De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. -...

8
118 MISCELLANEA De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita In Analectis a. 1933, p. 15, occasione missionis a. 1826 in oppido Al- satino Hagenau habitae, haec scripta leguntur: «Ex his octo missionariis P. Springer, vil" 'exirniae virtutis ac magnae eloquentiae, peculiari men- tione dignus est, quippe traditionis nostrae primigeniae veluti anulus. Per annum enim integrum (1823-24) mandatu Ven. Patris Passerat inter confratres Neapolitanos degerat, genuinam vitam Ligorianam cognitum, et procul dubio uni alterive missioni Neapolitanae interfuerat spectator ». Interea reapse inventa est longior relatio a P. Springer lingua Germanica scripta de missione N ucerina 32 dierum, cui ipse testis de visu et auditu interfuit. Talis relationis momentum est obvium, sive pro historia nostra- rum missionum, sive pro maiore intelligentia 'eorum quae Pater legifer noster in Regula et in Oonstitutionibus atque in opusculo anni 1760 Brece Istruzione degli Eserciej di Missione, quod est Pars III maioris operis Selva \ nobis reliquit. Praesertim confratribus extra Provinciam Neapo- Iitanarn viventibus hae noti tiae gratae erunt. Sed priusquam substantia relatus Springeriani hic exponatur, iuvat pauca de ipso auctore prae- mittere . .Franciscus Sere Sprinqer, natus 3 Ian. 1791 in .A.ustriae 1nf. pago Strass, pel' in tegrum septennium diseipulus S. Clernen tis fuit, quo tempore nempe in Universitate Vindobonensi prim um iuridieis, dei n theologieis studiis vaeabat. Franeisei pia nutrix Theresia Salzbauer, S. Clernen ti quondam (a. 1816) uvas offerens, simul gratias egit de visibili progressu, qllelu Franeiseus in via sancti tatis faeeret. Cui S. Clemens tune monstravit effigiem S. Fundatoris nostri nuper beatifieati in qu ien s: «Hic ei dat bon um spi ri turn ». Revera P. Springer semper se se exibuit genuinum tanti Pa- tris filium. Mor tuo S. Clernen te et Congregatione tandem aliquando in Âustriam admissa Franeiseus inter pri mos septem viros egregios fuit, qui in vigilia Penteeostes (20 Maii 1820) in con ventu Franciscalium sacram vestern Irieti tu ti induerunt, et inde ab initio sanetitatis viam eurrebat ut gigas. Nond um professus, d.18 Mart.1821 sacerdotio auetus est et festo B. Alfonsi ei usdem anni vota nuneupavit. Die 16 Apr, 182ô pro- feetus est Nueeriam Paga.n orum et d.21 Ma.ii 1824 Viermam revertit. A confra.tri bus Neapolitanis ob rnodest.iam anirnumque eolleetum vocaba tur «Sanctus semper eesta- tiens». A. 1825 eum duobus al iis eonfratribus primam missionem (lieet 'eo nomine uti tune temporis nefas esset) pel" undecim hebdomades in Gallneukirehen habuit ad con vertendos nonn ullos paroehianos a falso propheta Martino Boos seduetos totam- que paroeeiam in spiritu innovandam ", Â. 1926 in longinquam Lusitaniam missus est ad inaugurandum Ulissipone (Lisboa) Congregationis eollegium, et pel" Alsatiam iter faciens partem habuit in illa missione, quam supra commemoravimus. Ob infirmitatem (iam diu sanguinis tussi 1 M. DE MEULEMEESTER, Bibliographie, p. 110. 2 Cfr. E. Hosr-, Die erste Sendung in Oesterreich, in St. Klemensblâtter 1931-1932.

Transcript of De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. -...

Page 1: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

118 MISCELLANEA

De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita

In Analectis a. 1933, p. 15, occasione missionis a. 1826 in oppido Al­satino Hagenau habitae, haec scripta leguntur: «Ex his octo missionariisP. Springer, vil" 'ex irniae virtutis ac magnae eloquentiae, peculiari men­tione dignus est, quippe traditionis nostrae primigeniae veluti anulus.Per annum enim integrum (1823-24) mandatu Ven. Patris Passerat interconfratres Neapolitanos degerat, genuinam vitam Ligorianam cognitum,et procul dubio uni alterive missioni Neapolitanae interfuerat spectator ».

