Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap....

10
Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega magistratu se abdicauerat, Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. Traditur inde, dictu mirabile et quod dimouendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.

Transcript of Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap....

Page 1: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod

Livio, Ab urbe condita IX, 29

Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad

posteros nomen Appi, quod uiam muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit

quia ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega

magistratu se abdicauerat, Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae

gerendo solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad Aram

Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos ministerii delegandi

causa sollemnia eius sacri docuerat. Traditur inde, dictu mirabile et quod dimouendis

statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim familiae ea tempestate

Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos; nec

nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam [Appium] memori deum ira post

aliquot annos luminibus captum.

Page 2: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod

XXVII, 11

[…] Locauerunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem

tabernas, macellum, atrium regium.

Indi fecero rifare gli edifici che l’incendio aveva consumati intorno alla piazza, ossia le sette botteghe, il macello e l’atrio regio.

XL, 5

[…] Ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis

nondum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii singulos principum eluderent,

iuuenis incautus et amore nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia tuendo

suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.

Page 3: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod

XL, 51

Censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est ipse censor M.

Aemilius Lepidus pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a

collega praeteritos. opera ex pecunia attributa diuisaque inter se haec [con]fecerunt.

Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod praedia habebat ibi priuatamque

publicae rei impensam ins<er>uerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iouis

in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locauit; et ab his columnis, quae

incommode opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de columnis et signa militaria

adfixa omnis generis dempsit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: portum et pilas

pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L.

Mummius censores locauerunt imponendos; basilicam post argentarias nouas et forum

piscatorium circumdatis tabernis quas uendidit in priuatum; [et forum] et porticum extra

portam Trigeminam, et aliam post naualia et ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim

<et ad> aedem Apollinis medici.

Page 4: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod
Page 5: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod

C. PLINII NATVRALIS HISTORIA

Page 6: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod
Page 7: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod
Page 8: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod
Page 9: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod

Cassio Dione, Historia Romana, LIII, 16

Page 10: Livio, Ab urbe condita IX, 29 - Unibg · Livio, Ab urbe condita IX, 29 Et censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod