SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR...

36
SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET PSEUDO- OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad Liviam scrip- tor v. 202 autumat, se statim post exeessum Maeeenatis eom- monente Lollio mortuum deflevisse, Elegiarum in Maecenatem scrip tor v. 2 et 10 ait. quorum testimoniorum utrumque per se stat pari pondere et auetoritate. attamen verum esse Elegia- rum seriptorem Mus. Rhen. hoc vol. p. 97 ss. ratus surn, falsum esse Consolationis seriptorem ibid. p. 193 ss. dixi. itaque bipartita evadit quaestio de aetate et indole carminum ineertorum. alterum est, ut tradito textu sedu10 perpenso 10ei omnes exhibeantur, quibus seriptor seiens invitusve a1iqtiid effundat, quod ad aetatem et indo1em carminis aestimandas va1eat. verum ut iusta di1igentia earmina incerta definiantur, etiam indagatione altera opus est eaque muIto diffici1iore et implicatiore, quam iIla est, qua testimonia aetatis carmini insita observationibus eomparantur. nimirum examinandum est, utrum testimonia aetatis a doetis detecta fide digna an indigna sinto cuius generis in quaestionibus argumenta varia sive sermonis et artis metricae, sive imitationis, sive eruditionis in censum veniunt. quae argumenta quam vim singula habeant ad carmina suae quodque aetati reddenda, et qua via et ratione in his quaestionibus progrediendum sit, explicare in animo est. I De eruditione Etiamsi eos, qui carmen incertum in examen vocant, maxime deceat, inde ab initio usque ad finem curarum a textu recte constituendo et ab observatione latinitatis et consuetu- dinis metricae ocu10s nusquam avertere, tarnen suadeo, ut ea quaestio in prima ad exitum ducatur, quarum rerum quantarn cognitionem scriptor habeat. Rhein. Mus. f. Philol. N. F. LXXXXIII 19

Transcript of SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR...

Page 1: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

SYLLABUS INDICIORUMQUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET PSEUDO­

OVIDIANA CARMINA DEFINIANTURSymbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam

Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad Liviam scrip­tor v. 202 autumat, se statim post exeessum Maeeenatis eom­monente Lollio mortuum deflevisse, Elegiarum in Maecenatemscriptor v. 2 et 10 ait. quorum testimoniorum utrumque perse stat pari pondere et auetoritate. attamen verum esse Elegia­rum seriptorem Mus. Rhen. hoc vol. p. 97 ss. ratus surn,falsum esse Consolationis seriptorem ibid. p. 193 ss. dixi.itaque bipartita evadit quaestio de aetate et indole carminumineertorum. alterum est, ut tradito textu sedu10 perpenso 10eiomnes exhibeantur, quibus seriptor seiens invitusve a1iqtiideffundat, quod ad aetatem et indo1em carminis aestimandasva1eat. verum ut iusta di1igentia earmina incerta definiantur,etiam indagatione altera opus est eaque muIto diffici1iore etimplicatiore, quam iIla est, qua testimonia aetatis carminiinsita observationibus eomparantur. nimirum examinandumest, utrum testimonia aetatis a doetis detecta fide digna anindigna sinto cuius generis in quaestionibus argumenta variasive sermonis et artis metricae, sive imitationis, sive eruditionisin censum veniunt. quae argumenta quam vim singula habeantad carmina suae quodque aetati reddenda, et qua via et rationein his quaestionibus progrediendum sit, explicare in animo est.

I

De eruditione

Etiamsi eos, qui carmen incertum in examen vocant,maxime deceat, inde ab initio usque ad finem curarum a texturecte constituendo et ab observatione latinitatis et consuetu­dinis metricae ocu10s nusquam avertere, tarnen suadeo, ut eaquaestio in prima ad exitum ducatur, quarum rerum quantarncognitionem scriptor habeat.

Rhein. Mus. f. Philol. N. F. LXXXXIII 19

Page 2: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

i!rnestus Bickei

Eruditio contemporaneaeruditioni ex fontibus haustae opponitur

Si eruditio poetae ineerti summatim non exeedit supra resomnibus notas hominibus litteratis aevi Augustei et deeennio­rum sequentium, ne seleetior quidem una aut altera res Au­gustea seriptori nota suffieit, ut sub Augusto eum scripsissestatuamus. nam luerum potest serior poeta tulisse ex anti­quiore poeta imitationis gratia adhibito. sie in Consolationead Liviam v. 387 ss. singularis sane memoria Isarci fluviiApulique Daeii nos deleetat. at quae universa eruditio huiuspoetae est de Claudiana aetate melius edocti quam de Au­gustea, Isarcum et Apulum ex Ovidii carmine in triumphumTiberii aceepit; cf. 1.1. p. 215 ss. e eOntrario in Elegiis inMaeeenatem semel atque iterum fit, ut eruditio remotior incarmine conspicua eonfirmetur testimonio alio, ipso' quoquea vulgari eruditione vitae Maecenatianae, quatenus in schalamabiit, alieno. velut pugnae Aetiaeae interfuisse Maeeenatemhistoriei veteres non tradunt, quin tacendo oblocuntur. atHoratius, iambis 1 et 9 probe intellectis, anonymo Elegiarumauctori succurrit. verum vero ne ex Horatio quidem, sed unoex Elegiarum scriptore discitur, quae partes graves Maeeenatisin hoc proelio navali fuerint. nam ex versu 46 fortis eratcirca, fortis et ante ducem effieitur, et seaphis aetuariis amieumAugusti praefuisse eireumnavigantibus, et fugientem Antoniumperseeuturn esse; cf. 1. 1. p. 113 s. tarnen nulli lectores nisicontemporanei faeile sensum versiculi illius intellegere potue­runt. unde qui ex eruditione poetarum anonymorum aetatemet indolem eorum definituri sunt, ad eos praesertim locosinvestigandos animum intendant, qui non nisi aequalibus eom­prehensibiles fuerint. nam ad verum inveniendum nulla erudi­tio, ne selectissima quidem, plus valet quam illud eruditionisgenus. genuina indoles Elegiarum, sub exsequiis Maeeenatisseriptarum ea re maxime asseveratur. atque etiam praeterfacta bellica Ma'eeenatis Elegiarum auetor de aliis rebus arcanisvitae Maeeenatianae, quas in enarrandis Elegiis 1. 1. passimadnotavi, adeo eruditus est, ut l1emini nisi homini aequaliperitiam eius gel1eris adseribere liceat.

De Messala Messalino in Ciri propter philosophiam laudatoSelectam autem eruditionem similern ei, quam Elegiae

de Maecenate praebent, C i r i s carminis auctor de M. ValerioM e s s a I a M e s s a I i n 0 exhibet, filio Messalae Corvini

Page 3: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Crlteria qtlibtls carmina incerta deGnianttlr 2M

oratoris clari. quamquam in Ciri patronus, quem poeta allo­quitur, tantum simpliciter Messala v. 12 et 54 vocatur, tarnenoratoris filium dici certurn fit, si modo apud H. Dessau,Prosopograph. imperii Romani saec. 1. II. III., Pars III(1898) p. 363 ss. gentiles omnes gentis Valeriae Messallarumperlustraveris, quatenus pro tempore et pro re in censumveniunt. nam terminus, post quem Ciris carmen scripturn est,annus 19 a. Chr. agnoscitur. nimirum in Ciri praeter Bucolicanon modo Georgica a. 29 a. Vergilio perfecta adhibentur, sedetiam Aeneis post mortem eius a. 19 edita; cf. infra sub IIDe imitatione p. 309. deinde sub IV p. 321 s. Cirin brevi post"annum 19 factam esse probavero. iam vero quandoquidemCiris paeta patronum Messalam v. 36 iuvenum doctissime al­loquitur, filius oratoris adulescens potius quam Messala pater,cos. a. 31 in carmine invocatur. atque adeo in iuventa eratcirca a. 19 Messalla Messalinus, quem inter quindecimvirossacris faciundis cooptatum Tibullus II 5 fere a. 20 ce1ebrat,consulatumque a. 3 a. Chr. Messalinus gessit. deinde itematque pater Messala, Tibulli familiaris et fautor Ovidii, quifautoris mortem Ex Ponto I 7,29 s. planxit, etiam filiusMessala poetas fovit. ad quem Ovidius epistulas Trist. IV 4,Ex Ponto 1 7 et II 2 misit; unde magna cum probabilitateDessau 1. 1. p. 370 ad eundem M.essalinum etiamtunc adules­centern, Ciris carmen datum esse statuit. quam in sententiam.iit etiam F. Leo, Hermes 37 (1902) p. 47, 1.

Testimonia antiqua de Messala Messalino omnia, sivehistoricorum, Vellei, Taciti, Cassii Dionis, sive poetarum,Tibulli, Ovidii collecta prostant una cum titulis cursum ho­norum eius testantibus apud Dessau 1. 1. p. 369 s. Nr. 93. quaetestimonia perscrutatus si interrogas, quid de indole hominisdoceant, Velleius II 11,2 "animo etiam quam gente nobilio­rem" eum vocat, Tacitus, Ann. III 34 "paternam facundiam"memorat, Ovidius, Ex Pont. II' 2,51 "e1oquii nitorem", ibicl.v. 53 "viventem in eo facundi linguam parentis"; praetercaidem Ovidius, Trist. IV 4,2 aeque atque Ve1leius "morumnobilitatem" et Ex Pont. II 2,113 "tendentem in ardua vir­tutern" exhibet. nullus tarnen ex his testibus illud memori"l.eprodit, guod ex Ciris prooemio discitur: studia philosophicaMessalinus in adulescentia admodum grata habuit. quae reseo efficitur, quod Ciris pocta in prooemio Messallae pro­mittit, se post epyllion mythologicum ei datum, etiam illustri­us et grandius genus poeseos, philosophicum carmen de rerurn

Page 4: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

292 i!rn~stus Dicke1

natura ei dedicaturum esse. hoc aurem opus didascalicum,quod in votis habeat, candidis coloribus et imaginibus exornatVi 21-41, idque unicum dignum esse auguratur, cui intextumnomen Messallae ad posteros veniat: "tali te vellem, iuvenumdoctissime, ritu... naturae rerum magnis intexere chartis,aeterno ut sophiae coniunctum carmine nomen nostra tuomsenibus loqueretur pagina saeclis". atque ut amor philosophiaeinnatus Messalino abomni parte intellegatur, faciunt etiamprooemii versus 12 S., quos ex corrupta codicum traditionerestitui: "quodsi mirificum genus, 0 Messala, valerem, miri­ficum dederim, modo sit tibi ferre libido." quo loco dicti­onem mirificum genus a criticis prioribus ad Messalam tractam,ad genus litterarum carminis didactici traxi Glotta 29 (1941)p. 29 ss. "Genus, eidos und eidyllion in der Bedeutung Ein­zellied und Gedicht. Zum Proömium der Ciris".

De Aetnae scriptore ignaro Campaniae Volcano quassataeEruditionis autem criterion in carminibus incertis de­

finiendis non solum sie exereendum est, ut eruatur, quid scrip­tor seiat, sed etiam sie, ut dispieiatur, quid neseiat. velutA e t n a e earmen didasealieum de rebus voleanalibus antequem terminum seriptum sit, ea re definitur, quod ignarusseriptor est Vesuvii anno 79 in cladem Hereulanei et Pompe­iorum erumpentis.. nee . solum huius eruptionis notitia poetaearet, sed etiam regionem Campanam inter Neapolim et Cu­mas sitam v. 431 s. "multis iam allnis frigidam" esse ait.meridiana autem a Neapoli plaga Campaniae terrae motuiam anno 63 sub Nerone devastata est. quam rem, mirumsane .futurum fuisse apparet, si seriptor doetrilla plenus v.431 s. praeteriisset. nempe veteres inter eausas flammarume montibus evomitarum etiam terrae motus locum sibi vindi­care compertum habebant; cf. S. Sudhaus, Aetnae ed. (1898)p. 51 ss. unde equidem Mus. Rhen. 79 (1930) p. 228 ss. ter­minum, ante quem Aetnae carmen panetum sit, annum 63esse statui, quo anno Pompei et Herculaneum terrae motuprimum consederunt multo ante ruinam fatalissimam sub Titofaetam.Culicis scriptor fabula de condiscipulatu Augusti et Vergilii

obstringiturDenique et id fit, ut eruditio poetae ineerti eollata eum

grammatieorum eruditione exacta manea sit; unde seriptorpseudepigraphus falsi eonvineitur. Servius, Verg. Buc. 9,1 S

Page 5: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Critel'ia quibus carmloil iocerta definiamur 29i.l

p. 112 Thilo testis disenus est, Vergilium ante Bucolica, quaeannis 42-39 evigilavit, "nondum aliquid scripsisse". quam­quam autem ex hoc testimonio interpres sobrius id tantumefficiet, in publicum dedisse Vergilium ante Bucolica opusnullum, tarnen vel hoc sufficit, ut· C u I e x personato Ver­gilio, non vero tribuatur. nimirum hoc epyllio Caesar Octa­vianus Octavii nomine v. 1 Lusimus, Octavi, gracili rrtodtt­lante T halia appellatur, quod nomen deposuit ille a. 44 aDivo Iulio testamento adoptatus. pugnat igitur carmen, quodVergilianam originem praetendit atque ante a. 44 in publi­cum missum esse vult, cum vita Vergiliana grammaticorum.