Interea reapse inventa est longior relatio a P. Springer lingua Germanicascripta de missione N ucerina 32 dierum, cui ipse testis de visu et audituinterfuit. Talis relationis momentum est obvium, sive pro historia nostra­rum missionum, sive pro maiore intelligentia 'eorum quae Pater legifernoster in Regula et in Oonstitutionibus atque in opusculo anni 1760 BreceIstruzione degli Eserciej di Missione, quod est Pars III maioris operisSelva \ nobis reliquit. Praesertim confratribus extra Provinciam Neapo­Iitanarn viventibus hae noti tiae gratae erunt. Sed priusquam substantiarelatus Springeriani hic exponatur, iuvat pauca de ipso auctore prae­mittere.

.Franciscus Sere Sprinqer, natus 3 Ian. 1791 in .A.ustriae 1nf. pago Strass, pel'in tegrum septennium diseipulus S. Clernen tis fuit, quo tempore nempe in UniversitateVindobonensi primum iuridieis, dein theologieis studiis vaeabat. Franeisei pia nutrixTheresia Salzbauer, S. Clernen ti quondam (a. 1816) uvas offerens, simul gratias egitde visibili progressu, qllelu Franeiseus in via sanctitatis faeeret. Cui S. Clemenstune monstravit effigiem S. Fundatoris nostri nuper beatifieati in qu ien s : « H ic eidat bon um spiri turn » . Revera P. Springer semper se se exibuit genuinum tanti Pa­tris filium.

Mortuo S. Clernente et Congregatione tandem aliquando in Âustriam admissaFraneiseus inter primos septem viros egregios fuit, qui in vigilia Penteeostes (20 Maii1820) in conventu Franciscalium sacram vestern Irietitu ti induerunt, et inde ab initiosanetitatis viam eurrebat ut gigas. Nondum professus, d.18 Mart.1821 sacerdotioauetus est et festo B. Alfonsi ei usdem anni vota nuneupavit. Die 16 Apr, 182ô pro­feetus est Nueeriam Paga.norum et d.21 Ma.ii 1824 Viermam revertit. A confra.tribusNeapolitanis ob rnodest.iam anirnumque eolleetum vocaba tur « Sa nct us semper eesta­tiens». A. 1825 eum duobus al iis eonfratribus primam missionem (lieet 'eo nomineuti tune temporis nefas esset) pel" undecim hebdomades in Gallneukirehen habuitad convertendos nonn ullos paroehianos a falso propheta Martino Boos seduetos totam­que paroeeiam in spiritu innovandam ",

Â. 1926 in longinquam Lusitaniam missus est ad inaugurandum Ulissipone(Lisboa) Congregationis eollegium, et pel" Alsatiam iter faciens partem habuit in illamissione, quam supra commemoravimus. Ob infirmitatem (iam diu sanguinis tussi

1 M. DE MEULEMEESTER, Bibliographie, p. 110.2 Cfr. E. Hosr-, Die erste Sendung in Oesterreich, in St. Klemensblâtter 1931-1932.

Page 2: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

MISSIO NUCERINA' ·ANNI 1823 119

laborabat) anno insequenti redire coactus est, et priusq~lam itineris metam, Viennam,assequeretur, Pragae in Seminario archiepiscopali d.19 Sept. 1827 sancto fine quievit ,annum agens tricesium septimum. Rector Seminariï Vincentius Prazsky, qui mo­rienti adstitit, postea admirans Patri Passerat inter alia scripsit: « Snm m a venera­tione prosequor Congregationem, in cuius sinu sic vivere, sic pati, sic mori cliscitur,sicut Franciscus Springer vixit et passus et mortuus .est » . .

De hoc eximio sodali P. Carolus Mader in libro Die Congregation des 'allefr­heiligsten Erlôsers in Oesterreich., p.309-328, pulchre scripsit, quanqualn P. Springerpeculiari monographia., immo altarium honoribus dignus esse videtur. A.1831 appa­l'nit Fra.tri laico Ioanni Schermesser suppressionem domus Montis Episcopalis (Bi­schenberg) amare deflenti et praedixit ibi eodem loco brevi plures, quam antea, Re­demptoristas habitaturos esse 1 .

