsipraesentis uberibus, filii ejus lacte consolationispotentur. Haec siquidem Scripturae ubera illasunt, de quibus eidem sponso in Canticis

Ecclesia dicit:

“Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantiaunguentis optimis (Cant. I).”

Page 1001: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1001/1271

LIBER DECIMUS

CAPUT PRIMUM. De adventu seu divinitatesive operatione sancti Spiritus.

Quam venerabilis et amplectenda sanctae matriEcclesiae filiisque ejus universis debeat esse de

adventu Spiritus sancti solemnitas, consideratapersonae advenientis dignitas, simulque causaadventus ejus evidenter demonstrat. Ipse enimDeus et Dominus est, Patri Filioqueconsubstantialis et coaeternus, increatus atque

immensus, utpote creatricis tertia personaTrinitatis, cujus absque gratia, nulla in ordinecoelorum consistit creatura rationalis; a quorecedens angelus, diabolus factus est; ad quemaccedens homo, Deo similis redditus est. Causa

autem adventus ejus haec est, ut quia sponsusablatus est, filiorum ejus curam atque tutelampupillorum suscipiat, et testamento Patrislegatam illis, imo sanguine ejus conscriptam

Page 1002: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1002/1271

haereditatem, advocatione legitima defendat, inomni praetorio, coram quovis judice, rege auttyranno, sive principibus terrae. Proponendanamque erat lis in judicio de terminis paternaepossessionis, et cum Antiquus dierum dixerithuic, de quo loquimur, sponso, pupillorumPatri:

“Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatemtuam et possessionem tuam terminos terrae(Psal. II),”

futuri tamen erant qui haereditatem ejus

nimium vellent angustare, aut etiam annullareut Judaei, qui in sua tantum Synagoga, utDonatus, qui in sola coarctare contendit Africaut pagani, qui nullam illius possessionemusquam esse volebant. Praeterea coelorum

praedia, quae pertendere poterant filiisupradicto Patris testamento, sibimet legatainsidiantibus malignis spiritibus, tutorem huncfidissimum adesse oportebat, qui illos erudiret

Page 1003: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1003/1271

protegeret atque pro delinquentibusinterveniret.

“Nam quid oremus, inquit Apostolus, sicutoportet nescimus, sed ipse spiritus pro nobispostulat gemitibus inenarrabilibus (Rom VIII).”

Igitur juxta personae advenientis dignitatem, etadventus causam, gloriosa, splendida venerabilis, et dulcis est sanctae Ecclesiaedomui solemnitas haec de adventu Spiritussancti, aeque ut illa sacrosancta festivitas

Dominicae resurrectionis, quia videlicet sicutnihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuissetita nihil nobis redimi profuit, nisi Spiritu sanctoilluminari, et peccatorum remissionem accipereprofuisset.

Page 1004: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1004/1271

CAPUT II. Qua auctoritate Sabbato Pentecostessicut et Sabbato Paschae baptizandum sit.

Quapropter haec duo tempora, id est Paschae etPentecostes, a Romanis pontificibus ad baptizandum praefixa sunt. Unde magnus Leoscribens ad universos per Siciliam constitutoscum de Sabbato sancto Paschae, quo

 baptizandum sit, dixisset, adjecit:

“Additur sane huic observantiae, etiamPentecostes, ex adventu Spiritus sanctisolemnitas, quae de Paschalis festi pendet

articulo, et cum ad alios dies caetera festapertineant, haec semper ad eum diem, quaeresurrectione Domini est insignis, occurritporrigens quodammodo auxiliantis gratiaemanum, et eos quos a die Paschae, aut molestia

infirmitatis, aut longinquitas itineris, autnavigationis difficultas interclusit, invitans, utquibuslibet necessitatibus impediti, desiderii

Page 1005: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1005/1271

sui effectum dono Spiritus sanctusconsequantur .”

Et paulo post:

“Hoc autem nos non ex nostra persuasionedefendimus, sed apostolica auctoritate satisidoneo probamus exemplo, sequentes B. Petram

apostolum qui, in ipso die, quo omniumcredentium numerum promissum Spiritussancti replevit adventus trium millium populumsua praedicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit, quod sancta Scriptura

quae apostolorum continet actus, fideli historiadocet (Act. II), dicens: ”

“His auditis, compuncti sunt corde, et dixeruntad Petrum et ad reliquos apostolos: Quid

faciemus, viri fratres? Petrus vero ad illosPoenitentiam, inquit, agite, et baptizeturunusquisque vestrum in nomine Domini JesuChristi ,”

Page 1006: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1006/1271

 etc.

Digna sane et justa tanti Domini reverentiaquoniam aequitas paribus in rebus paria juradesiderat, ut quia filius non nisi in digito Deifortem armatum resurgendo devicit, et vasaejus diripuit atque mundavit (Matth. XXI; Luc

XI), aeque huic digito Dei, scilicet Spirituisancto advenienti, sicut et Filio resurgenti suumrepraesentetur opus, id est sacri baptismatiseffectus, maxime quia baptismatis ejusdemregeneratio, propria sancti Spiritus operatio est

De cujus regenerationis sacramento nonnullasuperius in sancto Paschae Sabbato, simulquede lectionibus et cantibus ad idemsacramentum pertinentibus, quantumproposita brevitas permisit, exposita sunt, quae

digna quaesitu videbantur.

Page 1007: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1007/1271

CAPUT III. Quid pertineat ad sancti Spiritusgratiam lectio: “Tentavit Deus Abraham.”

 Verumtamen nunc illud praetereundum nonest, quid ad baptismi gratiam pertineat illaquae de hac die legitur lectio: Tentavit Deus Abraham (Gen. XII). De qua re quaerentibusfacilis et aperta patet responsio, quia videlicet in

illa, quam celebramus, effusione sancti Spiritusillud impletum est, quod in hac lectione patrinostro Abrahae Dominus ait: Per memetipsum juravi, quia fecisti hanc rem, et non pepercistfilio tuo unigenito, benedicam tibi et

multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, etsicut arenam quae est in littore maris (ibid.)Maximeque quod addidit: Possidebit sementuum portas inimicorum suorum, atque insemine tuo benedicentur omnes gentes terrae

pro eo quod obedisti voci meae (ibid.). Illudinquam, nunc impleri coeptum est, quandoSpiritus sanctus, apostolorum pectorainvisibiliter penetrans, novum dedit

Page 1008: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1008/1271

sanctificationis signum, ut in ore eorumomnium genere nascerentur linguarum (ActII). Sanctus enim Spiritus tunc omnibus daricoepit gentibus, manifesto super gentilesCornelium et alios nonnullos veniens signo, quiuna et sola Dei benedictio est, quia benedicantur omnes gentes in semine Abrahaequi est Christus, quem in utero Virginis idem

Spiritus sanctus praevenit in benedictionibusid est omnium gratiarum suarum effusionibusut de plenitudine ejus nos omnes acciperemusTractus hanc lectionem idcirco nullusprosequitur, quia canticum pater Abraham pro

hoc facto nullum cecinisse scribitur, quippequibus vel cum quibus caneret non habebatunus et pene solus Dei cultor, idemque in terraaliena peregrinus. Caetera, ut supra dictum estin officio Sabbati paschalis pro posse dicta sunt.

Page 1009: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1009/1271

CAPUT IV. Quod in honorem septiformisSpiritus, septem sint officia, quinta vacanteferia.

In cunctis sacrosanctae solemnitatis hujusofficiis auctoritas Spiritus sancti praeeminetcujus et majestas materiam praebet, quodmaxime in Epistolis sumptis de Actibus

apostolorum clarum est, in quibusdam tamenEvangeliis, vel his quae ad introitus officiorum vel quae dicuntur in offerendis, non adeo liquetin superficie litterae, quod personam velpropriam sancti Spiritus operationem

praedicent; sed si superscrutemur, et ut adlatentia grana perveniamus, spicas manibusconfricemus, cuncta ad illius operationem atquead baptizatorum competentem pertinere patebitinstructionem. Sunt autem ab hoc Sabbato

usque ad aliud Sabbatum officia septem, unodie, id est feria quinta proprium non habentesed de Dominica mutuante officium, videlicet in veneratione posita septem ejusdem Spiritus

Page 1010: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1010/1271

sancti donorum. Sed in his eo contenti nonerimus, ut juxta propositum in officiisquaeramus partium concordiam, magisqueopificem nostrae salutis inquirendo venerabimur sancti Spiritus divinitatemDignum quippe est ut prophetica vel evangelicaseu apostolica pensando dicta, quae in hiscongesta sunt officiis, organistam antiquum

suis ex vocibus, non recentem agnoscamus esseDeum, praesertim cum in his quoque, quae hocminus in littera personare videnturmagnificentius interdum comprobeturinteriore fideliter ponderato sensu, ut est illud:

“Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra mellesaturavit eos (Psal. LXXX).”

Page 1011: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1011/1271

CAPUT V. Cur apostolus Paulus eos, qui inJoannis baptismate baptizati fuerantnihilominus baptizari fecerit.

Lectio Actuum apostolorum: Factum est cum Apollo esset Corinthi (Act. XIX), etc. Cunctishujus hebdomadae diebus lectiones, de Actibusapostolorum sumptae, sancti Spiritus evidenter

praedicant potentiam simul et gratiam, quateneram nascentis Ecclesiae cum tantadulcedine lactabat infantiam, ut imponentibusmanus apostolis, loquerentur linguis fideles etprophetarent. Sed hodierna, id est Sabbati

lectio, unicam baptismi Christi commendatdignitatem, in eo quod Paulum discipulos, qui baptizati fuerant in Joannis baptismaterebaptizasse, imo quia baptizati non fuerant innomine Domini Jesu, baptizasse commemorat

Causa autem manifesta est, videlicet quia baptismus Joannis non ad eamdem virtutempertinuit quam operatur in nobis baptismusChristi. Primo, quia Joannes baptizabat in

Page 1012: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1012/1271

poenitentiam, Christus vero baptizabat inremissionem peccatorum. Deinde, quodmaximum est, Joannes non baptizabat innomine Patris et Filii et Spiritus sancti, quaesola et unica regula est baptizandi, quam suosanguine conscriptam, Salvator postresurrectionem suam et non ante discipulis suiscontradidit. Quae tantae virtutis atque

auctoritatis est ut quantacunque dicat quis intermersionem, si cuncta ex ordine quatuorEvangelia percurrat, totamque fidei catholicaedecantet expositionem orthodoxam, hancautem solam omittat regulam, verbum

abbreviatum quidem, sed consummans: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii et Spiritussancti. Si, inquam, istud omittit, non fecit opus baptismi, atque ideo frustratus, qui sic intinctusest, nihilominus baptizari indiget. Quod si sola

haec verba deprompta fuerunt, quicunque sitille verbi et aquae minister, quicunque baptizetsive columba, sive corvus, id est sive castus, siveadulter aut ebriosus, sive Catholicus, sive

Page 1013: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1013/1271

haereticus, sive etiam ludo quis forte baptizetnullatenus baptismum licet iterari, ne tantinominis invocatio videatur annullari. Unde licetfere nemo dubitet, libet tamen quiddam ad hocpertinens inserere, quod ecclesiastica de Athanasii principiis refert historia.

Tempore quo apud Alexandriam Petri martyris

diem Alexander episcopus agebat, cum postexempla solemnia, conventuros ad conviviumsuum clericos exspectaret, in loco mari vicino videt eminus puerorum super oram marisludum, imitantium, ut fieri solet, episcopum

atque ea quae in ecclesiis geri mos est. Sed cumintentus diutino pueros inspectaret, videt ab hisgeri quaedam etiam secretiora et mysticaPerturbatus illico vocari ad se clericos jubetatque eis quid eminus ipse videret, ostendit

Tum abire eos, et comprehensos ad seperducere omnes pueros imperat. Cumqueadessent, quis eis ludus, et quid egissent velquomodo percontatur. Illi, ut talis habet aetas

Page 1014: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1014/1271

pavidi negare primo, dehinc rem gestam perordinem pandunt, et baptizatos a se essequosdam catechumenos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerilis episcopusfuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirensab his qui baptizati dicebantur, quid interrogatifuerint quidve responderint, simul et ab eo quiinterrogaverat, ubi videt secundum religionis

nostrae ritum cuncta constare, collocutus cumconcilio clericorum, statuisse traditur illisquibus integris interrogationibus etresponsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea quae a

sacerdoti bus mos est.

Manifestum est igitur baptismum Joannis longeimparis fuisse virtutis a baptismo Christi, nequeulla quaestione opus est, cur apostolus Paulus

eos qui tantum in Joannis baptismate baptizatifuerant, nihilominus baptizari fecerit: quippequi interrogati:

Page 1015: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1015/1271

“Si Spiritum sanctum accepistis credentesresponderunt: Sed neque si Spiritus sanctus estaudivimus (Act. XIX).”

In quo satis liquet, quantae imperfectionis baptismus Joannis fuerit, in quo necnominabatur is, in quo solo baptismi subsistit virtus, Spiritus sanctus in quo baptizat Christus

sicut idem Joannes ait:

“Ego baptizo vos in aqua, ille vos baptizabit inSpiritu sancto et igni (Matth. III).”

Et item:

“Qui misit me, inquit, baptizare, ille mihi dixitSuper quem videris Spiritum descendentemsicut columbam, et manentem in eo, ille est qui

 baptizat in Spiritu sancto (ibid.).”

Page 1016: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1016/1271

CAPUT VI. De proprietate consolationissecundum quam Spiritus sanctus alius datus estParacletus.

Spiritus sanctus, sicut alia persona est quamFilius, sic proprietate consolationis suae quaconsolatur nos, alius est Paracletus, propterquod Dei Filius multa de seipso locutus, ait in

hodierna lectione sancti Evangelii: Et egorogabo Patrem et alium Paracletum dabit vobis(Joan. XIV), quod ut tandem commodiuspatefiat, discretione diligenti opus est, adcognoscendum quid proprie per Filium, quid

proprie Pater in creaturis operetur per Spiritumsanctum.

Omnium substantia creaturarum per Filiumcondita est, sicut evangelista testatur, dicens:

“Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipsofactum est nihil (Joan. I).”

Page 1017: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1017/1271

Sed omnibus exceptis quae ad praesensnegotium non pertinent, de angelica et humanatantum substantia dicendum est.

Omnis humana, vel angelica creatura omnesquesubstantiales qualitates, sine quibus nusquamulla potest vel cogitari substantia, videlicet esse vivere, sentire et discernere, quae naturaliter

insunt, et idcirco eidem adesse substantiae nonpossunt, per Filium simul cum ipsa substantiaconditae sunt. At vero bene esse, sancte vivererecte sentire, prudenter discernere, velsapienter intelligere, accidentales qualitates per

Spiritum sanctum appositae sunt. Quas ex eoconstat accidentales esse, quia videlicet adsunt bono, et absunt malo homini vel angelo, natura vel substantia parmanente. Et ne quiscalumniae locus patere videatur, sic dictum est

has qualitates accidentales esse, cum ipseSpiritus sanctus, cujus haec dona suntsubstantia sit, sicut mulieri procul dubioaccidens est, fetam esse, cum semen, quo

Page 1018: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1018/1271

impregnata est, vel illud de quo et per quodsemen in ea transfusum est, substantia sit. Sedut ad proposita redeam, nimiam patiunturpenuriam, qui, solius creatricis potentiae beneficium assecuti, solis naturae bonisutentes, quae per Verbum creata sunt, necdummeruerunt superioribus ornari, quae a Patre etFilio dantur per Spiritum sanctum. Amplius

 vero miseri sunt, qui illa nunquam acciperemerentur, qualibus dicit Dominus:

“Vae vobis quia habetis consolationem vestram!”

(Luc. VI.) Apostoli autem non ejusmodi erantqui nunquam accipere merentur: nondumtamen divinae dispensationis ordo poscebat ut jam acciperent, jamque perficerentur. Et quod

inter eos Filius Dei erat, quod nondum Spiritudato cum illis loquebatur, et inter eosambulabat, praeparatio temporis erat, quomentibus eorum per eumdem spiritum

Page 1019: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1019/1271

infunderetur, per quem in utero Virginishumanae naturae fuerat unitus. Quodquedicebat eis: Rogabo Patrem meum, et aliumParacletum dabit vobis, ut maneat vobiscum inaeternum, tale est ac si sponsae amanti, quaedixerat:

“Osculetur me osculo oris sui (Cant. I),”

dicat inter oscula os amici post parietem stantisper fenestram respicientis (Cant. II): Diruamparietem hunc, qui oscula nostra vix perfenestras admittit, dividens inter te ventremque

meum eburneum, distinctum sapphiris, et moxerimus duo in carne una, fietque per infusoriumseminis, ut ultra sterilis non sis. Cum enim haecante passionem suam loqueretur Dominusadhuc stabat paries inimicitiarum (Ephes. II)

id est originale peccatum inter homines etDeum. Corporalis autem praesentia Christitanquam os erat dilecti, qui tot osculis amicamalliciebat, quot doctrinis vel miraculis

Page 1020: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1020/1271

Ecclesiam in paucis discipulis adhuc parvulamad fidem invitabat. Sed sicut solo nunquamamica concipit osculo, sic animae illorumimpregnari non poterant virtute Verbi, quod estsemen Dei Patris, nisi per ingressum Spiritussancti copula Dei nostrarumque animarumperficeretur, et per illum usque ad interiora ventris earum semen, quod est Verbum Dei

perferretur. Quo facto, statim renuit consolarianima eorum in temporalibus seu naturalibushumanae creaturae bonis, et idcirco omnemrerum saecularium consolationem respueruntquia memores fuerunt Dei (Psal. LXXVI), id est

intellexerunt Deum esse incomparabiliterdignius et altius bonum, et hoc intelligentesdelectati sunt (ibid.). De hac Patris et suicognitione, paulo superius dixerat Dominus:

“Si cognovissetis me, et Patrem meum utiquecognovissetis (Joan. XIV).”

Page 1021: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1021/1271

Nam de qua cognitione dixit, nisi deexperimento amoris? Siquidem proexperimento copulae naturalis, in sacraScriptura, tam honeste quam proprie diciconsuevit, virum uxorem, vel uxoremcognovisse virum. Qua similitudine, quiacognoscendus erat Deus ab Ecclesia, perpassionom Filii, qui haec loquebatur acquisita

statim addidit:

“Et amodo cognoscetis eum (ibid.).”

Et quia sic cognovisse vidisse est, continuo

subjecit:

“Et vidistis eum (ibid.),”

praeteritum ponens pro futuro, quod certissime

futurum est, eo loquendi more quo et paulo postdicturus est:

“Et jam non sum in mundo (Joan. XVII). ”

Page 1022: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1022/1271

 Quod si cui non placet, ostendat quomodo aliterquam per amorem suum Deus veraciter velutiliter cognosci potest, aut quomodo jam viderunt Patrem, cum ipse Filius nunc dicat:

“Si cognovissetis me, et Patrem meum utiquecognovissetis.”

In qua propositione praecedens atqueconsequens, discipuli non cohaererearbitrantur. Unde ait Philippus:

“Domine, ostende nobis Patrem et sufficit nobis(ibid.),”

ac si dicat: Te quidem ostendisti, et videmus tetantummodo, Patrem nobis ostende. At ipse

hunc illorum non approbans sensum, quia nihilsuperesse putabant de Filio quod non vidissentcum et ipse sit Deus, qui aeque ut Pater corde videtur, sicut alibi dixit:

Page 1023: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1023/1271

 “Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V),”

ait:

“Tanto tempore vobiscum sum, et noncognovistis me?”

(Joan. XIV.) Non enim me cognovistis, qui visome secundum hominem, totum vidisse putatis.

“Qui videt me, videt et Patrem (ibid.).”

Sed Patrem non vidistis, sicut ipsi fateminiergo nec me vidistis,

“quia ego in Patre et Pater in me est (ibid.).”

Quod non localiter accipiendum est, nec sic essepotest, sed hoc est quod ait: Cognitio Patris incognitione Filii, cognitio Filii in cognitione

Page 1024: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1024/1271

Patris est. Quae utriusque cognitio per Spiritumsanctum fit, et haec sola est consolatiosanctorum in hoc saeculo peregrinantium, quiasublevati ferunt patienter, imo gratanter, quodeos mundus odit, exprobrat, ejicit, persequiturflagellat, occidit, et tam in prosperis quam inadversis, orante pro illis hoc Spiritu gemitibusinenarrabilibus pro refectione habent flere

(Rom. VIII), sicut scriptum est:

“Fuerunt mihi lacrymae meae panes die etnocte (Psal. XLI),”

etc.

Igitur quia propria Spiritus sancti operatio haecest, recte alius Paracletus dictus estSequiturque haec offerenda: Emitte spiritum

tuum (Psal. CIII), etc. Hoc enim alio locoParacleto dato, hoc Spiritu emisso, creanturhomines novi, et sic renovatur facies terraenostrae, quae maledicta est in peccato Adae et

Page 1025: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1025/1271

damnata spinas et tribulos, pullulante carnisluxuria, germinat (Gen. III), renovatur, inquamet novam profert creaturam cujus

“exspectatio, sicut ait Apostolus, revelationemfiliorum Dei exspectat, quae ingemiscit etparturit (Rom. VIII),”

usque dum in illa revelatione filiorum Deirevelet semen Dei, quod per hunc Spiritumprimum a baptismi gratia concepit.

Inde in sequenti versu hortatur seipsam

praegnans anima, benedicere Dominum proptersuam vehementem magnificentiam. Quae benedictio vel gratiarum actio, si tantum labiisfiat, adulatio est apud Deum; si autem cordediligente illam, quam laudat magnificentiam

 benevolentia praemio digna judicatur apudeum. Unde recte magis internum animaespiraculum, quam linguae plectrum hortatur ad benedicendum Dominum. Talisque confessio

Page 1026: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1026/1271

decora est, quam induit Dominus, et eatanquam luminoso amicitur vestimento. Causa benedicendi Dominum magis in hoc versuexpressa, haec est: Extendens coelum sicutpellem (Psal. CIII). Nam per hunc, de quoloquimur, Spiritum sanctum extenditur coelumid est Scriptura prophetarum. Extenditurinquam, sicut pellis, in qua nihil latet cum

extensa fuerit. Qui tegis, inquit, in aquissuperiora ejus, id est excellentem illis viamcharitatis in donis Spiritus sancti superfundisCommunionem: Ultimo festivitatis diemanifestum est, ad donum Spiritus sancti

pertinere, de quo ait: Qui in me credit, fluminade ventre ejus fluent aquae vivae, hoc enim dixitde Spiritu, quem accepturi erant credentes ineum (Joan. VII).

Page 1027: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1027/1271

CAPUT VII. De processione ejusdem Spiritussancti, a Patre Filioque procedentis.

Sed quia propositum nunc est, non solumpartium consonantium in officiis, sed etdivinam quaerere potentiam Spiritus sanctipraetereunda non haec est sententia Salvatorisquam non sola commendat dignitas sensus sui

sed et reverenda auctoritas dicentis, maximequia cum clamore, ut attentos faceret, edixit. Sicenim scriptum est:

“In novissimo autem die magnae festivitatis

stabat Jesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit veniat ad me et bibat (Joan. VII),”

etc. Itaque si auditores sumus non ingrati, ettali oratore digni, non solum quid dixerit, sed et

quali tempore dixerit (nam et hoc ad remattinet) consideremus benevoli, dociles etattenti. Dies festus erat Judaeorum Scenopegia.

Page 1028: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1028/1271

“Quid sit Scenopegia, noverunt, inquit Augustinus , qui Scripturas legerunt. Faciebantdie festo tabernacula, ad similitudinemtabernaculorum, in quibus habitaverant, cumeducti ex Aegypto peregrinarentur in desertoIste erat dies festus, magna solemnitasCelebrabant hoc Judaei, velut reminiscentes beneficia Domini, qui occisuri erant Dominum.”

In hujus festivitatis novissimo die stabat Jesuset clamabat, invitans ad bibendum nonqualescunque, sed quosque sitientes. BeneInterea dum reminiscerentur, ut dictum est

 beneficiorum Dei, dirigebatur ad eos clamorinvitantis ad populum Spiritus sancti. Nosautem educti de Aegypto infidelitatis, liberati acaptivitate et servitio spiritualis Pharaonis, ettraducti per mare baptismi, nunc in eremo vitae

praesentis peregrinantes habitamus intabernaculis, quae sunt ecclesiae, vel coenobiain quibus militamus, donec ad regnumsupernae haereditatis perveniamus. Si ergo

Page 1029: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1029/1271

memores beneficiorum Dei festa celebramus, amalis operibus vacantes, et in contemplationedivinae bonitatis exsultantes, quia perpassionem unici Filii salutem nostram operatusest, clamorem invitantis audimus, in siticurrimus, bibimus, quia sic nobis benignadivinitatis vena, scilicet Spiritus sancti aperitur.

Page 1030: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1030/1271

CAPUT VIII. Quo ordine fiat eadem processiosancti Spiritus.

Magna res et a Deo speranda, quam considerareproposuimus, scilicet quo ad creaturam suamordine veniat Spiritus sanctus. Quod ubianimadversum fuerit clarebit et hoc quam rectein Evangelio, procedens dictus sit. Ordo

necessarius hic est, ut prius in creatura rationali bona voluntas excitetur erga Creatoremconsideratione beneficiorum ejus. Haec vero utnon deessent,

“ille proprio Filio suo non pepercit, sed pronobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII).”

Quomodo, inquit Apostolus, non cum illo nobisomnia donavit? Sed sunt homines ingrati, qui

sicut in operibus mundi nulla benevolentialaudant Deum artificem, quos Apostoluspercutit dicens:

Page 1031: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1031/1271

“Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deumglorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I),”

ita cum praedicatur eis tanta charitas Dei, quodpro nobis Filium suum tradidit, non veneranturmagnitudinem beneficii, sed irrident utstultitiam verbum crucis Christi (I Cor. I). Talesspiritus nunquam dignatur, quia Deo odibiles

ingratitudine nimia legem naturalempraevaricantur. Naturale namque est hominiamantem redamare, et opus quod laudedignum, quodque indignum sit, possediscernere. Quod quia vitio suo, videlicet quia

ingrati sunt erga Deum, facere nolunt, meritoSpiritus Dei semetipsum non credit eis, eosquein desideria cordis ipsorum, in immunditiam, inpassiones ignominiae, et in omnem reprobumsensum, sicut Apostolus ait, traditos derelinquit

(Rom. I). At vero quorum intuitum diabolicaenon caecavit telum invidentiae, cognoscentes exoperibus mundi Artificem, venerantur illum, et benevole sapientiam ejus laudant in aequitate

Page 1032: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1032/1271

operum, magis autem incarnatum et passumpro omnibus audientes, Dei virtutem et Deisapientiam Christum (I Cor. I), diliguntapprobant, amplectuntur, honorant. Unde estillud in Canticis:

“Oleum effusum nomen tuum, ideoadolescentulae dilexerunt te (Cant. I).”