Carmina Vergilium iam ante Bucolica fecisse amicis coramdata, et consentaneum per se est et probatur Catalepto, cuiquaedam epigrammata iuvenilia Vergilii insunt, quae demumpost mortem eius ex scriniis intimorum, sive Tuccae siveVarii in publicum prodierunt. qua de re egi Gymnasium 50(1939) p. 43 ss. "Erklärung von Vergils }ugendgedicht Cata­lepton 1". praete'r' dubia et .spuria genuina quoque carminaI, V, VII, VIII CataleptO offeruntur. evidentissimum autemrationis exemplum, qua Vergilius iam ante Bucolica nugis atlamicos missis luserit, Catal. lest, cuius interpretationern, aTheodoro Bin feliciter coeptam 1 1. absolvi. flosculus v. 4longe est, tangere quod nequeas proverbialis eSt, deinde antehaec verba per aposiopesin scitote sive simile quid ex con­suetudine sermonis latini subaudiendum est; cf. etiam H.Westendorp-Boerma, Verg. Catal. (Diss. Groningae 1949) p.12 et 16 s.

Designata ea sunt, quae certa auctoritate utuntur de'poetante Vergilio in adulescentia. quaecumque in hac re adlucem ferre licet, ea nequaquam adversantur Servio ante Bu­colica nihil edidisse Vergilium affirmanti. immo numeris pro­babilitatis omnibus testimonium Servii splendet. an vero pu­tabimus, Vergilium tempus in epylliis mythologicis condendisiis- ipsis annis trivisse, quibus docta dicta Sironis petens Ca­menis valedixerat Catal. V 11 ss. ite hinc Camenae; vos quo­que ite iam sane, duIces Camenae - nam fatebimur verum,duIces fuistis -, ettamen meas chartas revisitote, sed puden­ter et raro. hoc propositum persequens eclogas BucolicorumVergilius lentius quam citius in corpusculum congregavit. ce­terum nova ars Augustea apud eum in taciturnitate matu­rescebat. per totam vitam Vergilius verecundissimus fuit in

Page 6: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

294 !rnestus Bickel

libris foras mittendis, qui ne moribundus quidem Aeneida inpublicum dare paratus fuit.

Confabulatione vulgi statim post mortem Vergilii fami­liaritas, quae inter vatem gentis Iuliae et Iuliorum Augustumintercesserat, supra verum extOllebatur statusque posterior expueritia regis et vatis repetebatur, etsi septem annis minorAugustus Vergilio fuit. fabula decondiscipulatu Augusti etVergilii quamquam iusta auctoritate caret, nihilominus ariti­quissima videtur esse. tam hoc quam illud vide ne evinceresit, eum relegem insuper ad ea, quae exposui Goett. Anz. 203(1941) p.76 S.1) nulla vita Vergilii nisi Bernensis p. 66Brummer, quae longissime a diligentia grammatica abest, re­fert, Octavium condiscipulum Vergilii fuis~e. cui memoriaerefragantur auctoritate maiore usae reliquae Vitae Vergilianae,praecipue Donati et Probi, qui demum per Pollionem, Cor­nelium Gallum, Maecenatem Augusto insinuatum esse Ver­gilium tradunt poetam iam fama Bucolicorum nobilem. atorta fabula de condiscipulatu Augu~ti et Vergilii iam subAugusto senescente est, quippe quae Culici subsit carmini postOvidii Metamorphoses scripto (cf. sub II p. 302) et ante initiaaevi argentei (cf. süb IV p. 322). nempe iam Lucanus verbiset quantum mihi restat ad CuZ;cem et genuinum opusculumet ex in~eterato indicio omnium dignissimum Vergilio habitumesse restls est.

Personati, non veri Vergilii Culicem esse, non solum eoprobatur, quod eruditio poetae de vita Ver~iliana grammaticisrepugnat. sed accedunt anachroni~mi, qui subinde p. 296ss. mihitractati, ipsi quoque, cuius originis carmen sit, aneriunt. deni­que ex spnsibus et cogitationibus Vergilii, quin Ovidii quoqueCulex plus uno 10\0 pendet, eriamsi ip~a verba. nhrases, flos­culos ex vero Vergilio transscribere falsator sedulo vitaverit,bene sibi conscius, se id carmen Vergilio subdere, quod anteBucolica, Georgica, Aeneida factum sit. atque de hoc imita­tionis argumento cf. sub II p. 301 s.

Tot igitur et tantis rationibus cum Culicis auctor fraudiscoarguatur, nihilominus critici, qui optimo iure dudum carmen

1) IIIo loeo etiam mirum errorem Caroli Hosius, Gesch: d. r. Lit. II ~p. 169 castigavi. qui Augusti a. 63 nati eondiscipulum Cornelium Galluma. 69 natum habet allato testimonio Prob. Verg. eel. praef. p. 328,2 Har;en(Vergilius) insinuatus Augusto per Cornelium Gallum condiscipulum suum.V~n!;ilium igitur a. 70 narum, non Augustum, sdlOliasta eondiseipulumGalli voeat.

Page 7: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Cr~teria quibus carmina incerta Jebniautur 295

spurium esse sibi persuaserant, eo inquietantur, quod argenteipoetae, praeter Lucanum etiam 5tatius et Martialis, non modoVergilianum esse carmen duxerunt, sed etiam de eo eerti sunt,anno 44 Vergilium XXVI annos natum Culieem panxisse.Vf'rum omnis notitia, quam posteriores se promptam haberegloriantur de VerJ:;ilio annos XXVI nato Culieem pangente,

. redit ad carmen ipsum, eum nomen Octavii initio poematisrhetor callidus in prooemium intulerit. quid multa? si epyllionaliquod vd anonymum ad Octavium missum, reverentia sum­ma appellaturn v. 24 Octavi venerande, v. 25 et 37 sanctepuer, in Roma Augustea eircumferebatur, id earmen neees­sario quasi fatis urgentibus in corpus Vergilianum intravit,eum soecialis vates Augusti Vergilius audiret. quodsi reeeptuserat Culex in corpus Vergilianum, leetor quivis calculo sim­plicissimo ex allocutione Octavi concludere poruit, quibus con~

sulibus oousculum in publicum iisset. nam demum POSt necemDivi Iulii a. 44 filium eius adoptivum ndmen Octavii de­posuisse vulgo notum erat. item quo anno Vergilius natusfuerit, litteratis Vergilii lectoribus constabat. sic omnium tur­barum circa originem Culicis causa unica in eo consistit, quodpraeter editiones Vergilii a grammaticis constitutas iam Ovi­diana aetate corpora Vergiliana parum munita cura gramma­ticorum apud bibliopolas prostabant. omnino in antiquitatein operum corpora nobilissimorum scriptorum spuria inrep­sisse, uberiore explanatione Mus. Rhen. 89 (1940) p. 318 s.a Culice exorsus commonui. eo autem facilius aditus in cor­pora Ve;giliana Culici patefiebat, quia carmen arte quadamet doctrina quamvis arcessita pollet; cf. sub IV p. 323.

De anachronismis fraudem rhetoricam ut in Consolatione adLiviam ita in Culice indicantibus

In omni seriptura, quae arte mimica fit, res secum fen,ut anachronismi exoriantur. Plato Socratem gerens iterumiterumque in anachronismos incidit, quos ei iam AthenaeusIX p. 505 F exprobravit. quantum periculum sit, ne scriptorespersonati per ethopoiian loquentes anachronismis peccent, R.Hirzel, "Der Dialog" (1895) largius exponit, tarn in Platonequam in Cicerone, Plutarcho, Luciano anachronismos persecu­tus. in carminibus pseudepigraphis sub Vergilii aut Ovidii no­mine traditis anachronismi, si qui inveniuntur, utilissimi suntad decernendum, qua via opusculum pseudepigraphum in cor-

Page 8: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

296 Ernestus Bickel

pus librorum Vergilii sive Ovidii venerit.. Ciris et Aetna, quaecarmina utraque ab anachronismis vacant, praeter spem auc­torum in corpus Vergilianum intraverunt. Ciris Vergilio ideoaceessit, quia versus quattuor 538~541 epyllion claudentesapud Verg., Georg. I 406-409 reeurrunt atque etiam in altispartibus earminis immodieus consensus eum Vergilio ad huiusvatis nomen splendidum vultus legemium dirigit. Aetnaeeephrasis Vergiliana Georg. IV 170-175, repetita fere Aen.VIII 449-453 tantopere aures Romanorum deleetavit, ut di­dascalicum de Aetna carmen in corpore Vergiliano operibus ge­nuinis agglutinaretur, quamquam teste Suetonio, Vit. Verg. p.58 R. origo Vergiliana a grammatieis in dubium vocabatur.

Insunt anachronismi tam Consolationi ad Liviam subOvidii nomine traditae, quam Culici pseudovergiliano. undeintellegitur, horum duorum carminum utrumque sic ortum esse,ut sciens auctor Vergilium sive Ovidium gesserit, illud cumfraude lectorum efficere temptans, ut ex gloria et favore cla­rissimorum poetarum subditivum opuseulum fructus caperet.atque Consolationis anachronismos 1. 1. p; 225 5S. adnotavi;restat ut Culex absolvatur.

Auguria ex eventu in Culice

Octavio puero felicitas perpetua et Elysium monstrantur

V. 37 ss. hoe tibi, sanete puer: memorabilis et tibi certetgloria perpetuom lueens, mansura per aevom.et tibi sede pia maneat loeus et tibi sospesdebita feliees memoretur vita per annos,grata bonis lucens. sed nos ad coepta feramur.

Versu 39. et tibi sede pia maneat locus eum vita beata postmortem futura Octavio puero annuntiatur, alluditur ad cultumDivorum sub Augusto sene ingraveseentem. itaque auguriumex eventu esse negari nequit. nam ante adoptionem Octavius,Atia matre natus, quam Iulia, Divi Iulii soror M. Atio Balbopepererat, rerum suarum admodum incertus erat; adoptionemquoque ex testamento futuram magnus avunculus nepotemcelav~rat (cf. Realenc. X 279,63).

Accedit v. 40 /elices memoretur vita per annos, ubi de fe­licitate Augusti augurium ex eventu est. in locum autem com­munem felicitatem Augusti abiisse, maxime ex acc1amationecognoscitur, qua novi principes saeculis posterioribus in senatu

Page 9: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quibus carmina incerta definiantur 297

salutabantur teste Eutropio VIII 5,3 ut usque ad nostram aeta­tem non aliter in senatu principibus adclametur, nisi "feliciorAugusto, melior Traiano." quodsi apud Plinium, Nat. hist. VII147 ss. e contrario adversa Augusti in catalogum coguntur, idinde explicatur, quod felicitas Augusti dudum apud cives inconfessum venerat, ita ut scioli ad corrigendam famam illamincitarentur.

Saneti appellatio Oetavio puero aeeedens hereditariumepitheton Oetaviorum, non augurium ex eventu est

Restat, ut alloeutio Octavii pueri sancte et v. 26 et v. 37tradita expediatur. quam tantum abest, ut pro anachronismoaut augurio ex eventu habeam, ut instrumenturn dolosi rhe­toris postvergiliani agnoseam, quo lectoribus persuasurus erat,se circa annum 48 scripsisse, quo anno Caesar pontifex maxi­mus filium neptis in collegium pontificum cooptavit. itaqueequidem praefracte iis obsisto, qui Culicem genuinum esse mus­sitantes, eruditionem poetae de pontificatu Octavii adeo selec­tarn esse volunt, ut nulli scriptori nisi aequali cum puero Oc­tavio eam tribui posse contendant. immo epitheton sancti ac­cedit etiam post pueritiam Octavio iam Octaviano nominato,quem Cicero, Philipp. XIII 19 sanctissimum adulescentemappellavit et cuius sanctitatem ibid. III 15 laudavit. atquedistineta a divinitate Augusti perennavit Octaviorum sancti­tas in rumoribus civium adeo, ut Velleius sub Tiberio scribcl1stestimonium de sanctitate Octaviorurri praebeat, de patreAugusti locutlls II 59,2 C. Octavius ... gravis, san c t u s ,innocens, dives. itaque Culicis auctor, astlltia rhetoris gavisus,in usumsuum vertit sanctitatem Octaviorum etiam sub senes­cente Augusto vulgo notam, ut rem convenientem opinionibusvulgi proferens Vergilium se esse fidem faceret, . qui iam inadulescentia de eondieione omni eondiseipuli egregie eruditusfuisset.

