PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web...

9
©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIA IN UN’OTTICA PLURILINGUE B-10-FSE-2010-1 Ut pictura di Donatella Vignola FASE 2 – MATERIALI 8 Ovidio, Met., XI, 410-748 (http://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.met11.shtml ) Interea fratrisque sui fratremque secutis 410 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. consilii tamen ante sui, fidissima, certam 415 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit singultuque pias interrumpente querellas 420 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? iam potes Alcyone securus abesse relicta? iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, 425 non etiam metuam, curaeque timore carebunt. aequora me terrent et ponti tristis imago: et laceras nuper tabulas in litore vidi et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. neve tuum fallax animum fiducia tangat, 430 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. cum semel emissi tenuerunt aequora venti, nil illis vetitum est: incommendataque tellus omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant 435 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.

Transcript of PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web...

Page 1: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

Ut picturadi Donatella Vignola

FASE 2 – MATERIALI 8

Ovidio, Met., XI, 410-748

(http://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.met11.shtml)

Interea fratrisque sui fratremque secutis               410anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,ad Clarium parat ire deum; nam templa profanusinvia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.consilii tamen ante sui, fidissima, certam               415te facit, Alcyone; cui protinus intima frigusossa receperunt, buxoque simillimus orapallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.ter conata loqui, ter fletibus ora rigavitsingultuque pias interrumpente querellas               420'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentemvertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?iam potes Alcyone securus abesse relicta?iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,          425non etiam metuam, curaeque timore carebunt.aequora me terrent et ponti tristis imago:et laceras nuper tabulas in litore vidiet saepe in tumulis sine corpore nomina legi.neve tuum fallax animum fiducia tangat,               430quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortescontineat ventos, et, cum velit, aequora placet.cum semel emissi tenuerunt aequora venti,nil illis vetitum est: incommendataque tellusomnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant          435excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.quo magis hos novi (nam novi et saepe paternaparva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.quod tua si flecti precibus sententia nullis,care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,              440me quoque tolle simul! certe iactabimur una,nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'      Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur

Page 2: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;           445sed neque propositos pelagi dimittere cursus,nec vult Alcyonen in partem adhibere periclimultaque respondit timidum solantia pectus.non tamen idcirco causam probat; addidit illishoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:            450'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuroper patrios ignes, si me modo fata remittant,ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'his ubi promissis spes est admota recursus,protinus eductam navalibus aequore tingui               455aptarique suis pinum iubet armamentis;qua rursus visa veluti praesaga futurihorruit Alcyone lacrimasque emisit obortasamplexusque dedit tristique miserrima tandemore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est;              460ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducuntordinibus geminis ad fortia pectora remosaequalique ictu scindunt freta: sustulit illaumentes oculos stantemque in puppe recurvaconcussaque manu dantem sibi signa maritum           465prona videt redditque notas; ubi terra recessitlongius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,vela tamen spectat summo fluitantia malo;               470ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectumseque toro ponit: renovat lectusque torusqueAlcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.      Portibus exierant, et moverat aura rudentes:obvertit lateri pendentes navita remos                475cornuaque in summa locat arbore totaque malocarbasa deducit venientesque accipit auras.aut minus, aut certe medium non amplius aequorpuppe secabatur, longeque erat utraque tellus,cum mare sub noctem tumidis albescere coepit          480fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.'ardua iamdudum demittite cornua' rectorclamat 'et antemnis totum subnectite velum.'hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:               485sponte tamen properant alii subducere remos,pars munire latus, pars ventis vela negare;egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,aspera crescit hiems, omnique e parte feroces             490bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fateturscire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:

