Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3....

21
Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma 1962, pp. 131-205 (= MHSI 90) Brani scelti Paolo Monaco sj – www.raggionline.com CAPUT I - DE NOMINE ET APPROBATIONE SOCIETATIS (EXAMEN C. 1, N. 1) [1-2] Cur congregatio et minima vocetur Societas – [3-4] Et a Sede Apostolica dicatur primo instituta – [5-6] Unde no- men Societatis Iesu et quare ita vocetur – [7-9] Parte Ignatii in hoc nomine eligendo et retinendo – [10] Conclusio asce- tica ex hoc nomine – [11] Confirmationes Societatis. pp. 134-135 [1] HAEC MINIMA CONGREGATIO 1 . Congregationem necessum fuit prius dicere, quasi in genere quodam, quam societatem. Insinuat tamen congregatio sensum obedientiae, qualis in Societate quaeritur; gregem scilicet nos esse, qui a superiore ducimur sicut oves non aperientes os 2 nostrae voluntatis vel iudicii. p. 135 [2] MINIMA. Humilitatis dicit desiderium et sensum, ut nostram Societatem sentiamus minimam esse atque infimam, et ut quivis in ea se constituat infra omnes infimos atque abiectissimos homine, omnium mortalium servum in Domino; sic fiet ut in altum cymbam ducamus, hoc est, mentem nostram in profundam humilitatem atque obedientiam, ut inde laxemus in capturam retia nostra in nomine Christi Iesu 3 . Pater Ignatius, quoties in re praesertim gravi nominabat Societatem, nunquam fere praetermittebat minimam dicere Societatem, et in Constitutionibus ita appellatur Societas. Monitos itaque nos voluit esse Societas, initium nobis esse statuendum in humilitate, ut idonei esse possimus qui in hac Congregatione Deo serviamus. [3] AB SEDE APOSTOLICA. Non a Papa utcunque (quod superius est expositum), sed legitime atque apostolica authoritate, e cathedra scilicet et potestate, quam Christus Petro et successoribus in ipso tradidit; quam immutabilem atque infallibilem esse fide tenemus catholica. 1 Esta mínima congregación, que por la sede apostólica en su primera institutión fue llamada la Compañía de Jesú, fue primeramente approvada por el papa Paulo III de feliz memoria en el año de 1540, y por el mesmo después confirmada en el 43 y por Julio III su successor en el 50, sin otras vezes que en diversos breves y letras apostólicas se habla della concediéndole diversas gracias, presupuesta mucha aprovatión y confirmatión della” (Esame generale, c. 1, n. 1: MI, Const. II, 5, 7, testo B). Italiano: “Questa minima congregazione, che fin dalla sua prima istituzione fu dalla Sede Apostolica chiamata la Compagnia di Gesù, ebbe per la prima volta l’approvazione del papa Paolo III, di felice memoria, l’anno 1540; fu confermata dallo stesso Papa il 1543 e poi dal suo successore, Giulio III, il 1550. Ma se ne tratta ancora altre volte in vari Brevi e lettere apostoliche, che le accordano diversi favori e ne suppongono ampia ap- provazione e conferma”. 2 Cf. Is 53, 7. 3 Cf. Lc 5, 4.

Transcript of Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3....

Page 1: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma 1962, pp. 131-205 (= MHSI 90) Brani scelti

Paolo Monaco sj – www.raggionline.com CAPUT I - DE NOMINE ET APPROBATIONE SOCIETATIS (EXAMEN C. 1, N. 1) [1-2] Cur congregatio et minima vocetur Societas – [3-4] Et a Sede Apostolica dicatur primo instituta – [5-6] Unde no-men Societatis Iesu et quare ita vocetur – [7-9] Parte Ignatii in hoc nomine eligendo et retinendo – [10] Conclusio asce-tica ex hoc nomine – [11] Confirmationes Societatis.

pp. 134-135

[1] HAEC MINIMA CONGREGATIO1. Congregationem necessum fuit prius dicere, quasi in genere quodam, quam societatem. Insinuat tamen congregatio sensum obedientiae, qualis in Societate quaeritur; gregem scilicet nos esse, qui a superiore ducimur sicut oves non aperientes os2 nostrae voluntatis vel iudicii.

p. 135

[2] M INIMA . Humilitatis dicit desiderium et sensum, ut nostram Societatem sentiamus minimam esse atque infimam, et ut quivis in ea se constituat infra omnes infimos atque abiectissimos homine, omnium mortalium servum in Domino; sic fiet ut in altum cymbam ducamus, hoc est, mentem nostram in profundam humilitatem atque obedientiam, ut inde laxemus in capturam retia nostra in nomine Christi Iesu3. Pater Ignatius, quoties in re praesertim gravi nominabat Societatem, nunquam fere praetermittebat minimam dicere Societatem, et in Constitutionibus ita appellatur Societas. Monitos itaque nos voluit esse Societas, initium nobis esse statuendum in humilitate, ut idonei esse possimus qui in hac Congregatione Deo serviamus. [3] AB SEDE APOSTOLICA. Non a Papa utcunque (quod superius est expositum), sed legitime atque apostolica authoritate, e cathedra scilicet et potestate, quam Christus Petro et successoribus in ipso tradidit; quam immutabilem atque infallibilem esse fide tenemus catholica.

1 “Esta mínima congregación, que por la sede apostólica en su primera institutión fue llamada la Compañía de Jesú, fue primeramente approvada por el papa Paulo III de feliz memoria en el año de 1540, y por el mesmo después confirmada en el 43 y por Julio III su successor en el 50, sin otras vezes que en diversos breves y letras apostólicas se habla della concediéndole diversas gracias, presupuesta mucha aprovatión y confirmatión della” (Esame generale, c. 1, n. 1: MI, Const. II, 5, 7, testo B). Italiano: “Questa minima congregazione, che fin dalla sua prima istituzione fu dalla Sede Apostolica chiamata la Compagnia di Gesù, ebbe per la prima volta l’approvazione del papa Paolo III, di felice memoria, l’anno 1540; fu confermata dallo stesso Papa il 1543 e poi dal suo successore, Giulio III, il 1550. Ma se ne tratta ancora altre volte in vari Brevi e lettere apostoliche, che le accordano diversi favori e ne suppongono ampia ap-provazione e conferma”. 2 Cf. Is 53, 7. 3 Cf. Lc 5, 4.