Augurio Aeneidos Culicis auetor signat sphragide Vergilianaopus subditivum

V. 8 ss. posterius graviore sono tibi musa loqueturnostra, dabunt eum seeuros mihi tempora fructus,ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.

Musam iuvenilem Vergilii Horatius anno 35 descripsit adhunc modum Serm. I 10,43 ss. lorte epos acer ut nemo Varius

Page 10: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

298 Er n e s t u s B i c k e 1

ducit, molle atque facetum Ver!{ilio adnuerunt gaudentes rureCamenae. nihil igitur erat, quod Horatius, quamvis sodalitateintima cum Vergilio iunctus, speraret, amicum quondam gra­viore sano cantaturum esse. at Culicis auetor facit Vergiliumiam decennio ante annum, quo Horatius Sermonem I 10 scrip­sit, somniantem, se OctaVitlm de re publica bene meriturumcarmine graviore celebraturum esse. incongrua igitur Vergiliovero persnnatlls auctor prooemio carminis inseruit. quae partesin re publica Octavio puero vel avunculo Iulio superstitequondam aceessurae essent, VerF;ilius ante testamentum IuliiCaesaris a. 44 publicatum iltnorabat, nec vero grande epicumcarmen in prima iuventa philosophiae Eoicureae inhaerens ~n

votis habn;t adulescens. cf. Suet. Vit. Verg. p. 58 R. moxcum res Romanas inchoasset, 0 f f e n s u s m a t e r i a adBucolica transiit.

Itaque eavillantibus et ab opprobrio auguriorum ex eventuCulicis auctorem defendentibus nu11a deverticula flexionesvepatent. immo aeque ut Consolationis ad Liviam auetor versu­tia rhetoris se equitem Romanum funeri Drusi interfuisse v.202 lectoribus inculcavit, ut Ovidius esse videretur, qua de recf. 1. 1. p. 193 ss., ca11iditate consimili Culicis auctor, eum Oc­tavium graviore sono se quondam cantaturum esse paene obitermemoravit. subditivum opusculum signavit fraudulenter sphra­gide Vergiliana.

II

De imitatione

Imitationis criterion ambiguitate laborat ex eausis com­pluribus. primum similitudines inter binos scriptores, etiam"ievidentes sint, ortum trahere possunt ex usu fontis eiusdem velloei communis in schola exeulti.

Consensus inter Aetnam et Senecam Posidonio debetur

Nihil valet ad Aetnae aetatem limitandam concentos cumSenecae, Nat. quaest. libro VI De terrae motu. nam in hoc li­bro plus uno loeo 17,1; 21,2; 24,6 Posidonium Seneca aucto­rem nominat placitorum suorum, eundem autem Posidoniumfontem primarium doctrinarum volcanalium Aetnae esse, S.Sudhaus, ed. Aetnae (1898) in enarrando carmine passim do­cuit. atque Sudhaus etiam in tabellam p. 76 s. similitudines An­naeanas Aetnae collegit, quas insuper A. .Gercke in editione

Page 11: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quibus cannina incetta definiantur 299

Sen., N at. quaest. (1907) circumspecte adnotavit. quibus simi­litudinibus perlustratis apparet, graviores nullas esse quam eas,quae de vi spiritus agunt, veluti Aetn. 217 (flamma) qua spi­ritus imperat, audet. Sen. 21,1 ignem spiritus concitat. dogma­tis igitur cognatis illis guidem, sed loguela diversa expressiscoercetur concordia inter poetam et philosophum, guae tan­turn ad cognoscendos fontes graecos utriusgue scriptoris cumSudhaus p. 80 s. adhibenda est.

Quae eum ita sint, resisto ve1 in transitu iis, gui ut nuper­rime rursus J. H. Waszink, "De Aetnae earminis auctore",Mncmosyne II (1949) p. 224 ss. perstant, Seneeae diseipulo,Lueilio Actnam tribuere. nimirum Seneea Lucilio haee seripsitde Aetnae ecphrasi litteris mandanda Epist. 79,5 quid tibi do,ne Aetnam describas in tuo carmine, ne hunc sollemnem om­nibus poetis locum attin'las. de hoc verbo Seneeae recte inter­pretando cf. M. Haupt, Opuse. I p. 332 "Lueilius si feeit guodenm farturum esse Seneea in ea . .. epistula suspieatur,deseripsit quidem Aetnam, sed ut attingeret eum in maioreearmine: illa autem quam habemus Aetnae descriptio }10n par­tiCllla earminis est, verum iosa integrum poema." a'iqueadeoAcheronta movere posse is sibi videtur, gui certurn auctoris no­men pseudovergiliani aut pseudoovidiani earminis ab inferisrevoearc etiamnune audet; nam rieque hoc satis seeum reputat,quanta eopia litterarum aetate aurea et argentea in iisdem argu­mentis versantium Romae pullulaverit, neque illud, quanta parsperierit.· cf. etiam F. Leo, Herrn. 37 (1902) p. 55: "Es ist keinaussichtsreiches Geschäft, die Verfasser namenlos aus dem Al­tertum überlieferter Schriften zu bestimmen; ein Fall wie derdes Caesius Bassus ist nicht häufig vorgekommen. Die . . .Rhetorik ad Herennium des Cornifieius, die Dirae des ValeriusCato, die Aetna des Lucilius, die Oetavia des Curiatius Ma­ternus - 1:PL~OUQ'OGt 1t01:EOV!OGt".

Quae ratio inter Senecam et Elegias in Maecenatem intercedat

Praeter quod criterion imitationis usu fontis eiusdem Jo­eorumque eommunium passim destruitur, id quoque fit, ut po­eta minutlls vetustior a sernionibus vulgi litteris non mandatispendeat, tune vero, ubi primum rumores vulgi, 'gui perenna­runt, in librum recentioris' scriptoris auetoritate summa pollen­tis intraverunt, is scriptor reeentior errore paene exeusabili profonte vetustiorishabeatur. sie Haupt, Opuse. I p. 349 et Bue-

Page 12: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

300 Ernestus Bickel

dleler, K1. Smr. II p. 321 sibi persuaserunt, Elegiarum in Maee.seriptori ansas ad defendendum Maeeenatem Seneeam dedisse.is enim praeeipue Epist. 114 farn propter vitae eulturn effemi­natum quam propter scribendi genus licentiae plenum Maece­natem acerbissime vituperavit. quid igitur est? Seneea ipse fa­tetur 1. L 114,4 quomodo Maecenas vixerit, notius est, quamut narrari nunc debeitt. nequaquam igitur a Seneca prime ur­bani didicerunt in Maecenatem invehi. immo eum adhuc super­stitern eum aequales solutis tunieis in foro spatiari videbant,rumores graves de equite Romano eireumferebantur. nihilomi­nus vix credibile est, vituperatorum aequalium quemquamAm~usti intimum eundemque poetarum fautorem nobilissimumcodicillis inveetivis laceravisse. attamen maculae ei adspersaead posteritatem venerunt, praesertim quod Maecenas ipse scrip­tis in publicum missis velut opere De cultu suo vivendi modumsibi plaeentem impudemer eommendaverat. quae scripta nomenin urbe habemia Senecam philosophum adeo inflammarunt, uteadem opprobria in 'illum iaetaret, a quibus Elegiarum scrip­tor hortatu Lollü eum defenderat. etiamsi autem Seneca in cor­ripiendo Maecenate longus admodum est, tarnen nUllus con­sensus in singulis locutionibus inter philosophum et poetamexstat. sie succidit opinio de Elegiis a Seneca' suspensis, cuiusopinionis vanitatem iam Fr. Skutsch, Realenc. IV 945, 47 ss.breviter strinxit.

De clausulis et initiis versus heroici, flosculorumarmario poetarum dactylicorum

Criterii imitationis vis ad digerenda carmina incerta etiamcondicione speciali artis dactylicae aetate aurea et argentea mi­nuitur. quid rei sit, accipe. hexameter latinus, a Vergilio im­primis et Ovidio usu caesurarum sub strictiores regulas reda~rationeque inter accentum vocabulorum et ictum numerorumdiligentius respeeta, ad eam formam pervenit, ut tantum bisyl­laba sive trisyllaba vocabula in c1ausula versus admitteremur.atque etiam initio re1iquaque parte versus collocatio libera ver­borum maxime restringebatur. qua structura hexameter latinusmodulationem linguae latinae convenientissimam accepit. atquod elegantiae accessit, demptum est de facultate variandi.unde accidit, ut tarn in calce quam in fronte versuum eaedemphrases apud diversos poetas recurrant, ubi concentus neque exfome eodem aut loco communi neque ex imitatione exortus est,

Page 13: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

triteria quibus cannma incena definiantttf 301

sed metri necessitas in censum venit. qua de re peritia singu­lari egit C. Hosius, "De imitatione scriptorum Romanorurn"(Festschrift der Univ. Greifswald 1907), qui etiam p. 6 ss. ta­bellas amplas c1ausularurn et initiorum poesis dactylicae Ro­manorum in variis scriptoribus recurrentium composuit. plu­rimis igitur locis "Iitterarum concordantia aperta oculos blandeexcipit, tarnen consensus non consilio nec memoriae scriptoris,sed c a s u i debetur. " quin versus paene integros numero imi­tationum Hosius p. 9 detraxit.

Quae cum ita sint, fidern denego iis, qui in EIe g i i s i nM a e c e n a t e m similitudinibus ambiguis confisi imitationempoetarum argenteorum sibi retexisse videntur, praeter prioresR. B. Steele, The Nux, Maecenas, and Cons. ad Liv." (1933)p. 27 SS. et B. Axelson, Eranos 28 (1930) p. 23 ss. immo inElegiis, si modo constant, quae in enarrandis iis 1. 1'. p. 108;110; 120; 128 de consensu scriptoris cum poetis Augusteis ex­posui, Propertius et Tibullus imitationibus tanguntur, non ar':gentei poetae; ne Ovidii quidem operum POSt annum 8 a. Chr.publicatorum vestigium ullum reperitur.

Deinde in C 0 n sol a t ion e a d L i via m praefractenego, imitationem certam monstrari posse poetae ullius, quipost initia Claudii scripsit. sed quae similitudines Consolatio­nis cum libris post a. 42 publicatis proferuntur, eae vide nede numero imitationum demendae sint casuique aut usui loco-rum communium debeantur; cf. 1.1. p. 197. .

Denique in C i r i imitatio Ovidiana epyllii nequaquamconsensu illo dictionum probatur, quem C. Ganzenmuellcr,Fleckeisens Jahrb. Supp!. 20 (1894) p. 553 ss. exhibuit. nec aliternisi dubitanter de Ciri ab Ovidio suspensa egerunt A. KlotzHermes 57 (1922) p. 596 ss. et R. Helm, Hermes72 (1937) p.98 ss. quod epyllion poeta neotericus, saeculi neoterici superstes,annis proxime ab Aeneide edita distantibus evigilavit. cf. infrap. 309 et sub IVp. 321 s.

Culex in opinationibus et sensibus potius quam in. elocutione pendet a Vergilio et Ovidio

(C u 1. v. 1 2 7 e me n d a t u r)

Tantopere igitur prohibiti a facili censura imitationis eiusgeneris, quae in vocabulorum et dictionurn concentu ponitur,admodurn illicimur viam a Friderico Leo in enarrando Culice(1891) p. 16 s., 38 s., 56 s. initam inire, qui circa imitationem

Page 14: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

302 Ern e ~ t U 5 B ic k e 1

Vergilianam carminis retegendam occupatus magis ad cogita­tiones et rationes sernlonis struendi ex Vergilio transsumptasquam ad eloeurionem et singulas phrases animum advertit. at­que in Culiee hac via vel ideo progrediendum est, quia, utp. 294 monui, in assumendis phrasibus Vergilianis callidus rhe­tOr cautus esse debuit, utpote qui ante Bucolica, Georgica, Ae­neida scribere se simulaverit. iam vero equidem in hac re 10­eum quendam adeo, ubi, eum exemplar ab imitatore expressumretego, simul corrupto arehetypi textui medelam affero nec nonet aetatem carminis certius definio.

Culieis v. 127 s.... insigni curru proiectus equorum am­bustus Phaethonvocabulo insigni erueem depravatae lectionisadfixit Vollmer editOr, eum Leo in eommentario p. 51 insignicum equorum iungens, nullo exemplo structuram genetivi abadieetivo insignis pendentis firmaverit. Ut textus emendetur,oportet memores simus Ovidiani loei eonclamatissimi Met. II195 5S., ubi Phaethon Seorpii signo exterritus 10ra equorum re­misit, ita ut equi ex zodiaco egressi inter signa caeli exspatia­rentur, donee Iovis fulmine ietus filius Solis ex signis in ter­ram proicitur. haec igitur ecphrasis Ovidiana modo Ut CulicisscriptOri ante oculos fuerit, v. 127 codicibus una littera additagenuinam poetae scriptionem restituo: (Phaethon) in signi(s)curru proiectus equorum. quocirca si vis scire, qua imagine Cu­licis scriptOr Phaethontem intereuntem viserit, quaeso Ovi­dium recolas; tune quid poeta voluerit, eompertum habes. ergopost Ovidii Metamorphoses a. 8 p. Chr. perfeetas earmen Ver­gilio rhetor supposuit. sie eonsentio in definienda aetate Culi­cis eum Buedleler, Kl. Sehr. III p. 187 Ovidio vix posteriorempoetam vocante: "qui opusculum edidit suppositurus, nisi deOetavio sententia me fallit, Vergilio, qui hoc quasi ludo antesexaginta annos adulescentem delectasset prineipem.«

eids scriptore et Vergilio secum imitatione cohaerentibusquaeritur uter utrum imitetur.