Page 3: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

tanta mali moles tantoque potentior arte est.quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,              495undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.fluctibus erigitur caelumque aequare videturpontus et inductas aspergine tangere nubes;et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,               500sternitur interdum spumisque sonantibus albet.ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppiset nunc sublimis veluti de vertice montisdespicere in valles imumque Acheronta videtur,nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,        505suspicere inferno summum de gurgite caelum.saepe dat ingentem fluctu latus icta fragoremnec levius pulsata sonat, quam ferreus olimcum laceras aries balistave concutit arces,utque solent sumptis incursu viribus ire                510pectore in arma feri protentaque tela leones,sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,ibat in alta ratis multoque erat altior illis;iamque labant cunei, spoliataque tegmine ceraerima patet praebetque viam letalibus undis.               515ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,inque fretum credas totum descendere caelum,inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.vela madent nimbis, et cum caelestibus undisaequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,         520caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.discutiunt tamen has praebentque micantia lumenfulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.dat quoque iam saltus intra cava texta carinaefluctus; et ut miles, numero praestantior omni,            525cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,spe potitur tandem laudisque accensus amoreinter mille viros murum tamen occupat unus,sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,vastius insurgens decimae ruit impetus undae               530nec prius absistit fessam oppugnare carinam,quam velut in captae descendat moenia navis.pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,quam solet urbs aliis murum fodientibus extra               535atque aliis murum trepidare tenentibus intus.deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,funera quos maneant, hic votis numen adorat                540bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollensposcit opem; subeunt illi fraterque parensque,

Page 4: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;Alcyone Ceyca movet, Ceycis in orenulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,                545gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad orasrespicere inque domum supremos vertere vultus,verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontusfervet, et inducta piceis e nubibus umbraomne latet caelum, duplicataque noctis imago est.             550frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,frangitur et regimen, spoliisque animosa superstesunda, velut victrix, sinuataque despicit undas;nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsossede sua totos in apertum everterit aequor,                555praecipitata cadit pariterque et pondere et ictumergit in ima ratem; cum qua pars magna virorumgurgite pressa gravi neque in aera reddita fatofuncta suo est, alii partes et membra carinaetrunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,         560fragmina navigii Ceyx socerumque patremqueinvocat heu! frustra, sed plurima nantis in oreAlcyone coniunx: illam meminitque refertque,illius ante oculos ut agant sua corpora fluctusoptat et exanimis manibus tumuletur amicis.                565dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.ecce super medios fluctus niger arcus aquarumfrangitur et rupta mersum caput obruit unda.Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses                570illa luce fuit, quoniamque excedere caelonon licuit, densis texit sua nubibus ora.      Aeolis interea, tantorum ignara malorum,dinumerat noctes et iam, quas induat ille,festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,                575ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,ante tamen cunctos Iunonis templa colebatproque viro, qui nullus erat, veniebat ad arasutque foret sospes coniunx suus utque rediret,                580optabat, nullamque sibi praeferret; at illihoc de tot votis poterat contingere solum.      At dea non ultra pro functo morte rogarisustinet utque manus funestas arceat aris,'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis,                585vise soporiferam Somni velociter aulamexstinctique iube Ceycis imagine mittatsomnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'dixerat: induitur velamina mille colorumIris et arquato caelum curvamine signans                590tecta petit iussi sub nube latentia regis.

Page 5: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

     Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,quo numquam radiis oriens mediusve cadensvePhoebus adire potest: nebulae caligine mixtae             595exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.non vigil ales ibi cristati cantibus orisevocat Auroram, nec voce silentia rumpuntsollicitive canes canibusve sagacior anser;non fera, non pecudes, non moti flamine rami             600humanaeve sonum reddunt convicia linguae.muta quies habitat; saxo tamen exit ab imorivus aquae Lethes, per quem cum murmure labensinvitat somnos crepitantibus unda lapillis.ante fores antri fecunda papavera florent                605innumeraeque herbae, quarum de lacte soporemNox legit et spargit per opacas umida terras.ianua, ne verso stridores cardine reddat,nulla domo tota est, custos in limine nullus;at medio torus est ebeno sublimis in antro,               610plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,quo cubat ipse deus membris languore solutis.hunc circa passim varias imitantia formasSomnia vana iacent totidem, quot messis aristas,silva gerit frondes, eiectas litus harenas.                615     Quo simul intravit manibusque obstantia virgoSomnia dimovit, vestis fulgore reluxitsacra domus, tardaque deus gravitate iacentesvix oculos tollens iterumque iterumque relabenssummaque percutiens nutanti pectora mento           620excussit tandem sibi se cubitoque levatus,quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,pax animi, quem cura fugit, qui corpora durisfessa ministeriis mulces reparasque labori,               625Somnia, quae veras aequent imitamine formas,Herculea Trachine iube sub imagine regisAlcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis            630vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,effugit et remeat per quos modo venerat arcus.      At pater e populo natorum mille suorumexcitat artificem simulatoremque figuraeMorphea: non illo quisquam sollertius alter              635exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;adicit et vestes et consuetissima cuiqueverba; sed hic solos homines imitatur, at alterfit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus               640