Itaque quemadmodum in sponsalibus, primumsponsae ostenditur sponsus, laudatur genusfortitudo praedicatur, divitiae numerantur etforma commendatur, per quae omnia mutuus

affectus, voluntariusque puellae exigiturassensus et demum per conventum amoris, isqui in suis placuerat, totus in seipsocognoscitur. Ita, Creator noster, priusanimarum nostrarum in se excitat affectum

suorum ostensione operum, suaeque divinitatisomnipotentissimae et incarnationissacrosanctae, fideli praedicatione, et deinde ubi

Page 1033: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1033/1271

seipsum placuisse viderit, confidenter acceditsicut de muliere forti scriptum est:

“Confidit in ea cor viri sui (Prov. XXXI),”

“et plenitudinem sui amoris,”

id est Spiritum sanctum, in illam effundit. Ibi

manifestat ille seipsum, quod nunquam peraliud fit, nisi per hunc, de quo loquimurSpiritum sanctum. Idcirco jamjam passurusDominus, et post eamdem passionem suamhunc Spiritum daturus, dilectionem attentius

commendabat (Joan. XI), videlicet ut dilectiocordis humani, dilectioni Dei, qui est Spiritussanctus, occurreret locumque praepararet. Jamut ad superiora revertamur, talem dilectionissitim requirebat, cum in templo stans et

clamans dicebat:

“Si quis sitit, veniat et bibat.”

Page 1034: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1034/1271

Ubi et Scenopegiae festivitas, quando memores beneficiorum Dei tabernacula faciebant, utsupra dictum est, ad similitudinemtabernaculorum, in quibus habitaverunt perdesertum, quando de Aegypto educti suntfestivitas, inquam, magna, solemnitatis ejustypus erat, quae nostris in mentibus splenderedebet, contemplantibus beneficia Dei, quae per

Filium suum Redemptorem nostrum magnificenobiscum egit, et ob hoc sitientibus illum inseipso contueri, quem in tantis suis experti sunt beneficiis. In his nimirum clamor ille Domininon surdas aures invenit, dicentis:

“Si quis sitit, veniat et bibat.”

Et exponens quam sitim quaerat, quid bibendum offerat, adjungit:

“Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluentaquae vivae (Joan. VII).”

Page 1035: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1035/1271

Qui credit in me, idem est ac si dixisset: Quisitit me. Quid enim est in Christum credere, nisiChristum sitire? Plus quippe multo est crederein Christum, quam credere Christo, vel credereChristum. Credere Christo, subauditur, quod verum credat, vel credere Christum, subaudituresse, non magnum est, siquidem et daemonescredunt et contremiscunt (Jac. II). At vero

credere in Christum, id est per fidemambulando tendere in Christum, venerari etamare Verbum per quod omnia facta suntamplius autem quod Verbum caro factum, ethabitavit in nobis (Joan. I). Qui ergo sic sitit, illi

datur bibere de Spiritu Christi. O quanta deinopia sublevatur creatura, ut cum Creatore suounum eumdemque spiritum habeat, qui solusaeternarum divitiarum cumulus est, quo itainebriatur, et impletur venter animae, ut de illo

fluant atquae vivae, scilicet dogmata divinaesapientiae, ut merito dicatur

“fons hortorum, puteus aquarum (Cant. IV).”

Page 1036: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1036/1271

 Igitur, ut supra dictum est, hic ordo consuetushaec praeparatio competens est ante adventumsancti Spiritus, ut prius bona creaturae voluntaserga Creatorem excitetur, praedicatione beneficiorum ejus, quia, testante Scriptura quaedicit:

“Hominis est praeparare animum, Dominiautem gubernare linguam (Prov. XVI);”

itemque:

“Hominis est disponere viam suam, sed Dominiest dirigere gressus ejus (ibid.),”

hac, inquam, Scriptura testante, naturale est uthumanus affectus, id est bona voluntas erga

Creatoris benefacta moveatur. Quod ubi non fitingratitudinis vitium, et superbientis animicontemptus est. Nam quod ait Apostolus:

Page 1037: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1037/1271

“Deus enim est, qui operatur in nobis velle etperficere pro bona voluntate (Philip. II),”

supradictae non repugnat sententiae. Siquidemhominis est animum praeparare, id est bona velle, dum rationali sensu bonum discernit etapprobat, sicut idem Apostolus ait:

“Nam velle adjacet mihi (Rom. VII),”

Deus vero hoc ipsum velle operatur, dum gratiasua causas agere, atque homini ostenderedignatur, quarum intuitu voluntas ejus ad

amandum Deum excitetur. Verbi gratia: Petriapostoli fuit, ut vellet paratus esse cum Dominoin mortem et in carcerem ire (Luc. XXII), sedhoc ipsum velle operatus fuerat in eo Pater, quiChristum Filium suum in hunc mundum

miserat, et huic revelaverat. Et quia Judaeisinvidentibus atque persequentibus, hic etcaeteri apostoli suum velle Deo, sicut jamdictum est, accommodaverant, idcirco quod

Page 1038: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1038/1271

suum erat, perfecit Deus, mittendo illisSpiritum sanctum, quo accepto Petrus, qui jam velle habuerat, perficere quoque haberetscilicet ut potenter pro Christo in carcerem et inmortem iret.

Page 1039: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1039/1271

CAPUT IX. cur proprie Spiritus sanctusprocedens dicatur, cum Filius a Deo processeritsicut ipse ait: “Ego enim a Deo processi et veni.”

Cum et Filius a Patre processerit, sicut ipseJudaeis loquitur, dicens:

“Si Deus pater vester esset, diligeretis utique

me; ego enim a Deo processi et veni (Joan VIII),”

merito quaeritur cur proprie Spiritus sanctusprocedens dicatur. Ad quod facilis promptaque

patet responsio, quod videlicet, quia Filiussemel missus, semel venit redimere mundumper incarnationis mysterium, et sicut omnia peripsum semel et simul facta sunt, ita et peripsum omnia semel et simul restaurata sunt

Propter quod non praesenti tempore ait: Egoenim a Deo procedo, sed praeterito:

“Processi, inquit, et veni.”

Page 1040: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1040/1271

  At vero Spiritus sanctus non semel, nequecuncta simul electorum pectora perlustrat, seddiversis temporibus veniens diversis modis visitat, id est gratiarum divisiones unusidemque Deus ac Dominus varie dispensat (ICor. XII), de cujus sanctificatione ait Filius:

“Pater meus usque modo operatur, et egooperor (Joan. V).”

Duplex est enim operatio Dei. Et de alio opereDei, quod per Filium operatus est, scilicet de

creatione omnium, scriptum est:

“Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul(Eccles. XVIII).”

Idcirco cum de Spiritu sancto loqueretur Filiusdicens:

Page 1041: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1041/1271

“Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis,”

praesenti tempore ait:

“Qui a Patre procedit (Joan. XVI).”

Et sicut lunae corpus integrum semel in coelo

formatum est, semper autem beneficio solis, utab illo illustretur, indiget, quia lumine proprionon lucet; sic Ecclesia sancta semel in baptismonata est, sed semper inter praesentis vitaedefectus variosque labores gratia sancti Spiritus

 visitari ac refici opus habet. Quapropter vultuidivinitatis assistere satagit, dum quotidieCreatori suo pro beneficiis ejus gratias agit verbi gratia, dum in consecratione eucharistiaedignum et justum esse confitetur, illi semper et

ubique gratias agere, cum coeli coelorumque virtutibus suas quoque voces admitti deprecansquia per Christum Dominum nostrum et ipsacondita, et per eumdem benedictum qui venit in

Page 1042: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1042/1271

nomine Domini, redempta est. Hac enimmaxime beneficiorum ejus commemoratione vultui Creatoris sui occurrit, et tanquam luna vero soli faciem cordis objicit, sicque spiritusanctificationis, et in illis qui forte necdumacceperunt, initiatur, et in illis qui jamacceperunt, per adjectionem muneris perficitur.

Recte igitur Spiritus sanctus qui a Patreprocedit, solus procedens dicitur; Filius veroquia non procedo, sed

“processi, ait, et veni,”

non procedens, sed genitus, ut vere estasseritur. Processit enim ante omnia temporade corde Patris natus; venit in tempore, exMaria virgine incarnatus.

Page 1043: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1043/1271

CAPUT X. Item unde supra, et quod Spiritussanctus sit capabilis humanae animae, quod estproprium divinae substantiae.

Si prudenter verba Domini superius positaadvertimus, qui loquens de Spiritu quemaccepturi erant credentes in eum: Si quis sititinquit, veniat et bibat (Joan. VII), etc., veram et

perfectam sancti Spiritus divinitatem in hisquoque agnoscimus, de qua nunquam aliquidaridus et inanis bibit Macedonius, omnesquealii quicunque blasphemando in Spiritumsanctum aeterni delicti rei convincuntur. Quod

ut manifestum fiat, primo ponendum est illudde quo nemo dubitat, scilicet potum hunc noncarne, sed spiritu percipi, non ore, sed cordenon palato, sed ratione discerni. Quod autem bibitur, profecto bibentis interiora penetrat

suaque subtilitate capabile, crassiora atque ideosui capacia complet receptacula. Constat igiturquod Spiritus sanctus humanae animaecapabilis sit, ejusque penetret interiora, utpote

Page 1044: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1044/1271

quem illa bibit, id est in interiora suaesubstantiae recipit. At vero hoc divinaesubstantiae proprium est, nihilque aliudhumanum vel angelicum potest penetrarespiritum, praeter ipsius omniumque creatoremDeum, cui dicitur:

“Tu solus nosti corda omnium filiorum

hominum (Act. I),”

hic, inquam, solus implet animam spiritusNam quod homo arreptius daemone plenusdicitur, non sic accipiendum est, ut malignus

spiritus spiritum hominis substantialiterintroisse credatur. Uterque enim creatus estneuter altero adeo subtilior, ut alter altericapabilis, alteriusque capax sit: sed ita plenusdaemone quis esse potest, quo modo mero aut

febri interdum non incongrue plenus diciturQuod utique secundum corpus accipitur, quia venas nervosque vel omnes occultos meatuscorporis, non etiam animae substantiam

Page 1045: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1045/1271

ingressa febris aut ebrietas, habitantem illic insuis sedibus fatigat animam. Igitur Spiritussanctus Deus est, quia capabilis est humanospiritui, sicut jam dictum est, Christo auctorequi ad bibendum illum sitientes invitat animasquo sensu et illud Apostoli accipimus:

“Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra

(Gal. IV),”

et talia quam plurima.

Page 1046: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1046/1271

CAPUT XI. Item de processione Spiritus sanctiin minore vel majore visitatione, juxta illudquod dictum est: “Spiritus ubi vult spirat.”

Cum vero idem spiritus humani cordis circuitprofundum, nemo quidem scit, nisi ipse quiaccipit. Flumina autem aquae vivaeconsequenter de ventre ejus fluentia (Joan. III)

qui bibunt, de sapore magnitudinem infusimuneris agnoscunt. Unde Dominus inEvangelio:

“Et vocem, inquit, ejus audis, sed nescis unde

 veniat aut quo vadat (ibid.).”

Flumen quippe aquae vivae, id est affluentiasalutaris doctrinae, quae de ventre fluit inChristum credentis, vox est Spiritus ubi vult

spirantis, qui ubicunque spiraverit circuiensmentis uterum, fontem aquae vivae, id estsensum veritatis efficit, rivumque ejus ad osdirigens, corporea voce induit, et in aures tuas

Page 1047: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1047/1271

emittit, perque aures ad animam perfert, cui bibenti saporis qualitas verum perhibet, quiaSpiritus sancti vox est, scilicet dum infususpectori, gratiam multis profuturam in electo vase componit. Siquidem nec ipse qui accipitscit unde veniat aut quo vadat, licet sciat etsentiat quando venit et quando vadit, peracta visitatione sensibili.

“Quasi enim sibilum aurae tenuis, ut aitGregorius , subito percipit, atque hoc est quodde incomprehensibili substantia aeternitatisconspicit.”

 Verum per illum in Helia sibilum aurae tenuemfrequentior visitatio designatur (III Reg. XIX)qua divinitatis saporem degustat mens, quotiesin contemplationis sublimitate suspenditur. De

illa magis visitatione ad praesens pertinet opusqua longe excellentius tunc mens humanaclarificatur, quando ad publicum quismittendus est, ut ad salutem multorum flumina

Page 1048: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1048/1271

de ventre ejus fluant aquae vivae, vel, ut alibiscriptum est, ut a timore Domini concipienspariat, et spiritum salutis ejus faciat superterram (Isa. XXVI). Quomodo missi sunt patresnostri apostoli, vel apostolici viri, et si quiscribendi officio magis quam accessu velpraesentia corporis vivam nobis aquamemiserunt, quam de hoc fonte Salvatoris, de

hujus sancti Spiritus abundantia, feliciterhauserunt (Isa. XII). In his magnificentius tuncillud adimpletur, quod in Canticis canticorumdicitur:

“Dilectus meus misit manum suam perforamen, et venter meus intremuit ad tactumejus (Cant. V).”

Subito enim, dum nescitur, insilit Spiritus

sanctus et quasi per foramen interius animaeclaustrum illabitur, intremiscente protinus adintroitum ejus infirmitate humani spiritus, obinsolitum vigorem quem sentit et pondus. At

Page 1049: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1049/1271

ipse qui illapsus est, primitus familiaridulcedinis suae blandimento, quasi osculopavitantem animam consolatur. Deindesecundum opus, ad quod animam illampraeparat, exsurgens, verbi gratia, si hocintendit, ut, sicut dictum est, de ventre ejusfluant aquae vivae, id est largiora dogmata vitae, exsurgens, inquam, circuit animae

uterum, et circumeundo dilatat, brevem prius etangustum mirabili suorum incrementocirculorum futurum ejus significans in divinascientia profectum, tanta nonnunquammagnitudine inundans, ac si unum de paradisi

fluminibus per dilatatum ejusdem animae fluatalveum. Interea miratur ipsa suimetamplitudinem, vastumque sinus suideambulatorium, vere ter quaterque beataquae sicut scriptum est,

“quia dilexit cordis munditiam, propter gratiamlabiorum suorum, habet amicum regem (ProvXXII),”

Page 1050: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1050/1271

  videlicet Christum, a quo tale percipit donumImpleta tandem mensura, quam dare vult hicSpiritus, nam sicut spirat ubi vult (Joan. III), sicet dividit singulis prout vult (I Cor. XII), ubimiraculum conquiescit, et anima in seipsamrevertitur, tum vero recusare non potest, quinsurgat et dilecto aperiat, id est ad doctrinae

ministerium se accingat, et ea quae clausa suntChristo corda aperiat semper vocenonnunquam et litteris, amovere contendenspessulum incredulitatis, sicque progrediens adpublicum praeceptum exsequitur, quod intus

audivit:

“Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquastuas divide (Prov. V).”

Page 1051: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1051/1271

CAPUT XII. De die Pentecostes, quomodo diesquo data est lex, quinquagesimus computetur adie qua in Aegypto agnus immolatus est, cujussolemnitatis die Spiritus sanctus datus est.

Primo illud praetereundum non est diem illumquo data est lex, in cujus rei memoriamsolemnitas magna erat Pentecostes, de quo die

Spiritus sanctus apostolis datus est, dieminquam, quo post transitum maris Rubri dataest lex filiis in monte Sinai, planequinquagesimum fuisse ab immolationepaschalis agni. Nonnulli enim, maxime qui

computandi scientiae student, cum leguntquarta decima die mensis primi immolatumfuisse agnum (Exod. XII), mense autem tertioterta die mensis descendisse Dominum coramomni populo super montem Sinai (Exod. XIX)

Jam enim, inquit Scriptura, advenerat diestertius, et mane incaluerat, et ecce coeperuntaudiri tonitrua (ibid.) etc., cum, inquam, haeclegunt, mirantur et haerent numerum

Page 1052: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1052/1271

quinquagenarium a quarta decima die mensisprimi usque ad tertiam diem mensis tertii nonconstare probantes. Nam cum Hebraei soloslunares habeant menses, et luna primi mensisundetriginta dies habeat, luna vero secunditriginta, profecto a quarta decima die primiusque ad tertiam diem mensis secundi, nonpraetermittenda est quaestio, quae hoc modo

solvitur. Tertia quidem die mensis secundidescendit Dominus, ut praedictum est, supermontem Sinai, sed vide quid post haec sequiturMosi quoque dixit:

“Ascende ad Dominum tu et Aaron (ibid.),”

etc.

“Solusque Moses ascendit ad Dominum, et illi

non appropinquabant.”

“Venit ergo Moses et narravit plebi omnia verbaDomini atque judicia (Exod. XXIV).”

Page 1053: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1053/1271

  Ac deinceps:

“Et mane, inquit, consurgens aedificavit altaread radices montis (ibid.).”

Et post pauca:

“Dixit autem Dominus ad Mosen: Ascende adme in montem, et esto ibi, daboque tibi duastabulas lapideas, et legem ac mandata quaescripsi, ut doceas filios Israel (ibid.).”

Itaque non tertia die mensis, quando Dominussuper montem ascendit, sed die quarta, quandotabulas et Scripturam suam dedit, lex data estIgitur diem datae legis ab immolationepaschalis agni quinquagesimum exstitisse

planum est. Qua die cum datur Spiritus sanctusmira nobis operum ejus concordiacommendatur, de qua sufficienter tractatum esta sanctis doctoribus. Sciendum quoque est quod

Page 1054: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1054/1271

ex praecepto legis, hi dies quinquaginta, non abipsa paschali vespera, qua immolabatur agnussed a subsequente prima Sabbati incipiebantnumerari. Sic enim scriptum est in Levitico:

“Feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem. Qui levabit eum coramDomino, ut acceptabilis sit vobis altera die

Sabbati, et sanctificabit illum. Numerabitis ergoab ipso die, in quo obtulistis primitiarummanipulos, septem hebdomadas plenas, usquead alteram diem expletionis hebdomadaeseptimae, et sic offeretis sacrificium novum

Domino ex omnibus habitaculis vestris panesprimitiarum duos (Levit. XXIII),”

etc. Itaque a prima Sabbati, quam nosDominicam diem dicimus, id est transacto

magno die paschalis Sabbati, dies quinquagintaincipiebant numerari. At vero Dominus nosterillo die resurrexit, corpusque suum verenovarum frugum terrae nostrae fasciculum

Page 1055: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1055/1271

 verus ipse sacerdos coram Domino Deo Patresuo levavit et sanctificavit. Nihil ergoquaestionis remanet, cur dies ille quo Spiritussanctus datus est, qui utique a die quaresurrexit, quinquagesimus est, Judaeorumquoque fuerit Pentecostes, quia, sicut jamdictum est, non ab ipsa vesper a paschali, sed asubsequente prima Sabbati, dies Pentecostes

incipiebant computari. Offeramus itaqueDomino hac die panes primitiarum duos, id estpro duobus illis gratias agamus beneficiisscilicet quod uno eodemque spiritu suo et olim veteribus legem ac mandata scripsit in tabulis

lapideis, sicut Moses in Deuteronomio ait:

“Deditque mihi duas tabulas lapideas scriptasdigito Dei (Deut. IX).”

Digitus enim Dei Spiritus sanctus est, et nuncnovis, id est evangelicis patribus gratiam intabulis scripsit carnalibus (II Cor. III)Solemnemque agamus diem post septem

Page 1056: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1056/1271

septimanas emicantem et numero suo, id estquinquagenario, jubilaeum significantem, id estdimittentem (Lev. XXV), quo ab omni debitodimissi, ad antiquam revertemur possessionemquam perdidimus sub peccato venundati (Rom VII). Nam quomodo post septem hebdomadasfestivus hic dies erumpit, sic post mundicircuitum, in quo nunc laboramus, ille dies

aeternaliter festivus effulgebit, quo jam nonlaborabimus, sed felici otio compositi solem verum festo diademate coronatum spectabimusmirabimur, laudabimus. Nunc secundumofficium ejusdem diei, de eodem Spiritu sancto

ut coeptum est, prosequamur, epistolam incapite ponentes, qua ejus narratur adventus.

Page 1057: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1057/1271

CAPUT XIII. Quid significavit, quod sonusfactus est de coelo adveniente Spiritu sancto.

Sonus qui adveniente Spiritu sancto repentefactus est de coelo (Act. II), signum fuit soniqui in omnem terram exiturus erat, coelis illisquos nunc firmare veniebat enarrantibusgloriam Dei et firmamento constantissimae

fidei illorum annuntiante opera manuum ejus(Psal. XVIII), cum magnifico verbi tonitru etmiraculorum coruscationibus. Sic enim moxfuturum erat, hoc Spiritu per os illorumintonante Christi praeconia, ut ad poenitentiam

commoveretur et contremisceret terra, etfundamenta montium, id est corda superborumconturbarentur et commoverentur, auditoquoniam iratus est eis (Psal. XVII), nisipoenitentiam egerint. Unde et in Apocalypsim

cum accepisset angelus thuribulum et implessetillud de igne altaris, et misisset in terram,

Page 1058: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1058/1271

“facta sunt tonitrua, et voces et fulgura et terraemotus magnus (Apoc. VIII).”

Nunc ignis ille mittebatur, unde et apparueruntapostolis dispartitae linguae tanquam ignis, illeinquam, ignis mittebatur in terram quo Angelusille magni consilii, dudum impleverat aureumthuribulum immaculati corporis sui, et nunc

assumptus in coelo agebat quod dixerat

“Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisiut ardeat?”

(Luc. XII.)

Page 1059: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1059/1271

CAPUT XIV. Cur Spiritus sanctus, cujus naturaest invisibilis, visibilem foris ignem ostendit.

Quod vero foris quoque visibilis ostensus estignis qui utique non erat ipsa, quae invisibilisest, substantia Spiritus sancti, quod, inquamignis visibilis ostensus est, signum nobis fuitdivinae ejus operationis, ut per effectus, quos

novimus, hujus nostri ignis, intelligamus quidhic ignis, hic Deus, hic Spiritus sanctus opereturin nobis. Est autem multiplex in rerum visibilium natura, visibilis ignis commoditasCoelum in sole et luna sideribusque miris

ornatibus illustrat; terram autem non solumfuso desuper lumine laetificat, sed et beneficiocaloris ad gignendum provocat, et sinu ejusrecepta nutrit semina. Praeterea de silicum venis exceptus, et competentibus alimentis

enutritus, noctem nobis alleviat, absentemquediem lux agit aemula et innumera mortalibuspraestat commoda, quibus vitae praesentis juvatur inopia. Adde quod tunc temporis ex

Page 1060: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1060/1271

 jussu Domini semper ardebat in altarisacerdote jugiter ligna subjiciente, quodqueconsumebat holocaustum, quodque sacrificiumsic dicebatur, eo quod esset totum incensum(Lev. VI; Num. XXVIII). Sed inter caeteranaturalia praeclarum hoc habet ignis, quoddivisus in partes, mutuati non sentit detrimentaluminis, horum omnium significationes referri

ad Spiritum sanctum, et opera ejus, hisqualitatibus assimilari noverunt, quiaScripturas legunt. Igitur quod in igne Spiritussanctus ostensus est, signum fuit, non sibi sednobis, quibus divina majestas eis ab initio signis

loqui consuevit.

Page 1061: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1061/1271

CAPUT XV. Cur cum Patris et Filii et Spiritussancti una sit substantia, magis Spiritus sanctusdicatur ignis.

Nec illud omittendum est, cur cum una sitsubstantia Patris et Filii et Spiritus sanctimagis et pene sola persona sancti Spiritusappelletur ignis, et nonnunquam ignis Domini

ut ibi:

“In igne enim Domini devorabitur omnis terra(Soph. I).”

Quod tamen mirum non videbitur, si admemoriam revoces quia proprie et naturaliteramor est iste Spiritus. Amor, inquam, velcharitas, qua Pater Filium vel Filius diligitPatrem, Spiritus sanctus est, qui et bonitas

utriusque dicitur et est.

“Nam si quaeras, inquit Augustinus, quis omniafecit, respondeo: Deus. Si quaeras per quid? per

Page 1062: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1062/1271

 Verbum suum. Si quaeras, quare? quia bonusest, omnia fecit. Et haec Trinitas unus estDeus.”

Itaque amor Dei Spiritus sanctus est. Amorautem tam spiritualis quam carnalis reveraignis dicitur et est, adeo sensibiliter calens utnemo amantium calorem ejus nesciat. Sed cum

Deo consubstantialis amor suus sit, sic eodemamore suo Deus ignitus est, ut sine distinctionepersonarum dicatur Deus, et sit invisibilis atqueincorporeus ignis, juxta illud Apostoli:

“Etenim Deus noster ignis consumens est(Hebr. XII).”

 Verumtamen ubi personarum distinctione opusest, cum quid cujusque personae sit proprium

distinguimus, sicut Deum Patrem, vitam in seimmortaliter viventem, Filiumque ejus dicimus veram et incommutabilem sapientiam, perquam universam condidit creaturam, sic

Page 1063: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1063/1271

Spiritum sanctum dicimus amorem ejus, perquem concupiscit rationabilem et inhabitareappetit creaturam. Qui amor quasi ignis, imo ut vere ignis ad eamdem appositam sibi tenditrationalem creaturam, sicut ignis visibilissemper in appositam tendit competentem sibimateriam. At illo igne, quae conflaturconsumitur creatura, sicut hoc igne visibili non

consumuntur ligna, fenum, stipula, sedquemadmodum aurum et argentum hoc igneliquescunt, neque consumuntur, sed persistuntet puriora sunt, sic illo igne, illo, ut ait Isaiascamino, qui est in Hierusalem (Isa. XXXI)

Beata rationalis creatura, inconsumptibiliterliquescit in incendio hujus amoris, in torrentehujus voluptatis semper pura, semper liquidasemper ardens amore, semper fruens Deoamatore, desiderando non indigens, fruendo

non fastidiens.

Page 1064: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1064/1271

CAPUT XVI. Cur ita Spiritus sanctus in igneapparuit, ut de eodem igne linguas quoqueformare dignatus sit.

Cum igitur constet recte Spiritum sanctum inigne apparuisse (Exod. III; Act. II), eo quod hicDeus noster ignis consumens sit (Deut. IV;Hebr. XII), quaeritur et illud, cur sic in igne

apparuerit, ut ex eodem igne linguas formaredignatus sit. Sed et hoc signo magnifice nobisejusdem Spiritus sancti commendatur operatioSpiritus enim coaeternus Patri et Filio perlinguam, quae maximam habet cognationem

cum verbo, non solum hoc expressit, quodejusdem sit substantiae, cum eodem Dei Verbosed et hoc, quod per ipsum Deus Pater suumnobis eloquatur Verbum, sicut ipse in psalmodicit:

“Lingua mea calamus scribae velociterscribentis (Psal. XLIV).”

Page 1065: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1065/1271

Namque ut adverteremus, hunc eumdemSpiritum per illum psalmi versiculum exprimiipse qui incarnationem Filii Dei operatus estcujus incarnationis ille psalmus epithalamiumest, ipse, inquam, qui Verbum bonum de cordePatris eructatum, in uterum Virginis humanaenaturae univit, nunc in lingua Spiritus sanctusapparuit, ut idem ipsum Verbum mentibus

apostolorum inscriberet, sic quoquecomparandus calamo scribae velociterscribentis. Quapropter congrue versus hiclingua mea, cum praecedenti, eructavit cormeum, in officiis quoque cantatur apostolorum

quod tamen frequentius est in officiis VirginumEt recte, quia Verbum hoc in sinum virginitatisplenius atque excellentius eructatum est videlicet ita, ut inde carnem assumeret: incordibus autem apostolorum ita ut inde voce

corporea sumpta, nobis audibile et intelligibilefieret. Igitur quia Spiritus sanctus illa Dei Patrislingua est, qua, velut calamo scribae velociterscribentis, bonum Verbum suum humanae

Page 1066: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1066/1271

naturae velociter, ut voluit, totum inscripsitdicens opera sua regi, id est assumpto hominiut idem omnino, quod ipse operari sciat etpossit, recte super apostolos ostensus est inlingua, quibus ejusdem Verbi et incarnationisejus notitiam, ut eloquenter praedicaresecundum Scripturas homines hactenus idiotaescirent, eadem calami velocitate inscribere

 veniebat.