His praemissis audiamus ea quae P. Springer de missione illa N ucerina refert.Eam ipse parochus postulaverat, sed nomen paroeciae desideratur..

l. J\tIISSIONIS INITIUM. - Die natali Iristituti 9 Nov. 1823, qui sicuta.1732 in Dominicam incidit, P. Springer cum 10 missionariis nostris ecollegio Paganensi se contulit ad certum locum prope civitatem Noce/ra,

ubi parochus oum aliquot clericis et paroeciae pueris expectabat. Adultivero pauci aderant, eum caelum esset pluvium. Forrnabatur parva pro­cessio, missionis superiore, P.losepho de Paola (* 1762, t Paganis 1826)crucem gestante, et inter reeitationem precum praescriptarum ad . eccle­siam perventum est. Ibi SS. Saeramentum adorabatur, et alta quidem voce.Tum missionis oeconomus P . Iosephus Papa (* 1774, t 'Caser tae 1850), eotempore Rector Iuranensis, suggestum aseendit ad missionis seo pum ex-

. planandum eiusque exereitia annuntianda.Rora 24 Neapolitana (ergo nostra h .17 vel 18) P. Raymundus Airola

'(* 1774, t Paganis 1832), eontionem maiorem (predica grande) habuit, quodidem fecit diebus sequentibus.

Postea per tres dies habebantur illae exhortationes nocturnae (Senti­menti di notte), quae accuratius a S . P. N. Alfonso in opere citato tractan­tur. Patri Springer multurn plaeuerunt easque « mire pulchras » vocat. Pa­tres bini vel trini cum aliquot pueris aliisque fidelibus exibant foras. Sa­cerdos eantabat in via interpositis interval1is litanias B. M. V, consistebatcerto loco, eantabat brevem stropham, tandem exhortationem eonvenien­tem recitabat.

II. CONTIO MAIOR OUM VARIIS OAEREMONtIS. -- Teste P ..Springer hoc fuitargumentum contionis vespertinae: 1. Invitatio ad poenitentiam (chiamata).

2. Divina miserieordia. 3. Impoenitentia vel conversionis proerastinatio.4. Peccatum mortale quatenus est offensio Dei. 5. Effectus spiri tualespeccati. 6. Effecta eius temporalia. 7. Scandalum. 8. Mors peceatoris.

1 J. B. LORTHIOIT, Mémorial Alphonsien, p. 470 sq.; E. UOLLET, Memento, ad19 Sept.

Page 3: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

,120 MISCELLANEA

9. Iudicium universale. 10. Poena. .sensus in inferno. 11 . Poena damni,12. Aeternitas gehennae. 13. Salutis operandae necessitas. 14. Eiusdemdiffieultas. 15. Blasphemia. 16. Quis salvabiter? 17. Divina iustitia. 18. Stul-.t it ia hominis terrena sapientis, cum vita sit iter ad aeternitatem. 19. Nu­merus peccatorum. 20. Derelictio .peccatorie ob gratiae abusum (abban­dono). 21. Peccator Iesu Christi passionem innovat. 22. B. M. 'l. 23 . SS. Sa­cramentum. 24. Beneficia Dei. 25. Amor Dei hominem vere beatum reddit.26. Paradisus.

Contionator primum aliquod pium canticum praecinebat, a m~ltitudine

repetendum. In contione ipsa recitanda P. Springer perspicue tres tonosdistinxit. Tonus lest familiaris ille, qui raro in contione maiore, sed sem­per in instructione catechetica usurpatur. Praevalet in contione tonus II,qui est uniformis, modulationis paene expers, excepta motione affectuumin peroratione, cum nt flebilis et quasi singultiens. Ex hac a.tmosphaeraaequabili interdum velut fulgura prosiliunt, i. e. certae phrases magnimomenti tono III pronuntiantur et quasi cantantur 1.

Praeterea P. Springer notat: « Oontiones Patrum nostrorum sempercirea unum punctum (thema) circumeunt.. Descriptio et enumeratio par­tium sunt figurae rnagis adhibitae magisque efficaces. Ceterum contio sem­.per apparet ut. veritas ex ipsa S. Scriptura profluens ».