Page 2: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 2.

pp. 135-136

[4] IN PRIMA EIUS INSTITUTIONE. Primam institutione sic intelligimus, ut complectamur divinam inspirationem ac motionem, quae initium dedit Societati in Patre Ignatio, simul et confirmationem Sedis Apostolicae, qua accedente, plena extitit Societatis instituto.

p. 136

[5] FUIT A SEDE APOSTOLICA NUNCUPATA SOCIETAS IESU. Ut aliae partes instituti, ita et hoc nomen authoritatem accepit ab Apostolica Sede; principium tamen a Dei ipsius inspiratione. Nam ratio nostrae vocationis militia quaedam est sub vexillo Christi, quod et totis exercitiis colligimus et in meditatione praesertim Regis temporalis ac Vexillorum sentimus4; nam in meditatione regis temporalis vocamur a Christo Iesu summo et angelorum et hominum et rege et duce ad societatem sui belli, quod adversus mundum, carnem teterrimosque daemones gerit, donec tradat regnum Deo et Patri, atque evacuet omnem principatum, potestatem et virtutem5. Nomina nos damus, atque conscribimur digito Dei in illam militiam sacrosanctam. Ex vexillorum vero meditatione intelligimus ad vexillum Christi Iesu ad ipsumque Imperatorem Christum nos concurrere, cum eo in aciem procedere, in acie stare, ex acie per illum confligere. [6] Hac ratione primum vocatus est Pater Ignatius, hac per illas meditationes nos vocat Christus in Societatem suae militiae; ita nomen, eius Vicario in terris, Romano Pontefici, sub vexillo Crucis dare nos in formula instituti nostri legimus.

pp. 136-137

[7] Quaemadmodum autem confirmata fuerit divina haec inspiratio et appellatio, audite, fratres mei. Nam, cum iam primum veniret Pater Ignatius Romam antequam quidquam de confirmatione Societatis ageretur, atque in itinere oraret, ecce apparuit illi Christus Iesus crucem baiulans6; audivit vero Deum Patrem in spiritu ac sensit quod se ad Christum applicaret, et in illius servitutem et sequelam assereret, ac diceret. «Ego vobis ero propitius».

p. 137

[8] Ad haec, cum ageretur de formula instituti, quo illam Sedi Apostolicae offerrent Patres confirmandam, ut in re gravissima, ad internam quandam devotionem atque spiritus sensum compositus Pater Ignatius, enixe ac confirmate postulavit a sociis, ut illud nomen Societati facerent; id se rogare, et contendere ab omnibus, ut sibi concederetur. [9] Quibus ex rebus satis aperte possumus intelligere ex divina inspiratione fuisse a Deo illud nome Societati impositum.

4 Esercizi spirituali, nn. 91-98 e 136-147. 5 1 Cor 15, 24. 6 Si tratta della visione de La Storta (cf. Autobiografia, n. 96).

Page 3: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 3.

pp. 137-138

[10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia in nos benignitate ac gratia. Iesum sequimur militantem, bellum gerentem, crucem etiam nunc baiulantem in Corpore suo mystico, quod est Ecclesia; itaque adimplere debemus ea quae desunt passionum Christi7. Christum igitur imitemur, fratres, quoad eius fieri cum eius gratia poterit proxime; nihil aliud ex hac mortalitate velimus, quam voluit Chritus Iesus. Nostrum est pauperes esse, castos, obedientes, humiles; nostrum opprobria, iniurias, contumelias pro eius nomine pati; nostrum, pro salute animarum procuranda nihil non cogitare, agere, pati; nostrum desiderare mortem pro animarum salute oppetere. Ad magnum opus, magno signo ac demonstratione, vocavit nos Christus Iesu, fratres dilectissimi. Magno igitur animo, magna fide, magna spiritus vivacitate atque hilaritate sequamur in humilitate cordis nostri in spiritu ac veritate8 in Christo.

p. 138

[11] FUIT PRIM,UM CONFIRMATA, ETC. Anno 1540 ad numerum 60 professorum fuit confirmata magna providentia divina ac Pauli Papae III9; quod superius attigimus. Deinde ad apertum numerum, omnium quotquot ad Societatem aspirare vellent, anno 43 rursum a Sede Apostolica fuit comprobata per eumdem Paulum 3um10. Quinquagesimo vero anno fuit item ab Iulio 3° confirmata simul et exactius explicata tota ratio instituti11.

7 Cf. Col 1, 24. 8 Cf. Gv 4, 23-24. 9 Con la bolla Regimini militantis (27 settembre): MI, Const. I, 24-32. 10 Con la bolla Iniunctum nobis (14 marzo 1544). 11 Con la bolla Exposcit debitum (21 luglio 1550): MI, Const. I, 373-383.

Page 4: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 4.

CAPUT II - DE FINE SOCIETATIS (EXAMEN C. 1, N. 2) [12] Finis Societatis – [13] Ad maiorem Dei gloriam esse aspirandum – [14] Finis quem habuit Iesus Christus – [15] Ex plenitudine et perfectione caritatis - [16] Iuvare proximos ministeriis etiam exterioribus – [17] Praesertim ubi est penuria ministrorum – [18] Per plura opera caritatis et ministeria – [19] Atque institutione iuventutis – [20] Omnia comprehendit quibus iuvari proximus possit, praesertim spiritualia – [21-22] Quaerenda etiam perfectio propria et proximi – [23] Proximus hortandus ad consilia – [24] Et ad frequentiam sacramentorum – [25-27] Salus et perfectio propria constituta in iuvando proximo – [28-29] Intense proximus iuvandus omni ministerio, ex instituto et Ecclesiae approbatione – [30] Ratione finis media comparantur – [31] Vitam activam et contemplativam atque «activam superiorem» complectitur Societas – [32] Tota Societas ad perfectionem maiorem aspirat, et hoc etiam opus est Generalis Congregationis – [33] Exhortatio ad finem amandum et obtinendum.