Per hoc maxime consonat et cohaeretEvangelio, quoniam impletum est hic quoddicitur illic:

“Haec locutus sum vobis apud vos manensParacletus autem Spiritus sanctus quem mittetPater in nomine meo, ille vos docebit omnia etsuggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis

(Joan. XIV).”

Ecce enim missus statim doctorem illum seprofitetur, qui juxta promissum sponsi in morte

Page 1067: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1067/1271

agonizantis. Paracletus, id est consolator, filiisejus orphanis advenerit. Doctorem, inquam, quiillos doceat omnia, se hoc signo profitetur, dumostenditur in lingua, simulque omnium edocetgentium loquelas, ut omnibus eloquerenturhominibus, ea de quibus soli docebanturinterius, Dei magnalia.

Page 1068: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1068/1271

CAPUT XVII. Quod non, ut quidam opinanturapostoli una tantum, id est Hebraea lingualoquebantur, ita ut cuique genti sua videreturquod miraculum, ut ait Beda, non loquentiumesset, sed audientium.

Et non (sicut suspicantur nonnulli) sic inillorum vocibus omnes loquelae atque sermones

audiebantur ut tamen una tantum linguascilicet Hebraea, loquerentur: seduniuscujusque nationis homini sua lingua videretur quod, ut ait Beda, miraculum nonloquentium esset, sed audientium, id est non

illis qui loquebantur erat vera virtus, sed inaudientium auribus prodigium, imo error, id estnon rei existentis erat sensus. Non, inquam, sicegit ille Spiritus veritatis, nec sic opinatur deillo, quicunque prudenter discernit quid doceat

magistrum illum, qui omnem veritatem docere venit (Joan. XVI). Superest enim ut scriptaquoque illorum quae dispersi per mundumuniversum, diversarum linguarum hominibus

Page 1069: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1069/1271

mittebant isti unius tantum, id est Hebraicaelinguae litteris eos asserant scripsisseomnemque hominem, cujusque linguaeunicunque vidisset Hebraicos illorum apiceseodem miraculo suae linguae Scripturamaestimavisse: Quod valde ridiculum est: Saltemnos Latinos excipiant. Nam de nobis certumhabemus quia Scripturas, quas Hebraice aut

Graece conscripserunt, absque translatoribuslegere nequimus. Illud quoque consequens estut quamcunque ipsi linguam audirent, putarentHebraeam, quamcunque viderent Scripturamexistimarent esse Hebraicam. Quod nimis

frivolum, ut dictum est, ineptumque eterroneum, sanctoque Spiritui probaturindignum per omnia. Nec difficile est, hancpraesumptuosam suspicionem, Scripturaequoque auctoritate explodere:

“Et repleti sunt, inquit, omnes Spiritu sancto etcoeperunt loqui variis linguis, prout Spiritussanctus dabat eloqui illis (Act. II).”

Page 1070: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1070/1271

 “Coeperunt loqui variis linguis, ut Spiritussanctus dabat eloqui illis,”

Scripturae verba sunt, quibus omnino repugnatid quod praedicta suspicio conjectatLoquebantur ergo, nec falso videbantur loquidabatque vere Spiritus sanctus eloqui illis

 verum, novum hoc canticum, ut canimusponens sanctificationis signum, ut in ore eorumomnium genera nascerentur linguarumNovum, inquam, signum: Significabat enimquod Ecclesia Deum, hactenus notum sibi in

sola Judaea (Psal. LXXV), linguis omniumgentium deinceps esset locutura. Ita verosignum fuit, ut causa quoque efficiensprincipiumque esset futurae rei. Nam quomodogentium magistri fierent nisi per scientiam

linguarum copiam habuissent conferendi cumeis sermonem: Quomodo, inquam, saltemrespondissemus: Amen, super benedictionemillorum, cum quid dicerent, nesciremus? (I Cor

Page 1071: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1071/1271

XIV.) Turrim isti aedificaturi erant, nunctempore accepto et divino, turrim, inquamcujus cacumen coelos tangeret (Gen. V), perquam futurum quisque metuens judicium, incoelum fugere posset. At illi, qui olim absqueDei magisterio, soloque humano operesuperbia duce turrim sibi exstruere volueruntper quam ascenderent in coelum, facta

confusione linguarum, cum prius esset terralabii unius et sermonum eorumdem, divisicontra se, ac dispersi sunt (Gen. VI). Igiturnunc, quando Dei consilio turris corporisChristi, quod est Ecclesia, de vivis et electis

lapidibus per universum mundum rite etordinate construitur (I Petr. II), recte omneslinguae ad horum artificum ora revocantur, necsicut ibi, cum quis posceret lapidem, aliusofferebat bitumen, cum peteret aquam

porrigebat trullam; ita hic, cum structoresnostri annuntiarent pacem, nos suspicaremur bellum, cum praedicarent regnum Dei, nosputaremus gloriam mundi.

Page 1072: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1072/1271

CAPUT XVIII. Quam congrue Spiritus sanctusin apostolos hora tertia advenerit.

Opportune Spiritus sanctus omnium arbitersacramentorum, hora tertia super apostolosadveniens, vivificis eamdem horam dedicavitmysteriis, qua homines adhuc sobrii etcarnalibus cibis adhuc jejuni, primum quaerere

debent regnum Dei. Nam quia Dominus nosterqua nocte tradebatur, post typicam agnicoenam, sacram corporis et sanguinis suitradidit Eucharistiam (I Cor. XI), forte parumaut nihil referre arbitraremur utrum pransi an

 jejuni ad illud vitae epulum accederemus. At illeratione et articulo temporis agebatur, ut talihora sacramentum illud condere nonmoraretur. Ratione: quia non anteconsummationem veteris, inchoandus erat ordo

novi sacrificii: articulo temporis, quia statimcapiendus, et ad passionem ducendus, aliudnon habebat spatium, ut ante mortem suam hochaeredibus suis conscriberet testamentum

Page 1073: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1073/1271

Unde cum illis, tradens sanguinis sui calicemdixisset:

“Bibite ex hoc omnes; hic est enim calixsanguinis mei (Math. XXVI; Luc. XXIV),”

etc. statim addidit:

“Dico autem vobis, non bibam amodo de hocgenimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei(ibid.).”

Et quidem cum in regno Patris, id est, cum jamfactus immortalis, post resurrectionem suamcum discipulis suis manducavit et bibit (JoanXXI): potuit tunc primum tradere illis corpussuum, et calicem novi et aeterni testamenti, sed

nunc magis ordinate egit, quia testamentumratum non fuit nisi, ut ait Apostolus, morsintervenerit testatoris (Hebr. IX). Igitur Spiritussanctus qui hujus et omnium sacramentorum

Page 1074: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1074/1271

auctor et virtus est, congrue hora tertia daridignatus est, ut tempus ostenderet, quo suaquoque sacramenta dari vel celebrari magisconveniret. Unde recte universalis Ecclesiaeconventus, magis hac hora, nisi forte dies jejuniisit, congregari consuevit, et dicta hora tertiaquae caeteris illustrior est, ob honorem ejusdemSpiritus sancti solemnia missarum celebrari

astantibus choris, cum psallentio communi. Neccuiquam haec divina traduntur mysteria postcibum corporis, nisi urgeat ea, quae retardarinon potest, instantis necessitas mortis.

Page 1075: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1075/1271

CAPUT XIX. Quod signa praedicta Spiritussanctus visibiliter qui dem ostendit, sedinvisibilis invisibiliter operatus est, etintrinsecus corda replevit.

Et haec quidem quae dicta sunt extrinsecus visa vel audita sunt; intrinsecus autem omnis eritgloria, cujus haec deforis apparentia signa

fuerunt. Intus enim beati apostoli mundo cordeDeum videbunt animarum suarum secretamagna cum majestate subeuntem, suamquefortitudinem largiflua dulcedine temperantemut adhuc fragilia mortalium hominum pectora

non tam miraculo potentiae terreret quamintimo sensu gratiae laetificaret. Ibi enim eratde quo dictum est:

“Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal

XLV).”

Item:

Page 1076: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1076/1271

“Spiritus enim meus super mel dulcis (EcclXXIV).”

Item:

“Et vinum laetificat cor hominis (Psal CIII).”

De quo et Judaei, quasi divinantes

“Musto, aiunt, pleni sunt isti (Act. II).”

Ibi, inquam, id est in novos utres cordiummissum erat fervidum divinae substantiae

mustum (Matth. IX). Spiritus sanctus, sicut aitillis, promittens eum Dominus Christus:

“Vos autem cognoscetis eum, quia apud vosmanebit et in vobis erit (Joan. XIV).”

Page 1077: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1077/1271

CAPUT XX. Quod non eo minor sit Spiritussanctus, quia capabilis est humano spiritui, cumidem de Patre et Filio debeat intelligi.

In vobis, inquit, erit: Capabilis enim, utsuperius jam dictum est, humano vel angelicospiritui, Spiritus sanctus est. Quod cumsufficere possit ad probandam ejusdem veram

divinitatem, quidam haereticorum in suaepotius perfidiae verterunt argumentumDicentes enim Patre Filium esse minoremSpiritum quoque Filio minorem huic asserere voluerunt quod in nobis sit, atque humanarum

patiatur contagia animarum. Sed hoc dicendopeccatores erraverunt, et falsa locuti sunt (PsalLVII). Consequitur enim eos, ut nec Patrem necFilium confiteantur esse Deum. Paria namqueimo eadem dicta sunt, sicut exempli gratia

hodiernum probat Evangelium. Ubi cumdixisset Filius: Si quis diligit me, sermonemmeum servabit (Joan. XIV), protinus adjecit: EtPater meus diliget eum, et ad eum veniemus et

Page 1078: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1078/1271

mansionem apud eum faciemus (ibid.). Igiturcum Spiritum sanctum negant esse Deum, eoquod dictum sit, apud vos manebit et in vobiserit (ibid.), consequitur, ut nec Patrem necFilium fateantur esse Deum, eo quod de Patre etde se dicat Filius: Veniemus, et mansionemapud eum faciemus. Sed his explosis, et cumfumo suo, quod de puteo abyssi tanquam

locustae exierunt eventilatis (Apoc. IX), hocpotius in argumentum veritatis catholica fidesarripit Deum esse Spiritum sanctumcomprobans, eo quod humano spiritui capabilissit; quod proprium divinae est substantiae

sancto Spiritui cum Patre et Filio commune, quiunus et solus Deus nullius capax, suaequecreaturae rationali capabilis est.

Page 1079: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1079/1271

CAPUT XXI. Quod licet apostolis dictum sit deSpiritu sancto, quia apud vos manebitproprium tamen Filii Dei signum fuerit, quoddictum est Joanni: “Super quem viderisSpiritum descendentem sicut columbam etmanentem in eo.”

Sciendum vero quia in eo quod ait Dominus

discipulis de Spiritu sancto, apud vos manebitet in vobis erit (Joan. XIV), longe differentemmodum mansionis, ratio cogit accipi ab eo quodin unigenito Dei Filio idem Spiritus mansit, dequo dictum est:

“Super quem videris Spiritum descendentemsicut columbam, et manentem in eo, hic est qui baptizat (Joan. I).”

Quae manendi differentia si recte animadversafuerit, simul et illud clarebit; cur cum totaTrinitas apud dilectorem suum mansionem

Page 1080: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1080/1271

faciat, saepius et quasi singulariter hoc deSpiritu sancto Scriptura sacra contineat.

Manere Spiritum sanctum in creatura suaduobus modis accipimus. Unus quidem modusest manendi, cum illa creatrix substantia, perseipsam creaturae replens substantiam, semperinhabitat, quod de beatis angelis sanctorumque

hominum spiritibus, qui jam cum Deo suntcarne soluti, non est dubitandum. De his autemqui adhuc in carne mortali sunt, non idem estarbitrandum, quia, quandiu

“corpus quod corrumpitur, aggravat animam(Sap. IX),”

multis varietatibus subjacet, et nunc quidemdilatato corde, si valde perfecti sunt

 visitationem illam merentur; quae, ut aitGregorius, significatur in Elia per tenuem auraesibilum, virtutemque resumunt, ut idem Eliasqui post eumdem sibilum regna vertit, reges

Page 1081: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1081/1271

alios ungens, prophetamque Elisaeum (III RegXIX), nunc deficiente animo trepidant, ut idemrursus, qui paulo ante verbo coelum clauseratet nunc propter verba mulieris per desertafugiebat. Alius vero manendi modus est, cumper fidem inhabitare incipiens, Ecclesiam suamnunquam in infidelitate derelinquit, vel caeteracharismatum dona semel tribuens, postea

nunquam subtrahit. Verbi gratia: Pauloapostolo datam sapientiam non sic per temporadistinxit, ut nunc affluente dono sapiens, nuncrelabente fieret insipiens. Et de hoc quidemmodo dicit:

“Non te deseram neque derelinqaam (HebrXIII).”

De modo autem supradicto:

“Averte, inquit, oculos tuos, quia ipsi meavolare fecerunt (Cant. VI).”

Page 1082: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1082/1271

Itemque de hoc modo scriptum est:

“Quia quatuor animalia incedentia nonrevertebantur, sed unumquodque ibat antefaciem suam (Ezech. I),”

id est, in proposito suo permanebat. De modoautem supradicto:

“Ibant, inquit, et revertebantur in similitudinefulguris coruscantis (ibid.).”

Nec quisquam mortalium exstitit, in quo hic

Spiritus, qui divini amoris substantia estaeterna statione requiesceret, praeter illum virum unum, quem septem mulieres, id estseptem hujus spiritus gratiae, semelapprehenderunt, semperque tenuerunt (Isa

IV); propter quod et dictum est:

“Super quem videris Spiritum descendentem etmanentem in eo (Joan. I),”

Page 1083: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1083/1271

 non quod tunc primum in illum Spiritusdescenderit, quippe qui totam plenitudinem inse corporaliter habitantem ab ipsa conceptionehabuit (Col. II), sicut scriptum est quia

“sapientia aedificavit sibi domum, sciditcolumnas septem (Prov. IX),”

id est sapientia Dei Patris in aedificatione velconceptione sui corporis statim septem Spiritussui gratias adhibuit, sed fidei praecursori et testiejus signum opportunum datum est, ut sciret

quale de illo testimonium perhibere deberetSecundum fidem autem et caetera charismatumdona singulis, prout vult, ipsis divisa, semperut dictum est, in Ecclesia sua Spiritus sanctushabitabat. Quae dona, quia proprie sancti

Spiritus opera sunt, idcirco saepius et quasisingulariter, ut supradictum est, mansionemsancti Spiritus in nobis Scriptura sacracommendat, cum tota Trinitas capabilis sit, et

Page 1084: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1084/1271

mansionem sibi in nobis faciat quia nunc innobis peregrinantibus per illa dona sua Spiritussanctus inhabitat, in futuro autem aeterniscomplexibus ipsa Trinitatis inhabitabitsubstantia.

Page 1085: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1085/1271

CAPUT XXII. Quod ubique esse nonnisi Deuspossit, unde Spiritus Domini, qui replevitorbem terrarum, Deus est.

Nihilominus et per hoc quod cantamus adintroitum: Spiritus Domini replevit orbemterrarum (Sap. I), divinam ejus Ecclesiacatholica praedicat potentiam. Quis enim nisi

Deus hic esset, divisis apostolis per orbemterrarum, quomodo uno et eodem temporeposset omnibus adesse? Verbi gratia: Thomaein India, Petro vel Paulo Romae; imo cum perannos singulos, tam Sabbato sancto Pentecostes

quam Sabbato Paschae, baptismi sacramentasancta celebrat Ecclesia, quod absque sanctoSpiritu nullam noscitur virtutem haberequomodo in toto orbe terrarum, quo jamEcclesia diffusa est, posset adesse, ut in fontes

plenitudo ejus ubique descenderet, ubiquespiritualis equitatus Pharaonis, id estpeccatorum omnium turbas, fluctibus operiret?Sic enim orbem terrarum illum replere dicimus

Page 1086: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1086/1271

ut Ecclesiam universam, quae per orbemterrarum diffusa est, intelligere debeamusMundi enim elementis vel corporibusinanimatis divinitas non capitur, sed sanctamEcclesiam ubique replere recte crediturQuodque magis dignum verumque divinaemajestatis ejus est signum, ipsum ejusdemEcclesiae caput implet, sicut scriptum est:

“Jesus autem plenus Spiritu sancto regressusest a Jordane (Luc. IV).”

Divinam igitur ejus ubique testamur esse

praesentiam, cantando in introitu: SpiritusDomini replevit orbem terrarum, jam dictosensu hujus enumerationis illud respicientequod Ecclesiam adhuc parvulam, sed toto orbeterrarum diffundendam, id est Christi

discipulos replevit, progenitis in ore eorum prosigno universis orbis terrarum linguis. Quod vero sequitur: Et hoc quod continet omnia

Page 1087: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1087/1271

scientiam habet vocis (Sap. I). Cur Sapientiadixerit, manifestum est, ex eo quod addidit:

“Propter hoc qui loquitur iniqua, non poteritlatere (ibid.);”

 vel quod praemisit:

“Et non liberabit maledictum a labiis suisquoniam renum illius testis est Deus, et cordisejus scrutator est verus, et linguae illius auditor(ibid.).”

Per quae constat sic esse dictum, scientiamhabet vocis, ac si dixisset, novit qua mentequisque loquatur. Verumtamen in rationepraesentis officii scientiam linguarum respicitquarum diversitatem dando fidelibus suis

magnifice probavit, scientiam se habereomnium, per quae potest vox humana variari.

Page 1088: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1088/1271

CAPUT XXIII. Quod sancti Spiritus effusiototius sit divini operis confirmatio.

Bene supradicto sancti Spiritus operi congruithaec offerenda: Confirma hoc, Deus, quodoperatus es in nobis (Psal. LXVII). Nam utnoverimus, quia Spiritus sancti effusio totiusdivinitatis confirmatio sit, hoc primo dicendum

est quid ante adventum ejusdem sancti Spiritusin apostolis suis Dominus operatus sit; fidemutique in illis operatus est, quae ex ore Petri proomnibus sonuit:

“Tu es Christus, Filius Dei vivi (Matth. XVI).”

Sed haec quam infirma fuerit, antequamSpiritus sanctus adveniret, cunctis liquetscientibus quia Petrus, idem apostolorum

princeps, unius ancillae voce territus, illumquem, ut jam dictum est, Christum Filium Dei vivi confessus fuerat, se nosse negavit (LucXXII). Ubi vero Spiritus hujus donum accepit

Page 1089: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1089/1271

nec Romani principis imperium timuit, sedusque ad mortem confitens, eadem morte suaChristum clarificavit. Fidem igitur Spiritussanctus in apostolis confirmavit, atque ideo bene, ut dictum est, in offerenda canimusConfirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis,ut per eumdem Spiritum fides eadem in nobisconfirmetur, subjungentes, a templo tuo, quod

est in Hierusalem (Psal. LXVII), id est abEcclesia apostolica, quae utique coepit abHierusalem (Joan. XXI), id est, a Judaea, sicutalibi loquitur ipse Dominus:

“Quia salus ex Judaeis est (Joan. IV).”

Per eumdem, inquam, Spiritum confirmariposcimus, quia praeter hunc quidquidcredimus, quidquid baptizamur, quidquid

molimur, infirmum et vacuum essecomprobatur. Nam et coeli, scilicet ordinessupernorum spirituum, in eo quidem firmatisunt Verbo Domini, ut in sua natura rationales

Page 1090: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1090/1271

essent et aeterni, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum firmata est (Psal. XXXII), qua insimilitudine Dei, id est in sanctitate persistuntUnde alibi scriptum est:

“Spiritus ejus ornavit coelos (Job XXVI).”

In reliquis praesentis hebdomadae officiis, cum

pene omnia sancti Spiritus nomen personent etgratiam, sola possunt Evangelia facerequaestionem, quid ad adventus ejus pertineantsolemnitatem. Quapropter de illis breviteraliquid dicendum est, ad hoc duntaxat ut

eorum, cum singulis officiis quibus deputatasunt, appareat concordia.

Page 1091: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1091/1271

CAPUT XXIV. De officio secundae feriae.

Feria secunda legitur hoc Evangelium: Sic Deusdilexit mundum, ut Filium suum unigenitumdaret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat,sed habeat vitam aeternam (Joan. III), etc. Hocquod dictum est, non quidem per se citius liquetquid ad praesentem pertinet solemnitatem, sed

quae praemittitur lectio Actuum apostolorumconsiderata, confestim quasi luminis radiuscausam ejus elucidat. Loquente, inquit, Petrocecidit Spiritus sanctus super gentiles quiaudiebant verbum. Et obstupuerunt ex

circumcisione fideles qui venerant cum Petroquia in nationes gratia Spiritus sancti effusa est(Act. X), etc. Idcirco namque praedictumEvangelium cum hac ponitur lectione Actuumapostolorum, ut comprobetur hoc opus Spiritus

sancti quo

“gentibus poenitentiam ad vitam dedit (ActXI),”

Page 1092: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1092/1271

 non esse factum mutabilitate consilii, cumFilius, antequam pateretur, idem voluerit, licetper seipsum tunc gentibus praedicare nolueritimo discipulos mittens dixit eis:

“In viam gentium ne abieritis (Matth. X).”

Nam quod hic ait Petrus: In veritate comperiquia non est personarum acceptor Deus, sed inomni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). Hoc inEvangelio testatur Filius Dei, dicens missum se

esse, non ad judicium, sed ad salutem totiusmundi (Joan. XII), et subjungens, absquedistinctione Judaei atque gentilis: ut omnis quicredit in ipsum, non pereat, sed habeat vitamaeternam, et caetera quae sequuntur. Adeo nihil

quidem per se gentibus praedicavit Christussed de illarum salute suique apud illasglorificatione multa praedixit. Sic Isaac nihilquidem per seipsum juniori filio suo Jacob de

Page 1093: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1093/1271

afferendis sibimet cibis mandavit, sed perconcorporalem illi Rebeccam Jacobsubintroductus est, cum ille benedictionemEsau primogenito suo dare disponeret (GenXXVII). Nam Isaac Christum, Esau populumJudaicum, Jacob gentilem, Rebecca matersignificat sancti Spiritus gratiam. Rebeccanamque consulente, id est sancto Spiritu

consilii providente, junior ille filius, scilicetgentium populus, ingreditur ad Isaac, videlicetad Christum, tardante foris Esau, et occupat in venationibus, id est, priori populo intentocaeremoniis carnalibus. Ingreditur, inquam

 junior populus cum observatione decemmandatorum legis, quae tradita sunt populopriori, et scientia legis et prophetarumperornatur, velut ille Jacob a matre indutus est valde bonis vestibus Esau, habens circa manus

collumque pelliculas haedorum, id est apertamproferens confessionem peccatorum, cibosqueofferens, id est fidem,

Page 1094: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1094/1271

“quae operatur per dilectionem (Gal. V),”

eamdem praeripit benedictionem, quae inapostolos descendit, sicut audivimus insupradicta lectione: Adhuc loquente Petrocecidit Spiritus sanctus super omnes quiaudiebant verbum, et erant loquentes linguis etmagnificantes Deum.

Magnitudinem tantae benedictionis hicintroitus innuit: Cibavit eos ex adipe frumentiet de petra melle saturavit eos (Psal. LXXX)Per hoc enim felicitas gentium innuitur, quae

per Spiritum sanctum, interiorem sacraeScripturae tanquam homines rationalespercipiunt medullam, cum Judaei carnalestantum exteriorem, ut irrationalia pecorasectentur paleam. Sermo namque divinus

frumentum est, in quo litterae superficies palea;sensus vero spiritualis, qui a nobis quaeriturmedulla est. Unde liquet quod Spiritus sanctusquasi pinguedo divinae substantiae sit, de quo

Page 1095: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1095/1271

in psalmo dicitur: Sicut adipe et pinguedinerepleatur anima mea (Psal. LXII), quia videlicetejus inspiratio Verbi Dei pinguedinem nostrisanimabus inserit. Cibavit, inquam, Ecclesiam degentibus ex adipe frumenti, ut dictum estSaturavit etiam eos melle fluente de petra, id estdoctrina et sapientia et solutione arcanorumquae processerunt de Domino Jesu,

“in quo sunt omnes thesauri sapientiae etscientiae absconditi (Col. II).”

Propter quod de eodem Spiritu in communione

dicitur: Spiritus sanctus docebit vosquaecunque dixero vobis (Joan. XIV)Offerenda Intonuit (Psal. XVII), non dubie adhoc ipsum congruit, quia per Spiritum sanctumapparuerunt fontes aquarum (ibid.), id est

intellectae sunt Scripturae prophetarum.

Page 1096: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1096/1271

CAPUT XXV. Quod Spiritus sanctus extracatholicam non datur Ecclesiam.

In officio tertiae feriae praedicatur nobis extracatholicam Ecclesiam non posse dari Spiritumsanctum solisque apostolicae fidei praesulibusesse datum, ut per impositionem manusipsorum hi qui confirmandi vel ordinandi

accedunt, accipiant ejusdem Spiritus sanctidonum. Sic enim habet, quae in hoc officioposita est lectio Actuum apostolorum: Cumaudissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quiarecepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos

Petrum et Joannem. Nondum enim inquemquam illorum venerat Spiritus sanctussed baptizati tantum erant in nomine DominiJesu. Tunc imponebant illis manus, etaccipiebant Spiritum sanctum (Act. VIII). Et ut

sciamus nonnisi per apostolicae fidei januamintrare debere in sanctam Ecclesiam, nec aliteraccipi Spiritus sancti gratiam, congrue lectionihuic conjungitur hoc Evangelium, in quo

Page 1097: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1097/1271

Dominus ait: Amen, amen dico vobis, qui nonintrat per ostium in ovile, sed ascendit aliundeille est fur et latro (Joan. X), etc. Passim perlibros Patrum sententiae reperiuntur, quibusconfirmatur talium sacramenta speciem quidempietatis habere, virtutem autem ejus abnegare(II Tim. III), quomodo palmes cum fueratabscissus de vite, palmes quidem est, sed jam

fructificare non potest (Joan. XV); et manuscum abscissa fuerit de corpore, manus quidemest, sed corporis vitam sensumque in se retinerenon potest. Quapropter cum baptizati a talibusad catholicam revertuntur Ecclesiam, non

quidem repetitur in illis lavacrum carnissiquidem baptizati sunt in nomine Patris, etFilii et Spiritus sancti: multae quippe haeresessic quoque baptizant; sed per impositionemmanuum accipiunt Spiritum sanctum, quem

foris, ut dictum est, accipere non poterant. Hocigitur, ut supradictum est, officio declamaturforis non dari Spiritum sanctum, sed intus perepiscopos, quorum est manus imponere ex

Page 1098: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1098/1271

successione apostolorum, quorum et illa voxest, in introitu, manus imponentium etdicentium. Accipite jucunditatem gloriae vestrae gratias agentes Deo, qui vos ad coelestiaregna vocavit. Quod de apostolicis sumptumepistolis, parce a littera detortum est. Nam proeo quod Dominus ait:

“Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX),”

isti verecunde utentes ejus vice dicunt: Accipite jucunditatem gloriae vestrae. Siquidem Paulusad Corinthios scribens, qui ab ejusmodi furibus

et latronibus, quos in supradicto EvangelioDominus percutit, multifarie subversi fuerantid est a pseudoapostolis,

“quia gloria vestra sumus,”

ait (II Cor. I). Et in alio loco:

“Gratias, inquit, agentes Deo (Ephes. V),”

Page 1099: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1099/1271

 etc. Catholicorum quippe atque orthodoxorumgloria est, quod per ostium intraverunt ovileovium, id est per fidem illorum, qui non suamut haeretici, sed Dei gloriam in Spiritu sanctoquaerant. Unde et in communione canimus:

“Spiritus qui a Patre procedit, ille me

clarificabit.”

Quod idem est ac si dixisset: Spiritum, qui aPatre procedit, quicunque dabunt vel accipientnon suam sed Dei gloriam vel glorificationem

quaerent. In offerenda quoque: Portas coeliaperuit Dominus (Psal. LXXVII), donum SanctiSpiritus praedicatur, quo Scripturae sacraeapostolis, et per apostolos nobis apertae sunt, utmanna Verbi Dei plueret nobis Dominus in

abundantia (ibid.), quorum auctoritate Ecclesiacatholica ab insurgentibus in se haereticisexaltatur, sicut in sequenti versu canimus.

Page 1100: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1100/1271

CAPUT XXVI. Quod jejunium aestatis ipsaPentecostes hebdomada celebrandum sit.

In officio quartae feriae praedicamus eam quaeper Spiritum sanctum data est Ecclesiaemultiplicem scientiam, consonantibus maximehis quae jejunio deputatae sunt evangelicis acpropheticis lectionibus. Illae namque lectiones

trium dierum jejunii magis consonantofficiorum partibus reliquis, non solum sensused interdum et littera, ut ille introitus: CharitasDei diffusa est in cordibus nostris (Rom. V), quide lectione Epistolae, quae jejunio deputatur

sumptus est. Unde satis ecclesiastice, et hocRomana censet auctoritas, ut semper in hacsacra Pentecostes hebdomada, sive tardius, sivetemperius termini occurrant, jejuniorumcelebretur solemnitas, quod ab antiquis quoque

praefinitum esse apostolicis non dubia testanturipsorum scripta. Non enim ab illis tradita estnova haec allegoria, secundum quam visum estquibusdam nostrorum a prima hebdomada

Page 1101: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1101/1271

Martii tres observare hebdomadarum[t][e][s][s][a][r][a][k][a][i][d][e][k][aac][d][a][sf], usque ad natale Domini, ad similitudinemtrium[t][e][s][s][a][r][a][k][a][i][d][e][k][aac][d][oh][n], quas Matthaeus in Christi generationecontexuit. Sed quia primum jejunium verissecundum aestatis est, et terminus

Quadragesimae nunquam ante veris initiumPentecostes vero nunquam ante aestatisoccurrit introitum; placuit jure venerandaematri Romanae Ecclesiae, in primaquadragesimae hebdomada, et in ipsa

Pentecostes solemnitate, jejuniorum eorumdemofficia praefigere, nec unquam propter velocitatem, aut tarditatem terminorum eademconfundere. Nec vero contristat, aut obscuratsed magis illustrat observantia jejuniorum

illam de adventu sancti Spiritus solemnitatem;quippe quia deliciae sancti Spiritus, deliciarumcarnalium fastidium important electorummentibus, et quia sponsus ablatus est

Page 1102: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1102/1271

 jejunandum est filiis ejus (Matth. IX), hocSpiritu sancto Paracleto, sic suam dispensantegratiam et consolationem, ut delectenturgemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII),

“gementes ut columbae (Nahum II),”

gemitumque pro cantu habentes. Igitur haec

officia secundum jejunium, quomodo suis inpartibus consonent, breviter est aperiendum.

Page 1103: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1103/1271

CAPUT XXVII. De officio quartae feriaeMultiplicem Ecclesiae scientiam per Spiritumsanctum esse datam.

Primo officium quartae feriae, multiplicem, utsupradictum est, praedicat Ecclesiae scientiamQui, juxta quod ait Daniel,

“pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia(Dan. XII):”

studio virorum illustrium, qui Spiritu sanctoilluminati sunt, de libris Mosi paucisque

prophetarum scriptis tanta crevit copialibrorum, ut non legentes, tanquam lassiconvivae, plura relinquentes, videamurabsistere. Hoc mystice sanctum nobis innuitEvangelium de quinque panibus et duobus

piscibus satiatis quinque millibus hominum, etduodecim cophini ex fragmentis impleti sunt(Joan. VI). Aucti sunt enim Domini benedictione, sancti Spiritus effusionem

Page 1104: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1104/1271

significante: quo dato, lex et prophetae interstudia tractantium, sicut illi panes inter oracomedentium multiplicati sunt. De quo Spirituin lectione prima dicit Sapientia quia

“Spiritus Domini replevit orbem terrarum (SapI),”

etc. Et Isaias in lectione secunda:

“Noli timere, serve meus Jacob, et Rectissimequem elegi. Effundam enim aquam supersitientem, et fluenta super aridam (Isa. XLIV).”

Et exponens quid dixerit: effundam, inquitspiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super generationem tuam(ibid.). His consone praecinit introitus: Deus

cum egredereris coram populo tuo, iter facienseis, habitans in illis (Psal. LXVII). Hic siquidemparticulatim de psalmo quinquagesimo septimodecimo sumptus est; qui psalmus totus de

Page 1105: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1105/1271

exaltatione Christi et Ecclesiae glorificationecompositus est. Nam per praedictam scientiamet caetera charismata Spiritus sancti egressusest Deus, id est notus factus est in conspectupopuli Christiani, prosperum iter faciens eis(ibid.), remotis videlicet pristinis errorumJaqueis. Et quia praedicti doctores sanctiquorum et illa vox esse potest in offerenda

Meditabar in mandatis tuis quae dilexi valde(Psal. CXVIII), qui meditando diligenter sacrasexposuerunt Scripturas, idipsum dicunt omneset non sunt in eis schismata (I Cor. I), bene incommunione recitatur eis illud Domini dictum

quod amplectuntur ipsi: Pacem meam do vobispacem relinquo vobis (Joan. XIV).

Page 1106: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1106/1271

CAPUT XXVIII. De officio sextae feriaeSynagogam per fidem esse resuscitandam.

Feria sexta pulchro et mirabili mysteriosignificatur in Evangelio nobis illud quodfuturum de Synagoga speramus, videlicet quodtandem per fidem Christi suscitanda sit, quaenunc per invidiam mortua est, ex quo Spiritus

sancti gratia venientem de gentibus Ecclesiamsuscepit. Mulier namque, quae fluxu sanguinistactu fimbriae vestimenti Salvatoris, sanata estEcclesiam de gentibus; archisynagogi filiaquam idem Dominus resuscitat, Synagogam

quae nunc, ut dictum est, per infidelitatemmortua est, significat. In quo illud mirabile valde est mysticumque, quod quandoque filianata est archisynagogi, tunc mulier ista coepitinfirmari, et quando haec sanata est, tunc illa

obiit. Sic enim scriptum est in Evangelio quiapuella erat annorum duodecim (Marc. V), etmulier fluxum sanguinis patiebatur annisduodecim (Matth. IX). Quid pulchrius, quid

Page 1107: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1107/1271

convenientius? Nam quando in Abraham, Isaacet Jacob Synagoga nata est, gentilitas sordibusidololatriae, tanquam fluxu sanguinis, coepitlanguere. Et quoniam trahente et suscipienteSpiritu sancto, testificatus est in Cornelio (ActX), haec sanata est, tunc Synagoga invidens, etindignam vitae aeternae se judicans, mortuaest. Sed iterum reviviscet, postquam plenitudo

gentium subintroierit (Rom. XI) quod praesentifactura praedicatur gratia Spiritus sancti. Huicin praeeunte prophetica lectione dicitur subnomine civitatis suae Sion:

“Exsultate, filii Sion, et laetamini in Dominoqui dedit vobis doctorem justitiae, descenderefaciat ad imbrem matutinum, et serotinum inprincipio (Joel II).”

Per imbrem matutinum et serotinum doctrinamsignificat Evangelicam, quae illis et primotempore tanquam matutinus imber, missa est etnovissimo tanquam serotinus, mittenda est.

Page 1108: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1108/1271

 “Et comedetis, inquit, vescentes, etsaturabimini, et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia (ibid.).”

Comedetis, inquam,

“non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam

aeternam (Joan. VI),”

de quo ad introitum in persona ejus, quaesuscitanda est, dicimus: Repleatur os meumlaude tua (Psal. LXX), etc. Quapropter nec illud

a mysterio vacat, quod cum puellam Dominussuscitasset, additum est: Et jussit illi darimanducare (Marc. V). Refecta enim interiusdicet id, quod in offerenda canimus: Benedicanima mea, Domino (Psal. CII), etc. Et tunc

magis universaliter impletum erit quod incommunione canimus: Spiritus ubi vult spirat(Joan. III), videlicet habens potestatem, cum vult, vadere ad gentes, et iterum venire ad

Page 1109: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1109/1271

Judaeos, ubique sua se voce prodens, quianemo potest dicere:

“Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I CorXII).”

Page 1110: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1110/1271

CAPUT XXIX. De officio Sabbati. Duos populosgentilem et judaicum pacem et concordiamhabituros.

Sabbati officio duorum concordia populorumpraesignatur, Judaei scilicet atque gentilis, quitandem uno eodemque Spiritu se illuminatosprofitentes, agnitum ambo sine controversia

sequentur Christum. Duo namque caeci, qui inEvangelio referuntur illuminati (Matth. XX)hos duos significant populos, quod ex praeeuntelectione Epistolae manifestum est. Quibus enimnisi Judaeorum pariter et gentium, duobus

contra se invicem rixantibus populis Paulus aitJustificati igitur ex fide pacem habemus adDeum, per Dominum Jesum Christum (Rom V). Quod superiora legentibus atqueintelligentibus clarum est, ubi longa et valida

disputatione causatur Judaeos et Graecosomnes sub peccato esse, nec istos excusabilesesse propter ignorantiam Dei, nec illos justificari potuisse ex operibus legis, et omnibus

Page 1111: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1111/1271

aeque necessariam esse Christi gratiam. Quibusomnibus sub peccato conclusis tandem infertJustificati igitur ex fide (ibid.), etc. Itaque duocaeci, illuminati, mystice duo sunt populiquorum et illa vox est in introitu, sumpto depraedicta lectione Epistolae: Charitas Deidiffusa est in cordibus nostris per inhabitantemSpiritum ejus in nobis. Adeo jejunium fieri

praesenti hebdomada, ratio vel auctoritas exigitut maxime officiis consonent lectiones, etEvangelia ad jejunium pertinentia. Sed etlectiones quinque si considerentur, Spiritussancti gratiam testantur, omnes quidem

significationibus rei competentibus, quaedamautem apertis vocibus, ut haec prima Joelisprophetae: Effundam de Spiritu meo superomnem carnem (Joel II), etc. Secunda quoquequa dicitur: Numerabitisque septem

hebdomadas plenas usque ad alteram diemexpletionis hebdomadae septimae (Levit. XXV)praesentem solemnitatem contingit, quamnumeratis a Paschae die septem hebdomadibus

Page 1112: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1112/1271

pro adventu Spiritus sancti celebramus, quaemagna, et apud antiquos in memoriam dataelegis festivitas hebdomadorum erat, et apud nosin memoriam datae gratiae, id est remissionispeccatorum jucundus jubilaeus est. Et quia postfactam duorum concordiam populorum in breviDominus venturus est, recte filiis absentiamsponsi deflentibus, et cum desiderio reditum

ejus exspectantibus, illa consolantis verba incommunione canimus: Non vos relinquamorphanos, veniam ad vos iterum, et gaudebit cor vestrum (Joan. XIV)

Page 1113: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1113/1271

CAPUT XXX Quod singula officia, quaepraedicta sunt, singulis sancti Spiritus donisconveniant

Nunc in quo singulis donorum Spiritus sanctisingula conveniant officia, breviterperstringendum est. Prima duo Sabbati etsequentis diei Pentecostes officia, spiritum

sapientiae et intellectus praedicant. Sapientiamnamque et intellectum apostolis dedit, ut, sicutSabbato cantavimus: Flumina de ventre ejusfluent aquae vivae (Joan. XVII), et intelligerentScripturas, sicut ipsa die Pentecostes legimus

Domino Promittente:

“Paracletus autem Spiritus sanctus, quemmittet Pater in nomine meo, ille vos docebitomnia quaecunque dixero vobis (Joan. XIV).”

Eosdem enim et sapientes, qui nossent quandodeberent proferre sermonem et intelligentes utScripturarum mysteria non ignorarent, qui

Page 1114: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1114/1271

hactenus idiotae fuerant et sine litteris, coelestemagisterium reddidit.

Secundae feriae officium ad spiritum consiliipertinet, quia de assumptione gentium Deumcollaudant, quorum salus dum in secreta Dei voluntate esset, ipsi apostoli illud ignorabantconsilium, donec Petro diceretur in excessu

mentis: Quod Deus sanctificavit, tu necommune dixeris (Act. X), quo loquentepostmodum, cecidit Spiritus sanctus superomnes qui audiebant verbum, quod ideo, utsupradictum est, commemorat officium.

Feriae tertiae officium apostolos et eorumsuccessores commendat in eo quod adversusfures et latrones, qui aliunde ascendunt in ovileovium (Joan. X), id est adversus

pseudoapostolos vel haeresiarchas, confortarispiritu fortitudinis audent, dum causa exposcitet dicunt:

Page 1115: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1115/1271

“Nam gloria vestra sumus (II Cor. I):”

et gloriantur non insipienter, sed veritatemdicentes: quapropter hoc officium ad spiritumfortitudinis pertinet.

Quartae feriae officium spiritum scientiaepraedicat, quod maxime ex Evangelio claret

quo benedictione Domini panes multiplicatireferuntur (Joan. VI), de cujus rei mysticosensu superius jam dictum est.

Sextae feriae officium respicit ad spiritum

pietatis. Opus enim pietatis est, quod Dominuspuellam resuscitat, jubetque dari admanducandum (Marc. V), imo quod per illudsignificatur, quia mortuam nunc Synagogam infine resuscitans per fidem, replebit os ejus

laude, ut piam eloquatur justi judicii Deiconfessionem (Psal. LXX).

Page 1116: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1116/1271

Sabbati officium ad spiritum timoris pertinetquia videlicet cum duo caeci supradicti, id estduo populi suum pariter agnoverintilluminatorem, prope erit dies judicii, quaecausa timoris et tremotis erit etiam electis (IPetr. IV).

Nec mirum hunc ordinem officiorum

descendendo a spiritu sapientiae ad spiritumtimoris deduci; Paschalis vero hebdomadaeofficia ascendendo a spiritu timoris ad spiritumsapientiae perduci, quia per haec descensus adnos Spiritus sancti, per illa vero noster ascensus

ad ipsum digestus est, quod plenius dictum estin eisdem paschalibus officiis.

Page 1117: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1117/1271

LIBER UNDECIMUS

CAPUT PRIMUM. Cur post solemnitatemsancti Spiritus, officium de sancta Trinitateponatur.

Celebrata solemnitate de adventu sanctiSpiritus, statim evestigio gloriam sanctae

Trinitatis, Dominicae subsequentis officio, rectadispositione concinimus, videlicet quia postadventum ejusdem Spiritus sancti, praedicaristatim, et credi, et in baptismo celebrari coepitfides et confessio nominis Patris et Filii et

Spiritus sancti. Nam antea praesente in carneDomino, nusquam nominis hujus distinctionemaperte traditam vel observatam legimus, nisicum post resurrectionem suam ait discipulissuis:

“Euntes docete omnes gentes, baptizantes eosin nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti(Matth. XXVIII).”

Page 1118: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1118/1271

 Sed tunc quidem haec regula tradita est, nuncautem primum actu exhibita, ubi ipsa diePentecostes primitus in tribus millibusEcclesiae baptisma celebratum est. Sicquecoepit innotescere terris fortitudinis nomenDomini, propugnantibus magni David regisChristi ducibus, ipso quidem corporaliter

absente, sed per divinitatis praesentiam totam belli summam regente ac disponentesummaque cura nitentibus fidissimis ejusducibus, dum capitur civitas adversa, ut nonsuo, sed ejus nomini ascribatur victoria

quemadmodum et David illi dictum legimus aduce suo, obsistente Rabath filiorum Amon:

“Congrega populum, et obside civitatem, quiacapienda est urbs, ne cum capta fuerit, nomini

meo ascribatur victoria (II Reg. XII).”

De quo et subditur quia tulit diadema regiseorum de capite ejus, et impositum est super

Page 1119: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1119/1271

caput David. Pro regis eorum, in Hebraeoscribitur Melchom. Unde Hieronymus :

“Rex eorum vocatur idolum eorum, quod hic vocatur Melchom.”

Cujus diadematis aurum conflasse et purgassedicitur David secundum legem, et fecisse inde

sibi diadema (I Paral. XX), quod hic positumsuper caput ejus dicitur (II Reg. XII). Sic utiquecultum idolorum tulit noster David, et desummis principibus illa colentibus, tanquamquam de diademate illorum se atque Ecclesiam

suam coronavit. Unde eidem Ecclesiae suaedicit in canticis:

“Coronaberis de capite Amana, de vertice Saniret Hermon, de cubilibus leonum, de montibus

pardorum (Cant. IV).”

Nam et tunc tulit idem David uxorem UriaeEthaei, ipsumque Uriam fecit occidi, ferentem

Page 1120: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1120/1271

in manu sua scriptam suae mortis sententiam(II Reg. XI), grave quidem committenspiaculum secundum rem gestam, sed grandepraesignans mysterium, per Christum regem vere manu fortem atque desiderabilem suotempore peragendum. Sic enim hic verus DavidDominus noster, cum in solario domus suaedeambularet, id est in paternae majestatis solio

 jam regnaret post meridiem, id est postpassionis suae pondus et aestum, jamquemisisset apostolos suos ad praedicandumcunctis gentibus (Rom. VII), quae hic perRabathcivitatem filiorum Amon figurantur

 vidit legem, quam dederat per Mosen, sanctamquidem et bonam, sed inutiliter carnali populocohaerentem, sicut infructuoso conjugioBersabeae, pulchra quidem valde, sed sterilis juncta erat Uriae Ethaeo. Tollensque, eam

scilicet legem sacram, et spiritui suo sensumejus copulans, virum ejus superbum, scilicetJudaicum populum, cujus superbia significaturper Uriae vocabulum (Urias enim interpretatur

Page 1121: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1121/1271

lux mea Dei, lucem quippe Dei ac scientiam illepopulus putabat suam esse propriam, tanquamDeus Judaeorum tantum sit Deus, non etiamgentium [Rom. III],) illum, inquam, carnalempopulum hoc modo interficit, ablato a cordeejus interiore sensu legis suae, litteram solam inmanu derelinquit, qua accusante reus teneatursicut ait ipse Dominus:

“Est qui accusante vos Moses, in quo vossperatis (Joan. V).”

Hoc bene per illud figuratur, quod conscriptam

a rege David mortis suae sententiam Urias ipseportare jubetur (II Reg. XI).

Igitur celebrata, ut supradictum estsolemnitate de adventu sancti Spiritus, quo

accepto, statim sanctae Trinitatis fidempraedicare coeperunt apostoli recte hujussequentis Dominicae, tam nocturno quam

Page 1122: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1122/1271

diurno officio, nomen et gloriam praedicamusejusdem sanctae et individuae Trinitatis.

De cujus substantiae unitate, personarumqueTrinitate, quia magni et catholici Patres, magnaet digna conscribentes, sua quasi ut vindemiantes, replevere torcularia, nos quasicolligendo racemos post vindemiatores, et ipsi

in benedictione Dei sperantes, novissimi proeadem fide verba catholicae pacis effaricupimus.

Page 1123: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1123/1271

CAPUT II. Quod nomen Patris et Filii etSpiritus sancti propria veri Dei descriptio sit.

Nomen Patris et Filii et Spiritus sancti perfectaet integra unius veri Dei diffinitio est, omniumquicunque dicuntur, vel aliquando dicti fuerintdii, sive in coelo, sive in terra, cunctamamputans turbam, quorum omnium alii falso

dicti sunt dii, quos vario errore delusa gentilitascoluit, alii non naturaliter dii, sed accidentalidono a vero Deo deificati, juxta illud:

“Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal

LXXXI).”

Nam caetera quidem quamvis propria summaeet unius divinitatis nomina, humanapraesumptio falsis diis affinxit, ut creatores

atque rectores orbis terrarum, immortales acsempiternos, coelestes atque omnipotentes eosnuncuparet, et similia, quae poeticis quoquefigmentis inserta daemones pascere consuevere

Page 1124: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1124/1271

 vocabula illis imponeret. At vero nomen hoc asaeculo non fuit auditum, nec homines de cordesuo comminisci potuerunt, videlicet quiasignificatum ejus oculus non vidit, et auris nonaudivit, et in cor hominis non ascendit (IsaiLXIV). Solent quippe prius res intelligi, et postad placitum nomina illis imponi, sicut aiuntmagni quoque philosophi gentilium, ea quae

sunt in voce, sunt earum quae sunt in animapassionum notae. Sed significatum supradictinominis Patris et Filii et Spiritus sancti, nulluseorum novit, qui deos sibi finxere, quos volucrunt. Rebus ergo quas deos appellaverunt

nomen hoc adinvenire, vel imponerenequiverunt. Solus ipse Deus nomen sibi hocimposuit, ubi dixit:

“Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos

in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti(Matth. XXVIII).”

Page 1125: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1125/1271

Cujus significatum et si prophetae utcunquenoverunt, tamen ipsum nomen edicere nondebuerunt, videlicet quia mundus adhuc infansipsum nominis capere non posset significatumPerfecta igitur, ut praedictum est, integra veriDei diffinitio est nomen hoc Dei vivimanifestam faciens discretionem, quopertineant hi, qui scriptum illud habent in

frontibus suis, de quibus clamatum est in Apocalypsi ab angelo aseendente ab ortu soliset habente signum Dei vivi:

“Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus

quoad usque signemus servos Dei nostri infrontibus eorum (Apoc. VII).”

Tunc enim Angelus ille magni concilii (Isa. IX)clamavit quatuor angelis, id est quatuor

principalibus regnis, id quod supradictum estquando clamore praedicationis evincentefactum est, ut reges quoque et imperatores adfidem conversi, non obstarent docentibus et

Page 1126: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1126/1271

 baptizantibus in nomine Patris et Filii etSpiritus sancti.

Page 1127: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1127/1271

CAPUT III. De significatu ejusdem nominisPatris et Filii et Spiritus sancti.

 Ad significatum vero sive mysterium hujus tantinominis intelligendum, mundandus est, quosolo Deus videri potest, cordis oculus: sicut cumsolem istum aspicere volumus, oculumcorporeum a pulvere, si forte incidit, mundare

necesse habemus. Nam nomen quidem Patris etFilii et Spiritus sancti, carnales quoque qui suntin Ecclesia, multae quoque haereses, non solumcarnis pulvere caecutientes, sed et impietatistenebris palpantes, nomen hoc memoriter

tenent et confitentur quia videlicet evangelicaauctoritas, quae voce Domini tradita estutcunque tenetur. At vero significatum nominisab his tantum qui cordis oculos emundaverunt videtur nunc per speculum in aenigmate, tunc

autem facie ad faciem vibebitur, cum veneritquod perfectum est (I Cor. XIII). Qui ergoejusmodi sunt, intelligunt per haec pia naturae vocabula Patris et Filii et Spiritus sancti, veram

Page 1128: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1128/1271

et unicam summae Divinitatis gloriam, videlicetquia nunc, et antequam quidquam faceret, unusidemque, et solus erat Deus, sed non desertusneque solitarius: solus, inquam, sed insubstantia, solus et unus sed non in persona.

Page 1129: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1129/1271

CAPUT IV. Quod his relativis nominibus magisquam substantialibus natura Dei significetur.

Ipsum divinae naturae arcanum his relativismagis quam quibuslibet substantialibusexprimitur nominibus. Substantialia namquedicimus nomina, quae tribus aeque personissunt communia, qualia sunt, Deus omnipotens

increatus, immensus, aeternus, et his similiaHaec autem relativa sunt, quia videlicet Pateralicujus pater est, et Filius alicujus filius est: etSpiritus sanctus alicujus spiritus est. Sciendum vero quia relatio non aeque in omnibus

convertitur. Nam Pater quidem ad Filiumrefertur et convertitur, quia Pater Filii pater estet Filius Patris filius est. Spiritus autem sanctusPatris quidem et Filii spiritus est, sed nonconvertitur. Non enim Pater sancti Spiritus

pater est, neque Filius sancti Spiritus filius estSed idem Spiritus sanctus dicitur, et est donumquo nomine relatio recte reciprocari potestDonum quippe datoris donum est, et dator

Page 1130: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1130/1271

doni, dator est. His inquam, relativis nominibusmagis quam substantialibus commendaturnobis, quid amemus, laudemus, glorificemusQuid enim creaturae benevolentia Creatori suomagis cupiat quam illud, unde potissimum ipsegloriatur dicens:

“Nunquid ego qui alios parere facio, ipse non

pariam? si ego qui aliis generationem tribuosterilis ero? (Isa. LXVI.)”

Quod licet de adoptivis dictum videatur filiisprincipium laudis ab illius habet genitura Filii

qui solus naturalis est, cujus participatione aliifiunt adoptivi filii, quia solum illum Pater, quihaec loquitur, genuit (Psal. II), alios autemcreavit, nec de sua substantia genuit, sed pergratiam suam regeneravit (Tit. III).

Page 1131: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1131/1271

CAPUT V. Cur tres personas confitentes, trestamen deos dicere prohibemur.

Idcirco autem tres personas confitentes, tresdeos nihilominus dicere prohibemur, quia necipsa, quae praedicta est, relatio Deo peraccidens evenit, nec aliud quodlibet accidensdivinae substantiae se interserit. Non enim in

his tribus personis ulla est diversitas, autquantitatis, aut qualitatis, aut temporis, aut lociaut faciendi, aut patiendi, aut situs, authabendi. Quantitatis, eo quod substantialitertam Pater quam Filius, et Spiritus sanctus

aeque sit immensus; qualitatis, eo quod itemsubstantialiter aeque sit sanctus, justus et bonus; temporis, eo quod aeque sine initio sitloci, quod aeque incircumscriptus et in omniloco sit; faciendi, eo quod operatio Trinitatis

aeque impermutabilis sit; patiendi, eo quodaeque nulli suhjacet passioni; situs, eo quodaeque nulla teneatur positione locali jacendiaut sedendi. Ejus vero generis, quod dicitur

Page 1132: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1132/1271

habere, eo quod nunquam de Deo nisi figuratepraedicetur calceatus, armatus, coronatus, ethis similia. Unde ergo numerus deorum inTrinitate potest astrui, ubi deest accidentiummultitudo, quae sola in his quae sub eademspecie sunt, individuis numerum facit? Nam verbi gratia, cum sit homo specialis unus, etomnes homines specie sint unus, ut ipsi quoque

gentiles perhibent philosophi, scrutarequaecunque in individuis numerum faciunt, etnihil omnino invenies praeter solammultitudinem accidentium. Sed haec, ut dictumest, a divinitate penitus aliena sunt. Quapropter

nec est cur vel unde dicatur pluralitas deorum.