Pluribus modis eavi, ne in quaestionibus de imitationemero voeabulorum concentui tinnienti nimium daretur,aut si­militudo quaelibit inter binos poetas ex i~itatione repeteretur.non nisi proeul habito usu communi fontis. aut 10ci rhetOrici,parvique facta eoncordantia in clausulis initiisve versus heroici,campus patet, quo discernatur, utrumpoetae diversi imitationesecum cohaereant, neene. verum ubi primum de ratione inter

Page 15: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

triteria quibus ca.nnina· incerta ciefiniantur 303

hina carmina intercedente usque eo constitit, ut imitatione eaiungi certum esset, rursus difficultas eo fit, quod scrupuli nascipossunt, uter poeta utrum imitatus sit.

Exemplum quo significantius nullum est, eius generis, utimitatione ipsa inter poetas extra dubitationem relicta tarnensub iudice lis sit, uter poeta compilator alterius.sit, in Ci r icarmine ponitur. atque adeo in hoc carmine .imltatio poeticamedium locum quaestionum oeeupat, quae ad originem etaetatem eius explorandas speetant. quo in epyllio XXII versusper carmen distribl.1ti apud Vergilium recurrunt, cum apudutrumque poetam iidem versus saepius tarn apte in eontextumsermonis inserantur, ut haesitare lieeat, uter poeta prior sen­tentiam eum altero eommunem edolaverit. ceterum bene eon­scius sum, quanta fiducia vulgo dicant, discerni utique posseinter textum imitatoris eonsareinatum et auctoris expressi tex­tum nativa unitate decurrentem; veluti cf. R. M. Meyer,"Kriterien der Aneignung", Ilbergs N. Jahrb. XVII (1906)p. 376 "das übertragene steht innerhalb des Zusammenhangsnicht so organisch wie das dort Gewachsene". eui Rieardi Meyersententiae Einar Löfstedt, "Reminiseence and Imitation",Eranos 47 (1949) p. 148s. ad summam astipulatus est. at salvaopinione ab illis defensa, passim sane rata habenda, tarnen inpoesi dactyliea Romanorum imitator haud rara eertamen in­iit, quo in perpolienda eloeutione superare studeret ipsum, aquo locum transsumpsit. inde fieri potest, ut nativo coloremaiore imitator splendeat quam auctor expressus, ipse quoquesollertia artificiosa plus valens quam ingenio innato. sie decIa­ratur, quomodo vir sagax et acutus Fr. Skutsch libris "AusVergils Frühzeit" (1901) et "Gallus und Vergil" (1906) eon­sensum Vergilii eum Ciri ita expediendum esse arbitratus sit,ut Vergilius a Ciri penderet. hoc enim epyllion Skutsch Corne­lioGallo tribuit, poetae e1egiaco ilhlStri, qui a. 26 propria semanu interfeeit erimine temerati amici ab Augusto petitus.tamdiu praeeipue, quamdiu Gallus Augusti in favore fuit,Vergilium adulandi gratia Galli versus suis inseruisse Skutschvoluit.

Attamen consensu Vergilü eum Ciri identidem exami­nato Vergiliuma Ciris scQE.tore compilaturn esse, neque Cor­nelium Gallum pro epyllii scriptore haheri posse, evictum est;cf. R. Helm, "Ein Epilog zur Cirisfrage", Hermes 72 (1937)p. 78 sS., qui priorum interpretum adversus Skutsch oborto­rum euras eireumspecte complexus est. in perpendoo.dis autem

Page 16: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

304 EtrteStus Bickel

singu1is similitudinibus utilissimum est, eos 10eos indagare,quibus imitator,. quamquam ad Gompilandum habilissimus,tamen aliquando dormitaverit. sie Ciris scriptor Vergiliumreddens in soeordiam fatalem 10eo quodam ineidit. nani eumVergilius iusto iure de Philomela domi Terei in 1useiniam niu­tata dixerit l\ue. 6, 81 infelix sua tecta supervolitaverit alis,Ciris poetae iantopere arrisit elegantia Vergilii, ut de Scyllain mari prope Seriphon insulam in eirin mutata, praeoeeupansprooemio argumentum earminis, dieeret v. 51 caeruleis suatecta super volitaverit alis. attamen, ut dudum doeti monu­erunt, de teetis nee vola nec vestigium est iis versibus, quibusmetamorphosis Seyllae 1ueulenter enarratur v. 482 ss.

Furta Vergilii quae vocantur, modum non excedunt

Subtilissimis quaestionibus singulos versus Ciri eum Vergi­lio eommunes ii venti1arunt, quibus eordi erat vatem summumVergilium erimine imitationis ultra solitum egressae purgare.quandoquidem autem, ut Suetonius, Vit. Verg. p. 65 R. ait,"obtreetatores Vergilio numquam defuerunt", iam superstiteeo et temporibus sequentibus furta quae voeabantur eius,scriptores aemuli aut grammatiei nasuti indagare temptabant.quorum observationes eolleetae in Maerobii, Saturil. 1. VIprostant. qui liber Maerobii ad eognoseendum, quantum Ver­gilius ex antiquiorum leetione profeeerit, plurimum valet, quo­niam magna illa pars ~odie deperdita litterarum Romanarumgrammaticis antiquis ad manum fuit. sie fit, ut nobis antiquoseastigatores Vergilii sequentibus faeile sit dinoseere, quas legescertas Vergilius sibi in imitandis poetis latinis imposuerit. hinevia altera patet, qua praeter disquisitionem singulorum loco­rum Ciri eum Vergilio eommunium ratio vera intellegatur,quae inter epyllion et illum intereedat. .

Mirum quantum Vergilium abhorrere ab iinitatione im­modiea, qualis ab illis ei tribuitur, -qui Galli Cirin eum eom­pilasse somniant, statuit F. Leo, "Vergil u. die Ciris", Hermes37 (1902) p. 53 s.: "Vergil hat .sehr viele fremde Halbverseübernommen, einige paene solidos (Macrob., Saturn. VI 1,7),wenig ganze und nie mehr als einen auf einmal. Versgruppenzu übernehmen wie Cir. 59-61, 402-406, 538-541, ... istein Verfahren, das Vergil völlig fremd ist." his legibus coer­citam consuetudinem imitatoris Vergilii eum idem Leo, Hermes42 (1907)p. 57 s. etiam amplius illustraverit, tarnen has leges

Page 17: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

C' I i 'b' i 'i de' ,I. intena qUl US carmma mterta tlmantiltI

Vilhelmus Kroll, "Unsere Schätzung der röm. Dichtung,q IlbergsNeue Jahrb. XI (1903) p. 12 infringere posse sibi visus estallegato Servio, Buc. 10, 46 hi autem omnes versus Galli sunt,Je ipsius translaticarminibus. at Ed. Norden, "Verg. Aen.VI" p. 360,1 morem scholiastarum in adnotationibus eiusgeneris persecutus docuit, verba Servii ad eoneentum potiusin sensibus quam in loquela spectare. unde equidem id tantumLeoni et Nordenp addo, Vergilium ne iis, quidem locis legesimitationis ab illis descriptas violasse, ubi auetores amieitiaet officiis sibi iunetos ut Gallumet Varium in Bueolieis imi­tando eoluit.

De imitatione sui legitima - Homerica, didactica,citandi gratia facta - et probrosa

Skutsch una eu~ aliis Vergilio detraxit, eum immodicamimitationem alieni auetoris ei tribuit; A. B. Drachmann, Nor­disk Tidsskrift for Filologi XIII (1904) p. 65 ss. et Fr. Voll­mer, Münch. Sitzungsber. 1907 p. 362 ss. praeter alios doctositem Vergilio detraxerunt, eum nimiam imitationem sui ei im­pertiverunt, C i r i n genuinum opus Vergilii esse proclamantes.atque Vollmer consensum Ciris cum Bueolieis, Georgieis, Aene- .ide imitatione sui Vergilii explieandum esse ea potissimum renixus sibi persuasit, quod XXXI versus Georgieorum in Aene­ide reeurrunt. nullam igitur offensionem praebere Ciris versusXXII iteratos in Bucolicis, Georgieis, Aeneide, immo imitati­onem sui eius generis optime respondere Vergilii moribus Voll­mer ratioeinatus est.

At quam fallax ista ratioeinatio sit, ostendi Bursian 140(1908) p. 255 ss. locis Georgicorum XXXI, qui in Aeneideiterantur, deinceps perlustratis ad unum ,omnibus. nimirum,unoquoque eorum loeorum c 0 m par a t ion e s H 0 m e r i :.c a e sen t e n t i a e v e e pie a e G r a e e 0 rum in poesinRomanam reeeptae traetantur. sie quid rei sit, apparet. sciensVergilius, Homeri imitator ex partibus multis faetus, consue­tudine artis graecae suam artem loeupletavit. e contrario ver­sus Ciri eum Bucolieis, Georgicis, Aeneide eommunes in argu­mento quolibet versantur, ita ut Skutsch, "Aus Vergils Früh­zeit" p. 110, a Gallo Vergilium pendere arbitratus, de hocdixerit: "daß er Verse des Gallus ... bei jeder passendenund unpassenden Gelegenheit eingeflickt hat". etiamsi autemapud Skutsch de Vergilio alienorum auetorum imidltore sermo

Page 18: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

t r rt eH ti s Bi ekel

est, .apud Vollmer de Vergilio imitatore sui, tarnen Imitationesipsas nu11ius rationis interioris vinculo peculiariter secum co­haerere Skutsch verbo i110 testis sincerus fit.

Nec vero propter Cirin solam a Vergilio prohibendam,sedetiam propter C 0 n sol a t ion e m a d L i via m rectedefiniendam, quam quidam docti, ut 1. 1. p. 196 adnotavi, per­tinaciter Ovidii esse ducunt, opiniones pravae castigandacsunt, quibus primarii poetae aevi Augustei tanguntur in sus­picionem immoderatae imitationis sui vocati. quocirca paucisverbis legitima genera imitationis sui circumscribo, quibusgeneribus opponitur imitatio sui ex inertia et socordia nata,quae minorum poetarum arte parum pollentium est.

In Iliade et Odvsseia versus 2118 locis 5612 omnibusleguntur; cf. L. Deubner. Ilbergs N. Jahrb. XXIV (1921)p. 361. singuli versus atque etiam loci pluribus versibus con­stantes ,identidem in Homero iterantur, cum in praesentiarecolere parum attineat, quibus ex originibus imitatio sui epicaGraecorum nata sit. utique hac proprietate artis Graecae com­motus Vergilius existimavit, quae ex Homero ortum trahe­rent, praesertim comparationes, ea iterata stilum epicum cummaxime decere. inter Romanos autem praeter Vergilium Ovi­dio quoque id genus imitationis sui notum erat, quod Home­rica ratione excusatur. sub hoc enim aspectu pono, quod Ennii:de Romulo versum Ann. 65 Unt/.S erit, quem tu tolles in caerulacaeli Ovidius bis protulit Met. XIV 814 et Fast. II 487.

Deinde alterum genus legitimum est imitationis sui inpoesi dactylica veterum. poetae d i d a c t i c i, ut placita doc­trinae principalia lectoribus inculcarent, eosdem versus semelatque iterum proclamabant. qua de re H. DieIs; »Parmenides"(1897) p. 23 ss. egit. atque hac ratione carminis didascalicivide ne defendatur etiam Ovidius, cum distichon Fast. I 1 s.Tempora cum causis Latium digesta per annum, lapsaque subterras ortaque signa canam leniter mutatum repetiverit in pro­oemio libri IV v. 11 s., ubi pro Latium digesta per annumposuit annaLibus eruta priscis.