Inde a quarto die missionis, finita contione, dum aliquis Pater ·.e sug­gestu litanias B. M. V. cantat, mulieres ecclesia exibant. Dein alius missio­narius exhortationem brevem et fervidam ad solos viros et iuvenes habebat(Sentimento degli uomini), quam haud raro excipiebat actus disciplinae,Viri igitur genuflexi, sed habitu minime deposito, funibus (et nonnullietiam catenis) sese in dorso flagellabant. Interea alii Patres in temploapte dispositi ad poenitendum exhortabantur, Signe tinti~nabuli indicabaturfinis huius actus; verum aliquando, novis motivis poenitentiae propositis,statim nova flagellatio fiebat. In fine praecinebatur canticum Offesi te,'mio Dio, caro Signore.

Ipse missionarius iarn antea cora~ universo populo, ad peccata eiusexpianda, fune horribili se caeeiderat. Accidit autem non raro, ut quise multitudine, quasi indignans quod innoeens pateretur, funem Patri eri­peret.

Versus finem contionis maioris ab altero Patre in pulpiti fulero su­stentatur Crucifixus magnus trium pedum eum duabus candelis aceensis(quibus opus est ad vulnera Christi in templo obscuro ostendenda). HuneCrucifixum contionator identidem arripit ·eon tr it ionis motiva suggerens et'ipse in fine talem actum eliciens. Interim multitudo extra se rapta ap,pa­rebat, tumultuabatur, manus protendebat ...

1 Cfr. etiarn Analecta XIII (1934), 16, nota.

Page 4: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

MISSIO NUCERINA ANNI 1823 121

De peccato scandali agens (die VII) contionator, postquam ipse seflagris caecidit, Iesurn Ohristum nondum placatum esse ait, quare sodalessuos sibi velle succurrere. E cce, reliqui missionarii lente procedere. Supe­rior gestare magnam crucer~, ceteri coronam. spineam et funem. Formarivia libera inter multitudinem et , max flagellatio incipere. «Nunquam pu·taveram (scribit P. Springer) eousque affectunm motionem progredi posse,nec quisquam sibi anirno fingere potest clamores et convulsiones populi» '.

«Post contionem de inferno circumfertur pictura nonnullorum damna­torum, ql~ae omnes ingenti afficit horrore. Post contionem de aeternitatedamnata contionator manU111 paululum immittit in flammam facis piceae,flebili clamore dolorern exprimens. Post contionem de morte peccatorisanirnos permovet ostendens calvariarn mortui. Post 'cont ionem de passioneChristi peccato renovata circumfertur tela cum effigie Orncifixi 1.

« Poeniten tia plane sui generis est tractus linguae (strascino della lin­gua). In latere interiore portae ecclesiae effigies Crucifixi collocatur, Ibimissionarius verba facit, comrnemoraus fellem et acetum, quibns Christum'cruci affixum (peccatis linguae) potavimns. Ad quam Iinguam -p un ien damdeinde hoc exercitium fit. Aspectus singularis: Dum aliquot rnissionariihinc inde dispositi ad poenitendum exhortantur, viri genibus nixi linguarnversus cancellos presbyterii trahunt, ubi alius sacerdos crucem osculaudamoffert. Est poenitentia ornnium gravissima maxi meque humilians et fit inpervigilio comrnunionis generalis vircrum.

«Olim post contionem de i ud icio universal i etiam locum habebat ma ­.Ied ict.io vitiorum. Sacerdos indutus cotta et stola nigra ac facem 'p icean1nigrarn prae , se habens maledicebat singula peccata 2.

«Pel' duos pluresve vesperes fit actns reconciliationis. Pater ad id de­stiuatus stat cum Orucifixo ante presby terii pluteum et ad pacenl ineun­dam adhortatur. Interim formatur in medio liber transitus. Sacerdos monet,si quis se ab altero offensum sciat, aocedat et ad aurem sibi nomen of­fensoris offensionisque causam dicat. Tum, si Pater publicam reconcilia­tionem utilem iudicaverit, clamat v. g.: 'Antoni Piccicardi, Iesus Christuste vocat!' Si vocatus appropinquat, Pater clamat : Ave Maria. 'I'um am:bo'iubentur sese amplexari et Crucifixum osculari, quo facto populus cantat:Lodaio $empre sia - il nome di Gesù e Maria. Haec evocatio nominumfere pel' dimidiam horam protrahitur, prout missionario visum fuerit, etaltero vespere caerimonia forte repetitur ». Haec P. Springer,