Page 1133: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1133/1271

CAPUT VI. Quod divina substantia propter suisimplicitatem nullis accidentibus subjacet.

Causa manifesta est cur substantia creatrixaccidentia non suscipiat, si primo attendas cureisdem creata substantia subjaceat. Videlicetaccidentibus idcirco subjacet, quia quaecunqueilla sit, ex materia simul et ex forma consistit

 verbi gratia, velut artifex cum fabrili artestatuam figurat, materia ejus est aeris species;forma vero, quaevis inducta per artem effigiesscilicet imago imperatoris, aut si malueritsimulacrum Jovis. Ita quod statuam

nominamus, non est id quod est, quia nonunum aut simplum aliquid est. Sic nec ipsumaes antequam in illo aliquid figuretur, simplumquid est, utpote cujus materia terra est, multumipsa differens, quae videtur aeris specie. Ipsam

quoque si consideres terram, non est id quodest, utpote quae a forma nomen hoc habetDicitur enim terra, eo quod sit gravis et siccaSuum autem esse sumit ex hyle, quam dicunt

Page 1134: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1134/1271

materiam creatam informem. Similiter homonon est simpliciter hoc vel hoc, videlicet quiaconstat ex partibus quae sunt anima et corpusquas solubili vinculo nexas, procul dubio morsdissociat. Sic et caetera quaecunque sunt, exmateria simul et forma, ut dictum estconsistunt, ideoque accidentium multitudinisubjacent, et mutabilia sunt. At vero Dei

substantia simplex est, non formata, sedsolummodo forma; forma, inquam, carensmateria. Unde nescio quod sancti Spiritusorganum cecinit praemissum:

“Confirmatum est cor virginis, in quo divinamysteria angelo narrante concepit;”

statim subjiciens:

“Te forma prae filiis hominum castis suscepit visceribus.”

Page 1135: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1135/1271

Hoc vere catholicus Ecclesiae praecentorpraedixit. Formam enim, id est Deum beata Virgo castis visceribus suscepit, et hominemeadem forma speciosum prae filiis hominumnobis protulit. Hoc unum est quod formatumnon est. Unde ergo accidentibus subjaceat?Nam quod caetera sunt mutabilia, de sua, utdictum est, trahunt materia. Hoc unum sine

materia est, et ideo vere est, nulloque nixumest, quod est prae cunctis solidum, super omniapulchrum. Non potest quidquam inesse praeterid quod ipsum est, nec enim potest accidentibusesse subjectum. Cumque sit substantia, non est

susceptibile contrarium, licet hoc non capiatsapientia mundi quam hic idem Deus stultamfecit (I Cor. I).

Page 1136: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1136/1271

CAPUT VII. Quod relatio nominum Patris etFilii et Spiritus sancti nullatenus in Deoaccidens sit, licet relatio unum de accidentibussit.

Igitur tres personas, ut supra dictum estconfidentes, tamen tres dicere deos jureprohibemur, et quaecunque substantiae nomina

sunt, numero plurali praedicare non debemusSolummodo personas triplicamus, quoniam adhoc manifesta relatione, id est relativisnominibus Patris et Filii et Spiritus sancti, ritecompellimur. Sed haec ipsa relatio, licet in

multitudine accidentium secundum hominemrecte computetur, sciendum tamen quia Deonullatenus accidisse concedimus. Non enim extempore accidit Deo ut Pater esset, aut Filiumgeneraret, quemadmodum homini, qui longe

ante in sua substantia perfectus est quam patersit, aut filium generet. Transeunda est tota haecnostrae mutabilitatis nebula, et purgato cordisoculo, sicut initio jam dictum est, videndum est

Page 1137: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1137/1271

saltem per speculum in aenigmate, quia longealiter de Deo natus est Deus, quam de hominehomo per carnis fluxum temporaliter etlocaliter nascitur. Ad quod non nihil adjuvat, sinunc interim Patrem et Filium et Spiritumsanctum, aliis et substantialibus vocabulisexprimamus.

Dicimus itaque sanctam Trinitatem esse vitamsapientiam atque amorem. Nam Deum Patrem vitam dicimus, immortaliter in se viventemFilium Dei Patris sapientiam ejus dicimusineffabiliter de corde ejus genitam

consubstantialem et coaeternam; Spiritumsanctum dicimus amorem Patris et Filiinihilominus consubstantialem et coaeternumHaec autem substantiae nomina sunt. Paternamque substantialiter vita est, non vivificatum

aliquid, ut homo sive animal quod vivificatumcorpus est: non ut anima, quae, cum sit vivensnon est ipsa vita, unde multis perturbationibusest obnoxia, et vitae superioris indigna, sed ipsa

Page 1138: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1138/1271

 vitae substantia, substantia subtilis, lucidamobilis, acuta, nullius, ut supra dictum estaccidentibus subjecta, nullius indigens, omni vitae rationali capabilis, nullius ipsa capaxNam id quod alterius capax est, crassius utiquedensius atque corpulentius est eo, cujus capaxest, ut vasculum idcirco aquae capax est, quiamateria ejus terra est, quae profecto densior

atque corpulentior aquae elemento est. Sedhaec vita, de qua loquimur, adeo cunctissubtilior atque purior est, ut rebus omnibus exmateria formaque conflatis, sicut jam superiusdictum est, forma ipsa sive materia fit, atque

ideo simplex, et id quod est, absque omnimutabilitate permanens, forma bona, lumennon illuminatum, sed tamen illuminans; lumeninquam, verum, fonsque et origo sempiterniluminis. Nullius ergo haec vita capax est, sed

tamen capabilis, cujus ad comparationemcaetera densa atque corpulenta spirituum vascula sunt, sed ab hac vita in se vivente Deo

Page 1139: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1139/1271

capaci rationabilitate formata, ejus capaciasunt, unde et beate sancteque vivunt.

Filius vero item substantialiter sapientia est, idest non tantummodo sapiens, quod dici potestet de aliquo qui accidentali dono sapientiaeparticipat, sed ipsa sapientiae substantia. Necidcirco dialecticorum vocibus utimur, quod

eorum vanitati sanctam Trinitatemsubjiciendam nullatenus arbitremur, sed utsignificanda notis significantioribus melius etcompendiosius exprimamus. Nam illisconcedimus quidem, in duo scilicet, in

substantiam et accidens, omnia dividentibussed id quod est ultra omnia, extra omnia, etpraeter omnia, videlicet hanc sapientiam, imototam beatam Trinitatem, eorumdescriptionibus nequaquam submittimus

Etenim substantia haec nullatenuscontrariorum susceptibilis est, licet Deus, morenostrae locutionis, nunc irasci, nunc verocomplacari dicatur. Et haec Dei sapientia

Page 1140: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1140/1271

accidens quidem est homini, quoniam potestadesse vel abesse praeter subjecticorruptionem, id est praeter humanaesubstantiae diminutionem vel absumptionemSed in seipsa vere substantia est mobilibusomnibus mobilior, ubique attingens, omniaoperans, cuncta disponens, speciosa, suavislucida, generosa, locuples, omnium artifex (Sap

 VII, VIII). Hanc sapientiam Dei esse Filiumnaturaliter ex illo genitum didicimus, credimuset confitemur; naturaliter, inquam, nonimaginarie vel per similitudinem, quomodofilios beati hominis interdum accipimus opera

ejus, sed quam naturaliter gignit homohominem, tam naturaliter genitum accipimusex Deo Deum, ex lumine lumen; genituminquam, non factum, natum non adoptatumcoaequalem, coaeternum, consubstantialem

Idcirco non consequitur, ut cum homini daturhaec eadem sapientia, filius cordis ejus dicaturnisi figurate, quomodo Dominus:

Page 1141: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1141/1271

“Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, quiin coelis est, ipse meus frater et soror et materest (Matth. XII).”

Non, inquam, haec sapientia filius ejus est, cuidatur, sed ejus de quo vere nata est, a quodatur, quoniam et radius, quo nostri oculiirradiantur, non noster, sed solis est radius

Illius est filius haec sapientia, qui illam nonaliunde accepit, cujus de corde nata est, utsplendor ex sole, ut rivus ex fonte, ut vapor exigne.

Spiritus sanctus nihilominus substantialiteramor est, id est non tantum modo amans, quoddici potest et de aliquo, qui accidentali donoejusdem Spiritus participans, secundumquantitatem participationis amare incipit, sed

ipsa divini amoris substantia est. Nec ideocaliginem noster sensus ullam patiatur, quominus hunc amorem substantiam veram atqueperfectam arbitremur, quoniam humanae

Page 1142: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1142/1271

substantiae divinus hic amor adesse, vel abessepotest, praeter aliquam ejusdem substantiaenostrae absumptionem, quoniam hic amorhomini quidem accidens, id est accidentaledonum est. Sed in seipso vera substantia est vivida natura est, verus Deus. Qui idcircoproprie Spiritus sanctus dicitur, cum et Paterspiritus, et Filius spiritus sit, et Pater sanctus, et

Filius sanctus sit. Quia sicut spiritus aereus verbi gratia, meridianus auster (hic enimSpiritum sanctum significabat, quia calidus est)sicut, inquam, meridianus auster, a plaga sua inoppositum septentrionem transcurrit, et

opportunos arentibus terris imbres advebit, siciste Spiritus sanctus, operatione sua quae ipsiuspropria est, a Creatore procedens, in creaturamrationalem, supradictam ejus sapientiam inopinaturae, prout vult, Deus ipse ac Dominus

infundit. Unde et Spiritus sapientiae dicituretiam extra dispositionem, vel ordinem, quoseptem ejus gratiae numerantur,

Page 1143: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1143/1271

“Spiritus, inquam, sapientiae, sanctus unicusmultiplex, subtilis, disertus, mobilisincoinquinatus, certus, suavis, amans bonumacutus, humanus, benignus, stabilis, securusomnem habens virtutem, omnia prospiciens(Sap. VII).”

His igitur substantialibus nominibus, ut

supradictum est, quae sunt vita, sapientia, amor vel charitas; his, inquam, ad intellectum juvamur, ut relationem quae in nominibusPatris et Filii et Spiritus sancti consistitnullatenus ex tempore coepisse vel suspicemur

Nam cum Pater, ut dictum est, vita sit, et Filiussapientia, quisquis ex tempore coepissecontendit nomen Patris, aut generationem Filiiconsequitur, ut Deum aliquando sine sapientia;Deum, inquam, insipientem (quod dictu quoque

nefas est) fuisse concedat. Sed hoc abhorretfides, anathematizat pietas, omnis detestaturcreatura. Itaque non ex tempore, sed anteomnia saecula Deus Pater est, quia Filius, id est

Page 1144: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1144/1271

sapientia ejus sine initio cum illo est. Unde ipsaeadem Sapientia dicit:

“Antequam Deus quidquam faceret aderamcum eo cuncta componens, ludens cum eo omnitempore, ludens in orbe terrarum. Et deliciaemeae esse cum filiis hominum (Prov. VIII).”

Cui par vel idem est illud:

“In principio erat Verbum et Verbum erat apudDeum, et Deus erat Verbum (Joan. I),”

etc. Rursus cum Spiritus sanctus amor sitquisquis Patrem et Filium prius fuissecontendit, quam Spiritum sanctum, consequiturfuisse quando neque Filius Patrem, neque Pateramabat Filium. Quod vel suspicari

dementissimum est, atque impium. Nobis verosupervacaneum est testimoniis astruere quodPater diligat Filium, imo quod, sicut ipse aitdilexerit eum ante mundi constitutionem (Joan

Page 1145: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1145/1271

XVII), quia satis probabile, imo necessariumest, quod talis Pater talem semper dilexeritFilium.

Page 1146: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1146/1271

CAPUT VIII. Quod ait Sapientia: “Ludens eramcoram eo (scilicet Deo) in principio,” idem essequod de Verbo dictum est: “Quod factum est, inipso vita erat.”

 Attamen ne capitulum praelibatum sub obscuroreliquisse videamur, quem alium arbitraripossumus ludum, in eo quod ait Sapientia:

“Ludens eram coram eo omni tempore, ludensin orbe terrarum (Prov. VIII),”

nisi hujus, de qua loquimur, dilectionis

gaudium? Ludus enim erat amabilis Deo Patri videre in sapientia sua quae facturus eratprimo beatam coeli curiam, pulchramquerempublicam decus erat denis angelorumordinibus distinguendam: deinde visibile

mundi hujus architecturam, sphaericam coelicameram, solemque et lunam, lucida sideraaquas superiores, aquas inferiores, omnesabyssos, nives atque grandines, montes et

Page 1147: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1147/1271

colles, cunctamque terrae aream, mare et omniaquae in eis sunt, quidquid sursum volatquidquid deorsum repit aut ambulat, bestias etuniversa pecora, reges terrae et omnes populosNam de his omnibus ait evangelista:

“Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I).”

Quid vero est, quod addidit:

“Et deliciae meae esse cum filiis hominum?”

(Prov. VIII.) Quid, inquam, nisi quod jam tunc

in eadem Sapientia provisum et hoc erat, ut inhumana requiesceret natura, et caput hominumeffecta, sanctorum et sapientium sibimetconsociaret in suis deliciis agmina? Haecinquam, videre antequam fierent, ludus erat

Deo et sapientiae ejus, ludus festivus, ludus jucundus, ludus deliciosus. At vero dehujusmodi gaudere, haec omnia spectare cumhilaritate, in cordis amplitudine, amor est

Page 1148: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1148/1271

sapientiae, amor studiosus, amor sanctus: quemsupra sanctum esse Spiritum diximus. Igiturquod Sapientia, quae Filius est, de sua dicitantiquitate aeterna, simul et de hoc amore, quiSpiritus sanctus est, necessario conceditur videlicet quia Dominus possedit eum initio viarum suarum, antequam quidquam faceret aprincipio, ab aeterno, ex antiquis, antequam

terra fieret (ibid.), etc.

Page 1149: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1149/1271

CAPUT IX. Quod fides catholica neque, ut Arius, substantiam separet, neque, ut SabelliusTrinitatis personas confundat.

Ita neque, ut Arius, substantiam separamusneque ut Sabellius, personas in Trinitateconfundimus, utriusque erroris voraginemdeclinantes cum exsecratione, et via regia

currentes, vela pandimus insignia confessioniscatholicae. Alter enim eorum, Filium Patreminorem, et creaturam atque convertibilemesse contendens, impie atque sceleratissimeCreatori hoc auferre molitus est, quod ille

creaturis a se factis omnibus quae vivunttantum, quaeque vivunt simul et sentiunt benigne largiri dignatus est. Sic enim singuladistinxit, ut in specie sua generarent, et nondegenerarent:

“Germinet, inquiens, terra herbam virentem, etfacientem semen juxta genus suum, lignumque

Page 1150: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1150/1271

faciens fructum, et habens unumquodquesemen secundum speciem suam (Gen. I).”

Item:

“Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxeruntaquae in species suas et omne volatile

secundum genus suum (ibid.).”

 Ac deinceps:

“Producat terra animam viventem in genere suo

(ibid.),”

etc. Tandem et hominem sic plasmavit, utgeneraret, sicut scriptum est, ad imaginem etsimilitudinem suam (ibid.). Sic fatuus ille, ut

non videat quantam Creatori irrogetcontumeliam, quantamque naturae ejuscriminetur sterilitatem atque inopiam, utcreaturis ab eo factis, in genere suo semen

Page 1151: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1151/1271

afferentibus, nullum ipse Creator generis suisemen habeat, eodem utique bono, quod aliiscontulit, ipse careat, sterilis, desertus atquesolitarius? Nonne ergo merito contra hujusmodiderogatores queritur ipse in propheta, dicens:

“Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse nonpariam? et qui aliis generationem tribuo, ipse

sterilis ero?”

(Isa. LXVI.) Unde enim exemplar accepit, utfecunditatem suis daret creaturis, si in seipsosterilitate aridus existit, si creans tam multa

nihil de seipso generare valuit? Ut quidtantopere tota nocte vitae praesentisadolescentularum ostia circuit, sibique poscitaperiri, si non insito sibi naturaliter caletamore, si non genuino viret semine? Instat

enim et intrinsecus, et suae naturaecommunionem eum, quem Spriritum sanctumdicimus, vehementem spirat amorem, suumque Verbum, jam Filium, jamque a principio et ab

Page 1152: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1152/1271

Page 1153: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1153/1271

substantia traductus sit, et hanc passibilitatiscalumniam, quasi consequenter adversum nosredarguit. Itemque de Filio subjicit:

“Si natus est, erat profecto quando non erat.”

Et quasi necessario de temporalitateconcludens, coaeternitatem patris filio

quantum in se est, auferre contendit. Sed decoaeternitate vel consubstantialitate jamsuperius dictum est. De argumento verodefluxionis vel diminutionis paternaesubstantiae, quam in generatione filii contendit

consequenter intelligi oportere dicendum estmale illos nimiumque carnali sensu sibimetillusisse. Non enim a carne, quae in propagandopassibiliter defluit, argumentum duceredebuerant in ratione divinae generationis

Rebus quippe dissimilibus eadem nonconveniunt. Quid autem tam dissimile quamcarni spiritus, et non quilibet spiritus, sedomnium spirituum creator spiritus? Deus enim

Page 1154: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1154/1271

spiritus est, et eum qui adorat, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV). Nobis ergoFilium Dei naturaliter ex Patre natumconfitentibus objicere non debuerant, quodconfessionem nostram divinae substantiaepassibilitas, quae in generatione carnis nonabest, id est fluxus vel diminutio consequereturNam est quidem aliqua similitudo a carne

sumpta ad Deum qui spiritus est, sacrisqueinserta Scripturis, ut in canticis mysticisqueprophetarum libris, sub nominibus sponsi etsponsae, aut viri et uxoris, sed omnino figuratehoc, id est ut in eo quod littera sonat, longe

aliud intelligas, scilicet in viro Deum, in semineDei Filium, id est ejus verbum, in amoreSpiritum sanctum, in uxore creaturamrationalem, id est humanam animam, velangelicam substantiam. Sed est verior illa

similitudo, quae ab interiore homine sumptasuis hostem telis reverberat. Nam si ab hominesimilitudo in Deum conquiritur, inde sumaturubi ejus, scilicet Dei imago splendere probatur

Page 1155: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1155/1271

Non autem corpus hominis formatum est adimaginem Dei, quod arbitrati sunt hi quidicuntur Humaniformii, pro eo quod Deumhumanam formam suspicantes, immanesimulacrum in templo cordis sui collocaveruntNam cum scriptum est:

“Coelum mihi sedes est, et terra scabellum

pedum meorum (Isa. LXVI),”

consequebatur opinionem eorum, ut Deus incoelo tam vastus sederet, ut terram pedibustangeret. Ab interiore ergo homine econtrario

argumentari licet, quod generatio Filii Deinullam paternae substantiae diminutionemfluxumve nos compellat recipere.

Page 1156: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1156/1271

CAPUT X. Qua similitudine valeat intelligiFilium absque fluxu vel diminutione paternaesubstantiae potuisse nasci.

Consilium itaque vel artem in hominis animasitam operae pretium est advertere, qualiter abanima absque diminutione ejus in auditoremquempiam vel in actum transeat. Si cunctis qui

adesse vel audire possunt, tuum consiliumproferas, tuamve scientiam doctor sedulus inmultorum aures dicendo, docendo transfundaset quos vacuos acceperas, discentium animosimpleas, num idcirco sensus tuus defluxit

imminu tus est, et sui aliquid detrimentumpassus est? Itemque si artifex es, et egregiumaliquod opus meditaris, modumque structuraeprius in mente praepingis, et postmodum in remirandum atque laudandum in actu componis

nunquid ingenii tui vena protinus aruit, necidem retinet quod edidit? Quanto ergo magissapientia Dei, quae est Deus, Dei Filius estomnium artifex, omnia prospiciens, quae

Page 1157: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1157/1271

attingit a fine usque ad finem (Sap. VIII), nonsic nata est ut efflueret, non sic genita est utpaternam substantiam diminueret? Nec tuncquando primum ad componendam mundifabricam emicuit, et omnia visibilia velinvisibilia condidit, nec tunc, quando in utero Virginis carnem assumens, humanae naturaetota inscripta est, nihil minus in corde suo Pater

habuit, nec ideo verbum in ejus natura deletumaut detritum est, quia totum illud in nostraenaturae pellem transcripsit. Hic ergo, Ariusscilicet, et quicunque Trinitatemconsubstantialem non confitentur, anathema

sint, inquit sancta synodus Nicaena. His autemqui consubstantialem Trinitatem praedicantregna coelorum sint praeparata.

Page 1158: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1158/1271

CAPUT XI. Quod haeresis Sabelliana personasconfundens, consequenter dicta sitPatripassiana.

 Alter vero, videlicet Sabellius, diverso quidemsed non minus detestabili errore personasTrinitatis confundens, unam esse personamasserit, id est ipsum sibi esse Filium, qui Pater

est, ipsumque Spiritum, ita caecus mente uthaec tam praeclara, tam aperta testimonia nonattendat Domini dicentis:

“Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et

Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII).”

Itemque eo baptizato in Jordane, vocem decoelo dicentem:

“Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi benecomplacui (Matth. III),”

Page 1159: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1159/1271

sanctumque Spiritum in columbae specie supereum descendentem. Hanc haeresimconsequenter Patripassianam dicimus. Nam siidem ipse Filius, qui Pater est, cum Filiusincarnatus et passus sit, procul dubio Pater ipseincarnatus et passus est. Unde recte, ut dictumest, Patripassianam hanc haeresim nominamusSed nos hunc errorem exsecrantes, Verbum

quod erat in principio apud Deum; Verbuminquam, Deum, non ipsum, apud quem erat hoc Verbum, credimus et confitemur carnemfactum, videlicet alium eum qui genuit, aliumconfitentes eum esse qui genitus est; alium

inquam, in persona, non aliud in substantiaUnde ait ipse Filius:

“Ego et Pater unum sumus (Joan. X).”

Unum utique secundum substantiam sumussecundum pluralitatem personarum eumdixisse non dubitamus.

Page 1160: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1160/1271

CAPUT XII. Quod in creatura rationali beneconstituta, sancta Trinitas per suorumdistinctionem operum agnosci valeat.

In creatura quoque rationali bene et perfectodecore constituta, tanquam in speculo perlucidoapparet quodammodo, quia non in una solasicut praedictus Sabellius errat, sed in tribus

personis adoranda subsistit divinitas. Ecceenim, sicut superius dictum est, Patrem etFilium et Spiritum sanctum, quae relativanomina sunt, aliis et substantialibus nominibusdici, vel esse, vitam, sapientiam atque amorem;

sic in homine, vel angelo sancto haec triacomputamus, spiritum vel animamrationalitatem atque dilectionem. Haec triasunt. Manifestumque est spiritum vel animamnon ipsam esse, quae est rationalitas, alioqui

nulla esset ratione carens anima. Sed est brutapecoris anima, quae sicut ratione caret, sic etaeternitate; et sicut solis fungitur carnissensibus, sic et cum carne moritur. Item

Page 1161: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1161/1271

rationalitas non est ipsa quae dilectio, alioquinnullum rationale esset absque dilectione. Sedest omnis homo, vel omnis angelus rationalisquidem, non autem omnis homo, vel omnisangelus habet in se Dei dilectionem. Undearguitur per Ezechielem diabolus, qui illam insemetipso sprevit primus:

“Aurum, inquit, opus decoris tui, et foraminatua in die qua conditus es, praeparata sunt(Ezech. XXVIII).”

Et post pauca:

“Repleta sunt, ait, interiora tua iniquitate(ibid.)”

Rationalitatem cum qua conditus est, foramina

ejus appellat, quia sicut lapis pretiosus auroligatur, ita Spiritu sancto, qui utique dilectioest, ligari et in unitate coelestis ordinis cumposset astringi, recusavit. Sic et homo tumidus

Page 1162: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1162/1271

quicunque superbiam ejus imitatur. Non ergout jam dictum est, dilectio ipsa quaerationalitas, nec rationalitas ipsa quae anima vel spiritus est, sed tria simul unum opusperfectum, et Creatori simile ostendunt. In hocigitur tanquam in speculo, ut supradictum estcontemplare creatorem Deum, non uniustantum, sed trium personarum esse. Quarum

quamlibet quis deneget, Deum non habet, sicutrationali creaturae quodlibet ex supradictistribus detrahas, nullius dignitatis opus remanet Amissa namque dilectione, qui angelus luciscreatus fuerat, diabolus princeps tenebrarum

factus. Et homo similiter absque dilectionemalus, et ejusdem diaboli filius est. Quod sirationalitas desit, brutum est omne quod vivit etsentit. Si anima vel spiritus non sit, multo magisnec rationalitas nec dilectio in ulla creatura est;

si, inquam, quamlibet trium personarumdeneges, Deum non habes, quia, si Spiritumsanctum abneges, Patrem et Filium confitenscum idem Spiritus amor sit, Deum sine amore

Page 1163: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1163/1271

id est hostem et inimicum tibi constituisti. SiFilium deneges, cum Filius Dei sapientia sitDeum tibi brutum et insipientem phantasticoerrore confinxisti. Nam de Filio male sentientesNicaeni fides concilii gentilium similes esseconvincit. Itaque jure catholica fides, utsupradictum est, sicut in Ario substantiaeseparationem, sic in Sabellio personarum

anathematizat confusionem vel peremptionem.

Page 1164: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1164/1271

CAPUT XIII. Quomodo numerus triumpersonarum nihil inde auctus sit, quod homofactus est Filius Dei, nec idcirco quaternitas, seddicatur et sit nihilominus Trinitas.

Quamvis autem Filius incarnatus sit, idemqueDeus et homo sit, non crescit ex eo personarumpluralitas, ut quae ante Incarnationem ejus erat

Trinitas, post dicatur aut sit quaternitas. Nonenim duos Ecclesia catholica recipit filios, imoanathematizat Nestorium et omnes, qui unumante saecula, alium profitentur post carnisassumptionem. Nam duo quidem, id est duas

substantias; duo, inquam, neutro genere, nonmasculino; duos, id est duas in Christopraedicamus personas. Et sicut homo sedens inequo, non duo sunt, sed unus eques, sic Deus inhomine non duo Christi, sed unus est Christus

Quomodo enim de diversarum specierumindividuis duos aut tres praedicabis, cum unumsubstantiae nomen subjicere non possis? Verbigratia: Hic homo, atque hic equus diversarum

Page 1165: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1165/1271

specierum, id est hominis et equi individuasunt. Si ergo de hoc equo et de hoc homineloquens, duos dixeris, inconveniente hoc mobilepraedicabis, cum substantiale fixum non sitquod subjicere possis, quia neque hominesneque equos de uno homine et uno equo dicereratio permittit. Non minus inconvenienter deChristo praedicabis duos. Nam quomodo

constat hic eques ex hoc homine et ex hoc equosicut et Christus constat ex hoc individuo Deiquod est verbum Patris, et ex hoc individuohominis, quod ex virgine Maria nascendoinitium sumpsit. Dubium autem non est quod

Deus et homo diversae sint species, omninosubstantialibus differentiis longe ad invicemdistantes, ab usque generalissimi generis, quodest substantia, divisione prima. Nam subcorporeo longe infra continetur homo, Deus

autem verus sub incorporeo. Si ergo de Christoloquens dixeris duos, inconvenienterpraedicabis, quia non est fixum substantialequod congrue subjicere possis. Nec si Christos

Page 1166: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1166/1271

subjeceris, recte dixisti, quia Christus necsubstantiale nomen est, sed est nomen officiinec magis de Deo et homine, duos recte potespraedicare Christos, quam duos equites dehomine et equo. Sed et minus convenienter deDeo et homine duos dicis Christos, quam dehomine et equo equites duos, quia Deus hominiunitus, nunquam separabitur; homo autem

equo sedens, quoties descendit, totiesseparatur. Nec incongrue similitudo haec proargumento sumpta est, quoniam in Christodivinitas humanitate tanquam equo usa estUnde in Zacharia propheta equus roseus

ostenditur (Zach. I), et in EvangelioSamaritanus hominem a latronibusconvulneratum, jumento suo imposuisse legitur(Luc. XVII). Itaque quemadmodum filius tuussi egressus pedes, forte sedens equo ad te

revertitur, non idcirco tecum personas triplicatsed tantum ut prius geminat; non enim dignumest ut cum filio tuo filius jumenti personamduplicet: sic Filius Dei, Verbum Patris in sola

Page 1167: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1167/1271

divinitate eructatum in uterum Virginis, dumcum humanitate redit ad dexteram Patrispersonarum numerus non inde succrescit, quiadignum non est ut cum natura Dei personamduplicet natura hominis, quae ab illa substantiaet pluribus et majoribus distat differentiisquam equus ab homine. Nam hominem ab equorationalis differentia sejungit, hominem autem

a Deo plurimae secernunt, quas enumerarelongum est, substantiales differentiae.