Denique tertium genus legitimum imitationis sui in poesiantiqua eo consistit, ut c i t a n d i causa verba dudum aliquoloco a scriptore adhibita denuo ab eodem scriptore contextuinovo inserantur. cuius generis imitationem sui ut ülustremlocis conclamatissimis, liceat mihi a Vergilio et Ovidio ad

Page 19: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteda quibus cMmina incerta Jefiniantut'

Horatium breviter deflectere. Horatius igitur cum versumSerm. I 6,74 laevo suspensi.loculos tabulamque lacerto denuoEpist. I 1,56 protulit, atque versiculum Carm I 19,1 Matersaeva cupidinum denuo Carm. IV 1,5, id egit, ut lectoresmemores faceret earum rerum, in quibus quondam versarilssententiam illam primum concepisset. sic explicatur etiam, curOvidius distichon, quo Epistulam 7 Dido Aeneae inscriptamclausit v. 195 s. praebuit Aeneas et causam mortis et ensem;ipsa sua Dido concidit usa manu de verbo iteraverit Fast.III549 S.; nimirum in argumentodifficillimo Fastorum occupatumOvidium, cum in fabulam Aeneae et Didus incidisset, maximeiuvabat, Epistulae illius olim foras datae,lectores commone­facere. deinde quod idem Ovidius versus quattuor Artis ama­toriae I 21-24 ad verbum citavit Trist. II 247-250, idfecit relegatus poeta ea de causa, ut Augusto Caesari persua­deret, Artis amatoriae libros puros a crimine lasciviae esse.inde t,estimonium tamquam in cognitione principis afferensOvidius coactus erat versus suos olim panctos ad verbumreddere. ;- ceterum affine tertium illud genus imitationis suiest imitationi alieni auctoris, quae citandi ve1 laudandi gratiainstituitur; quale genus imitandi Vergilius praecipue in Buco­licis amicorum versibus transsumptis adhibuit; cf. p. 305.

His tribus generibus probae imitationis sui contrariumest id genus, quod ignavia et neglegentia fit. nimirum ignaviaearcessuntur iusto iure carminum scriptores, si qui paene fati­gati arte operosa in eosdem flosculos versusque sibi usitatos ve1inviti denuo incidant. cognatum autem improbum illud genusimitationis sui est cum mol e s t ave r bor u mit e rat i ­o n e, quae passim in litteris antiquis arte critica restituendisphilologos irritat. nempe indeab Homero usque ad antiqui­tatem cadentem philologi curis detinentur, quibus diiudica­turi sint, utrum auctor ipse an seribae opus tradentes molestaverborum iteratione peccaverint. quae miseria artis ut pro­prio libro dissolveretur, distincta ea verborum iteratione, quamfiguris rhetoricis sive aliis rationibus defendere lieeret, a mole­sta, c., Lehrs, nDe Aristarchi studiis Homericis 2" (1865)p.478 postulavit oceupatus circa vocabula apud Homerumiterata. at fastidiverunt laboris haud scio an merito posteri­ores una cum Diels 1. L p. 24.

Ad postremum dubito an etiam qua r t u m genuslegitimum imitationis sui sit, quod inter primarios poeta'iAugusteos insigniter Ovidius coluerit. is enim tarn saepe in

Page 20: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

~rne.stus Bickel

iteratisflosculis, quin hemistichiis deprehenditur, Ut C. Hosius,Gesch. d. r. Lit. II· (1935) p. 258 eum incuriae et levitatiscoarguerit: "Er hat sich nie gescheut, sein eigener Plagiator zusein, sich im Großen wie im Kleinen zu wiederholen." verumvero ex pluribus causis deinceps exponendis haec proprietasOvidii altius repetenda est. quarum eausarum maxime eon­spicua in hexametro Ovidiano novis legibus strueto ponitur,de quibus legibus electionem et compositionem verborum co­artantibus supra p. 300 s. disserui. unde etiam is, qui imitationessui Ovidianas sedulo collegit, A. R. Zingerle, "Ovidius u. seinVerhältnis zu den Vorgängern" I (1869) p. 7-34 optimoiure eas in duas tabelias distribuit, quarum altera p. 7-20 eoslocos complectitur, quibus necessitas metrica imitationem suiexcusabilem faciat, altera p. 21-34 locos reliquos. iam veroex his tabellis apparet, Ovidii imitationem sui nusqUam supramensuram unius versus ad verbum transcripti excedere praeterlocos illos tres, ubi binorum sive etiam plurium versuum itera­tionem ratione citandi aut didascalia suo iure stare monuisupra p. 306 s. sequitur, ut singulos versus solidos sine immuta­tione ab Ovidio iteratos indicemus. quorum versuum is, quemex Ennio traxit versum de Romulo in caelum ascendente, tarnin Metamorphosibus quam in Fastis obvius excusatur iteratusesse ex ratione Homeriea, cf. p. 306. aeeedit pentameter deScylla Am. III 12, 22 pube premit rabidos inguinibusquecanes integer ad verbum receptus Ars I 332, ubi tarnendubito an dictio epiea Graecae poeseos subsit bis ab Ovidiousurpata; alias enim variavit eephrasin Scyllae Met. XIV66 s. statque canum rabie, subiectaque terga ferarum inguini­bus trunds uteroque exstante coercet. eerte reliquis loeis OInni­bus, ubi imitatio sui singulorum versuum apud Ovidium oe­currit, id non fit nisi eum parva quadam immutatione. velutcf. Ars II 81 dextra Labynthos erat silvisque umbrosaCalymne. Met. VIII 222 dextra Labynthos erat fecundaquemeile Calymne. formula dirarum vulgata .hostibus eveniatapud Prop. III 8, 20, Ov., Epist. 15, 217, Ars III 247, ExPont. IV 6, 35 obvia, versu paene solido iterato denuo oceur­rit Ov., Am. III 11, 16 eveniat nostris hostibus ille pudor etFast. III 494 eveniat nostris hostibus ille color.

Quodsi hoc urgemus, Ovidium nusquam fere sine varia­tione flosculos, hemistichia, nedum solidos versus iteravisse,lassitudo et socordia minimum locum retinent inter causas,quibus eius imitatio sui declaretur. sed vide, ne Ovidium, cuius

Page 21: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criter,ia quibus cannina incerta definiantur 309

ex ore faeundo versus lepidissimi per lustra et deeennia in­numeri proruebant, deleetaverit, artem suam etiam sie osten­tare, ut variandae eloeutionis potentissimum se praestans,' eaquae antea eleganter dixerat, etiam elegantius repeteret.

Summarium lucrorum quae ex criterio imitationis feruntur adCirin, Aetnam, Consolationem ad Livial11 definiend,a

Criterio imitationis non opus est ad Elegiarum in Maece­natem aetatem explorandam, nec vero Culicis aetas melius imi­tatione Vergiliana et Ovidiana quam fabula condiseipulatusAugusti et Vergilii in carmine vigente cognoscitur. at idemcriterion imitationis momentum summum habet ad Cirin,Aetnam, Consolationem ad Liviam definienda. nam suus cui­que eorum carminum terminus, post quem seriptum sit, imita­tionis criterio dicitur.

Ci r i s earminis in terminum post quem, qui vocatur,inquirentibus non hoc potissimum curandum est, ut imitatioVergiliana omnino illustretur, sed illud -praecipueattenden­dum est, quam evidenter Aeneis compiletur. nam si Aeneidosimitatio in carmine non fieret, indole et arte scriptoris cogere­mur, eum etiam multo magis ad aetatem neotericörum ad­movere; cf. supra p. 301 et infra sub IV p. 321 s. praesertim no­tandus est versus Cir. 474 Nereidum matri et Neptuno Aegaeointeger ad verbum ex Aen. III 74 transsumptus. porro insignisest consensus inter Aen. VI 406 aperit ramum qui veste latebatet Cir. 280 aperit ferrum quod veste latehat. ceteruhl etiamplura de Aeneide tam verbis quam opinationibus in Ciri ex­pressa attulerunt S. Sudhaus, Hermes 42 (1907) p. 469 ss.,A. Klotz, ibid. 57 (1922) p. 588 ss., R. Helm, ibid. 72 (1937)p. 85; 88; 97.

A e t n a m ex criterio imitationis post Lucanum ponen­dum esse denego, ' post Manilium aio. nam similitudines, quaeinter Aetnam et Lucanum occurrunt, velut Aetn. 78 Ditispalltntia regna, Luean. 1455 s. Ditisque profundi pallidaregna; Aetn. 74 volgata licentia famae, Lucan. IX 622 s. vol­gata per orbem fabula, quibus evidentiores non sunt, parumsufficiunt ad Lueanum expressum ab Aetnae seriptore demon­strandum. atque sic etiam Lucani editor iudicavit C. Hosius,"Luean u. seine Quellen", Mus. Rhen. 48 (1893) p.397. intertabellas autem, in quas c., Catholy, "De Actnae aetate" (Diss.Greifswald 1908) similitudines Aetnae eumaliis poetis CQn-

Page 22: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

31(1 Erncstus Bicke!

gessit, duae ad hane quaestionem utilissimae sumo quarumtabellarum altera p. 30 ss. eonsensum inter Manilium et Aet­nam, altera p. 36 ss. inter Lueanum et Aetnam complectitur,ita ut syncrisis facilis fiat. multo autem gravius pondus simili­tudinibus inter Manilium et Aetnam quam inter Lucanum etAetnam ad imitationem approbandam inest; cf. e. g. Aetn. 144tu modo subtiles animo duce percipe curas eum Manil. III 43nunc age subtili rem summam perspiee cura; Aetn. 332 resoculis locus ipse dabit cogetque negare cum Manil. I 702 sponteST4a seque ipse docet cogitque notari. etiamsi autem reliquusconsensus inter Manilium et Aetnam praesertim ad clausulaset initia hexametri spectat, qui consensus vereor ne parviaestimandus sit, tarnen ideo commoveor, ut notum fuisse Mani­lium Aetnaescriptori existimem, quia poeta didaetieus illu­strissimum Manilii carmen didactieum vix neglexerit. atqueetiam J. H. Waszink, Mnemosyne II (1949) p. 232 S. simili­tudinibus inter Aetnam et Manilium ponderatis imitationemManilianam Aetnae certarn esse duxit.

Ne Sudhaus quidem "Aetna" (1898) p. 83 et 93 a se im­petravit, .ut conexum carminis cum ManiIio negaret. qui tarnencarminis editor cum id Augustea aetate circa annum 30 a. Chr.panctum esse voluerit, nixus praecipue sermonis proprietati­bus, versa viee ab Aetna Manilium pendere intendit. verumsobrium eritieum dedeeet, grandis operis auetorem speetatissi­mum pro imitatore earniinis minoris ignotae originis vendere.quod autem ad latinitatem Aetnae recte ponderandam attinet,cf. sub III p. 315 ss.

De C 0 n sol a t ion isa d L i via m termino, postquem scripta sit, inde constat, quod Ovidii opera omnia incarmine exscribuntur; cf. 1. 1. p. 196. simul conexu sententia­rum in singulis similitudinibus apud utrumque poetam illustratoelucet, ubique primarium auctorem sententiarum Ovidium esse,secundarium poetam anonymum; cf. 1.1. p. 223.

Quibus regulis Ovidius imitationem poetarum aliorumcohibuerit

Nihil igitur relinquitur nisi ut idem equidem in Ovidiofaciam, quod in Vergilio F. Leo supra p. 304 exseriptus feeit.conspeetus. generalis eonsuetudinis desideratur, quam Ovidiusin transferendis locis seriptorum alienorum seeutus sit. siefirmiore fundamento usi iis obsistamus, qui ut Vilh. Kroll et

Page 23: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quibus cannina illcerta definiantur 31f

Hosius, Skutsch et Vollmer Ovidium in libris, qu'os post Dru~

sum a. 9 a. Chr. mortuum edidit, de Consolatione hemistichiaet versus impudenter furatum esse autumant. muIto autem im­peditior in Ovidio quam in Vergili6 quaestio est, qua certi'fines imitationis describantur, quos transgredi Ovidius nolu­erit. nam cum antiqui ipsi furta quae vocantur, Vergilii syl­logis exemplorum nobiscum communicaverint, de Ovidii con­suetudine imitandi nulla commentatio veterum exemplis in­structa servatur. solum de tragoediae Ovidianae Medeae frg.2 p. 267 Ribbeck feror huc illuc, vae, plena deo flosculo plenadeo imitationi tribuendo sermo longior apud Senecam rheto­rem est; quo tarnen sermone generales leges imitatoris Ovidiinon iHustrantur exemplis idoneis; cf. Sen. Suas. 3, 7 "hocautem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse; itaque fecisseiHum, quod in multis aliis versibus Vergilii fecerat, non sub­rupiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo, ut. velletagnosci; esse autem in tragoedia eius: feror. huc iHuc, vae,plena deo." ceterum apud Vergilium locutio plena deo noninvenitur; cf. F. Leo, "De Sen. trag.." (1878) p. 166 s.