p. 139

[12] FINIS SOCIETATIS EST, ETC12. Si ad haec, quae hoc loco de fine Societatis traduntur, illa coniungamus quae in formula instituti nostri legimus, esse scilicet ad hoc potissimum Societatem institutam ut ad fidei defensionem et propagationem et profectum animaurm, etc.13; haec igitur si coniungamus, ratio finis nobis per Iesu Christi gratiam propositi extabit perfectissima, ex qua rursum poterimus metiri totius instituti rationem tum etiam perfectionem. [13] Haec antequam explico, exponam illud breviter, quod in omnibus est Constitutionibus frequentissimum et Patri Ignatio ac toti Societati in omnibus literis, csermonibus, operationibus, usurpatissimum. Id vero est ad quod, quae de fine et hoc loco et in formula instituti contionentur, referri debenti omnia; ad maiorem scilicet gloriam Dei, honorem ac servitium esse nobis contendendum atque operandum sempre. Neque enim satisfecisse nos vocationi nostrae et gratiae credamus, si tantum gloriam Dei quaeramus simplici quodam desiderio; sed ad maiorem gloriam semper esse nobis aspirandum sentiamus, quasi perpetua quadam ad perfectionem divini honoris ac charitatis contentione in suavitate spiritus ac fortitudine in Christo Iesu. Neque vero mirum hoc cuiquam videri potest; nam ratio religionis monasticae, qui status acquirendae perfectionis est, ad hoc spectare certum est ut continenter ad meliora nitantur religiosi.

pp. 139-140

[14] Constitutus igitur est nobis finis perfectissimus, idem scilicet ille quem Pater caelestis Filio suo unigenito praestituit incarnationis, vitae, mortis ac resurrectionis, ut ad maiorem Patris sui aeterni gloriam oves quaereret quae perirant domus Israel14; salutem scilicet animarum ut quaereret et perfectionem ex tota charitatis plenitudine atque perfectione.

p. 140

[15] Hic igitur est finis noster, ad salutem animarum attendere et perfectionem ex plenitdine quadam charitatis ac perfectione in Christo Iesu. Ut enim ad maiorem Dei gloriam omnia nobis dirigenda sunt, quae est pars charitatis potissima, ita et proximus amandus ex charitate est, quoad eius fieri potest, pro vocationis nostrae gratia ac ductu perfecte; tum in omnibus partibus nostri instituti perfectio nobis sequenda est.

12 “El fin desta Compañía es no solamente attender a la salvatión y perfectión de las ánimas proprias con la gratia divina, mas con la mesma intensamente procurar de ayudar a la salvatión y perfectión de las de los próximos” (Esame generale, c. 1, n. 2: MI, Const. II, 7, testo B). Italiano: “Il fine della Compagnia è non solo di attendere, con la grazia di Dio, alla salvezza e perfezione delle anime proprie, ma, con questa stessa grazia, di procurare con tutte le forze d’aiutare alla salvezza e perfezione delle anime del prossimo”. 13 In Exposcit debitum, n. 3: MI, Const. I, 376. 14 Cf. Mt 15, 24.

Page 5: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 5.

[16] Itaque perfectionem status nostri non constituimus in contemplatione et oratione, et proximum his rebus tantum iuvamus in nostris cellulis ac monasteriis sedentes; quod tamen monachorum institutum est perfectum in primis. Sed, cum nos charitas urgeat15, ut proximum sicut nos ipsos amemus, videamus autem tot animas perire in aeternum, quas tamen salvas voluit esse clementissimus Pater caelestis, pro quibus sanguinem ac vitam profudit Christus Iesus, in nostram simul et proximorum salutem incumbimus ex vocatione nostra atque statu, non oratione solum ac sacrificiis, sed omnibus praetera ministeriis, quibus spiritualiter iuvari quis possit. [17] Et quemadomodum ex ratione missionum in 7a parte Constitutionum, imo vero totis fere Constitutionibus intelligimus, ad illas animas proprie Societas incumbit iuvandas, quae propter penuriam ministrorum vel pereunt vel periclitantur; quo fit ut ex plenitudine charitatis ac perfectione Societati sit a Patre caelesti finis constitutus.

pp. 140-141

[18] Nam ad maiorem Dei gloriam nobis est in rebus omnibus operandum, tum impense nostrae ac proximorum saluti vere, serio, vivaciter, in fervore spiritus et charitatis, tum etiam zeli opera nobis est insumenda in Christo Iesu, omnibus artibus, industriis, ministeriis, quibus iuvari possit proximus. Et quandoquidem in rebus omnibus quod melius est maiorisque servitii divini illud prosequimur, propterea salutem animarum omnibus ministeriis spiritualibus procuramus, primum atque suo modo unice per sacras praedicationes ac lectiones, et aliud quodvis verbi divini ministerium, per exercitia spiritualia, per puerorum ac rudium in Christianismo institutionem, per sacramentorum ministrationem; addimus his dissidentium reconciliationem, et eorum, qui vel in carcere detinentur vel in hospitalibus decumbunt, piam visitationem atque subventionem16: quae domorum professae Societatis sunt ministeria.

p. 141

[19] Ex collegiorum vero instituto iuventutem in moribus et literis purioribus instituimus, tum omne disciplinarum genus publice profitemur, quod videatur theologo necessarium vel utile futurum. Hac tamen moderatione in haec opera incumbimus, ut in domibus nihil quod ad scholas attineat enarremus, ac illis ministeriis prius operam demus, quae potiora sunt, et ex quibus maior fructus spiritualis colligitur. In collegiis vero primaria est scholarium atque studiorum cura; caeterum, quod abseque horum detrimento fieri possit, ad alia opera quae domorum sunt magis propria attendimus. [20] Breviter: nihil est, quo ex charitate iuvari proximus possit, quod nostri instituti non sit. Sed ita tamen, ut omnia ministeria spiritualiter exhibeantur, et illa intelligamus proprie esse nostra quae perfectiora sunt, pure scilicet spiritualia; nec ad alia quae inferiora sunt descendamus, nisi necessario, magno consilio, magna spe, magno proventu, non sine superiorum licentia; et tunc tandem, si quando in pure spiritualibus non est ubi ministremus. Omnia vero ad salutem et perfectionem animarum referantur ad maiorem Dei honorem et gloriam. [21] Quoad autem dicimus ad salutem et perfectionem nostram esse nobis incumbendum, facile videmus necessarium esse, non tantum ex nostri instituti ratione, sed simpliciter ex ratione instituti monastici et religionis.