Page 1168: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1168/1271

CAPUT XIV. Cur ante Incarnationem Dominifides sanctae Trinitatis a vulgo non debueritaut potuerit exigi.

Idcirco praeteritis generationibus anteadventum Christi tacitum fuit vulgo mysteriumtanti hujus divini nominis Patris, et Filii etSpiritus sancti, quia necdum illud capere

poterat infantia, seu juventus mundi nimiumcarnalis, quippe qui ne nunc quidem jamgrandaevus, postquam incanuit, Christoadveniente sine magno praedicantium laboreintelligere potuit, simul quia necdum illam

quam in hac fide confitemur, suam beataTrinitas fecerat misericordiam. Necduminquam, nobiscum illam pro qua nunc jurecolitur, fecerat misericordiam, qua sibi circasalutem nostram beata Trinitas divisit

operationem trinam, ut hominem quem Patercreaverat, Filius redimeret, Spiritus sanctusigniret, non quia Pater absque Filio sanctoqueSpiritu quidquam creaverit, aut Filius sine Patre

Page 1169: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1169/1271

sanctoque Spiritu redemerit, aut Spiritussanctus absque Patre Filioque illustraverit, etpeccatorum remissione mundaverit; sed quiasic est communis quidem, et ubiqueinseparabilis summae et unius divinitatisoperatio, ut tamen, in proprietate vel ordineoperis, manifesta nullique fidelium ignorandapersonarum sit discretio. Nam illa vox:

“Faciamus hominem ad imaginem etsimilitudinem nostram (Gen. I),”

Patris vox est ad Filium et Spiritum sanctum, et

illa caro quae de Virgine sumpta, mortua acsepulta est, et resurrexit, Filii caro est, et illacolumba, quae super Dominum descendit(Matth. III), et ille ignis, qui super apostolosejus apparuit (Act. II), non quidem

substantiam, sed praesentem sancti Spirituspotentiam visibiliter exhibuit. Praeteritis ergosaeculis jure a vulgo non exigebatur fidessanctae Trinitatis, quia, sicut dictum est, infanti

Page 1170: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1170/1271

adhuc et sub paedagogo (Gal. III) servientipopulo Dei declarata non fuerat haec eademTrinitas adorandi exhibitione, vel distinctioneoperis.

Page 1171: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1171/1271

CAPUT XV. Quod Vetus Testamentum eamdemfidem Trinitatis non tacuerit, nec sine illa veteres sancti Deo placuerint.

Non tamen penitus absque fide veteres Deoplacuerunt, quoniam hi, a quibus tanquamradicibus suis multiplices rami portabanturscilicet magni Patres divini hujus nominis

pinguedine non caruerunt, qua nunc pascimurnos: qui cum oleaster essemus, naturalibusramis propter incredulitatem fractis, pereamdem fidem in bonam olivam inserti sumus(Rom. XI). Plurima quippe illorum libri

testimonia Trinitatis Evangelio Christiconferunt. Unde haec duo Testamenta recte perduo seraphin significantur in Isaia, quorum estille clamor:

“Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus DeusSabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua (Isa VI).”

Page 1172: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1172/1271

Et quia Judaicus populus, hoc audito clamoreper apostolorum ora, post adventum sanctiSpiritus, incredulitate caecatus est, bene et hocprophetae ostenditur in eo quod domus Dominifumo impletur (Isa. VI). Fumus enim illeJudaeorum caecitatem designat, sicut et paulopost eidem prophetae dicitur:

“Excaeca cor populi hujus (ibid.), etc.”

Sed nos ad librum, quem aperuit Agnus, oculoscordis per fidem apertos habentes, cumsupradictis seraphin, vel cum quatuor quoque

animalibus dicimus:

“Sanctus, sanctus, sanctus (Apoc. V),”

adjungentes:

“Salus Deo nostro qui sedet super thronum et Agno (ibid.),”

Page 1173: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1173/1271

 videlicet quia librum jam dictum aperiens Agnus, Trinitatis mysterium in illo descriptumostendit, quod nesciebatur. Nam cuminterrogantibus Judaeis et dicentibus:

“Tu quis est?”

respondisset:

“Ego principium, qui et loquor vobis (Joan VIII),”

aperuit nobis, quia juxta quod et in psalmo

dicit:

“In capite libri scriptum est de me (PsalXXXIX),”

non aliud Moses principium intelligi voluit, ubiait:

Page 1174: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1174/1271

“In principio creavit Deus coelum et terram(Gen. I);”

non aliud, inquam, principium quam Filiumquoniam et Joannes ait:

“Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I).”

Creavit coelum et terram Deus in principio, idest, Pater in Filio. Cui adde quod sequitur:

“Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I),”

et ecce in capite libri, quem Agnus aperuit beata praefulget Trinitas. Per has fores trifidassanctam ingressus Scripturam, passim deinderespersos invenis aureos ejusdem divininominis titulos.

Page 1175: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1175/1271

CAPUT XVI. Quomodo in operibus sex dierumsingulis Trinitas commendetur.

Primum in opere sex dierum, si vigilanterattendas, eadem commendatur Trinitas, verbigratia:

“Dixit Deus: Fiat lux (Gen. I).”

 Ac deinceps:

“Vidit Deus quod esset bonum (ibid.).”

In eo quod ait:

“Dixit Deus,”

 Verbum per quod omnia facta sunt cum Patre

agnoscimus. Et in eo quod addidit:

“Et vidit Deus quod esset bonum,”

Page 1176: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1176/1271

nimiam operantis diligentiam atque benevolentiam intelligimus, quae procul dubionon est aliud quam qui tertia in Trinitatepersona est Spiritus sanctus. Non enim casuaut supervacue sic positum per singula:

“Vidit Deus quod esset bonum,”

aestimare debemus. Sed magnam Creatoridiligentiam nobis commendatam fideliteradvertamus. Et ut scias quantum illa diligentia,de qua loquimur, in opere Dei profeceritconvertere ad cor tuum, o quicunque es artifex

alicujus laudandi effector operis; ut, inquamscias quantum diligentia, quae est Spiritus, ejusoperi profecerit, respice quantum in opere tuodiligentia tua contulit. Certe in mente tuaquodammodo sic habebas artem, sicut erat in

principio Verbum apud Deum. Ejus artis tibiconscius, non otiosum te esse passus es. Quare?Ut de multis, quae subesse potuerunt, causammeliorem inferam, utilitatis amor, id est

Page 1177: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1177/1271

intentio proficiendi plurimis, otii teimpatientem reddidit. Una causa haec ab illo teservo discernit, qui malus et piger arguiturdum tu laudaris servus bonus et fidelis (MatthXXV). Nam de caetero pares fuistis, videlicetquia tam in illius quam in tua mente talentum bonae artis appensum est. Sed vide quantaminter te atque illum distantiam diligentia sive

 benevolentia, quae in te est, effecerit. Dum illefodit in terram, et abscondit pecuniam Dominisui (ibid.), tu in operando credito tibi talentoduplicia lucraris, vidensque per singulosprofectus, quia bonum est lucrum, amplius sitis

et prae magnitudine desiderii laborem in operenon sentis. Crescit lucrum, crescit lucridesiderium. Ad hanc ergo similitudinemperpendis quantum in opere Dei, diligentia vel bonitas ejus effecerit, quae magnifice delectata

esse monstratur in eo quod per singula dicitur:

“Et vidit Deus quod esset bonum,”

Page 1178: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1178/1271

et ait:

“Fiat (Gen. I),”

etc. Tantum in opere secundi diei non est illudadditum, certe gratia mysterii, de quo jam aliasdictum est. Illa vero diligentia vel bonitas, aliaut dictum est, quam Spiritus sanctus intelligi

non debet.

“Si enim interroges, inquit Augustinus, quisomnia fecerit, respondeo: Deus: Si quaeras perquid, aio, per Verbum. Si quaeras quare

respondeo, quia bonus. Et haec Trinitas, inquitunus Deus est.”

Page 1179: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1179/1271

CAPUT XVII. Quod in plasmatione hominiscujusque personae Trinitatis proprium opusdiscernendum sit.

Igitur in opere mundanae fabricaecunctorumque creatione, omnipotens omniasciens omnibus commendatur benigna Trinitas Amplius autem in eo quem universis

praeponere decernebat, id est, in homineseipsam exprimere dignata est, dicendo:

“Faciamus hominem (Gen. I).”

Nam in verbo, faciamus, manifeste personarumpluralitas innuitur, in quo per consilium quodsic praemittitur, eadem diligentia de qua jamdictum est, magnificentius commendatur. Et inhoc opere plasmatio, propria Patris operatio est

Duo vero, quae in hoc plasmate, ultra caeteraanimalia, quae jam creata fuerant, addita sunt videlicet ut fieret ad Dei imaginem, etsimilitudinem caeterarum personarum, id est

Page 1180: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1180/1271

Filii et Spiritus sancti, insignia sunt. Adimaginem quippe Dei, quae Filius est, sicut Apostolus ait, de illo loquens:

“Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I),”

et alibi:

“Qui cum sit splendor gloriae, et figurasubstantiae ejus (Hebr. I);”

ad imaginem, inquam, Dei, sive figuramsubstantiae ejus homo conditus est, in eo quod

rationalis est; ad similitudinem vero, in eo quoddivinae bonitatis imitator conditus est, quodproprie sancti Spiritus opus est. Bonitas quippe vel charitas Dei, Spiritus sanctus est. Qui cumut supra dictum est, Patrem, ut omnia per

 Verbum operaretur, excitaverit, tum vero inplasmatione hominis, ita studiosum reddidit, utnihil eorum subtraheret, quae conferre potuitQuid enim taliter condito homini praeter

Page 1181: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1181/1271

naturalem divinitatem defuit? At vero id, quodper naturam Deus sit, generare utique Deuspotuit; Deus enim est Verbum, quod genuitcreare autem vel plasmare tale quid, cum sitomnipotens, nullo modo potuit. Nec in hocquidquam derogatur omnipotentiae, cumaequale sibi, qui est ultra omnia, extra omniapraeter omnia dicitur Deus creare non potuisse

Igitur in plasmatione hominis, ut dictum est benevolentia Dei, quae est Spiritus sanctusmaxime operam suam adhibuit, cum ei, quiutpote creatus, naturaliter non poterat esseDeus, gratia sui similitudinem Dei contulit

Quae Dei similitudo, ut sedem vel receptaculumhaberet, imago sive figura substantiae Dei, quaeest Filius, animae hominis impressa est, ut asuo Spiritu sancto praedictam similitudinemreciperet, quomodo pretioso lapidi foramen

aperitur, per quod gracilem auri virgulam, quaconstringatur et teneatur, recipiat. Quod et deangelica sentiendum est creatura. Unde et

Page 1182: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1182/1271

arguitur in Ezechiel et, ut superius dictum estangelus ille:

“Et foramina tua, inquit, in die, qua creatus espraeparata sunt (Ezech. XXVIII).”

Quia rationalis conditus, quia per foramenejusdem rationis aurum, id est sanctum

dilectionis spiritum admittere noluit. Ideosequitur:

“Repleta sunt interiora tua iniquitate (ibid.).”

Sed ut ad hominem redeam, maxime inplasmatione hominis, magnum et profundumTrinitatis consilium significari debuit, videlicetquia non solum conditus est, sed et unicamateria est, per quam innotescit principatibus

et potestatibus et coelestibus, sicut ait Apostolus, multiformis sapientia Dei (Ephes V). Nam praeter hoc, quod haec verba sonant:

Page 1183: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1183/1271

“Faciamus hominem ad imaginem etsimilitudinem nostram,”

hoc quoque in eodem consilio praefinitum estqualiter perditum eumdem hominem propriasingularum operatione personarum, eademquae plasmabat Trinitas recuperaret. Quodmanifesta ejusdem operationis distinctione

perspicuum est. Nam post plasmationem, imopost lapsum hominis, eadem quae condiditTrinitas, hoc ordine sese in recuperando erexitPrimum Pater est, qui quaestionem hancdepromens:

“Ecce Adam, quasi unus ex nobis factus estsciens bonum et malum (Gen. III),”

protinus adnectit:

“Nunc ergo videte, ne forte mittat manumsuam, et sumat de ligno vitae, et vivat inaeternum, ejecit illum (ibid.),”

Page 1184: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1184/1271

 etc. Viam enim hic fecit Pater misericordiarum viam, inquam, fecit misericordiae suae, in eoquod hominem post peccatum noluit vivere inaeternum. Nam cum sit hominis post peccatummisera vita (Job. VII), si esset aeterna, quidesset nisi aeterna miseria? Haec autemdaemonum est, scilicet aeterna miseria, vel

misera aeternitas, ex opposito Dei, cujus estaeterna beatitudo, vel beata aeternitas. Igiturprimum et magnum opus misericordiae, quodsicut commemorat Augustinus, Plotinumquoque gentilium quemdam philosophum recte

dixisse:

“Pater misericors mortalia nobis condiditcorpora.”

Hoc enim modo custos hominum, non solumsibi contrarium hominem posuit, sed et adaemonibus longe differre fecit, ut esset ejustemporalis miseria, vel misera temporalitas. Est

Page 1185: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1185/1271

ergo proprium personae Patris opusmortalitatis illatio; proprium personae Filiianimarum redemptio, pariterque corporumresurrectio; proprium sancti Spiritusanimarum resuscitatio, pariterque corporumimmutatio illa, de qua dicit Apostolus:

“Mortui resurgent incorrupti, et nos

immutabimur (I Cor. XIII),”

id est impassibiles erimus. Solum namque hiqui Spiritum sanctum acceperunt, postresurrectionem impassibiles erunt. Itaque tam

in creatione quam in recreatione hominis, utpraedictum est, Trinitas distincte operata essecomprobatur, totumque opus hoc provisumesse ab eo, cujus providentia in sui dispositionenon fallitur, testatur illa consilii divini

reverenda expressio, qua dictum est:

“Faciamus hominem ad imaginem etsimilitudinem nostram.”

Page 1186: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1186/1271

 Igitur, ut superius dictum est, recte in Isaia perduo seraphim duo intelliguntur Testamentaquae consona voce ad alterutrum clamant:

“Sanctus, sanctus, sanctus Dominus DeusSabaoth (Isa. VI),”

dum ejusdem Trinitatis gloriam, quae in NovoTestamento revelatur, Vetus quoqueconcorditer attestatur, sicut in ipsis antiquaeScripturae foribus apparere jam breviterdiximus. Caeterum, si introgressi, undique

ejusdem Trinitatis testimonia scrutari velimusprolixitas modum excedet, nimiumquepraesertim cum aliud propositum sit, fastidiumpariet. Quapropter ad propositum festinantesillud solum considerare libet qua ratione ad

propitiationem Dei Patris humano generiimpetrandum, soli vel maxime Filio carnemassumere convenerit.

Page 1187: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1187/1271

CAPUT XVIII. Quam recte cum tres personaesint Deitatis, ad solam Filii personam carnemsuscipere, hominemque redimere pertinuerit.

Divina dispositio, qua Filii personam potiusquam Patris aut Spiritus sancti incarnaricomplacuit, idcirco maxime miranda est, quiapeccatum primi hominis maxime contra

eumdem Filium admissum est, ob cujusexpiationem Filius ipse homo fieri dignatus estSed et diaboli peccatoris antiqui superbiamaxime propter Filium adversus Creatoremintumuit. Quod ex verbis ejus advertere

promptum est. Ait enim:

“Ascendam super altitudinem nubium, similisero Altissimo (Isa. XIV).”

Utique cum haec diceret, invido adversusFilium livore servilis contumacia torquebatureo quod uni et soli nato, non facto, totacoelorum curia aeque ut Patri, pro tanta

Page 1188: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1188/1271

differentia jure famularetur. Grandi quippedifferentia sese ab uno qui erat in sinu Patrisdistare indignabatur, cum se inter caetera abartifice Deo factum, illum ex Patre Deo solum videret super omnia natum. Tunc servilis tumoradversus eumdem unigenitum grassatus estlonge nequius quam Ismael ex ancillaprocreatus, dominum suum Isaac de libera

genitum persequebatur, ut testatur Apostolusnequius, inquam, utpote ubi et longe subtiliormalitia, et multo longinquior conditionis eratdifferentia, quae superbientis odium concitabatPropter quod odium jam erat homicida

testante eodem Dei Filio in Evangelio suo, acdicente:

“Ille homicida erat ab initio (Joan. VIII).”

Sed homicidium illud tunc actu perficere nonpoterat, cum nondum in illo Dei Filio essethumana, quae posset occidi, natura. Perfecitautem, cum illum ad terras descendisse

Page 1189: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1189/1271

hominemque mortalem factum esse agnoscens(exibant enim, inquit evangelista, daemonia amultis clamantia et dicentia: Scimus quia FiliusDei es [Luc. IV];) agnoscens, inquam, illumadvenisse in carne, peccator antiquusinsurrexit, eumque per suos satellites patibulocrucis affixit. Nam sapientiam ejus, videlicetdispositionem, qua per mortem suam

redempturus erat humanum genus,

“nemo principum hujus saeculi cognovit, inquit Apostolus. Si enim cognovissent, nunquamDominum gloriae crucifixissent (I Cor. II).”

 Virtus autem ipsa, per quam se vicisse putabatmortis infirmitate, persistit in ejusdem Dei Filiiodio implacabili, per Judaeorum oranegantium, per haereticorum blasphemias

creaturam illum esse asserentium. Sed ut adprimi hominis peccatum redeam, sciendumquia, priusquam per serpentem diabolus de vetito ligno comedere mulierem persuaderet

Page 1190: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1190/1271

uterque, scilicet vir et mulier, occulta ejusdemhostis inspiratione appetiverant esse sicut dii Alioquin frustra ad perpetrandum id quodpersuadebat, hac promissione usus fuissetdicens:

“Et eritis sicut dii (Gen. III).”

Nemo enim nisi id quod sentit appetit, profructu repromittit alicujus operis. Quam autemcontra Trinitatis personam magis hic hominisquoque tumor sese intenderit, apparet per hocquod addidit:

“Scientes bonum et malum (ibid.).”

Utique Filium, qui sapientia Patris est, superbeaemulati sunt, id est pares illi sese fore arbitrati

sunt, habendo scientiam omnium. Unde lignumpraevaricationis, ironice nomen accepit, utdiceretur lignum scientiae boni et mali, licet ascriptore historiae sic vocetur, etiam ante

Page 1191: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1191/1271

peccatum hominis. Quod per anticipationemconstat fieri. Eadem ironia dicit ipsa, quae unusest Deus, Trinitas:

“Ecce Adam quasi unus ex nobis factus estsciens bonum et malum (ibid.).”

Quasi unus ex nobis, id est quasi Filius, qui

sapientia Patris est, cujus aequalitatemappetivit, id est scientiam boni et mali. Namscientia boni et mali solius Dei est, qui omniascit, et malo quoque bene novit uti. Unde cumdictum esset:

“Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est,”

statim ironice additum est, in quo, videlicet ineo quod est

“sciens bonum et malum.”

Page 1192: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1192/1271

Similiter ironice diabolus quoque appellaturcherub in Ezechiele, quod interpretaturplenitudo scientiae (Ezech. XXVIII). Igiturmagis contra propriam personam Filii Deidiabolus, et ipse intumuit, et hominem erexitdum uterque aequalitatem sapientiae Dei, quaeFilius est, appetivit eique subesse contempsitUnde miranda, ut superius jam dictum est

divinitatis dispensatio, mira dignatio, ut illecontra quem potissimum peccatum admissumfuerat, scilicet Filius, intercessor apud Patremaccederet, homo factus, et pro inimicis suismorti spontanea charitate addictus, tanquam si

Isaac idcirco se patiatur immolari (Gen. XXII)ut Ismael in gratiam patris ac matris veniatsuusque cohaeres fiat, qui ideo fuerat ejectusquia sese, non ipsum patrem persequebatur(Gen. XXI). Sed neque Isaac, neque alium

quempiam sacra refert historia pro inimicis suisintercedendo, spontaneam excepisse mortem Vix enim pro amico suo, vel, ut ait Paulus,

Page 1193: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1193/1271

“vix pro justo quis moritur (Rom. V).”

Commendat ergo charitatem suam in nobis DeiFilius, quoniam, cum in ipsum peccandoPatrem offendissemus, ipse naturam, in qua pronobis moreretur, assumere dignatus est (ibid.)In hac dilectione, quisquis illum imitatur, potestad illam Dei similitudinem quam per superbiam

diabolus vel ipse homo appetivit, ascendereCum enim dixisset ipse:

“Diligite inimicos vestros, benefacite his quioderunt vos (Matth. V),”

statim adjecit:

“Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est(ibid.).”

 Ac si diceret:

Page 1194: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1194/1271

“Non magnificentia scientiae de quapraesumens Satanas, dixit in corde suo: Similisero Altissimo (Isa. XIV),”

 vel quam vestris parentibus promittens dixit:

“Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (GenIII).”

Non inquam, scientia, sed supereminensscientiae charitas (Ephes. III), causa estefficiens ut Altissimo similes sitis: Nec ego vobisfiliorum Dei dignitatem invideo; non enim

rapinam arbitratus sum me esse aequalem Deo(Philip. II), sed ascensum superbiae aversorper quam, cum ascenderet Satan, videbam eumsicut fulgur de coelo cadentem (Luc. X).

“Discite ergo a me, quia mitis sum et humiliscorde (Matth. XI).”

Page 1195: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1195/1271

Hoc miraculum divinae dispensationisPropheta intuens, ait:

“Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuamfilio regis (Psal. LXXI).”

Magnum est hoc et mirabile quod Filius, cumaeque ut Pater Deus sit creaturae suae, rex

quoque ejus dignatus est dici et esse, et hocsecundum judicium legemque justitiae. Quodhoc modo promptum est advertere. Dignumerat ut is ipse, scilicet Filius, per quem omniacondita sunt, dominus et rex esset omnium

neque per quemlibet alium regerentur, quiutique cum esset creatus, non erat Creatoreorum. Regis autem debitum ac legitimum estofficium, ut subditis danda vel data praeceptaprior ipse actibus impleat, ne, dum militibus

laboriosam mandat militiam, ipse in deliciis suapotestate abutendo, causam praebeat eorummurmurio, procul dubio dicentium, deliciosumesse ducem, qui subditis ea praecipiat quae

Page 1196: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1196/1271

facere fugiat aut non possit. Igitur et hocdignum fuit, ut ea quae praeceperat, velpraecepturus erat, ut Deus, ipse praecipueopere impleret, ut rex, videlicet omnimodaehumilitatis opus, quale est illud: Quantomagnus es, humilia te in omnibus (Eccli. XIII)Magnum hoc, ut supra dictum, est et mirabileest, quod cum dominari posset creaturae suae

sola excellentia potentiae, maluit aequalitercum ea judicium legemque subire justitiaeQuapropter antequam in forma sui militiam vitae subisset humanae, minora dedithominibus praecepta; cum autem homo factus

esset, imposuit altiora ad modum regis probi acstrenui: qui dum in prima acie commiserit cumhoste, acri certamine fessus, cruentisqueinsignis vulneribus, cum discrimine universoseripuit, tum demum dat praecepta fortitudinis

fiducialius, justius, constantius, utpote factisdicta juvantibus; militibusque murmurare delabore, vel delicias quaerere, viso ducissanguine, non audentibus. Ita priusquam

Page 1197: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1197/1271

circumdatus esset infirmitate Dominus virtutum, dictum est antiquis: Non occides(Exod. XX). Quando autem idem rex gloriaetentatus est per omnia pro similitudine absquepeccato, et didicit obediens esse, non seipsumdefendens:

“Ego autem dico vobis, inquit, quia omnis qui

irascitur fratri suo (Matth. V),”

etc. Bene ergo Propheta, ut supra dictum est,

“Deus, inquit, judicium tuum regi da, et

 justitiam tuam filio regis:”

quia videlicet immensitate potentiae nullatenusminor est divinae tanta magnitudo justitiaeQuam justitiam nos quoque qui sub paterna

praevaricatione rei detinebamur, in eosuscipimus, sicut mox in eodem Psalmoadditum est:

Page 1198: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1198/1271

“Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Psal. LXXI);”

in eo, inquam, suscipimus, quia quem primiparentes nostri contempserunt Deum in gloriasua fulgentem, nos adoramus in carne nostranascentem, in cruce sua morientem. Hinc enim justificamur, quia super antiquum servitutis

pensum, quod est adorare Deum, quod debebatetiam, si nunquam peccasset genus humanumhoc adjicitur, ut hominem crucifixumadoremus. Hac, inquam, satisfactione efficiturut, salva justitia sua, nos in antiquum statum

restituat justus Deus.

Page 1199: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1199/1271

CAPUT XIX. De officio ejusdem sanctaeTrinitatis.

In officio ejusdem sanctae Trinitatis, recte haecEvangelii lectio ponitur, qua maximenecessarium salutaris baptismi remediumcommendatur (Matth. XXVIII), videlicet quiasine virtute hujus nominis quantacunque dicas

irritum est lavacrum, neque per aquam potestquisquam renasci, nec aliter nomine hocsignamur nisi cum illo baptismi sacramentumsuscipiamus. Huic Evangelio consonat ea quaepraemittitur lectio libri Apocalypsis, maxime in

eo quod ait: Et in circuitu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo (Apoc. IV). Marenamque vitreum crystallo simile, baptismumsignificat purae confessionis et solidae fidei. Etquod in Evangelio dictum est:

“Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritusancto, non potest videre regnum Dei (JoanIII),”

Page 1200: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1200/1271

 hic significatur per hoc, quod in circuitu sedismare ostenditur. Nam quia in circuitu sedis estmare, profecto ut ad eamdem sedemperveniatur, mare necesse est transmeareSeptem quoque lampades ardentes antethronum (Apoc. IV), id est septem spiritus DeiQuia non est dictum:

“Nisi quis renatus fuerit”

ex aqua solum, sed

“ex aqua et Spiritu sancto.”