Poscimur sane, ut aliquid afferamus ad sententiam eorumradicitus exstirpandam, qui Ovidium in compilandis poetisminutis, ut Consolatione ad Liviam aut etiam Lygdamo, cuiuselegiae in eorpore Tibulliano UI 1-6 traduntur, operam eol­locavisse sumunt. velut cf. Vilh. Kroll, "Unsere Schätzung derröm. Dichtung", Ilbergs N. Jahrb. XI (1903) p. 11: "Am weite­sten ist unter den augusteischen Dichtern in dieser HinsichtOvid gegangen, indem er... unterstützt von einem ausgezeich­neten Gedächtnis, den Vorteil, viele Vorgänger in der epischenund elegischen Dichtung zu haben, ungescheut ausnutzte undauch an Dichtern zweiten und dritten Ranges nicht vorüber­ging. Selbst den bekannten Vers, in dem er geschickt sein Ge- ,burtsjahr bezeichnet cum cecidit fato consul uterquepari(Trist. IV 10, 6), scheint er dem Lygdamus entlehnt zu haben,und es ist mit der Möglichkeit zu rechnen, daß er sich an diestümperhafte Consolatio ad Liviam angeschlossen hat." .

Kroll igitur quod Lygdamo in censum vocato temptavitsententiam perversam de Ovidio a Consolatione iis locis sus­penso tueri, qui in scriptis. post a. 9 a. Chr. editis cum Con­solatione iHi communes sunt, ad Lygdamum incassum confu­giebat. nam e contrario Ovidium exscripsit Lygdamus; quaeres l1t pateat, gravissimum consensum, ubi de ratione inter Lyg-

Page 24: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

fH2 Ernestus Sickel

damum et Ovidium intereedente eontroversia es~, oeulis eriti­eorum substerno:

Lygd. 5, '16 ss. nee venit tardo eurva seneeta pede.natalem prima nostrum videre parentes,

eum eecidit fato eonsul uterque pari.quid fraudare iuvat vitem ereseentibus uvis

et modo nata mala veIIere poma manu?Ovid., Ars II 670 iam veniet taeito eurva seneeta pede.

Trist. IV 10, 5 s. editus hie ego sum, nee non ut .tempora nons,

eum cecidit fato eonsul uterque pari. .Am. 11 14, 23 s. quid plenam fraudas vitem

ereseentibus uvis,pomaque erudeli veIIis aeerba manu?

De hoc loeo Lygdami, ut videas, quam neeesse sit, ge~e­

rales leges de Ovidio imitatore stabilire, eonspirans eum Krollsie iudieavit C. Hosius, Gesm. d. r. Lit. 11 4 (1935) p. 187:"Es ist gewiß leimter anzunehmen, daß man die Bestandteileeiner Stelle, die man im Gedämtnis hat, in versmiedenen Ge­dimten versmiedener Epomen ausnutzen kann, als umgekehrt,daß man aus Versen versmiedener Gedimte versroiedener I

Epochen ein einheitliches Ganze bildet. Schon das spricht fürdie Priorität des Lygdamus."

Haec Hosius exeogitatius quam verius. nam quoeumquedeflexere eurae eorum, qui Ovidium imitatorem minorum poe­tarum ingenii steriIium esse eontendunt, ubique refutatio inpromptu est. nimirum praeteriit Hosium ad tempus musivaars iIIa per antiquitatem paene omnem passim exereita, quaecentonariorum est, qui ex diversis loeis eiusdem auctoris novumtextum eonsuentes, egestatem eIoeutionis ipsorum imitationeprocaeiore c:;ompensarunt. praelusit igitur Lygdamus quodam­modo eentonibus Ovidianis posterorum, quibus de eentonibusitem ut Homericis, Vergilianis, Hesiodeis cf. Ed. Stemplinger,"Das Plagiat in der gr. Literatur" (1912) p. 193 ss. et O. Cru­sius, Realene. 111 p. 1930 s. eeterum optima spes est, aliquandodesituros esse doetos Ovidiumsollieitare furtis Lygdami proOvidianis venditis. nam post Friderieum Marx, Realene. I1325 s. sub voee "Albius TibuIIus" eonsentiens eumiIIo F.W.Levy, Ovidii editor subtilis et diligens, Realene. XIII (1927)2217 ss. sub voee "Lygdamus" serupulos omnes. de radoneinter Ovidium et Lygdamum intereedente disquisitione liqui-

Page 25: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quibus carmina incerta definiantur 313

dissima expedivit. denique cf. etiam quae de Lygdamo ad­notavi p. 324 adn. 2.

Ti b u 11 u m ut elegiae Romanae auetorem elegantissi­mum caputque sibi earum Ovidius maxime suspieiebat. undeeum ab illo plurima mumatum esse, faeile putaveris. at ne inepieedio quidem Tibulli Ovidius, Am. III 9, ubi memoriamdefuneti sie eolere debuit, ut leporem Tibullianum imitandoredintegraret, plus unum versum mortui exhibuit, et hunequoque non nisi eum immutatione parva; cf. Ov. 9, 58 metenttit moriens deficiente manu. Tib. I 1, 60 te teneam mori­ens deficiente manu. quo loeo quoo aeumen singulare Ovidiusv. 55 ss. altereaiioni Deliae et Nemesis sub exsequiis Tibullihabitae indidit, id acumen fieri non potuit nisi transseriptovoto illo, quod Tibullus reapse Deliae quondam dederat: teteneam moriens eqs. nimirum Nemesisidem votum iam inipsa, non in Delia dissolutum esse apud Ovidium .ait: metenuit moriens eqs. - deinde in Ibideduo Tibulli versus leni­ter mutati reeurrunt: Tib. I 3, 74 versantur celeri noxia mem­brarota. Ov. Ib. 192 versabunt celeres nunc nova membrarotae; Tib. I 4, 70 et seeet ad Phrygios vilia membra modos.Ov. Ib. 453 s. seces . .. ad Phr'Ygios vitia membra modos. ­largissima autem imitatio Tibulli apud Ovidium loeo quodamTristium II 447-463 obviam fit; euius tarnen loei ratio peeu­liaris est. ibi enim Ovidius relegatus ab Augusto, clementiamdeprecaturus, demonstrare eonatur, ea quae ipse in erotieisseripsit, laseiviora non esse quam Tibulli earmina, quae tarnenAuru<;to placuerint; quod Ut demonstraret, sane coaetus fuit,Tibulliana ad verbum eitata apponere; cf. Tib. 16, 7 s. illaquidem mihi euneta nef!at, sed eredere durum est. sie etiam deme perneKat usque viro. Ov., Trist. II 447 s. eredere iura"ltidurum pt-ttat esse Tibullus, sie etiam de se quod neget illa viro.praeterea cf. Tib. 1 6, 26 eum Ov., Trist. II 452, et Tib. 1 6,20 eum Ov., Trist. II 454. claudit autem Ovidius loeum Tibul­Iianis testimoniis instruetum nomine Tibulli rursus palam datoibid. 463 non fuit hoc illi fraudi legiturque Tibullus. hie igiturconsensus Ovidii cum Tibullo nequaquam ad genus imitationisimprobum pertinet. sed item ut immodica imitatio sui suprap. 307 tractata, ubi versus Artis amatoriae I 21-24.Trist. II247-250 repetuntur, eo exeusatur, quod loeus priorisoperisin posteriore tamquam in eognitione prineipis affertur, eademexcusatio valet etiam in versus Tibullianos ab Ovidio, Trist.II _447-463 sernioni suo quasi iudiciali intextos. atque com-

Page 26: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

314 Ernestus Bickel

pari ratione defenditur etiam consensus largior inter Tib. I6, 67 s. sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos impe­diat crines nec stola longa pedes et Ov., Ex POnt. III 3, 51 s.scripsimus haec illis, quarum nec vitta pudicos contingit crinesnec stola longa pedes.

Sic Tibulliana imitatione Ovidii colleeta et examinataapparet, quam parce et decenter Tibullum ad sermonem deeo­randum adhibuerit. in imitandis prioribus aequalibusque poetisOvidius easdem fere leges sibi imposuisse videtur, quas F. LeoVergilium observavisse, commonente me p. 304 s., statuit. quaesententia ut amplius firmetur, brevi conspectu eos locosc;ttullianae, Propertianae, Vergilianae imitationis Ovidii per­lustro, ubi longissime in transcribendis alienis locutionibus Ovi­dius processit.

C a t u 11 i ecphrasis Ariadnae celeberrima Ovidio deAriadna loquenti in mentem venit Fast. III 475 nunc quoquenulla viro, clamabo, femina credat. cf. Cat. 64, 143 nunc iamnulla viro iuranti femina credit. praeterea Ovidius cantilenamnuptialem ex Catullo notissimam in suum usum vertit Met.III 353 multi illum iuvenes, mtdtae cupiere puellae. 355 nulliillum iuvenes, nullae tetigere puellae. cf. Cat. 62, 42 multiillum pueri, mttltae optavere puellae. 44 nulli illum pueri,nullae optavere puellae. - Pro per ti a n a e imitationis am­bitum ut exemplis illustrem, non amplioremimitationem sibiOvidius concessit, quam quae his tribus loeis adumbretur:Prop. III 5, 24 sparserit et ni~ras alba senecta comas. Ov.,Trist. IV 8, 2 inficit ct nigras alba senecta comas. Prop. IV 1,15 s. nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, pulpita sollem­nis non oluere croeos. Ov., Ars I 103 s.tunc neque marmoreopendebant vela theatro, nec fuerant liquido pulpita .rubraO"oco. Prop. IV 8, 75 tlt neqlte Pompeia spatiabere cultus inumbra. Ov., Ars I 67 tu modo Pompeia lentus spatiare subumbra. - Ver gi I i an a imitatio Ovidii similis Properti­anae est. insigne de Didone verbum Aen. IV 172 coniugiumvocat, hoc praetexit nomine culpam transtll1it in MedeamMet. VII 69 s. coniugiumne putas, speciosaque nomina culpaeimponis, Medea, tuae? sic etiam alios versus Vergilianos, neetarnen integros adhibuit; velut cf. Verg., Bue. 2, 52 eum Ov.,Ars II 267 S.; Verg., Aen. I 644 eum Ov., Met. V 365; Verg.Aen. V 374 eum Ov., Met. X 716; Verg., Aen. VII 446 eumOv., Met. III 40. versus autem Verg., Aen. IX 767 Alcan­dmmque Haliumque Noemonaque Prytanimque, qui unieus

Page 27: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Crlteria quibus carmina incerta definiantur 315

inter versus Vergilianos ab Ovidio respeetos solidus apudeum reeurrit Met. XIII 258, adeo diligenter adverbum ex­pressus, ut Zingerle, nOvidius u. sein Verhältnis zu denVorgängern" II (1871) p. 114 queratur: "Wer wollte es ...einem talentvollen Epiker zutrauen, daß... bei Aufzählung·von Gefallenen ein aus lauter Eigennamen bestehender Verseines Vorgängers· ganz unverändert in einem anderen Zu­sammenhange eingefügt werde, wie wir dies... bei unseremOvid (p. 64) gefunden?, is versus omnino de numero imi­tationum Vergilianarum Ovidii demendus est. nimirum adutrumque poetam latinum Homerieus versus 11. V 678 per­venit, neque Ovidium ab Aeneide pendere inde intellegitur,quod is praeter hune versum etiam eum habet Met. XIII 257Coeranurn lphitiden et Alastoraque Chrorniurnque, qui inIliade versum 678 anteeedit, absentem tamen a Vergilio. de­nique quod Iliadis v. 677 ineipit EV-&' B ya Ko!pavov aIAev,Ovidii autem v. 257 Coeranurn lphitiden, ex poeta Alexan­drino, non ex Homero, Ovidius hausit.

IUDe latinitate· et re metrica

Latinitas et res metriea minus valent ad aetatem car­minum Vergilio et Ovidio subditorum definiendam quam eru­ditio et imitatio. quod ad latinitatem attinet, id inprimis eru­endum est, quibus earminibus vestigia argenteae latinitatis in­sinto qua in re extra rationem remanent Culex, Ciris, Elegiaein Maeeenatem, de quorum opusculorum sermone puro abidiotismis argenteis eonstat. Elegiarum in Maecenatem eon­suetudinem Augusteam in enarrando opusculo 1. 1. p. 97 ss.passim illustravi. Culieis sermonem diversum a Vergilio esse,"obscurum et impeditum", F. Leo in eommentario poematis(1891) p. 15 ss.statuit, nee tarnen abhorrere a eonsuetudineAugustea autumavit aut ipse aut peritorum quisquam. de Ci­ris stilo nulla controversia est· nisi dubitantium, utrum poetaproprietates neotericas imitatione tantum aequisiverit, an adu­leseens inter neoterieos, sensim se Augusteis veterascens ac­commodaverit.