15 Cf. 2 Cor 5, 14. 16 Formula dell’Istituto, in bolla Exposcit debitum, n. 3: MI, Const. I, 376.

Page 6: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 6.

pp. 141-142

[22] Quod vero non ad salutem solum, sed ad perfectionem simul proximorum attendamus, id dat perfectio charitatis ad proximum extensa; nam eodem desiderio, eodem spiritu atque amoris affectu in salutem nostram ferri debemus et proximorum. Illorum igitur et salutem et perfectionem et desiderare et procurare debemus, quo fiat in Christo Iesu ut, qui potest capere17, non omittat quin capiat, et in eo quidem quisque gradu capiat, quem maturo atque spirituali iudicio assequi poterimus gratiam cuivis polliceri.

p. 142

[23] Itaque, quemadmodum nobis ad maiorem semper perfectionem vitae religiosae est contendendum, ita in proximo non satis sit nobis si non peccet, si mandata custodiat Dei et Ecclesiae, quod alioqui ad salutem satis est; sed ad consilia simul omnes exhortari nitimur, hos ad religionem, alios ad clericatum vel alioqui ad consilia evangelica pro suo captu capessenda. Et, si de perfectione status agi vel non potest vel non debet, de ea perfectione agimus, de iis consiliis, quae in omni statu etiam saeculari impleri facile possunt. [24] Hinc est quod tantopere hortamur omnes ad frequentationem sacramentorum paenitentiae ac sacrosanctae Eucharistiae; hinc quod exercitia spiritualia communicamus vel exacte omnia vel eorum partem, pro eorum qui exercentur captu; hinc orationi ut opera detur suademus melioribusque operibus. Breviter, eo contendimus ut non solum illa abiiciant homines quae mala sunt, illa faciant, quae si omittant, peccabunt; sed illa quoque reiiciant, quae speciem habere possunt peccati vel occasionem vel periculum, illa faciant quae gratiora Dei atque acceptiora fore videbuntur, pro sua quivis facultate in Christo Iesu; et simul non exemplo solum suo, sed exhortatione etiam, viri viros, faeminae faeminas nitantur ad meliorem vitae frugem adducere. [25] Ita fit ut nostrae professionis atque instituti ratio ad proximos omnes suo gradu extendatur. Haec autem coniunctio salutis nostrae et perfectionis cum proximi salute et perfectione facit ut etiam magna et salutis et perfectionis nostrae pars in iuvando proximo constituta sit.

p. 143

[26] Quocirca, ubi ad ministerium mittimur a superioribus, nihil addubitemus quin maximus sit nobis futurus proventus ex ministerio in proximum; ad hoc enim vocamur, ad hoc nostrae religionis gratia proprie ducit et iuvat. Memini ego, cum insinuaret mihi Pater Ignatius, ad initia mei ad Societatem ingressus, ut praedicationibus et proximo operam darem, et ego ineptitudinem meam de meis peccatis et miseria excusarem, respondisse Patrem: «Hoc, inquit, pacto proficies, si ad proximi salutem attendas». [27] Ut semel igitur dicam, nullus suo iudicio inixus quod imperfectus sit, quod ineptus, quod in periculo versetur, vel gravetur vel ambigat proximo inservire; sed explicata conscientia superiori, si mittatur, magno animo ac pleno bonae spei aggrediatur opus. Fiet ex singulari Iesu Chrisi gratia, qua suam complectitur Societatem, ut et nihil periclitetur, et magnum brevi proventum perfectionis consequatur, modo rationem ministerii Societatis amplectatur, et in primis non omittat spiritum per orationem suo tempore refocillare ac renovare. Qua de re alibi dicetur, praestante Christo Iesu, diligentius. [28] Dicimus intense, quod nervus sit Societatis intensio ac fervor zeli et charitatis, qui in proximos semper redundare debet. Et quidem, ut verum confiteamur, haec est proprietas instituti unica, haec ratio novi ordinis, ut in proximorum salutem et perfectionem, ex perfectione charitatis toto corde, 17 Cf. Mt 18, 12.

Page 7: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 7.

tota mente, tota anima, omnibus viribus feramur in suavitate spiritus atque hilaritate vivaciter; atque ad id, ut accipiamus ex instituto administrationem non orationis solum et sacrificiorum, non praedicationis solum et sacramentorum; sed omnes uno amplexu operationes charitatis, omina ministeria complectamur, ex Ecclesiae sanctae approbatione, atque authoritate. [29] Itaque, quamvis nullam animarum curam accipiamus ex beneficii cuiusquam vel dignitatis obligatione, siquidem simul in illis alia accipiuntur quae cum paupertate, humilitate ac libertate Societatis pugnant, tamen necessario atque intense quidem habet cum fine suo et instituto coniunctam curam animarum Societas, et obligationem districtissimam.

pp. 143-144

[30] Ex hac finis ratione ratio ducitur omnium partium Societatis, sive hinc media ad hunc finem consequendum comparantur; tum etiam illud colligitur omnes partes Societatis pro suo gradu ac modo perfectas esse oportere, ut vere et ad perfectionem usque in nostra ministeria incumbamus, ad perfectionem tendant studia literarum, spiritualia praetera exercitia concionum, lectionum et omnis ministerii verbi divini ac sacramentorum tractatio.

p. 144

[31] Ex hac finis ratione illud quoque intelligimus, Societatem utramque complecti vitam, tum contemplativam tum activam particulare; utramque enim in nobis exercemus, sed contemplativam, impensius et, ut aperte dicam, primarie debemus et quasi unice esse contemplativi atque orationi dediti. Sed tamen haec non est proprietas nostrae vocationis et instituti; sed ut eam vitam ut vivamus quae activa superior dicitur, in qua facultatem a Christo accipiamus atque in Christo exerceamus, qua facultate iuvare proximos possimus, et illum ut activus fiat, alium ut contemplativus evadat iuvare. [32] Non partes autem solum Societatis ad perfectionem maiorem aspirant, sed tota Societas atque universum institutum, ut non solum qui in Societate vivimus dicamur in religione vivere atque statu acquirendae perfectionis, sed Societatem quoque ipsam in religione versari ac statu perfectionis maioris adipiscendae intelligamus. Qua de re et superius annotavi et nunc illud addam. Ex praesenti rerum statu generalem Praepositum debere ex praescriptis Constitutionibus Societatem gubernare, et animum quidem habere ac desiderium ut in maiorem perfectionem totum institutum augeatur18 (constante semper tamen illo fine de quo diximus, qui firmissimus atque inviolabilis conservandus est), nihil tamen absque generali Congregatione augere vel debebit vel potest. Hoc est opus solius Congregationis generalis, cui, quoties congregabitur, huius augmenti semper primaria ratio habenda est.

pp. 144-145

[33] Hic est igitur finis noster, fratres dilectissimi, a Christo Iesu nobis propositus pro sua summa sapientia atque benignitate; hunc intimis cordis praecordiis, hunc menti et spiritui nostro penitus ac perpetuo infigamus; ad hunc semper spectemus; hic nos complectatur, moveat, dirigat; hinc suavitas ac fortitudo nostrarum operationum; hinc efficacia, hinc fructus in animarum salutem et perfectionem et certissimus et uberrimus. Huius finis vivacissimum quoddam atque excellens desiderium initium fuit in Padre Ignatio Societatis instituendae. Ex hoc fine maior illa extat et abundas gloria et honor Dei et Domini nostri Iesu Christi, qui est Deus benedictus in saecula. Amen. 18 Cf. Costituzioni, p. 9, c. 2, n. 1.

Page 8: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 8.

CAPUT III - MEDIA AD FINEM OBTIONENDUM: DE VOTIS (EXAMEN C. 1, NN. 3-5) § I - De votis in genere et de paupertate [34] Gratia vocationis in consiliis evangelicis – [35] Quae consilia perfectius suscipiuntur votis in religione approbata – [36] Suntque vota quasi pollicitatio a Deo et paratum auxilium – [37] Non tamen sunt ipsa perfectio – [38] De ordine votorum – [39-40] Perfectio paupertatis et commoda – [41] Quomodo paupertas intelligatur – [42] Gratuitas ministerio-rum – [43-45] Rationes illius – [46-47] Paupertas domorum professorum et collegiorum – [48-49] Item professorum et coaditorium.

pp. 145-146

[34] AD FACILIOREM HUIUS FINIS CONSECUTIONEM, ETC19. De proprietate votorum Societatis suis locis dicemus, Christo dante. Nunc quae necessario videntur, ea solum annotabimus. Prima est vocationis gratia in Societate, ut in aliis religionum institutis; ea ducit ad perfectionem adquirendam vitae christianae, quae in charitatis perfectione constituta est. Concipimus hanc gratiam eximiam esse ex perfectione finis nobis praescripti; media vero ad huius finis atque uberius illa assequamur, quaenam tandem apposita magis et utilia esse possunt, quam quae Christus ipse consulit in evangelio, paupertas, castitas et obedientia?20.

p. 146

[35] Atque eo magis haec erunt utilia quo perfectius suscipiuntur; id vero fit ubi vota in religione ab Ecclesia approbata emittuntur. Itaque, ut gratiam a Deo accepimus religionis, ita votorum gratiam accepisse agnosciumus; quod indicio quodam ac sensu spiritus coniicimus, ubi ad religionem primum applicamur, dein ubi vota constituimus edere, tum ubi illa edimus; quae omnia quodam gustu spiritus interno facimus ac corde complectimur. [36] In votis igitur quasi pollicitationem nos habere a Deo repositam confidamus, fratres, ac paratum auxilium. Quo auxilio non solum tria illa bona quae in nostra potestate alioqui constituit Dominus, externa, corporis, tum etiam voluntatis ac iudicii proprii, Deo sacrificamus, quod per tria illa vota facimus; sed etiam, quoad haec militia vitae mortalis perseverat, praesto in illis gratiis votorum habeamus praesidium quo muniamur, si quando sive amor mundi sive carnis petulancia nos solicitat, sive repullulans subinde proprietas vel voluntatis vel iudicii nostri interturbat ac tentat.

19 “Para mejor conseguir este fin házense en ella tres votos, de obedientia, de pobreza y castidad, assí entendiendo la pobreza, que ni quiere ni puede tener rentas algunas para su sustentatión ni para otra cosa lo qual se entiende no solamente de los particulares, pero aun de las yglesias o casas de la Compañía professa. Ni tanpoco (aunque a otros sería lícito) por missas o predicationes o lectiones o administratión de algunos sacramentos o otro pío officio alguno de los que puede exercitar la Compañía según su instituto pueden accettar stipendio alguno o limosna, qual se suele dar en recompensa de dichos ministerios de otro que de Dios N. S. por cuyo servitio deben hazer puramente todas cosas” (Esame generale c. 1, n. 3: MI, Const. II, 7, testo B). Italiano: “Per conseguire meglio questo fine, vi si fanno i tre voti di obbedienza, di povertà e di castità. La povertà dev’essere intesa nel senso che non si vuole né si può avere alcuna rendita per il proprio mantenimento, né ad altro titolo. Ciò vale non soltanto individualmente, ma anche per le chiese o case della Compagnia professa. E neppure è lecito (anche se ad altri lo sarebbe), accettare per le messe, la predicazione, le lezioni sacre, l’amministrazione dei sacramenti, né per alcun’altra pia attività, nessuna retribuzione od elemosina, di quelle solite a darsi in ricompensa di questi ministeri, da altri se non da Dio nostro Signore, a servizio del quale devono fare disinteressatamente tutte le cose”. 20 Mt 19, 12.21.