Ea quae de contione dicta sunt clare demonstrant missionariis nostrisverba S. Alfonsi sacrosancta fuisse (opere citato, cap. VII, 5): Poco sarà

l Cfr.. Analecta IX' (1930) 216-220, de Crucifixo a S. Alf~nso depicto.2 De caerimon ia comrnoven ti , qnae hodiedum in fine h uius contionis usuvenit,

cfr. Analecta XIII (1954: , p. Il, nota. P .. Springer de ea tacet.

Page 5: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

122 MISCELLANEA

il profitto della predica, se gli uditori restano persuasi, rna non restanocompunti e risoluti dimutar vitae

III. ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece­debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat circa dua­bus horis ante contionem et instructio post horam. Explanato respectivomysterio Pater noster et 10 Ave et Gloria non recitabantur, sed canta-

. bantur, quare ordinario binae decades sufficiebant.Subsequens instructio populi iudicatur res .omnium difficillima, utpote

exigens multam scientiam theologicam . Catechista, P. Rector Papa, expo­nebat praxim confitendi et communicandi ac decalogum, etiam totamdoctrinam de occasionariis et recidivis; eius tamen vo x rauca non beneintelligeba tur.

Tandem inter exercitia diurna missionis commemoranda est meditatiomatutina, quae vocatur; sed erat potius contio brevior, ab aliquo e Pa­tribus iunioribus habita, substantiam contionis vespertinae repetens. Infine Pater quandoque se fiagellabat.

IV. PRO VARIIS FIDELIUM STATIBUS. - 1. Inde a primis diebus pueriet puellae ab ipsis missionari is ope campanulae in viis convocabantur etpostea separatis locis in ecclesia catechizabantur ante Rosarium et instruc­tionem adultorum. P. Springer quaestiones fieri solitas siugillatim recenset ' .Qui bene responderat, recipiebat non modo aliquam imagunculam, sed infine etiam tesseram conferentem lUS ad faciendam confessionem. Pariterpost confessionem altera tessera distribuebatur pro communione. Specta­tori 'I'ransalpino aspectum plane novum praebebant hi circuli vivacis iuven­tutis Italiae meridionalis, semper motae, senlper loquacis, quibus circulispraesidebat Pater catechista canna longa instructus.

Nono ab inchoata missione die fuit horum parvulorum communiogeneralis. Puellae ges~abant supra velum album capitis coronam spineam,pueri in capite nudo eandem coronam et circa collum funiculum . lamsolus aspectus huius exercitns innocentis teste P. Springer commovebat

.usque ad lacrimas. Et quantus singultus ipsorum parvulorum postea audi­tus est, cum Pater in sua allocutione invehebat in peccatum! Oum veroparva statua Iesu Infantis, comitata « Angelis », sollemni ritu sub umbellaapportabatur, commotio ineffabilis effecta est. Pueri et puellae non modoflere, sed alta voce clamare ac sponte sua summi doloris signa edere. Puerifunibus in se ipsi saevire .. . Aegerrime aliquantum silentio facto vocaturpuellula pauper et optima, ut ulnis Iesulum recipiat et omnium nomineveniam petat. Dein ad affectum augendum statua divini Infantis tollitureiusque loco Crucifixus affertur, sed non sub umbell~. Iterum quanta com-

1 Cfr. etiam opus S. Alfonsi 1. c. cap. V, § 2.

Page 6: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

MISSIO NUCERINA ANNI 1823 123

motio! Missionarius cum Crucifixo procedit usque ad locum inter pueroset puellas liberum relictum ad vulnera Christi coram ostendenda, et siparvuli clamant, ipse necessario vel magis clamare debet, ut saltem aliqua­tenus intelligatur. Tandem, in presbyterium redux, duos pueros magis

commotos advocat omnium no mine Crucifixi plagas osculatum. Caerimoniaomnium tenerrima!

