VOCABVLARIVM CAPITVLI X

16
Jose Antonio Rojas Carrera [email protected] VOCABULARIUM LATĪNUM VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM Cap. X (Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum) VOCABULUM SŌLUM (AUT CUM IMAGINE) IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA asinus, -ī, m. asinus est bestia quae portat saccōs leō, leōnis, m. in Africā sunt leōnes

description

Vocabula quae sunt in capitulo X libri, cuius titulus "Familia Romana", ab optimo professore H. Orberg scripti, Latine tantum et imaginibus explicata.

Transcript of VOCABVLARIVM CAPITVLI X

Page 1: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

Jose Antonio Rojas [email protected]

VOCABULARIUM LATĪNUM VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM

Cap. X

(Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum)

VOCABULUM SŌLUM(AUT CUM IMAGINE)

IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA

asinus, -ī, m.

asinus est bestia quae portat saccōs

leō, leōnis, m.

in Africā sunt leōnes

Page 2: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

bestia, -ae, f.

multae bestiae

leō est bestia fera

aquila quoque bestia fera est

ovis bestia fera non est

bestia est animal quod non est homo.

homō, -inis, f.

Vir est homō. Femina quoque homō est.Vir et feminae sunt duō hominēs.

Page 3: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

ferus, -a, -um, adj.

Bestiae quae amīcae homini non sunt, nominantur bestiae ferae.

Ovēs amīcae homini sunt. Itaque oves non sunt bestiae ferae.

leō amīcus hominī non est. itaque leōnēs sunt bestiae ferae.

avis, -is, f.

parva avis

aquila est magna avis.

piscis, -is, m.

video multōs piscēs!

aquila, -ae, f.

aquila piscem petit.

cibus aquilae est piscis.

Page 4: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

āēr, aeris, m.

in aere sunt nubes

in campō bonum āērem spīrāre possumus

āla, -ae, f.

haec avis duās magnās alās habet

pēs, -pedis, m.

pedum vestigia in arenā videō!

cauda, -ae, f.

canis caudam suam mordēre vult!

petasus, -ī, m.

video duōs virōs cum petasō

Page 5: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

deus, -ī, m.

deus Iuppiter Mercūrius, quī petasum habet, est deus nuntiōrum

mercātor, -is, m.

mercātōres emunt et vendunt!

nuntius, -ī, m.

Mercūrius est nuntius deōrum, quia imperia1 deōrum ad homines portat. Nam nuntius est qui verba portat (inter hominēs). 1 “imperium” quoque significat id quod imperātur.

mare, -is, n.

mare, quod in Imperiō Romānō est, ab ipsīs Romānīs “mare nostrum” vocātur.

Page 6: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

flūmen, -inis, n.

(flūmen = fluvius)

flūmen Nīlus in Africā est

anima, -ae, f.

(= aer, aeris, m.)

anima est aer qui in pulmōnēs dūcitur

pulmō, pulmōnis, m.

quī spīrat animam in pulmōnēs dūcit

animal, -is, n.

quī animam dūcit animal est

leō animal est (quia animam dūcit, hoc est, spīrat)

homō quōque animal est (quia etiam dūcit animam, hoc est, spīrat)

Page 7: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

nīdus, nīdī, m.

nīdus est inter rāmos arboris. in nīdō sunt quattuor ōva.

rāmus, -ī, m.

folium, ī, n.

in arbore multa fōlia sunt

ōvum, ī, n.

videō multa ōva in nidō

pullus, -ī, m.

trēs pullī in nidō sunt

videō ōvum et pullum

Page 8: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

vox, vocis, f.

cum verba facimus, vox audītur.

(vox etiam significāre potest vocabulum, verbum)

avēs cantāre possunt quia vocem habent:

homō quoque verba facere et cantāre potest quia vocem

habet: piscis autem cantāre non potest quia vocem non habet:

qui vocem non habet mutus est:

lectus, -ī, m.

vīvus, -a, -um(↔mortuus-a-um)

quī spīrat mortuus esse non potest. itaque quī spīrat vivus est.

crassus, -a, -um(↔tenuis, -e)

ramus tenuis Quintum sustinēre non potest, is enim puer crassus est.

Page 9: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

perterritus, -a, -um

vir perterritus estvir quī multum timet!

capiō, capere:( : sūmō, sumere)

cape pilam, canis!

volō, volāre:

avis volāre potest quia ālās habet

natō, natāre

piscis in aquā natāre potest.

moveō, movēre

quī ambulat sē movet

quī consistit sē non movet.

Page 10: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

faciō, facere(=agō, agere)

- quid facit Albīnus? – ornamenta ostendit (=monstrat)

- quid facit Iulia? (:quid agit Iulia?)- ea pulchrās rōsās carpit.

vivō, vivere

qui vivus est, vivit! qui mortuus est, non iam vivit…

spīrō, spīrāre

cum homō spīrat, anima in pulmōnes intrat et rursus ex pulmōnibus exit.

pariō, parere

gallīna ōvum parit

Page 11: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

lūdō, lūdere

puerī lūdunt

puella lūdit pilā

canō, canere(= cantō, cantāre)

vir canit = vir cantat

audeō, audēre(audēre est non timēre)

Marcus … Quintum vocat: “venī, Quinte! in hac arbore nīdus est.” accurrit Quintus.Marcus: “age! ascende in arborem, Quinte!”

Quintus in arborem ascendit; iam is suprā Marcum in arbore est. Marcus ipse in arborem ascendere non audet! (=Marcus ipse in arborem ascendere timet!)

puer in arborem ascendere AUDET = puer in arborem ascendere NON TIMET.

ceterī autem puerī in arborem ascendere NON AUDENT =ceterī puerī in arborem ascendere TIMENT

Page 12: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

occultō, occultāre

si oculōs occultō, tē vidēre non possum…

ascendō, ascendere

ascendere in arborem

sustineō, sustinēre

ramus tenuis puerum crassum sustinēre non potest!

Iulius Quintum sustinet

cadō, cadere

Quintus ad terram cadit!

Page 13: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

possum, posse

(possum, potes, potestpossumus, potestis, possunt)

si oculōs claudō, non possum tē vidēre

sed si oculōs aperiō, te vidēre possum!

volō, velle

(vōlō, vis, vult,vōlumus, vultis, vōlunt)

currere vōlō, neque id facere possum!

vir, quem vides, currere vult, neque potest quia nimis crassus est!

necesse est(= necessarium est)

(N.B. NECESSE EST + DATĪVUS)

spīrāre necesse est homini =spīrāre necessarium est homini

nēmō(= nullus homō)

nēmō piscēs flūminum et marium numerāre potest, quod (=quia) multī sunt!

quot piscēs videō! nēmō eōs numerāre potest! = nullus homō eōs numerāre potest!

cum(= eō tempore ubi...)

cum homō spīrat aer in pulmōnes intrat et rursus ex pulmōnibus exit.

Page 14: VOCABVLARIVM CAPITVLI X

quod= quia

Quintus ad terram cadit quia crassus est et ramus tenuis eum sustinere non potest.

Quintus ad terram cadit quod crassus est et ramus tenuis eum sustinere non potest.

enim= nam

Neptūnus natāre potest; is enim deus maris est! =Neptūnus natāre potest; nam is deus maris est.

ergō= itaque

bestia quae volat, ālās habet…

Tyrannosaurus rex ālās non habet.ergō Tyrannosaurus rex volāre non potest! =

(itaque Tyrannosaurus rex volāre non potest!)

Page 15: VOCABVLARIVM CAPITVLI X