De Aetnae sermone

Criterio latinitatis addicuntur aevo argenteo Consolatioad Liviam et Aetna. Consolationis ortum sub Claudio ponen-'dum sermone quoqtle probari, ad alia indicia aetatis aeee-

Page 28: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

316 Ernestus 'Bickel

dente, ~. 1. p. 21.2.s. demonstravi. de A e t n a iam loquendumest. eUlUS earmll1lS latinitas ad quod saeeulum respondeat,alaeriter dicere diffieile est ob "sermonis titubationemin ear­mine, obviam, inhaerentis quidem priseis ae retusis, desilientistarnen ad novissima et lieentissima", ut Buecheleri, Aetnampost Manilium ponentis, verbo Kleine, Schriften Band IIIp. 259 usus, statum quaestionis perplexae aperiam. internovissima autem et lieentissima stili earminis numeraturusus syntaetieus, quo intra unam eandemque sententiam eo­niunctivus et indieativus in interrogatione indireetapermix­tim adhibeantur. etiamsi autem in prisco et vulgari sermoneindicativus in interrogatione indireeta regulariter occurrit, ,ta-'­men in ipsa mutatione modorum lieentia notatur, quae eom­pluribus loeis in Aetna reperitur ut v. 197 s.quis torreat Aet­mim aut quis . .. imperat. v. 231 ss. quanta minor orbita lunaeest .. " quae certo sidera curra'?t ordine. iam vero hac lieen­tia syntactiea luxuriant argentei poetae; veluti cf. quae deValerio Flacco P. Langen in editione (1896) p. 58 observavit.inventor autem huius novitatis syntacticae poeta illustris Pro­pertius est, qui quantum amaverit eam, exempla doeent abM. Rothstein in eommentario eolleeta ad II 16, 29 s. aspicequid donis Eriph)'la invenit amaris, arserit et quantis nuptaCreusa malis. a Propertio igitur aceepenlOt idiotismumpoetaeargentei. nec vero fas eSt ab alio poeta argenteos suspenderenisi ab eo, qui lectissimus in ore omnium fuit loeumque eon­spicuum in historia poeseos Romanae adeptus est. nihilominusAetnae editor S. Sudhaus, qui latinitatem carminis fusius p.86 ss. traetavit et antiquioris sermonis indieiis praeeipue eOln­motus fere anno 30 a. ehr. Aetnam addixit, e contrario abAetna Pseudovergilii Propertium pendere voluit. itaque inci~dir Sudhaus in periculosam rationem eandem, qua similitudi­nes inter Aetnam et Manilium sie expliearet, ut poeta nobi­lissimus carmen exile imitatione expressisset; cf. supra p. 310.itidem in sermone Aetnae ponderando via perversa Sudhausprogressus est, eum diffieultatem illam removere studuit, quaein eo eonsistit, quod prisca et obsoleta una eum indieiis argen­teae loquelae incarmine inveniuntur. primatum autem in ex­pedienda quaestione de aetate Aetnae, quoad Iatinitas in een­sum venit, proprietates reeentioris sermonis sibi vindieant,non archaismi, quippe qui euivis seriorum poetarum, aut arti

.imitatoriae ineumbenti aut ad sermonem vulgarem sive eotti-dianum in ilecessitate metri confugienti, .. ad manum fuerint.

Page 29: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quihus carmina lncerta· definlantur 317

Ceterum quae Sudhaus cura sane diligenri p. 86 ss. co11e­git vestigia antiquioris consuetudinis, ea ponderis multo mi­noris sunr, quam quod i11e iis tribuit. velut Aetn. 408 coriturpro cooritur per synhaeresin legitur. de qua contractione bi­narum vocalium dixit: "Es ist dies coritur ... wohl ... diezuverlässigste Spur älterer Sprache." at lenissima synhaeresispoetica binarum vocalium ea est, quarum in concursu paresvocales in unam syllabam coalescunt ur Cat. 66, 30 tristi protrivisti, Hor., Serm. II 3, 169 divisse pro divisisse, Ov., Met.I 77 derat, ManiL I 888 derant. addo autem exemplis a Sud­haus allatis binarum 0 coeunrium, conestat Accii, coptato Leg.Iu!. mun., coptari Ciceronis, formam rustici sermonis chorssive eors pro cohors, quam praeter scriptores rerum rustica­rum inter poetas argenteos Martialis VII 54, 7 chortis avespraestat. cuius formae usus nec rustico sermone nec priscaaetate coercetur, sed pronunriationis cottidianae eSt, quae pertotam latinitatem viguit; cf. Varro, Men. 55 chortis cocorum,Carm. epigr. 1320,3 cohortis centuriam, ubi metrum chortisexigit. multo autem duriores synhae·reses quam Lucretianae aSudhaus adnotatae colescere, coperiant, apud poetas neoteri­cos, Augusteos, argenreos vulgaresque posteriores admittun­tur; velut cf. Cat. 98,6 discas pro dehiscas, Verg., Buc. 3,96reice in fronte adonei hexametrum c1audenris, deinde Ciris118 et Manil. V 374 dicere pro deicere, Carm. epigr. 2007,2dectus pro deiectus. Lucretianum IU 863 probet pro prohibetmetro flagitatur etiam in poematio vulgari aetatis posteriorisCarm. epigr. 579,5 vendere si velit (i. e. vellet), emptoremlittera prohibet.

Archaismi stilo carminis didactici paene naturaliter acce­dunt, quia priscis verbis gravitas doctrinarum augetur, prae­terea pugnanribus cum necessitate metrorum poetis nova occa­sio occurrendi difficultatibus offertur. de archaismis apud Lu­cretium H. Diels, Lukrezstudien V (Berl. Sitzungsb. 1922) p.46 ss. egit. in duo autem genera archaismi Lucretiani divi­dendi sunr. pars altera proprietatibus linguae antiquissimaecontinetur, quae ur I 29 militiai genetivus in binas vocaleslongas exiens, adeo evanuerunr, ur plane ex usu linguae la­tinae depellerenrur. altera autem pars archaismorum in eo ge­nere anriquiore loquendi consistit, quod urbanitati offensum,tamen in vulgo per omnem latinitatem advixit, veIut synhae­reses licenriores supra collectae et similia alia, quae Sudhausp. 87 adnotavit. haec igitur parum idonea sunr ad aetatem

Page 30: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

!"li8 Errtesttls Bickel

carmmls mcerti perspiciendam. de forma haec pro hae nomi­nativi pI. fern. Aetn. 212 haec causae obvia per totam latini­tatem usitata cf. Thes. 1. L. VI 3 p. 2700,30 sS.; quod adlocativum illi pro illic Aetn. 178 positum attinet, exemplis ve­tustiorum litterarum addo Manilium III 309 poetam argen­teum.

l)e arte metrica

Ex meletematis copiosis, quae ad artem metricam pseudo­vergilianorum et pseudoovidianorum carminum explorandamevigilata sunt, eos tantum locos excerpo, qui aetati mihi pro­batae singulorum carminum adversantur. C i r i n p. 301 et 322circa annum 18 a. Chr. scriptam esse nobis placuit; at A.Klotz, Hermes 57 (1922) p. 598 s. versus spondiacos in ear­mine obvios percensuit, et· cum quattuor eorum in nominapropria v. 326 Ilithyiae, v. 413 Hellesponti, v. 73 et 486Amphitritae exire vidisset, quae apud Ovidium quoque, Met.IX 283, XIII 407, I 14. in versibus alioquin nil eum Ciricommune habentibus spondiacum claudunt, mira audaeia hineefficiebat, Cirin post Ovidium scriptam esse. immo si modoars metrica symbolam ad Cirin definiendam affert, ex versi­bus spondiaeis quindecim epyllii versuum 541 intellegitur, serip­torem sub neoterieis ineunabula artis didieisse. eontra in Cu­liee, de quo post Metamorphoses Ovidii seripto vide p. 302,omnino l1ullus spondiaeus per versus 414 oeeurrit; nam inclausulis v. 17 Orpheus Hebrum, v. 269 Orpheus in te tri­syllabum vocabulum Orpheus faeit, neque in dipthongumvoeales e et u in thesi metriea abire pronuntiatio latina grae­eae dipthongi patitur. - praeter autem spondiaeis, in Cirihexameter neoterieus eo proditur, quod orationem poeta sol­lemniter sie struxit, ut ad ambitum hexametri ambitum enun­tiati grammatiei adaptaret.

A Ciri redeo ad A e t n a m, ubi Sudhaus item ut exlatinitate etiam ex re metriea p. 84 ss. efficiendum esse pu­tabat, Aetnam ineuntis aetatis Augusteae esse: at quibus obser­vationibus ad hane rem probandam usus est, iis aliae obser­vationes obstant, ab J. Munro in enarrando earmine (1867)passim prolatae, quibus a Lucano proxime abesse artem me­tricam Aetnae ille sibi visus est ostendisse.quo ex dissensu edi­torum peritissimorum apparet, quam diffieile sit, minutioresdifferentias, quas hexameter latinus, a Vergilio et Ovidio innovam formam redactus, lustris et decenniis sequentibus Augu-

Page 31: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quibus carmlna incerta definiantuf

Ste<1e aetatis et ineuntis aevi imperatorii passus est, m certumprocessum artis digerere.

Nec vero in tabellas redactae singulae proprietates hexa­metri pseudovergilianorum etpseudoovidianorum carminumsimile quid valent ad aetatem eorum definiendam atque ceteracriteria hoc syllabo oblata. nam statistica quae vocatur ars,in rebus metricis minutis nec non et in quisquiliis grammaticisexercita, sane opus est ad historiam hexametri latini atquefata linguae latinae curiosius describenda. verum arte eademne labores quidem interpreturn textui horum carminum resti­tuendo dicati sublevantur. nempe qui ad emendandum textumaccedit, coactus est, consuetudinern omnem, qua poeta in ver­sibus struendis et in stilo formando usus sit, suo Marte explo­ratam ante oculos habere. genuina antem peritia tam sermonisquam artis metricae poetae interpretandi aliter parari nequitnisi ex poeta ipso iterum iterumque perlecto. sie itur ad verum.contra ars st"atistica meretrix est, quae cuique adnictat, quimercedem solvit opstinatione Chalcenteri.

IV

Dc saeculo in carminibus incertis comparente

Dignissimum cura philologorum est, ut etiam saeculo exingenio poetarum elucente tempora carminum pseudovergiIia­norum et pseudoovidianorum definiantur. hoc autem criterionut cum prospero eventu adhibeatur, opus est, ut in conspectusit, quid quodque saeculum eorum, quae inde ab Augustoprincipeper aetatem auream et initia argenteae sese excipie­bant, in studiis Iitterarum potissimum gustaverit. nam suaquodque saeculum mente fruitur, eademque quae posteris mi­nus gravia videantur, praesenti tempori cordi sunt, rursusquequae apud posteros plurimum valeant, apud priores in recessutorpent.

EIe g i a s i n M a e c e n a t e m sub exsequiis defunctiscriptas esse, eruditio poetae, imitationum conspectus, sermo etars metrica clamant. at quod idem poeta de corona laurea nilseit, qua posteritas Maecenatem paucis decenniis post mortemeius cinxit ut patronum unicum poetarum Romanorum, hocmihi fortibus fortius documentum esse videtur, quo brevi postexcessum Maecenatis Elegias scriptas esse indicetur. atquc hocindicium aetatis Elegiarum iam tetigit Fr. Skutsch, Realent. IV946, 43 ss., tamen parum exhausit. nam illud breviter expe-

Page 32: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Ernestus Bick.el

diendum est, ex quo tempore merita Maecenatis de Vergilio,Vario, Horatio, Propertio tanti aestimata sint, Ut in appella­tivum nomen, i. q. fautorem poetarum valens, nomen pro­prium eins abieric. qua in re primum affero inscriptionemparietinam Pompeis repertarn Carm. epigr. 929 Buecheler:semper M. Terentius Eudoxus unus supstenet amicos; et tenetet tutat, supstenet omne modu. ne vero in hoc titulo voeabu­lum Maecenatis desideres, hominem paene illitteratum nomenoppidani T erentius pro Maecenas intulisse disticho fere pro­verbiali in honorem Maecenatis facto Bueche1er sagaciter vidit.nempe numeros dactylicos Buecheler restituens, archetypon po­litum, quod erat hexametri ab homine populari pessumdati,retexit: semper Maecenas unus sustel1tat amicos. Omnem au­tem historiam nominis proprii Maecenatis per metonymianvim appellativam aequirentis illustravit G. Goetz, "e. Mae­cenas" (Rektoratsrede, Jena 1902) p. 5 55., qui etiam ex aevolitterarum renascentium nec non ex recentioribus temporibusexempla idonea atmIit. iam vero inter antiquos testes eius ususMartialis notissimus est VIII 56,5 sintMaecenates, non de­erunt, Flacce, Marones. sed Martialem antecedit auctor ad­modum e1egans Laudis Pisonis sub Nerone vel iarn sub Clau­dio scribens, qui in epilogum carminis inde a v. 209 usque adv. 261 decurrentem v. 230-248 panegyricum in Maecenatem,fautorem vatum VergiIii, Varii, Horatii inclusit; cuius pane­gyrici in calce Pisonem deprecatur, ut sibi Maecenas .fiat v. 248Tu mihi Maecenas tereti cantabere versu. quam de Maecenateeclogam Laudis Pisonis in codicibus male habitam pro viriliparte emendavi Symb. Os1. 28 (1950) p. 31 ss. in eommenta­tione "Varii carmen epicum de actis Caesaris et Agrfppae".