Crucifixo ablato Pater dixit actus ad s. communionem praeparantes,parvulis singula verba inter singultus repetentibus. Postea pel' plures sacer­dotes simul sacrae partioulae distribuebantur, et tandem' missionarius adiu-

. vabat in gratiarurn actione facienda. - Sicut P. Springer notat, in aliismissionibus Neapolitanis ante cornmunionem generalem a parvulis (et posteaa viris et iuvenibus) instituitur processio poenitentiae pel' vias publicas 1.

Our tum Nuceriae ornissa sit, non dicit.2. Post aliquot dies facta est communie generalis virginum (zitelle),

i. e. innuptarum ab annis pubertatis ad annos centum, ut praedicator eamannuntians dixit! Ipsis quoque mane ostensus est primum Iesus Infanset postea Crucifixus, item cum mo tionis effectu summo, quanq~am nemoearum ad osculandum Dorninum evocabatur. Post meridiem P. AloisiusLornbardi (* 1770, t Sommae 1835) ad eas in sacello laterali verba dixitsummis laudibus efferens virgini t.atem 2 .

3. E xactis aliis nonnullis diebus fuit communio generalis mulierumnuptarum, quibus Crucifixus quidem, non vero Iesus Infans ostendebatur.Mirabatur P. Springer, quod P . Lornbardi tam atris coloribus earum sor­tem depingebat. Porneridiano ternpore feminae de peculiaribns uxorummatrumque officiis instrnctionem .receperuut .

4. Denique in communione generali virorum ac iuvenum, qui eo diein capite coronam spineam et circa callum funem gestabant, etiam extraecclesiam, non ad clamores quidem motusque .convulsivos perventum est,verumtamen saltem ad lacrimas 'et singultus ac flagellationes. Praetereamissionarius viris in memoriam revocavit primos christianos ante paniseucharistici receptionem sibi pacis osculum dedisse, et ad idem faciendum,exhortatus est, saltem quoad inimicos et .adversarios. Fieri sane non po­terat quin hoc pacis osculum haud parvam crearet confusionern, oumTitius Caium et Petrus Paulum inter adstantes quaereret. Eadem caeri­monia antea in communione mulierum facta erat. Interea, dum pacis oscu­lum datur et postea s. communio distribuitur, ad augendum cordis affectumadhibebatur dulcis sonus organi et campanularum.

1 Ofr. Oonstitutiones Oapituli a. 1764, n. 141. In rmssione Nuceriae a. 1924 anostris habita (Analecta IV, 16-18), revera haec processio facta.

2 S. Alfonsus opere ci t. cap. VIII, 3 exhibet talem sermonem integrum. Habemuspaucos sermones S. Fundatoris plane exaratos.

Page 7: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

124 MXSCELLANEA

« Hae cornmuniones generales Cita P. Springer), de quibus claram ideamnon habebam, multa commoda praebent, ut sunt mira motio affectuum adrecipiendum melius tantum Sacramentum, actus in communi eliciti anteet post cornmunionern , augmentum fervoris missionis, evitatio scandali, siquando a confessario prima vice absolutio differatur etc.»

V. MISSIONIS FINIS. - Habitis illis 2(j contionibns maioribus supraenumeratis secutum est biduum «vitae devotae ». Rora consueta Iococontionis (et instructionis?) primum facta instructio de necessitate ora­tionis, etiammentalis, ad dito eam haud ita difficilem esse. Priusquam veromissionarius id practice demonstraret, narrando singula facta passionisDomini, ipse affectus audientium excitavit per Improperia . Popule meus,quid feci tibi ~ Tum alter missionarius, iuxta contionatorem prostratus,

.ante Orucifixum cecinit famosum S. Alfonsi canticum Gesic 'mio, con dure{uni, id quod ·piam multitudinem mirum quantum commovit. Enarratiopassionis Domini vespere insequenti ad finem perdueta est. Ris diebusetiam cruces, imagines, coronae, soapularia benedicebantur.

Ad missionem diutius protrahendam post praxim vitae devotae, contrastilum consuetum, pel" quatriduum (7-10 Dec.) facta est expositio vesper­tina SS. Sacramenti cum sermone correspondenti, donec d. 11 Dec., fer. IV,ultima contio habi ta est de perseverantia cum benedictione apostolica.Attamen contionator ob nimium motum multitudinis parum intelligebatur.Enumeratis vari is classibus (v. g. : .« Benedico nostro regi, ut ... )}) in finemissionarius Orucifixo illo trium pedum quaquaversus magnam crucemefformabat. Sequebatur Hymnus Ambrosianus et benedictio eucharisticaa parocho impertita.