Page 9: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 9.

pp. 146-147

[37] Diriguntur itaque vota religionis ad religonem finemque illius, ad perfectionem quidem iuvant; non sunt ipsa perfectio, non finis ipse. Quocirca praepostere ne agamus, fratres, atque nihil aliud quam in vota incumbmus, in illis semper haereamus, totam in votis perfectionem collocemus: non ita agendum est, fratres mei. Sed ut tota contentione, et perpetua illa quidem, (ut est pugna mortalis haec perpetua), ad humilem paupertatem, puram castitatem simplicemque obedientiam debemus contendere, et ita danda simul opera est, ut ne in illis sistamus; sed, expeditiores fortioresque facti, maiori studio ad finem Societatis atque illius ministeria ut incumbamus. Ita fiet ut per haec ministeria augeantur illae virtutes, quas votis complectimur; et vicissim ad ministeria nostra per illarum virtutem exercitia expeditiores ac fortiores evadamus.

p. 147

[38] OBEDIENTIAE, PAUPERTATIS ET CASTITATIS. In confirmatione instituti primo loco legimus castitatem21; hic primo obedientia; in formula votorum paupertatem primo pronunciamus22: ut aequali ac quasi una cura atque studio illa etiam nobis vota observanda intelligamus. Alioqui sua ratio cuique constat, qua primum locum in statu religioso sibi iure videatur posse vendicare.

p. 147

[39] ITA PAUPERTATEM INTELLIGENDO, QUOD. Voluit hac loco Societas compendio proponere rationem paupertatis suae novitiis. Id quoque opere praetium est compendio explicare. Nam, ut de reliquis votis tum de aliis partibus Societatis suis locis dicetur, sic in paupertate, quod melius atque perfectius esse videtur, eo spectavit Societas. Libertatem scilicet spiritus, ab importunitate ac solicitudine rerum temporalium assequi voluit. Et id quidem, non in singulis solum hominibus qui in ea vivunt, se in universa simul congregatione; ut omnino illa cura ac molestia illa, animarum necessaria quaedam alienatio ac perturbatio, longe esset ablegata, ut nec toti congregationi nec parti cuiquam haerere posset.

pp. 147-148

[40] Itaque et in tota Societate, et in omnibus partibus provisum est, Christo Iesu propitio, ne quid detrimenti vel finis vel institutum vel ministeria nostra a solicitudine rerum temporalium acciperent, et illud Iesu Christi verbum experiremur in libertate spiritus atque hilaritate: «Ne soliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini»23; et fiat quod scribit Paulus: ut nihil soliciti simus24; simul confidamus habituros nos in caelo thesaurum uberiorem25, si paupertatem diligentius amplectamur ac verius.

21 “… post solenne perpetuae castitatis, pauperpatis et obedientiae votum…” (bolla Exposcit debitum, n. 3: MI, Const. I, 375); “post solenne perpatue castitatis votum proponat sibi in animo” (bolla Regimini militantis, n. 2: MI, Const. I, 16). 22 Costituzioni, p. 5, c. 3, nn. 3.6; c. 4, nn. 2-4. 23 Mt 6, 25. 24 Fil 4, 6. 25 Cf. Mt 19, 21; Lc 12, 33.

Page 10: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 10.

p. 148

[41] Nullam igitur proprietatem rerum habere potest nec ea pars Societatis quae professa dicitur, propter quatuor votorum solennitatem, nec ea quae simul et professos 4 votorum et coadiutores utrosque complectirur, neque in particulari neque in communi; non nomine domus, non ecclesiae, non fabricae, non quovis alio vel nomine vel occasione vel praetextu26. Habent igitur merum usum facti hae partes, rerum sibi ex eleemosyna donatarum, ad naturae conservationem ex paupertate, iuxta id quod necessarium videatur ad ministeria instituti obeunda digne vocationi nostrae ac fini. [42] Et hoc quidem nonnullarum etiam religionum est illud Societatis proprium. Nam, cum intuitu ministeriorum spiritualium vel omnino eorum quae a religioso instituto proficiscuntur, bifariam recipi aliquid possit saecularis emolumenti: primum, si pacto id fiat, ut vitiose alioqui; dein, si ex eleemosyna admittatur; illo reiecto, hoc legitime utuntur clerici qui, ministrantes altari, de altari vivunt27, ut Christu Iesu ordinavit; tum etiam eleemosynas religiosi pro suis ministeriis admittere possunt, non praetia as solutiones: hac quidem ratione accipiendae eleemosynae pro suis ministeriis privavit se Societas28, atque cum Paulo in iucunditate cordis dicimus tum communiter omnes tum privatim singuli: melius est nobis mori, quam ut gloriam nostra hanc et libertatem qui evacuet29. [43] Communis haec est ratio paupertatis universae Societatis corpori, tum singulis qui sub obedientia Societatis vivunt. Hac in re magnam libertatem in nostris ministeriis sentimus; ut, cum non possimus ad terrenam aliquam retributionem vel eleemosynam vel respectum urgere, liberius ac facilius, ac proinde maiori cum fructu, in salutem ac perfectionem animarum incumbamus.

pp. 148-149

[44] Hac vero cura ac solicitudine liberi[s] effulget nobis et confirmatur spes maior vestiturum esse non Patrem caelestem et alturum, ut lilia solet et caeli volatilia30, pro sua benignitate dulcissima, non merito nostro, qui vel pane vescimur indignissime.

p. 149

[45] Nihil igitur, ne indirecte quidem vel oblique, hanc puritatem polluamus paupertatis opulentissimae in Christo Iesu; qui, cum infinite dives esset, ut nos divites essemus, se egenum et pauperem fecit31, ut ne haberet quidem ubi caput suum reclinaret32. Obsecro te, sancte Domine, inclina in nos caput tuum atque verum gustum et usum sacrosanctae tuae pupertatis in cor nostrum infunde. [46] Domus igitur professae, quique in illis degunt, ex pura eleemosyna vivant oportet; et ea quidem, si ita necesse sit, ostiatim emendicata33, quae tamen ad nullum nostrum ministerium referatur a nobis vel recipiatur34. Quod vero in confirmatione Societatis excipi videntur ea quae ad usum proprium et habitationem fuerint opportuna35, non ita intelligamus, ut proprietas domus vel hortorum sit professae Societatis; sed totius omnino Societatis. Ita tamen ut tota Societas habeat illarum rerum simplex dominium, professae tamen Societatis sit simplex usus ac tota administratio.