Talibus igitur amplexibus piorum poetanim eum nomenMaecenatis temporibus argenteis circumfunderetur, permirumsane primo obtutu esse. videtur, quod Elegiae, Iaudibus fune­bribus eius dicatae, de meritis defuncti erga summos poetastacent. at haec res sic explicatur, ur verus esse agnoscaturscriptor Elegiarum v. 9 s. nec mihi, Maecenas,' tecum fuit ususamici, Lollius hoc ergo conciliavit opus. neque enim is poeta,qui sub Lollio patrona, non sub Maecenate, epicedia in Dru­sum et Maecenatem panxit, habuit, quod simile quid atqueCarm. epigr. 929 de Maecenate sentiret semper Maecenas unussustentat amicos. immo iIlo temporis momento, quo Maecenasdiem obiit, praeter eum, vel Lollio et Augusto sepositis, aIiacapita clara ut Pollio et Messala de palma in vatibus fovendis

Page 33: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criter.ia qUlbus carmina incetta definiantur 321

eum eo eertarunt. fluxerunt lustra et deeennia ab obitu Mae­cenatis, dum merita eius erga poetas, quae operibus Vergilii,aliorum impressa vigebant, mentes posteriorum adeo occupa­rent, ut praeteriri non potuerint in laudibus eius, quae praeter­missa in Elegiis tempus earum testificantur.

C 0 n sol a t ion e m a d L i via m propter imitatio­nem Ovidianam post obiturn Ovidii scriptarn esse, vestigiisqueargentei sermonis et imitatione Annaeana in inferius etiamtempus remitti, haud difficile est exploratu. at terminum, antequem facta sit, definituri doeti antiquitatem omnem, quinetiam aetatem litterarum renascentium velocibus oculis per­currerunt, non videntes saeculum Claudii Caesaris, nomen pa­tris Drusi exaggerare coacti, unice ad rationem Consolationisquadrare. iam vero ut aetas carminis paene ad consules certafiat, saeculum Claudii turpe regnum libertorum principis pas­sum ad illud accedit, quod Senecae exulantis dialogus ad Po­lybium liberturn principis, ex Corsica anno 42 missus, in Con­solatione ad Liviam evidenter exscribitur, necvero ullus pos­terior Consolatione ad Polybium liber Senecae in carmine ad­hibetur. itaque Polybius a studiis poetae officioso dialogumsibi missum suggessit, ut carmen in honorem domus Claudiaecondendum suco philosophico tingeret; cf. 1. 1. p.201 et 209.

C i r i n si perlegis ad mentem praesertim et stilum poetaeanimum attendens, neglecta interim imitatione Vergiliana,neotericum carmen dicas, saeculo puerascentis Vergilii pOtiustribuendum quam ei saeculo, quod imitatio Aeneidis p. 309probata vult. nam cum scriptor in prooemio philosophicumcarmen grande et didascalicum Messalae cras dandum in votishabet, Lucretianus poeta est, qui Cicerones Lucretium tollen­tes adulescens admiratus esse videatur; deinde cum epYllionmythologicum sub manibus habet intactum a proprio genereepyllii Augustei, quod genus Ovidius in Metamorphosibus de­mum novavit, Catullianus poeta est, qui artem Alexandrinamin urbe Roma domesticam stupuit. iam vero quandoquidemCiris manifestissima imitatione Vergiliana, Aeneide non ex­cepta, inspersa est, duas res dissociabiles scriptor miscuit, epyl­lion neotericum ex arte Catulli, Calvi, Cinnae, Galli factum,et artern Augusteam saltem in imit'atione apparentem. quoddilemma mente acuta viderunt Fr. Skutsch, "Aus Vergils Früh­zeit" (1901) p. 74 S5., "Gallus und Vergil" (1906) p. 4 ss. etF. Leo, Herme5 37 (1902) p. 47 s. et ibid. 42 (1907) p. 73,male obscurarunt A. Klotz, Hermes 57 (1922) p. 596 ss. at-

Page 34: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

322 ErneHus Bickel

que etlam R. Helm, ibid. 72 (1937) p. 98 ss., aIii; qui doetieum imitationem Ovidianam in Ciri indagare temptarunt, asaeeulo neoterieo earmen p-Ius iusto removerunt et periclitatisunt; cf. p. 301 et p. 318. dissolvit autem dilemma Leo 1. 1., quiasseclam seriorem scholae neoterieae Ciris scriptorem agnovit.quodsi anno cireiter 18 a. Chr. Ciris eum Leo atque etiam cumSudhaus, Hermes 42 (1907) p. 502 tribuitur, et saeculo neo­tericorum in earmine comparenti satis fit, et indoli poetae,qui ad faeiendos versus ipse hebes animi aspectu rabido hucet illuc circumspeetabat, ubi quid imitatione dignum esset, necAeneidi pepercit modo genitae.

C u I i e e m, quem Vergilium ante a. 44, annos XXVInatum, Octavio nondum a Caesare adoptato misisse Lucanus,Statius, alii pro certo habent, subditivum opusculum esse, arhetore fraudulento evigilatum, tarn auguriis ex eventu in ear­mine obviis quam eo constat, quod grammatici nihil Vergiliumante Bucolica edidisse, eumque demum post edita BueolieaCaesari per Pollionem, alios, commendatum esse tradunt; cf.p. 292 ss. terminus alltem, post qllem carmen ortum sit, opina­tionibus Vergilianis, quin etiam Ovidianis in eo expressis pro­dimr; nee contigit falsario imitationem, quae fralIdern eius de­tectura esset, penitus celare, etiamsi apertiorem usum flosculo­rum Vergilii aut Ovidii ex causa supra p. 294 et 301 s. dicta co­hibuit. iam vero ut terminum, ante quem Culex in corpore li­brorumVergilii a bibliopolis receptus sit, remittere lieeat aLueano, qui primus opuseuium pro Vergiliano habet, in prioraetiam tempora, id fit tracto in lucem saeeulo, cui quidem fa­bula de Augusti eondiscipulatu cum Vergilio maxime con­veniat; cf. p. 294. nempe antequam sub Tiberio argentea aetas,aversa a religiositate Augustea, ingruit, Fama senescentem Au­gustum et Vergilium dudum in Elysio versantem amieitia pu­erili iunxit.

A e t n a e carrnen didaeticum Fr. Vollmer loeo eonspicuoThes. 1. L., Ind. !ibr. (1904) p. 1 eum Sigofredo Sudhausaetati Augusteae perperam tribuit. euius earminis scriptor quo­niam ignarus remanet Campaniae motibus terrae iam a. 63 p.ehr. quassatae, ante hunc annum earmen p. 292 posui. terminusPOSt quem ex imitatione Manilii, sub Tiberio recens ab Au­gusti morte seribentis repetitur, cf. p. 309 s. rationes, quibus Sud­haus, latinitate scriptoris perverse ponderata, carmen circaannum 30 a. Chr. factum esse censuit, p. 315 ss. destruxi, eumidiotismi sermonis reeentioris in carmine obvii argenteae aetati

Page 35: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

Criteria quibus carmina incerta definiantur 323

eonveniant. tantum autem temporis spatium eum inter termi­num ante quem, a. 63, et terminum POSt quem, in imitationeManilii haerentem, intereedat, Suetonii verbo, Vit. Verg. p.58 R. scripsit etiam de qua ambigitur Aetnam cavetur, ne aManilio origo carminis nimis longe removeatur. nam etsi Sue­tonii testimonium scripsit etiam Aetnam additamento de quaambigitur restringitur, tarnen reeeptam fuisse Aetnam in qui­busdam corporibus Vergilianis iam vergente aevo argenteo,testimonio illo cognoseitur. nil autem obstat, quin sub Tiberioseneseente aut sub Claudio earmen ortum sit, iam decenniispluribus ante quam Seneca Naturalium quaestionum librumVI De terrae motu a. 62/63 eondidit. denique quod Plinius,Nat. hist. II 191 ss. de hiatibus et motibus terrae disputavit,ad Titum misit Plinius opus perfectum Nat. hist. librorumXXXVI demum a. 77; at idem Plinius a. 23/24 natus pertotam vitam in colligenda materia huius operis versatus est.inde Th. Birt, Philologus 57 (1898) p. 610 suspicatus est,Plinium in prima iuventa Aetnam seripsisse. quae coniectura,etsi Vesuvium in flammis conspeetum morte pensavit Plinius,admodum temeraria est, nee tarnen iniquior quam illa, quaLucilium, Seneeae amicum, carmen confecisse dieunt; cf. p. 299.utique aetate demum argentea Romani ad singulas res natu­rales libris propriis .declarandas se convertebant, ne parumintelleeto saeculo ex earmine elucente asseclam Lucretii Aet­nae scriptorem somnies.

Appendix de arte

Quaestiones de saeculo in earminibus incertis eomparen­te, etiamsi a singulis observationibus ad iudiei~m generale pro­cedant, nil eommune habent eum iudicio de arte, quod iu­dicium praeter observationibus etiam impressionibus vix ratio­ne capiendis et intuitu generali fulcitur. ceterum ne ex arteeriterion aetatis singulis carminibus dicendae facerem, sciensabstinui. nam bonos poetas aeque ac malos vidit unumquod­que saeculum eorum, quae in his quaestionibus respiciuntur.

Nihilo setius deesse nolo, quin paucis profitear, quid deart e singulorum carminum sentiam. ut C u 1i e e m ponde­rern, nihil addo Buedlelero, qui Kl. Smr. III p. 187 "quaesitaedoctrinae specimen artificiosum" earmen vocavit. - Co n­sol a t i 0 a d L i via m nullis sensibus ex vita tractis ani­matur; nec Drusum lacrimis poeta prosecutus est, nec Liviae

Page 36: SYLLABUS INDICIORUM QUIBUS PSEUDOVERGILIANA ET … · 2011. 3. 9. · OVIDIANA CARMINA DEFINIANTUR Symbolae ad Cirin, Culicem, Aetnam Se Drusi funeri interfuisse, Consolationis ad

324 Ern es tu s B i e k e 1: Criteria quibus earmina incerta definiantur

maeror eum tetigit; sed phrasibus scholasticis carmen consui­tur. at scriptor sollertia rhetorica pollens in disticha leporeOvidiano srructa sententias elegantes distribuit. encomiasticaet paramythetica ex praeceptis schübe disposuit, atque etiamnovis Iuminibus raedium Iocorum communium minuit. ­A e t n a e, carminis didactici scriptor Phoebum advocavitsimiliter atque Manilius "duplici circumdatlls aestll, carminiset rerum". difficiliorem aurem materiam quam astrologiamsubiit, siquidem. astra proximiora poeticis sunt quam viscerarerrae. in rebus volcanalibus canendis eruditior quam facun­dior, tantum in excursibus· ad versus iucundiores pervenit. ­Ci r i s scriptor, sapientiae studio commendatus, vereor, nehac indole ab oratione püetica blanditiisque versuum graci­lium procul habeatur. utique an philosophorum subrilitatemperplexam quadrant periodi longissimae pareothesibus tarda­tae, quarum cum ad calcem veneris, verba in fronte positain oblivione iacent. molestiam struendorum versuum gravatlls,imitator alienorum poetarum factus esr, ita ur furta sibi con­cederet amplissima, insolentia compilandi a Bullo alio Augu­steo superatus quam a Lygdamo, centonario studiosissimo.2

)-,­

EIe g i a rum in M a e c e n a t e m scriptor Helicona nonascendit, sed Aventinum, cuius collis in aede Minervae sodalescollegii histri011llm et scribarum parati erant, iussu nobiliumcarmilla condere.

Bonnae Ernestus Bickel

2) Sub Lygdamo latere virum nohilem ex eirculo Messalae Corvinidudum dicunr (cf. Fr. Marx, Realenc. I p. 1325,44), quia sie optime de­claratur, quomodo earmina vilia, in corpus Tibullianum reeepta, diemtulerint. inter quos nobiles cireuli Messalae fiilius Corvini, Messala Messa­Jinus, eirea a. 20 p. Chr. mortuus, eos. a. 3 a. Chr. vide ne a. 43, eodemanno quo OvidillS, natus sit, si modo ut vir Augusto earus quadr.agenariuseonslliatum iniit.is igitur eum Ovidio familiariter iunetus (cf. supra p. 291)dllbito an verba amici pro suis posuerit et imprimis ad annum natalemsUllm signifieandum Tristium Ebri IV a. 11 p. Chr. editi versum 10,6 ad­hibllerit: Otm cecidit fato consul uterque pari (cf. supra 312). quod verovir quinquagesimllm quinrum annum agens, ,in amoriblls detentus iuvenemPOtills quam senem mim eum eonstannila 'FJCssit, qua .in re ii offenderunt,quibus item ut mihi eonstitit Lygdamum ab Ovidio pendere, ad eam rem(xplieandam suffieit lInllm distichon afferre Maximiani II 5 s. P. L. M. Vp. 329 Baehrens: iamque alios iuvenes aliosque requirit amores, me vocatinbellem decrepitumque senern.