Et in medio sedis et in circuitu ejus quatuoranimalia, die ac nocte dicentia: Sanctussanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens

qui eras, et qui es, et qui venturus es (ibid.)catholici doctores sunt, qui meritorumqualitatibus, tanquam diversis discreti vultibuset ad cavendam haereticorum perfidiam, sive ad

Page 1201: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1201/1271

subditorum, suamque salutem providendam, incircuitu et intus, id est in corporalibus, et inspiritualibus pleni oculis, scilicet illustrationeSpiritus sancti, fidem sanctae Trinitatis, tam inadversis quam in prosperis, praedicare noncessant, et invitare populos ad illud mare baptismi.

Page 1202: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1202/1271

LIBER DUODECIMUS

CAPUT PRIMUM. Dominica prima postPentecosten.

Dominicae primae post octavas Pentecostesofficium voces emittit pauperis illius qui perLazarum in Evangelio figuratur (Luc. XVI)

scilicet gentilis populi, qui ad fidem Trinitatispraedicantibus, ut supra dictum est, apostolisconfugiens, de interiore sensu legis cupiebatrefici, tanquam de micis quae cadebant demensa divitis, videlicet populi Judaici qui, dum

doctrinam legis non ad charitatem habuit, sedad elationem, quasi de acceptis opibus tumuitille autem, scilicet gentilis populus, dumconversus ad Deum, peccata sua confiteri nonerubuit, ulceribus plenus exstitit, et ei vulnus in

cute fuit. Hujus, inquam, voces suntmendicantis, quod maxime claret in gradualiEgo dixi: Domine, miserere mei, sana animammeam, quia peccavi tibi (Psal. XL). Epistola

Page 1203: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1203/1271

Deus charitas est (I Joan. IV), primo adversusJudaici populi depromitur invidiam, quapauperem jam dictum non debere admitticontendit juxta illud: Quare introisti ad virospraeputium habentes? (Act. XI.) Manifestumest enim Judaeos semper gentium odissesalutem. Simul, quia moralis quoque sensus inhoc evangelio non deest, commonemur utiliter

hoc exemplo ne ab ullo paupere avertamusfaciem nostram. Charitatem quae in praedictacommendatur epistola promptum est eodemsensu, id est morali, accipere, maxime quod aitQui enim non diligit fratrem suum quem videt

Deum quem non videt, quomodo potestdiligere? (I Joan. IV.)

Page 1204: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1204/1271

CAPUT II. Dominica secunda post Pentecosten.

Dominica secunda legitur hoc evangeliumHomo quidam fecit caenam magnam, et vocavitmultos (Luc. XIV). Notum est autem quia permultos qui vocati fuerant et hora coenaecoeperunt excusare, contemptores significanturqui plus terrena quam coelestia diligunt, qui

amplius rebus corporalibus quam spiritualibusoccupantur. Et per hoc quod ait quisqueillorum: Rogo te, habe me excusatum (ibid.)quod inquam, dixit: Rogo et tamen venirecontemnit, quod sonat humilitas in voce

superbia in actione, per hoc plane, ut dictumest, exprimitur, quod dum cuilibet carnaliumdicitur: Convertere, Deum sequere, mundumrelinque, respondere solet: Ora pro me, quiapeccator sum, hoc facere non possum. Dicendo

Peccator sum, humilitatem insinuat;subjungendo: Converti non possum, superbiamdemonstrat. De his ergo labiis iniquis, de haclingua dolosa (Psal. CXIX), in graduali nos

Page 1205: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1205/1271

liberari poscimus. Recte, pulchre atque consoneservus egregius, qui nos invitat, dicit inpraeeunte epistola: Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (IJoan. III). Quorum iniqua labia linguamquedolosam qui contemnit (solent enim aliosconverti volentes devocare, tum sanctumpropositum vituperando, quod est iniqua labia

habere, tum nimium laudando nimiasquedifficultates arctae viae vel angustae portaepraetendere (Matth. VII), quod est linguamdolosam acuere); qui, inquam, dehortantes eoscontemnit, et audire non vult, confortat

animam suam, et dicet illud quod in alleluiacantamus: Deus, judex justus, fortis et patiensnunquid irascetur per singulos dies? (Psal. VII.) Videlicet cum alibi dicat:

“Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras(Joan. VI),”

Page 1206: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1206/1271

tandemque de infirmitate convalescens, et viammandatorum Domini, quae angusto initiocoepta fuerat, dilatato corde percurrens, dicitquod in introitu cantatum est: Factus estDominus protector meus: et eduxit me inlatitudine (Psal. XVII)

Page 1207: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1207/1271

CAPUT III. Dominica tertia post Pentecosten.

In evangelio Dominicae tertiae commendaturnobis quanta de conversis peccatoribus Deocura sit, per parabolam centum ovium, et uniusperditae, quam bonus pastor inventam imponitin humeros suos gaudens, et sic reportat adgregem, itemque per aliam parabolam decem

drachmarum, quarum unam, quae perditafuerat, mulier studiose lucernam accendensrequirit et invenit (Luc. XV). Ad hunc sensumprofecto respicit quod Petrus in epistola suaevigilandum esse commonens: Quia adversarius

 vester, inquit, diabolus tanquam leo rugienscircuit, quaerens quem devoret (I Petr. V), quiutique ovem illam centesimam devoraverat, etnunc inventam esse dolens, iterum circuit etamplius rugit. Ideo praemisit et hoc: Omnem

sollicitudinem vestram projicientes in eumquoniam ipsi cura est de vobis (ibid.). Cuisensui graduale succinit: Jacta cogitatum tuum(Psal. LIV), et offerenda: Sperent in te omnes

Page 1208: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1208/1271

(Psal. IX), et quia praedictum evangelium propeccatore contextum est, super quopoenitentiam agente gaudium est angelis Deirecte unicus et pauper clamat in introituRespice in me, et miserere mei (Psal. XXIV).

Page 1209: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1209/1271

CAPUT IV. Dominica quarta post Pentecosten.

Dominicae quartae evangelium est: Estotemisericordes, quia et Pater vester misericors est(Luc. VI). Cui palam lectio epistolae, quaepraemittitur, concinit, iterum atque iterumcreaturam asserens exspectare revelationemfiliorum Dei (Rom. VIII), quem Patrem

nostrum esse praesenti evangelio Dominusasserit: Estote, inquit, misericordes, sicut etPater vester caelestis misericors est. IntroitusDominus illuminatio mea (Psal. XXVI)itemque, offerenda, Illumina oculos meos (Psal

XII), idcirco congruunt, quia trabem velfestucam peccati de oculo, id est odium, quodEvangelium monstrat oportere ejici, cum gratiasancti Spiritus expellit, Dominus illuminatiocordis est, et hi quibus videndus est Deus

illuminantur oculi, ut, sicut in Gradualicanimus, Videat cor mundum voluntatemDomini, et visitet templum ejus (Psal. XXVI), ethoc non suis viribus, sed ejus cui in

Page 1210: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1210/1271

communione dicimus: Dominus firmamentummeum (Psal. XVII), etc.

Page 1211: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1211/1271

CAPUT V. Dominica quinta post Pentecosten.

In evangelio quintae Dominicae narratur quialaxatis ad imperium Domini retibus incapturam conclusaque piscium multitudinecopiosa, et retia rumpebantur, et impletae suntnaviculae, ita ut mergerentur (Luc. V). Per hocillud significatum est quia, carnalium turbis

Ecclesiam complentibus et super numerummultiplicatis, tumultus et dissensionesorirentur, et non solum ebriosorumraptorumque subintroeuntium malis moribusEcclesiae navicula premeretur, sed

haereticorum quoque disceptationibus rete fideidisrumperetur. Propter hoc illa magnipiscatoris nostri Petri apostoli lectio, opportunepraemittitur, pisces suos ad unitatem, et pacemcohortantis, et dicentis: Omnes unanimes

estote, patientes, fraternitatis amatoresmisericordes, modesti, humiles, non reddentesmalum pro malo, neque maledictum promaledicto (I Pet. III), videlicet quia per hoc

Page 1212: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1212/1271

tumultus crescit, et seditio convalescit. Et postpauca: Sed etsi quid patimini propter justitiam beati (ibid.), etc. In hujusmodi periculisconstitutae Ecclesiae voces sunt caeterae partesofficii. Introitus: Exaudi, Domine, vocem meam(Psal. XXVI). Amplius autem GradualeProtector noster, aspice, Deus (Psal. LXXXIII)sensui supradicto consonat. Sumptum est enim

de psalmo habente in titulo: Pro torcularibusQuo nomine praesentem Ecclesiam designaridubium non est, ubi electi reproborum totscandala patiuntur ut, juxta evangelicamsimilitudinem, quasi rete tumultu piscium

rumpi videatur. Quorum schismata quisquecavens, dicit in offerenda: Benedicam Dominumqui mihi tribuit intellectum (Psal. XV). Et incommunione: Unam petii a Domino (PsalXXVI), id est non scissuras mentium, sed

unitatem fidei.

Page 1213: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1213/1271

CAPUT VI. Dominica sexta post Pentecosten.

Dominica sexta dicendo Dominus in Evangelio Audistis quia dictum est antiquis: Non occidesego autem dico vobis (Matth. V), etc., manifestenobis illam novitatem necessariam inculcatquae passim in sacris commendatur Scripturis,

“ut renovemur spiritu mentis nostrae, etexuentes veterem hominem, induamus novumeum, qui secundum Deum creatus est (EphesIV).”

Quod enim antiquis dictum est, nos qui novidicimur, in melius transcendere debemusRecte ergo illa praemittitur lectio, ut novumhominem Christum indueremus, dicente Apostolo: Quicunque baptizati sumus in Christo

Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom VI), etc. Dicendo itaque: Et nos in novitate vitaeambulemus (ibid.), plus quam illud quodantiquis dictum est, nos debere testatur

Page 1214: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1214/1271

Caeterae partes officii, Introitus, Dominusfortitudo (Psal. XVII); Graduale, ConvertereDomine (Psal LXXXIX); Offerenda, Perficegressus meos (Psal. XVI), Ecclesiae voces suntad supradictam perfectionem evangelicamtendentis, et auxilium implorantis, quia vera etperfecta justitia, nemo per se potest justificariEt cujus justitia sic abundavit, ut juxta idem

evangelium, si offert munus suum ad altare etrecordatus est, quia frater suus habet aliquidadversus eum, relinquit ibi munus suum, et vadit prius reconciliari fratri suo (Matth. V), illeest qui in communione dicit: Circuibo, et

immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI).

Page 1215: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1215/1271

CAPUT VII. Dominica septima postPentecosten.

Dominica septima legitur hoc evangelium, quorefecturus Dominus cum dixisset: Misereorsuper turbam (Marc. VIII), etc, hancmiserationis suae causam subjicit, dicensQuidam enim ex eis de longe venerunt (ibid.)

 At vero hi qui de longe venerunt, illos designantqui a criminalibus peccatis, vel etiam adiabolorum cultura ad verum Deum conversi justitiam, a qua jejuni sunt, esuriunt et sitiuntBene ergo illa lectio praemittitur, in qua talibus

dicitur: Cum enim servi essetis peccati, liberifuistis justitiae. Quem ergo fructum habuististunc in illis in quibus nunc erubescitis? namfinis illorum mors est (Rom. VI). Talibus dicitEcclesia mater in graduali: Venite, filii, audite

me (Psal. XXXIII), etc. Et isti, quia peccatoressunt, dicunt in offerenda: Sicut in holocaustumarietum, etc. Istis nihilominus salutaris diciturin introitu: Omnes gentes, plaudite manibus

Page 1216: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1216/1271

Page 1217: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1217/1271

CAPUT VIII. Dominica octava postPentecosten.

In evangelio Dominicae octavae: Attenditeinquit Dominus, a falsis prophetis, qui veniuntad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autemsunt lupi rapaces (Matth. VII), etc. Hoc deomnibus quidem intelligi potest qui aliud

habitu ac sermone promittunt, aliud operedemonstrant, sed specialiter de haereticisintelligendum est, qui videntur continentiacastitate, jejunio, quasi quadam pietatis veste secircumdare, intrinsecus vero habentes animum

 venenatum, simplicium fratrum cordadecipiunt. Lectio epistolae: Debitores sumusnon carni, ut secundum carnem vivamus (Rom VIII), consonat huic evangelio, quo dicitur: Afructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII)

Nam et paulo supra dixerat Apostolus.

“Si quis autem spiritum Christi non habet, hicnon est ejus (Rom. VIII),”

Page 1218: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1218/1271

 et nunc ait: Quicunque enim spiritu Deiaguntur, hi filii sunt Dei (ibid.). Et facta carnisde quibus ait: Si autem spiritu facta carnismortificaveritis, vivetis (ibid.), fructus sunt, exquibus falsi prophetae cognoscuntur, a quibusfilios Dei discernit Spiritus Dei, quitestimonium reddit spiritui ipsorum (ibid.). Hic

spiritus, illa misericordia est, de qua in introitucantamus: Suscepimus, Deus, misericordiamtuam in medio templi tui (Psal. XLVII), id est,in nobisipsis, qui sumus templum tuum (I CorIII), et hoc in medio, id est manifesto. Manifeste

enim venit Spiritus sanctus super Apostolos(Act. II). Huic, inquam, spiritui clamat Ecclesiain graduali: Esto mihi in Deum protectorem(Psal. XXX), et in offerenda: Populum humilemsalvum facies, Domine (Psal. XVII,) juxta illud:

“Super quem requiescet Spiritus meus nisisuper humilem et quietum?”

Page 1219: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1219/1271

(Isa. LXVI.) Abscondit enim haec a sapientibuset prudentibus, et revelavit ea parvulis (MatthXI). Unde congratulando dicitur eis incommunione: Gustate et videte quoniam suavisest Dominus (Psal. XXXIII).

Page 1220: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1220/1271

CAPUT IX. Dominica nona post Pentecosten.

Evangelium nonae Dominicae praepositosanimarum instruit ad misericordiam, utcompatientes moderatam injungantpoenitentiam confitentibus, quantum debeant vel quanta peccata commiserint. Laudavit enimDominus villicum iniquitatis, quia prudenter

fecisset ea quae de illo proposita narratparabola (Luc. XVI). Et ad hoc Apostoli lectioquae praemittitur consonat, retexendo de illisqui mare transierant, et dona Dei gustaverantet nihilominus concupiscentes, et fornicantes, a

serpentibus vel exterminatore perierunt (I CorX), et statim adjungendo: Itaque qui seexistimat stare, videat ne cadat (ibid.), etc. Namquomodo et hi, licet jam glorificati, perierunt, etille villicus in Evangelio gratiam domini sui

habuerat, a qua tamen excidit; sic et praelatusquisque meminisse debet, et scire se quoque autpeccasse, aut si non peccavit, ejusdem tamenfragilitatis esse ut potuerit, vel adhuc possit

Page 1221: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1221/1271

peccare, atque de seipso commonitus, recogitetinfirmarum se suscepisse curam animarumnon super sanas tyrannidem. Introitus, EcceDeus adjuvat me (Psal. LIII), et GradualeDomine Dominus noster (Psal. XVIII)Offerenda quoque, Justitiae Domini, voces suntsupra dicti villici, gratias referentis Domino Deosuo, misericordibus misericordiam facienti

Communio vero, Primum quaerite regnum Dei(Matth. VI), idem imperat, quod illa Dominisententia de evangelio jam dicto: Facite vobisamicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI), etc.

Page 1222: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1222/1271

CAPUT X. Dominica decima post Pentecosten.

Dominica decima legitur hoc evangelium quodDominus flevisse refertur super civitatemHierusalem. Qui et ingressus in templumcoepit ejicere vendentes in illo (Luc. XIX)Notum est pene cunctis, tam in Scripturis quamin ore omnium satis usitatum per hoc illud

significatum esse quod illos de Ecclesia suaDominus ejiciat, qui sacros ordines emunt aut vendunt, quia videlicet tales negotiatorescolumbas quoque, id est sancti Spiritus dona venalia faciunt. Itaque recte et opportune illa

praemittitur Apostoli lectio, quae satis aperteindicat non posse ab homine dari, nedum vendialiquid doni spiritualis, sed a solo Spiritu Deidividente singulis prout vult, dari gratuito, aliisermonem scientiae, alii sermonem sapientiae

alii genera linguarum, alii fidem, aliiprophetiam (I Cor. XII), etc. Et qui hujus, id estsancti Spiritus exspectat electionem potiusquam hominum, dicitur in introitu: Jacta

Page 1223: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1223/1271

cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet(Psal. LIV). In Domino, inquit, jacta cogitatumtuum, non in teipso, dicendo quod alibiscriptum est:

“Domine, non est exaltatum cor meum, nequeelati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnisneque in mirabilibus super me (Psal. XXX).”

 Videlicet ut Simon Magus ille, qui Dei donumexistimavit pecunia possideri (Act. VIII), et ipsete enutriet, inquit, dicentem scilicet quod ingraduali canitur: Custodi me, Domine, ut

pupillam oculi, sub umbra alarum tuarumprotege me (Psal. XVI), ne, superbiendo etevagando, fiam sicut ablactatum super matresua (Psal. CXXX). Potius

“de vultu tuo judicium meum,”

id est, electio mea, prodeat (Psal. XVI), quamipse me commendem praesumptione mea

Page 1224: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1224/1271

Idem in offerenda dicit: Ad te, Domine, levavianimam meam, etenim universi qui teexspectant, non confundentur (Psal. XXIV). Hisautem qui ab hominibus exspectant vel emuntdicit Sapientia Dei:

“Haereditas ad quam festinatur in principio, innovissimo benedictione carebit (Prov. XX).”

Et quod talium sacerdotum sacrificium nonacceptet Deus, quia sacrificia sunt injustitiaemonstratur per oppositum in communione Acceptabis sacrificium justitiae (Psal. L), etc.

Page 1225: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1225/1271

CAPUT XI. Dominica undecima postPentecosten.

Dominica undecima ponitur hoc evangeliumDuo homines ascenderunt in templum, utorarent (Luc. XVIII), etc. Cui manifesteconsonat ea quae praecurrit epistolae lectioNotum vobis facio Evangelium (I Cor. XV)

Nam exemplum publicani in evangelio seaccusantis, et dicentis: Non sum dignus levareoculos meos ad coelum (Luc. XVIII), optime inhac epistola Paulus imitatur, dicens: Ego enimsum minimus apostolorum, qui non sum dignus

 vocari apostolus, quoniam persecutus sumEcclesiam Dei (I Cor. XV), etc. Et quia talis haechumilitas, unitatem domesticorum Deiconservat, ut non alius adversus alium infleturrecte hic introitus praemittitur, in quo dicitur

Deus qui inhabitare facit unanimes in domo(Psal. LXVII). Quodque in graduali dicitur: Etex voluntate mea confitebor illi (Psal. XXVII)Itemque in offerenda: Domine, clamavi ad te, et

Page 1226: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1226/1271

sanasti me (Psal. XXIX), vocibus concordatpublicani a longe stantis, et peccata suaconfitentis, et tali scilicet non pharisaiceglorianti, quod decimas det omnium quaepossidet, sed humilem confessionem, se ipsumprius offerenti dicitur in communione, ut suademum offerat: Honora Dominum de tuasubstantia (Prov. III), etc.

Page 1227: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1227/1271

CAPUT XII. Dominica duodecima postPentecosten.

Officium Dominicae duodecimae quibusdam expartibus ad illos respicit, qui surdum et mutumad Dominum adducentes, deprecantur eum utimponat illi manus; quibusdam autem ad ipsummutum, adaperto ore recte loquentem: Nam ille

surdus et mutus, humanum significat genusquod in primis parentibus ab audiendispraeceptis Creatoris obsurduit, et a praedicandalaude ejus obmutuit. Qui autem illum adducuntet Dominum pro illo deprecantur, universum

praedicatorum significant chorum qui genushumanum ad Christi gratiam voce ac litterisinvitare non desinunt. Et hujus surdi ac muti valde congrua vox est introitus hic: Deus, inadjutorium meum intende (Psal. LXIX)

tanquam si medicata paralysi, quae linguamsuam subito ligaverat, primo ejusdem motulinguae, Dei nomen repente, ad adjuvanduminvocet. Idem ipse loquens, recte dicit in

Page 1228: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1228/1271

graduali: Benedicam Dominum in omnitempore, semper laus ejus in ore meo (PsalXXXIII). Epistola, Fiduciam talem habemus perChristum ad Deum (II Cor. III), etc. ad ipsosrespicit, qui illum adducunt, fiduciam habentesnon in seipsis, sed quasi a semetipsis, os velaures ejus aperire possint; sed sufficientianostra ex Deo est (ibid.) etc. Et pulchre haec

offerenda ponitur: Precatus est Moses (ExodXXIII). Nam ejus exemplo,

“qui in tempore iracundiae factus estreconciliatio (Eccli. XLIV).”

Iratus enim erat Dominus propter vitulumquem fecerat Aaron, et dixerat ut disperdereteos; ejus, inquam, exemplo cuncti rectores sesedebent opponere pro peccatis subditorum, et

deprecari Dominum, ut imponat illismisericordiae manum. Et quia praedicatoresiidem, terra illa sunt quae, sicut in psalmolegimus, satiata de fructu operum Domini, id

Page 1229: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1229/1271

est de donis Spiritus sancti, producit fenum jumentis (Psal. CIII), id est doctrinamcarnalibus, qui Deum nesciebant, populis, recteet hoc in communione canitur: De fructuoperum tuorum, Domine, satiabitur terra(ibid.).

Page 1230: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1230/1271

CAPUT XIII. Dominica tertia decima postPentecosten.

In officio Dominicae tertiae decimae, cunctaepartes ad illud de Evangelio spectant quodSamaritanus ille, qui Dei interpretatur custosscilicet Dominus noster Jesus Christusappropians homini a latronibus despoliato, et

convulnerato, quam pertransierant sacerdos etlevita, id est omne Vetus Instrumentum, quiquod reconciliari non potuit genus humanumappropians, inquam, id est nostramhumanitatem assumens, oleum consolationis, et

 vinum poenitentiae peccatorum plagis infuditet imponens super jumentum suum, id est incorpore suo, peccata nostra perferens superlignum, ad stabulum Ecclesiae perduxit, etabiens in coelum, stabulariis suis, id est

apostolis et apostolicis viris, vice sua curamatque providentiam nostri contradidit (Luc. X)Huic, ut dictum est, evangelio caeteraeconcurrunt partes officii. Primum epistola

Page 1231: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1231/1271

 Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus(Gal. III), per hoc quod tali evangeliopraemittitur, multum ad intelligendum aperituripsa, simulque tota pene disputatio Pauli adGalatas, unde haec lectio sumpta est. Nam perhoc quod tam sacerdos quam levita viso homineillo praeterivit, innuitur quid lex contuleritquae post quadringentos et triginta annos data

est, a testamento Dei, cum fideli Abraham perrepromissionem confirmato, videlicet quia nonquidem ipsa adversus promissa Dei, sed nullus justificari potuit coram Deo ex operibusejusdem legis. In hoc itaque intelligimus per

hoc, quod, ut dictum est, tam sacerdos quamlevita, viso homine praeterivit, quia sicsubintravit lex, quomodo medici puer adaegrotum nonnunquam ingreditur, morbiquidem causas sciens, sed quod opponat

antidotum, conficere non valens, tantumquehoc aegroto dicere novit, quibus ab escis velpotibus abstinendum sit, ne morbus invalescatet de semivivo penitus mortuum reddat. Hoc

Page 1232: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1232/1271

namque illud est, quod in praedicta epistoladicit Apostolus: Quid igitur lex? Proptertransgressiones posita est (ibid.), etc. Plagisnamque originalis peccati semivivus homonascitur. Actualibus vero transgressionibuspropter quas lex posita est, si non abstineattanquam noxiis cibis penitus moritur. Itaquesecundum haec bene in introitu praemittitur

Respice, Domine, in testamentum tuum (PsalLXXIII), quod in graduali repetitur. Vox enimhaec erat antiquorum adventum Christi adinfirmitatem vel imperfectionem legisflagitantium, tanquam si praetereuntibus

sacerdote et levita, Samaritanum supradictum vulneratus ille postulat appropiare, cui et dicatillud quod canitur in offerenda: In te, Dominesperavi (Psal. XXX), etc. Et quia corpus Christiquod sumimus, illa specialiter curat vulnera

 bene et illud de libro Sapientiae canimus incommunione: Panem de coelo dedisti nobis(Sap. XVI).

Page 1233: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1233/1271

CAPUT XIV. Dominica quarta decima postPentecosten.

In evangelio Dominicae quartae decimaedecem viri leprosi a Domino mundatireferuntur, et unus tantum ex eis unicaeEcclesiae figuram gerens, caeteris ingratisexistentibus, qui haereticorum typum

praeferunt, reversus, et gratias agens, de fidesua, qua salvus factus est, ab eodem Dominolaudatur (Luc. X). Ejusdem Ecclesiae, quae perillum unum significatur, vox est illa in introituProtector noster, aspice, Deus (Psal. LXXXIII)

maxime quod ait: Quia melior est dies una inatriis tuis super millia (ibid.). Nam idem est acsi dicat: Melius est cor unum et animam unamhabere (Act. IV), et idipsum sapere ac dicerequam diversis, imo contrariis sensibus dividi et

schismata facere (I Cor. I). Quod observanssancta Ecclesia, et ideo una columba dicta(Cant. VI), bene per illum unum, ut dictum estin Evangelio figuratur. Epistola vero in eo

Page 1234: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1234/1271

praedicto evangelio congruit quod patenterexprimit quid per illorum lepram significatumsit, cum dicit: Manifesta autem sunt operacarnis quae sunt, fornicatio, immunditialuxuria (Gal. V), etc., inter quae sectae, id esthaereses ponuntur. A quibus emundataEcclesia, dicit, gratias agens in graduali: Bonumest confidere in Domino (Psal. XVII), etc.

 videlicet quia non homo, non principessacrificiorum carnalium, de quibus dixit eisdemleprosis Dominus, peccatorum lepram tollerepossunt, sed solus Dominus. Quod autem inofferenda dicitur: Immittet angelum Dominus

in circuitu timentium eum, et eripiet eosgustate et videte quoniam suavis est Dominus(Psal. XXXIII), ad fructus illos spectat, quiexprimuntur in epistola: Fructus spiritus estcharitas, gaudium, pax, patientia (Gal. V), etc.

quos gustare est a lepra supradicta curari. Etquia praecepit Dominus illi, qui gratias egit Vade et offer munus quod praecepit Moses intestimonium illis (Matth. VIII), bene in

Page 1235: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1235/1271

communione canimus: Panis, quem ego dederocaro mea est pro mundi vita (Joan. VI), videlicetquia caro et sanguis munus est quod proemundatione sua jugiter offert unica EcclesiaChristi.

Page 1236: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1236/1271

CAPUT XV. Dominica quinta decima postPentecosten.

Officium Dominicae quintae decimae, si recteanimadvertitur, claret quia maxime adversusexcellentiam et inanem gloriam decantaturNam ad hoc pertinere illud quod in hujusDominicae evangelio Matthaeus ait: Nolite

solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, autquid bibemus (Matth. VI), etc. Lucas testaturquid, cum eadem diceret, adjecit: Et nolite insublime tolli (Luc. XII). Et quidem secundumeumdem Lucam, ante haec verba Dominus

parabolam de divite stulto, cujus ager cumuberes illi fructus attulisset, et dixisset ipse:

“Destruam horrea mea et majora faciam, etdicam animae meae: Anima, habes multa

reposita in annos plurimos, requiesce, comede bibe, epulare: ait ad eum Deus: Stulte, hac nocterepetunt animam tuam a te, quae autemparasti, cujus erunt?”