26 Cf. Exposcit debitum, n. 5: MI, Const. II, 379; Costituzioni, p. 6, c. 2, nn. 2.5-6.11-12. 27 Cf. 1 Cor 9, 13. 28 Esame generale, c. 1, n. 3; Costituzioni, p. 6, c. 2, n. 7. 29 1 Cor 9, 15. 30 Cf. Mt 6, 26.28. 31 2 Cor 8, 9. 32 Mt 8, 20. 33 Costituzioni, p. 6. c. 2, n. 10; p. 4, c. 2, n. 6. 34 Costituzioni, p. 6 c. 2, n. 7. 35 Bolla Exposcit debitum, n. 5: MI, Const. I, 379, linee 93-94.

Page 11: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 11.

pp. 149-150

[47] Iam vero reddituum (qui collegiis ac domibus probationum sunt concessi, propter necessariam studiorum ac probationum commoditatem fructumque maiorem) simplex dominium universae Societatis est, simpex vero usus scholarium tum eorum qui in collegiis vel necessario vel utiliter ministrant. Gubernatio autem per professam Societatem exercetur cum omni superintendentia; per eam scilicet Societatis partem, quae nec dominium habebit ullum, nec usum ullum habere potest vel de iure vel de facto in illos redditus, et sola charitate movetur ad universaam collegiorum curam suscipiendam36.

p. 150

[48] NEC QUISQUAM IPSORUM VEL SUORUM COADIUTORUM37. Hac de re vide secundum caput sextae partis Constit. cum suis declarationibus. Hic igitur per se loquimur; accidentia praetermittimus, quae faciunt ut coadiutores in collegiis alantur, si ad illorum sint ministeria necessarii vel utiles futuri, nonnunquam etiam professi38. Nam alioqui si paululum eleemosynae illis detur transeuntibus per collegia, ne notemur vel inhumanitatis vel scrupuli, illud nihil movet hanc districtionem39. Nullus igitur professus, nullus coadiutor, ali simpliciter potest ex bonis quae Societas ad alenda sua collegia possidet; neque enim fieri vel debet vel potest, ut alantur ex proventibus collegiorum professi et coadiutores, suis, hoc est domorum Societatis, ministeriis servientes. [49] Unde fit nullum illorum in collegiis debere constitui, nisi propter necessitatem vel utilitatem collegiorum proprie, professum quidem ad necessitatem, coadiutorem non ad necessitatem solum sed ad utilitatem quoque ac semper, ut qui rectores sint collegiorum a Societate designati40. Quod si obiter et in proximorum externorum salutem extenduntur et perfectionem, illud nihil impediet quin ali a collegiis possint, nam ex abundanti faciunt, et facere quidem debent, si quando ocii aliquid sit illis reliquum ab operibus collegiorum, ad quae unice ac per se vocati sunt ac constituti, ut illud ad proximum iuvandum applicent.

36 Cf. Exposcit debitum, n. 6: MI, Const. I, 379-380; Esame generale, c. 1, n. 4; Costituzioni, p. 4, c. 2, n. 5; c. 10, n. 1; p. 6, c. 2, n. 3; p. 9, c. 3, n. 18; c. 4, n. 7; p. 10, nn. 4-5. 37 “Y aunque se tengan collegios y casas de probatión con renta para la sustentatión de los scolares antes que entren en la Compañía professa o casas della, no pueden servir las tales rentas para otro effecto conforme a la bulla declarada en las constitutiones, ni ayudarse dellas las casas de los professos ni alguno dellos o de sus coadiutores” (Esame generale, c. 1, n. 4: MI, Const. II, 9, testo B). Italiano: “E benché si abbiano collegi o case di probazione (B), provviste di rendite per il mantenimento degli scolastici prima della loro entrata nella Compagnia professa o nelle sue case, tut-tavia tali rendite, conforme alla Bolla, com'è spiegato nelle Costituzioni, non possono servire ad altro uso, né possono giovarsene le case professe, o i singoli professi, oppure i loro coadiutori”. 38 Costituzioni, p. 6, c. 2, nn. 3-4. 39 Cf. Costituzioni, p. 6, c. 2, C, D. 40 Costituzioni, p. 6, c. 2, nn. 3-4.

Page 12: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 12.

§ II - De voto oboedientiae Summo Pontifici [50] Peculiare votum oboedientiae Summo Pontefice – [51] Sensus huius oboedientiae – [52-53] Movita maioris devo-tionis, abnegationis et directionis in hoc voto – [54-55] Alia commoda ex hoc voto.

pp. 151-152

[50] SIMILITER PROFESSA SOCIETAS VOTUM FACIT EXPRESSUM41. Tametsi multi ante confirmationem Societatis professioni huius voti contradixerint, vicit tamen Societatis gratia et Apostolicae Sedis providentia. Hoc enim votum singulare est divinae sapientiae ac bonitatis in Societatem privilegium, de quo lege formulam instituti in confirmatione Societatis42, tum declarationem in primum caput septimae partis Constitutionum43. Hoc igitur votum ob devotionem maiorem erga Sedis Apostolicae obedientiam suscepimus ac maiorem nostrarum voluntatum abnegationem, simul ut certius a Spiritu Sancto dirigamur, in missionibus praesertim ad defensionem fidei et propagationem, ad animarum in vita et doctrina christiana profectum44.

p. 152

[51] Nam, etiamsi et omnes mortales Romano Pontifici obedire teneantur, ut vicario Christi, qui et per se et per suos vicarios omnes homines vocat ad fidem et salutem; et maiori vinculo obligentur qui, fidem ac baptismum suscipientes, Christo sese consecrarunt christiani; maiori praetera obligatione religiosi ad Sedem Apostolicam sint coniuncti, quandoquidem obedientiam, vovent suo Superiori generali, hic Summo Pontifici, quod scimus divum Franciscum fecisse45: haec cum ita habeant, et triplici hac obligatione Societatem Romano Pontifici in rebus omnibus obedire necessum sit, tamen novissimorum temporum conditio (quibus fortissima futura est ab Apostolica Sede discessio, et magno omnium bonorum dolore iam magna ex parte extat) nos permovit in