Page 6: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

nominat; est etiam diversae tertius artisPhantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;regibus hi ducibusque suos ostendere vultusnocte solent, populos alii plebemque pererrant.             645praeterit hos senior cunctisque e fratribus unumMorphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnuseligit et rursus molli languore solutusdeposuitque caput stratoque recondidit alto.      Ille volat nullos strepitus facientibus alis                650per tenebras intraque morae breve tempus in urbempervenit Haemoniam, positisque e corpore pennisin faciem Ceycis abit sumptaque figuraluridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur             655barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.tum lecto incumbens fletu super ora profusohaec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,an mea mutata est facies nece? respice: noscesinveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!             660nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!occidimus! falso tibi me promittere noli!nubilus Aegaeo deprendit in aequore navemauster et ingenti iactatam flamine solvit,oraque nostra tuum frustra clamantia nomen               665inplerunt fluctus.—non haec tibi nuntiat auctorambiguus, non ista vagis rumoribus audis:ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec meindeploratum sub inania Tartara mitte!'                670adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illacrederet esse sui (fletus quoque fundere verosvisus erat), gestumque manus Ceycis habebat.ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertosper somnum corpusque petens amplectitur auras          675exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'voce sua specieque viri turbata soporemexcutit et primo, si sit, circumspicit, illic,qui modo visus erat; nam moti voce ministriintulerant lumen. postquam non invenit usquam,          680percutit ora manu laniatque a pectore vestespectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:scindit et altrici, quae luctus causa, roganti'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit unacum Ceyce suo. solantia tollite verba!                685naufragus interiit: vidi agnovique manusquead discedentem cupiens retinere tetendi.umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta viriquevera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat

Page 7: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:               690pallentem nudumque et adhuc umente capilloinfelix vidi. stetit hoc miserabilis ipsoecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint.'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,et ne me fugiens ventos sequerere rogabam.             695at certe vellem, quoniam periturus abibas,me quoque duxisses: multum fuit utile tecumire mihi; neque enim de vitae tempore quicquamnon simul egissem, nec mors discreta fuisset.nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,      700et sine me me pontus habet. crudelior ipsosit mihi mens pelago, si vitam ducere nitarlongius et tanto pugnem superesse dolori!sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquamet tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro        705si non urna, tamen iunget nos littera: si nonossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'plura dolor prohibet, verboque intervenit omniplangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.      Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum           710maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicitdumque notata locis reminiscitur acta fretumqueprospicit, in liquida, spatio distante, tuetur                715nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illudesset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota estet, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit       720'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actumfit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquaeadmotum terrae, iam quod cognoscere posset,cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una                725ora, comas, vestem lacerat tendensque trementesad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undisfacta manu moles, quae primas aequoris irasfrangit et incursus quae praedelassat aquarum.                730insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabatpercutiensque levem modo natis aera pennisstringebat summas ales miserabilis undas,dumque volat, maesto similem plenumque querellaeora dedere sonum tenui crepitantia rostro.                735ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,dilectos artus amplexa recentibus alisfrigida nequiquam duro dedit oscula rostro.

Page 8: PROVA DI TITOLO DI PRIMO GRADO: …forum.indire.it/repository_cms/working/export/6553... · Web viewaspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490bella gerunt venti fretaque indignantia

©INDIRE 2014 - http://formazionedocentipon.indire.it

EDUCAZIONE LINGUISTICA E LETTERARIAIN UN’OTTICA PLURILINGUEB-10-FSE-2010-1

senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undaetollere sit visus, populus dubitabat, at ille               740senserat: et tandem, superis miserantibus, amboalite mutantur; fatis obnoxius isdemtunc quoque mansit amor nec coniugiale solutumfoedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,perque dies placidos hiberno tempore septem               745incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcetAeolus egressu praestatque nepotibus aequor.