VI. ]1"JXERCITIA SPIRITUALIA. - Restant pauca dicenda de exercitiis spi­ritualibus intra missionern praedicatis. Hoc factum est eodem tempere peroctiduum pro clero 1 et pro viris honestioris condicionis (galantuomini).Et clerici et nobiles (i, e. viri magis culti aut magis divites) circa horamRosarii in aliqno sacello coadunati per sernihoram recipiebant aliquaminatructionem ipsis adapatatam et statim postea audiebant meditationemseu contionem de veritatibns aeternis.

En argumènta sermonum (instructionum P) ad vires nobiliores habito­rum, prout P. Springer ea nobis scripta reliquit: 1. Animae pretium..2. Scandalum nobilium. 3. Religio. 4. Fontes irreligiositatis: ignorantiapravique mores. 5. Spiritus hominis christiani consistens in mortificatione.

1 N uceriae tune temporis circ. 20 sacerdotes vivebant, et omnes quidem in suisfamiliis, sed soli duo vel tres excipiebant confessiones. Eo tempore pro ordinationerequirebatur patrimoninm 1000 ducatornm sen redditus annui 50 ducatornm.

Page 8: De mlsslone quadam a. 1823 a nostris Nuceriae habita · ALlA EXERCITIA COTIDIANA MISSIONIS. - ·Contioni maiori antece debat Rosarium et instructio catechetica. Rosarium incipiebat

MISSlû NUCERINA ANNI .1823 125

(s. Alf. 'ad P. Procuraiorem Maione 4 Nov . .1776.)

6. Gravitas peceati luxuriae. 7. Gehenna, vel in q~o eonsistat vera hominisbeatitudo. 8. Beatissima Virgo Maria,

Etiarn carcere detenti per aliquot dies suos peeuliares sermones suam­que eommunionem generalem .h abuere, non vero moniales. Ad has enim

etiam in Neapolitano territorio tune temporis exereitia spiritualia praedi-eabantur aliquando extra missionem. -

P. Springer notavit alia quoque de ordine diurno a missionariis servato,de eondieione et moribus eleri populique etc., sed ea omittimus, ne nimishaee relatio excrescat. Addimus solumrnodo missionarios suam habuissepeculiarem habitationem, i. e. tria conclavia certae dorons. In uno conclavi9 lecti positi ' erant! Frater . laicus cum famulo victum parabat, qui eratsirnplex : iuseulum, unum ferculum, panis, vinum, fructus. Ceterum haeealiaque rnul ta in miseionibus Provinciae Neapolitanae servantur usque inpraesentem diem.

De mediis externis ad commovendum populum in missione Nucerinailla adhibitis alios aliter iudicare constat; sed nemo infitias ire potestinde praeclara effeeta esse obtenta, videlicet magnunl, immo extraordina­rium horrorem peccati, contritionern de peccatis commissis perfectam, opti.­mam dispositionem in recipiendis sacramentis poenitentiae et Eucharistiae,novum magnumgue amorem erga D. N. Iesum Christum, exstinctionemomnium inimicitiarum, alia. Ei usmodi missio, quae. in paroecia sanctamquandam «revolutionem» operatur, animis imprimit ictus nulla oblivioneplane auferendos. Utinarn etiam in hac Alma Urbe similis missionis Re­demptoristicae spectaeulum aliquando videatur! Tum melius appareretillas contiones Romae in Quadragesima vel Maio vel alio mense haberisolitas quoad effectus nullatenus verae missioni eomparari passe.

Die 12 Dec. 182? ante meridiem ornnes missionarii Nuceria ad collegiumnostrum ad S. Michaelis reverterunt. Domi invenerunt RIÏlum P. ReetoremMaiorern Nicolaum Mansione graviter aegrotantem, qui ante prandium ipsepetivit Viaticum et die insequenti in Domino obdormivit.

Res magni mornenti: ln adeundis [eminis nobilibus, ut causam nostramadiuvent, ne quaesierimus commendaiiones alicuius [eminae utcumque suspectae.Deus nos mediis honestis uti vult nec tali, quod suspicione veZ incitamentopeccati non careat.