Page 1237: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1237/1271

 (ibid.). Igitur adversus divites, quibuspraecipiendum est:

“Non superbe sapere, neque sperare in incertodivitiarum (I Tim. VI),”

hoc in evangelio supradicto praecipitur: Nolite

solliciti esse, etc. Cui et consonat praecedensepistola, in eo quod ait: Non efficiamini inanisgloriae cupidi (Gal. VI). Et rursum: Quae enimseminaverit homo, haec et metet; et qui seminatin carne, de carne et metet corruptionem (ibid.)

Ejus itaque qui hoc praeceptum fideliteramplectitur, illa vox est in introitu ad Patremnostrum, qui scit omnia quibus indigemus, sicutin eodem evangelio dictum est. Vox, inquamilla: Inclina, Domine, aurem tuam ad me (Psal

LXXXIV), vox est pauperis, de manu Deiprimum regnum Dei, et justitiam ejus, et deindenecessaria corporis, quae adjicienda sunthumiliter quaerentis. Qui et in graduali eodem

Page 1238: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1238/1271

respectu ait: Bonum est confiteri Domino (PsalXCI), id est necessaria quaerere a Domino, et inea spe psallere, id est bene operari nomine tuoid est ad honorem nominis tui, Altissime. Adannuntiandum mane misericordiam ejus(ibid.), id est primum quaerere regnum Dei, et justitiam ejus. Ipse idem gratulabundus, quodnecessarium a Patre victum acceperit, narrat in

offerenda aliis, dicens: Exspectans exspectaviDominum (Psal. XXXIX), id est non aliundesed a Domino quaerens ejus regnum, exspectaviquae adjicienda sunt, et respexit me (ibid.), idest adjecit quae necessaria sunt huic vitae

Communio clare exprimit cibum ejusdem regniDei, qui primum quaerendus sit: Qui manducatcarnem meam et bibit sanguinem meum, in memanet, et ego in eo (Joan. VI). Quod est enimregnum Dei, nisi mansio ejus in nobis? Hoc

autem ut maneat in nobis, fit manducandocarnem ejus, et bibendo sanguinem ejus. Undeet hoc in communione recte ponitur.

Page 1239: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1239/1271

CAPUT XVI. Dominica decima sexta postPentecosten.

Dominica sexta decima legitur hoc evangeliumquo Dominus flenti viduae matri mortuumunicum filium vivum reddidit, et accepit omnestimor, et magnificabant Deum (Luc. VII). Haecautem vidua sanctam significat matrem

Ecclesiam, id est universum praelatorumordinem, qui regenerandarum in Christo curamhabent animarum, qui mortem cujusqueanimae, quoties manifestis apparet criminibusmagnis prosequuntur fletibus. Moritur enim

tunc filius viduae, quando quis per crimenaliquod separatur a corpore Ecclesiae, quae vidua est, Christo sponso in praesenti nonmanente cum illa: Huic ergo evangelio bene illapraemittitur Apostoli lectio: Fratres, obsecro

 vos, ne deficiatis in tribulationibus meis, pro vobis, quae est gloria vestra. Hujus rei gratiaflecto genua mea (Ephes. III), etc.; qui ait:

Page 1240: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1240/1271

“Filioli mei, quos iterum parturio, donecformetur Christus in vobis (Gal. IV),”

pulchre in officio personam verbis quoqueexprimit Ecclesiae viduae, vitam filiorummagnis gemitibus postulantis. IntroitusMiserere mihi, Domine, quoniam ad te clamati(Psal. XXX). Itemque offerenda, Domine, in

auxilium meum respice (Psal. LXX). Voceshujus viduae, scilicet sanctae matris Ecclesiaesunt quas emittere debet pro filiorum suorumqui forte in mortem peccati prolapsi suntresuscitatione. Graduale vero, Timebunt gentes

nomen tuum, Domine (Psal. CI), ad hocconsonat quod dictum est in praedictoevangelio: Accepit autem omnes timor Namquomodo aedificat Dominus Sion, juxtaejusdem gradualis versum, nisi procurando

 vitam et incolumitatem animabus spiritualiumejus filiorum? Quod quia perficit per cibumcorporis et potum sanguinis sui, recte incommunione ponitur gratiarum actio, eadem

Page 1241: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1241/1271

 vidua scilicet sancta Ecclesia dicente: Dominememorabor justitiae tuae solius (Psal. LXX)etc.

Page 1242: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1242/1271

CAPUT XVII. Dominica decima septima postPentecosten.

In officio Dominicae septimae decimae nobisinnuitur qualiter ad hoc contendere debeamusut in oculis Domini magni et honore digni judicemur, et in domo, quae est Ecclesiaprimos recubitus, non nostra praesumptione

praeripere, sed ab ejus electione exspectaredebeamus. Dicitur in evangelio hujusDominicae parabola haec: Cum vocatus fuerisad nuptias, non discumbas in primo loco (LucXIV), etc., videlicet hoc in suo coelesti convivio

futurum esse indicans quod ad ultimum infert:Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur, et quise humiliat, exaltabitur. Hinc est quod inpraeeunte epistolae lectione Apostolus aitObsecro vos ergo vinctus in Domino, ut digne

ambuletis vocatione qua vocati estis (EphesIV), etc. Quod utique idem est ac si diceretObsecro vos, ut vocati ad nuptias Christi et

Page 1243: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1243/1271

Ecclesiae, sic intretis et discumbatis quomodoet ille qui vos vocavit, qui et dixit:

“Ego autem in medio vestrum sum sicut quiministrat (Luc. XXII).”

Et tandiu ministravit, donec diceret ille Pater Amice, ascende superius (Luc. XIV), id est

donec obedienti usque ad mortem, daret

“illi nomen quod est super omne nomen (PhilipII).”

Introitus, Justus es, Domine (Psal. CXVIII)manifeste illam collaudat sententiam, qua inEvangelio dicitur: Omnis qui se exaltathumiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur(Luc. XIV). Simulque oratio est pro illo, qui se

humiliat:

“Fac cum servo tuo secundum misericordiamtuam (Psal. CXVIII),”

Page 1244: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1244/1271

 hanc videlicet misericordiam, ut dicas illi:

“Amice, ascende superius.”

Graduale, Beata gens, cujus est Dominus Deusejus (Psal. XXXII), universalis beatificatiopopuli gentilis qui, superbiente Judaico populo

humiliatus sub signo crucis Christi, superiusascendere meruit, id est supra populum illumqui primo loco consederat, imo de primoconsessu superbiebat. In offerenda exemplumponit efficacissimum, qui cum humiliatus

diceret:

“Peccavimus, iniquitatem fecimus, impiegessimus (Dan. IX),”

etc., meruit ita exaltari, ut cum oraret, sicut ineadem offerenda ipse testatur, dicens: OraviDeum meum ego Daniel (ibid.), etc., mittereturilli index futurorum archangelus Gabriel, sicut

Page 1245: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1245/1271

habet sequens versus: Adhuc me loquente(ibid.), etc. Per illam namque visionem sicexaltatus est, ut non tantum venturum adsalutem nostram Christum praevideret (quodcaeteris prophetis commune est), sed ettempora adventus ejus propria quadam gratiapraedisceret, dicente sibi angelo:

“Septuaginta hebdomades abbreviatae suntsuper populum tuum, et super urbem sanctamtuam, et consumetur praevaricatio (ibid.), etc.”

Communio quoque:

“Vovete et reddite Domino Deo vestro (PsalLXXV), ”

in eo maxime imperare videtur, ut in novissimo

loco recumbamus, quod ait terribili, et ei quiaufert spiritum principum, id est superborumquos utique vel convertendo, vel dejiciendofactis ipsis dicit cuique illorum:

Page 1246: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1246/1271

 “Da huic locum (Luc. XIV). ”

Page 1247: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1247/1271

CAPUT XVIII. Dominica decima octava postPentecosten.

Supradictum ergo officium hoc innuit ut adnuptias Christi quilibet invitatus, tali in locorecumbat, ut merito dicatur ei: Ascendesuperius (Luc. XIV). Hujus autem sequentisDominicae officium, magna et mira

declamatione demonstrat eidem, qui vocatusest superius, id est praelatus est domui Christiet curam animarum suscepit, qualiter in eodemsuperiori loco se habeat, videlicet ne, juxtaEvangelium ejusdem officii, sint sicut Scribae et

Pharisaei, qui sederunt super cathedram Mosi(Matth. XXIII); sed sint sicut ipse Moses, decujus exemplo, quod ecclesiastici sequi debeantrectores, longa et valida declamatio est inofferenda: Sanctificavit Moses, et versibus ejus

Non enim ignorare debent animarum rectoresquale ad negotium in superiorem locum vocatisunt, scilicet ut non tam praeesse studeantquam prodesse, et sedentes in cathedra Mosi

Page 1248: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1248/1271

dicant et faciant, imo prius faciant quod cumauctoritate dicant; neque velint vocari, Rabbised ad hoc tendant, ut portare possint peccatapopuli, et a subditis suis avertere iram DeiBene ergo cum hoc evangelio positum est inofferenda exemplum Mosi, qui sic sedit incathedra magisterii, ut per nimiam humilitatemposset intervenire pro subditis, imo et tenere

Deum dicentem:

“Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos(Exod. XXXII).”

Fecerant enim vitulum, quando sicut in versuofferendae canimus, Videns Moses, procidensadoravit, dicens: Obsecro, Domine, dimittepeccata populi tui, et dixit ad eum DominusFaciam secundum verbum tuum (ibid.). Haec

est fidelitas servi, quem constituit Dominussuper familiam suam (Luc. XII), quampostulabant ipsi, dicentes in introitu, utprophetae tui fideles inveniantur: Da pacem

Page 1249: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1249/1271

inquiunt, Domine, sustinentibus te (EccliXXXVI), id est eorum quos nobis commisistipeccata dimitte. Pax enim Dei, peccatorumremissio est. Ut prophetae tui fidelesinveniamur ut nos fideles servi inveniamurdum familiae tuae non tantum praesumus, sedet utiliter pro illis interveniendo prosumusTalibus in praesenti lectione epistolae dicit

 Apostolus: Gratias ago Deo meo pro vobis, ingratia Dei, quae data est vobis, quoniam inomnibus divites facti estis (I Cor. i), etc. Ipsiiidem dicunt in graduali: Fiat pax in virtute tua(Psal. CXXI), id est remissio peccatorum in

Spiritu sancto tuo. Ipsis nihilominus incommunione dicitur: Tollite hostias, et introitein atria ejus (Psal. XCXV), videlicet quia vestrum officium est: ut pro subditisinterveniatis, exemplo Mosi, in conspectu

Domini stantes in confractione cordis (PsalCV).

Page 1250: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1250/1271

 CAPUT XIX. Dominica decima nona postPentecosten.

In evangelio Dominicae nonae decimae aitDominus paralytico: Confide, fili, remittunturtibi peccata tua (Matth. IX). Et his quiaudierant cogitantibus mala in cordibus suis, et

dicentibus: Blasphemat, etc.; ut sciatis, inquitquia Filius hominis habet potestatem in terradimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surgetolle lectum tuum, et vade in domum tuam(ibid.). Per hunc autem paralyticum significatur

homo dissolutus et ab omni bono opereremissus qui cum a Domino curatur, et juxtapraeeuntem epistolam renovatur spiritu mentissuae, complet apostolicum praeceptum, quod ineadem epistola sequitur: Qui furabatur, jam

non furetur, magis autem operetur manibussuis, ut habeat unde tribuat necessitatempatienti (Ephes. IV). Nam quandiu paralysi eratdissolutus, nihil boni operabatur, imo labores

Page 1251: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1251/1271

operantium furabatur. Qualiter ergo praelati velrectores animarum salutem procurare debeantsubditorum, sicut in praecedenti officio dictumest, hoc sequens exprimit officium. Namipsorum est offerre paralyticum in lecto jacentem, id est orare pro his quorum peccataanimas in mala conscientia a bono operetorpentes detinent, et ita pro eis intervenire, ut

 videns Dominus fidem illorum, dicat: Confidefili, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX). Inintroitu, dum dicit Dominus: Salus populi egosum; hoc idem nobis de seipso testatur quod etin evangelio jam dicto, murmurantibus

Pharisaeis, curatione paralytici comprobatur videlicet quia potestatem haberet in terradimittendi peccata. In graduali vero jam curatusidem paralyticus, jamque laborans operandoquod bonum est manibus suis, quae prius

dissolutae fuerant, dicit: Elevatio manuummearum (Psal. CXL). Et hoc experimento virtutis confortatus in fide, et fidens inremissione peccatorum consequenda, dicit in

Page 1252: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1252/1271

offertorio: Si ambulavero in medio tribulationis(Psal. XXII), etc. Itemque roborans genuadissoluta quondam, dicit in communione: Tumandasti mandata tua custodiri nimis. Utinamdirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas! (Psal. CXVIII.)

Page 1253: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1253/1271

CAPUT XX. Dominica vicesima postPentecosten.

Officium Dominicae vicesimae partim ex vocibus constat eorum qui ad nuptiasintraverunt, partim ex vocibus Patrumgementium pro illis qui ad nuptias easdem vocati, quas fecit rex filio suo, non solum venire

noluerunt, sed et illos, qui a se missi suntservos tenuerunt, et contumeliis affectosocciderunt (Matth. XXII). Hoc enim prioresfecisse Judaeos notum est, qui missos ad seprophetas et sapientes parsecuti sunt, et

apostolos Christi contumeliis affecerunt. Hosigitur homicidas juste perdendos, et civitatemillorum subvertendam prophetae praevideruntquorum illa vox est, quae in introitu ex verbisDanielis decantatur: Omnia quae fecisti nobis

Domine, in vero judicio fecisti (Dan. V), etcItem in offerenda: Super flumina Babylonis illicsedimus et flevimus (Psal. CXXXVI). In hacenim seu in versibus ejus hoc deplorant quod ad

Page 1254: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1254/1271

salices Babylonis organa sua suspenderunt, idest propter infructuosos et steriles auditorespraedicantium voces conticuerunt; propter eosinquam, qui vocati ad nuptias, ut dictum est venire noluerunt, quia non fuerunt digni. Inlectione vero epistolae eos qui de exitibus viarum congregati sunt, ut implerentur nuptiaediscumbentium, Paulus apostolus opportune

commonet, dicendo: Videte, quomodo cauteambuletis, non quasi insipientes, sed utsapientes (Ephes. V), etc., hoc videlicetintendens, ne inebriatus vino, in quo estluxuria, inveniatur quis absque veste nuptiali

cum rex ad videndos discumbentes intraverit;sed econtra impleamini Spiritu sanctoloquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis etcanticis spiritualibus (ibid.), quae verae harumsunt epulae nuptiarum, de quibus in sequenti

graduali gratias agentes dicimus: Oculi omniumin te sperant, Domine (Psal. CXLIV), etc., velquas in communione postulans quis nostrum

Page 1255: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1255/1271

dicit: Memento verbi tui servo tuo, Domine(Psal. CXVIII).

Page 1256: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1256/1271

CAPUT XXI. De Dominica vicesima prima postPentecosten.

Officium dominicae vicesimae primae vocescontinet hominis, in conflictu virtutum vitiorumque positi, qui interdum, cum coeperitsanctis florere virtutibus, et juxta benedictionem hominis timentis Deum uxor

illius, videlicet domus Dei, cui forte praesidetsicut vitis abundans excreverit in lateribusdomus suae, id est in amplitudine sanctaeEcclesiae, et filii ejus, sicut novellae olivarum incircuitu mensae suae (Psal. CXXVII), cum

inquam, ita profecerit, repente tentatordiabolus occulta Dei dispensatione permissusdomum, id est conscientiae ejus statumconcutiens evertit, et filios ejus, id est, virtutesanimi, turbata in cognitione conscientia, pene

conterit. Hoc luce clarius ex offerendacomprobatur: Vir erat in terra, nomine Job(Job. I). Moraliter enim in ejusmodi homineaguntur ea, quae in tentatione hujus beati Job

Page 1257: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1257/1271

historialiter acta memorantur. Hujus ergonobilis et praeliatoris animi concussionem, velpericulum significat in Evangelio febris quaepene exstinxerat reguli filium (Joan. IV)Praecurrens autem epistola confortat eumcircumventum tentationibus, et consolatur, neabundantiori tristitia absorbeatur (II Cor. II)dicendo: Confortamini in Domino, et in

potentia virtutis ejus. Non enim est nobiscolluctatio adversus carnem et sanguinem(Ephes. VI), etc. Introitus autem. In voluntatetua Domine (Psal. LXXII), etc., vox est ejusdemmilitis, humili conscientia cnm beato Job in

terram corruentis, id est terram se essecognoscentis, ac dicentis:

“Dominus dedit, Dominus abstulit, sicutDomino placuit, ita factum est, sit nomen

Domini benedictum (Job. I).”

Post quam confessionem petit circumfusus etentatione effugium, dicens in graduali

Page 1258: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1258/1271

Domine, refugium factus es nobis (PsalLXXXIX). Et in communione: In salutari tuoanima mea, et in verbum tuum speravit (PsalCXVIII).

Page 1259: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1259/1271

CAPUT XXII. De Dominica vicesima secundapost Pentecosten.

In officio, Dominicae vicesimae secundaedicimus ad introitum: Si iniquitatesobservaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?(Psal. CXXIX.) Nimirum in persona servi illiusde quo Evangelium narrat, semetipsum quisque

nostrum humiliter recognoscit, qui decemmillia talenta suo debebat regi, procidensquerogabat, dicens: Patientiam habe in me, etomnia reddam tibi (Matth. XVIII). Itaquemagnitudinem debiti, id est peccati sui quisque

nostrum perpendens dicit: Si iniquitatesobservaveris, Domine, etc. Ut autem laxationemquisque nostrum obtineat, agendum est, quoddicit Paulus in praeeunte Epistola: Et hoc orout charitas vestra magis ac magis abundet in

scientia, et in omni sensu (Phil. I), etc.subauditur enim, ut remittatis unusquisquefratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII)Ubi vero charitas haec abundat, sicut jam

Page 1260: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1260/1271

dictum est, recte congratulatio illa depromitursecundum quam in graduali dicimus: Eccequam bonum et quam jucundum habitarefratres in unum (Psal. CXXXII). Et si quaerasquantum vel quale bonum sit unitas, id estcharitas fratrum cohabitantium, sequitur in versiculo: Sicat unguentum in capite (ibid.)etc., id est sicut remissio peccatorum effusa per

Spiritum sanctum, quae de capite nostroscilicet Christo descendit ad barbam Aaron, idest in fortes, et perfectos Christi apostolos, et abillis usque ad nos. Tunc enim cohabitatiofratrum est, sicut illud unguentum, cum

donamus invicem, si quid habemus adversusalterutrum (Matth. XVIII), fratres et conservisicut evangelicus rex Christus donavit nobisMandavit namque benedictionem (PsalCXXXII), id est eamdem remissionis

charitatem, ut donemus invicem, et vitam usquein saeculum, subaudis forte promisit hujuscharitatis praemium. In offerenda veroRecordare mei, Domine (Esther. XIV), quae

Page 1261: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1261/1271

sumpta est de oratione Estber, commovemursummopere curandum esse et orandum, utplaceant verba nostra in conspectu principisscilicet ejusdem regis magni, qui posuitrationem cum servis suis, verba, inquam, nostradicentium:

“Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI).”

Non enim placebunt haec verba nostra inconspectu principis, cum ille rationem posueritsi non dimittimus et nos debitoribus nostrisQuod autem canimus in communione ex

auctoritate Evangelii: Dico vobis, gaudium estangelis Dei super uno peccatore poenitentiamagente (Luc. XV), de illo sentiendum debitorequi sic poenitet, et sic sibi postulat dimitti, utprimum dimittat ipse conservis suis.

Page 1262: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1262/1271

CAPUT XXIII. De Dominica vicesima tertia postPentecosten.

In tantum sacrosancta Ecclesia, juxta edictum Apostoli, obsecrationes, postulationesgratiarum actiones (I Tim. II), pro omnibusagit, ut pro futura quoque filiorum Israel salutegratias agat, quos suo quandoque corpori

uniendos fore cognoscit. Nam quia in finemundi reliquiae illorum salvae fient (Rom. III)in hoc ultimo anni officio gratulatur de illis,utpote futuris membris suis. Dicit ergo inintroitu annuntians jugiter quod Prophetatum

est de illis: Dicit Dominus: Ego cogitocogitationes pacis, et non afflictionis (JerXXIX). Pacis enim cogitationes cogitat, et nonafflictionis, qui convivium gratiae suaefacturum se repromittit cum illis secundum

carnem fratribus suis, sicut in patriarchaJoseph praefiguratum est. Nam sicut ad illumin tota terra Aegypti dominantem venerunt, quieum vendiderant fratres sui, fame compulsi, et

Page 1263: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1263/1271

ab eo recogniti atque recepti sunt, et ipse cumillis celebravit convivium (Gen. XIII), sic adipsum Dominum nostrum, toti mundoprincipantem, et Aegyptios, id est gentiles, quiin peccatorum tenebris fuerant, pane vitaecopiosius alentem, revertentur reliquiaefiliorum Israel, et ab eo recipientur in gratiamquem negaverunt et occiderunt, et tunc

mensam suam communicabit eis, etinebriabitur Joseph iste cum fratribus suisHujus mensae gratiam signat illud evangeliumin officio Dominicae, quo ipse narratur dequinque panibus saturasse quinque millia

hominum (Joan. VI). Tunc enim quinque librosMosi aperiet Judaeis, quos nunc velut integrospanes portat puer, scilicet idem populus sensupuerili, edentque, et saturabuntur etiam ipsi, etlaudabunt Dominum requirentes eum (Psal

XXI). Tunc implebitur illud Hieremiae vaticinium, quod hoc evangelio rectepraemittitur: Ecce venient dies, dicit Dominuset non dicent ultra. Vivit Dominus, qui eduxit

Page 1264: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1264/1271

filios Israel de terra Aegypti: sed vivit Dominusqui eduxit et adduxit semen domus Israel deterra aquilonis et de cunctis terris; ad quasejeceram eos illuc, et habitabunt in terra suaSoluti ergo illi, qua nunc tenentur, captivitateanimarum, clamabunt alta devotione gratiarumactionem, quam sequens innuit gradualeLiberasti nos, Domine, ex affligentibus nos

(Psal. XLIII), etc. Supplicatio quoque quadicimus in offerenda: De profundis clamavi adte, Domine (Psal. CXXIX), eidem rei veltempori manifeste congruit. Dicent enim adhunc magnum Joseph, fratres sui in illa die:

“Obsecramus ut obliviscaris sceleris fratrumtuorum (Gen. L).”

Communio quoque: Amen dico vobis, quidquid

orantes petitis (Marc. XI), etc.: responsio estejusdem Joseph, dicentis:

Page 1265: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1265/1271

“Nolite timere. Vos cogitatis de me malum, etDeus vertit illud in bonum, ut exaltaret mesicut inpraesentiarum cernitis, et salvos faceretmultos populos. Nolite metuere, ego pascam vos et parvulos vestros (Gen. L).”

Page 1266: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1266/1271

CAPUT XXIV Item de nocturnis lectionibus peraestatem.

Nocturnae lectiones tota aestate sua varietatesuoque ordine seriem designant temporum, velprofectum sanctae Ecclesiae. Primum namquehistoria Regum, quae statim post Pentecostenponitur, primis duobus libris mystice

assimilatur primis Christianitatis temporibusquando, paulatim crescente fide Christi, vetusidololatria decidit. Nam, sicut regnanti Sauliquem populus appetierat contra voluntatem Dei(I Reg. X), supervenit electio David (I Reg

XVI), quem Dominus secundum cor suuminvenisse dicit, tandemque totum regnum adomo Saulis eversum, eidem David se subdidit(II Reg. V), sic daemonum cultui supervenit inmundum cultus Dei, statim post adventum

Spiritus sancti, tandemque Christiana fides per bella martyrum victrix, sedit in throno Romaniimperii, totusque deinceps mundus manu fortiChristo se subdidit. Duobus sequentibus libris

Page 1267: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1267/1271

in quibus regnum divisum est a domo David, exquo Hieroboam regni scissuras [sicut illi permanum Achiae Sylonitis significatum est]invasit, et contempto templo Domini duos vitulos fecit (III Reg. XII), illa significabanturtempora, quibus Ecclesiam haereticoruminsania scidit, et contempto altari Christirejecto cultu veritatis, falsitatum suarum

simulacra diversa fabricavit. Sequuntur deindelibri sapientissimi Salomonis, videlicet, sicutpost pugnas haereticorum claruerunt inEcclesia ingenia doctorum, qui excitaticontentionibus illorum, non dormitantes

sapientiae et scientiae studuerunt, etdisputaverunt quodammodo, et ipsi, sicut deSalomone legitur;

“Super lignis a cedro quae est in Libano, usque

ad hyssopum qui egreditur de pariete (III RegIV),”

Page 1268: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1268/1271

id est nihil omnino de sacra Scriptura, necparvum, nec magnum aliquod verbum aballegoria vel aliqua utili moralitate vacare passisunt. Deinde nihilominus congrue sequitur liberJob, quia videlicet, maxime in pace Ecclesiaenon desunt illae tentationes viris ad virtutemtendentibus, quae in omnibus percussionibus vel consolationibus ejusdem sancti Job, auctore

 beato Gregorio, moraliter figurantur. Tuncenim urgent interius tentationes spiritualium vitiorum, quorum quanto occultior pugna, tantodifficilior victoria.

Page 1269: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1269/1271

CAPUT XXV. Item de nocturnis lectionibus amense Septembri.

 Adhinc jam mense Septembri, quatuorimponuntur libri, videlicet, Tobias, JudithHester et Esdras. Quorum consideratio quamcongrue quatuor cardinales virtutesprudentiam scilicet, fortitudinem

temperantiam et justitiam exprimat, palam estTobias quippe in figura prudentiae noninconvenienter accipitur, qui caecatis oculisexterioribus, videnti filio mandata vivendilargitur, ut illud Salomonis impleatur:

“Sapientis oculi in capite ejus (Eccle. II).”

Per caput enim mentis industria, per oculos vero intelligitur providentia, quae idem est

quod prudentia. Bene ergo prudentiae titulopraefulget, qui menti illius munimen providetcujus ducatu ipse foris eget. Judith verofortitudinis speciem in hoc nimirum praetendit

Page 1270: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1270/1271

quod formidantibus viris bellicosisimmanissimo tyranno pro liberatione patriae seopposuit, et principem militiae femina inermisDei adjutorio superavit. Fortitudo enim ejus aDeo fuit, sicut ipsa in oratione dicit:

“Et nunc, Domine, subveni mihi viduae, ut quodper te posse credidi perficiam (Judith. XIII).”

In quo quam vere fortis fuerit, caput Holofernisebrietate sopiti, amputatura ipsius pugioneostendit dicens:

“Conforta me, Deus meus, in hac hora. Etpraecidit caput ejus (ibid.).”

 Verum haec duo volumina apud Hebraeos nonsunt in canone, sed Nicaenae synodi auctoritate

ad instructionem venerunt sanctae Ecclesiae.

Hester autem pro temperantia ponitur, quaerepudiata ob arrogantiam Vasthi regina, in

Page 1271: RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

7/21/2019 RUP 170 01 DeDivinisOfficiis

http://slidepdf.com/reader/full/rup-170-01-dedivinisofficiis 1271/1271