41 “Así mismo la Compañía professa sin los tres dichos haze voto expresso al summo pontífice como a vicario que es o fuere de Christo N. Señor, para yr donde quiera que su santidad le mandare entre fieles o entre infieles, sin excusatión y sin demandar viático alguno para cosas que conciernen el culto divino y bien de la relligión christiana” (Esame generale, c. 1, n. 5: MI, Const. II, 9, testo B). Italiano: “Parimenti, oltre i tre voti sopra detti, la Compagnia professa fa all'attuale o futuro Sommo Pontefice, come al Vicario di Cristo nostro Signore, il voto esplicito di andare ovunque le verrà comandato da Sua Santità, tra i fedeli o gl'infedeli, per ciò che si riferisce al culto divino e al bene della religione cristiana, senza addurre scuse e senza chieder nulla per le spese di viaggio”. 42 Cf. Exposcit debitum, n. 4: MI, Const. I, 377-378. 43 “La intençión del 4° voto del papa no era para lugar particular, sino para ser esparçidos en varias partes del mundo. Porque como fuesen los que primero se iuntaron de la Compañía de diversas provincias y reinos, no sabiendo entre qué regiones andar, entre fieles o infieles; por no errar in via Domini hizieron la tal promesa o voto, para que su santidad hiziese la división dellos a mayor gloria divina, conforme a su intençión de discurrir por el mundo, y donde no hallasen el frutto spiritual deseado en una parte, para pasar en otra y en otra, buscando la mayor gloria de Dios N. S. y ayuda de las ánimas” (Costituzioni, p. 7, c. 1, B: MI, Const. II, 562.564, testo B). Italiano: “Il quarto voto al Papa non aveva di mira un luogo particolare, ma di recarsi qua e là nelle varie parti del mondo. Infatti, siccome i primi uomini della Compagnia che si riunirono erano di diverse provincie e regni, e non sapevano in quali paesi andare, se tra i fe-deli o gl'infedeli, per non errare nella via del Signore, fecero questa promessa o voto, per lasciare a Sua Santità di di-stribuirli a maggior gloria di Dio conforme alla loro intenzione di spargersi attraverso il mondo. E, qualora non aves-sero raccolto il frutto spirituale sperato in una parte, se ne sarebbero andati in un'altra e poi in un'altra, alla ricerca della maggior gloria di Dio nostro Signore e dell'aiuto delle anime”. 44 In Exposcit debitum, n. 3: MI, Const. I, 376. 45 “Frater Franciscus promittit obedientiam et reverentiam Domino Papae Honorio ac Successoribus eius canonice in-trantibus, et Ecclesiae Romanae; et alii Fratres teneantur Fratri Francisco et eius Successoribus obedire”: Regula Fra-traum Minorum, c. 1; in Regula et Constitutiones generales Fratrum Minorum, edit. ad Aquas Claras (Quaracchi) 1922, pp. 1-2. Italiano: “La regola e la vita dei frati minori e questa, cioè osservare il santo Vangelo del Signore nostro Gesù Cristo, vivendo in obbedienza, senza nulla di proprio e in castità. Frate Francesco promette obbedienza e ossequio al signor papa Onorio e ai suoi successori canonicamente eletti e alla Chiesa romana. E gli altri frati siano tenuti a ob-bedire a frate Francesco e ai suoi successori” (http://www.ofm.org/ofm/?page_id=109&lang=it).

Page 13: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 13.

Christo Iesu, ut hanc partem christianae religionis tam necessariam, tam utilem, voto solenni confirmaremus; quod summum est in Ecclesia catholica atque orthodoxa vinculum.

pp. 152-153

[52] Itaque maiori et animi propensione et spiritus gustu atque suavitate illi obedientiae, illi Sedi, illi potestati, illi Pontifici summo, maximo ac beatissimo afficimur. Ad haec, cum alioqui devotio, quam ex vocatione et religionis gratia accepimus, nos Christi in servitium asseruerit magno spiritus fervore ac promptitudine, illustrissime vero ac certissime in Romano Pontifice Christum ipsum repaesentari credamus ac sentiamus, non potuimus non summa obligatione ac subiectione in illum ferri qui vices Christi unice in terris gerit, suoque loco nobis a Christo praepositus est per quem nos pasceret, per quem nos gubernaret, per quem sua etiam dona et gratias confirmari vellet atque probari.

p. 153

[53] Maiorem praeterea voluntatis nostrae abnegationem hoc voto consequimur; non solum autem voluntatis, sed intellectus quoque ac iudicii (quod in resignatione voluntatis semper intelligimus, si quando de voluntatis solum resignatione et obedientia loquimur). Noluit enim Societas, quod alioqui illi (ut aliis religiosis) liceret, sua voluntate, suo iudicio in orbem christianum ad ministerium diffundi; se ut omni solicitudine vacui, magna fide et tota Societas professa et generalis Praepositus tum etiam singuli professi primae Sedis solicitudini atque providentiae niterentur; unde maior certitudo nostrarum missionum extaret, maior etiam authoritas, si a Vicario Christi mittamur, per quem universam Ecclesiam gubernat Christus, cuius authoritas prima est, summa, ad finem usque saeculorum perpetua, atque in omnibus quae vel ad fidem vel ad morum compositionem spectant indeviabilis; cui authoritati ac Sedi claves a Christo Iesu traditae sunt regni caelorum, et per ipsam aliis omnibus communicatae. [54] Quae igitur fuit in terris summa et certissima potestas, ab ea magna benignitate voluit Christus Iesus partem primariam nostrae Societatis per eum gubernari atque dirigi; cui corpus suum, suas oves, Ecclesiam suam tradidit gubernandam.

pp. 153-154

[55] Et quidem magna dispensatione Dei hoc factum esse videmus. Cum enim missiones nostrae ad hoc potissimum spectent ut eo proficiscamur ubi nullus est minister veritatis et spiritus; vel, si qui sunt ministri, ii vel non possunt animas iuvare vel negligunt, vel omnino quoquo pacto non iuvant; ea autem sit propria atque unica cura Pontificis Romani: illi Deus minimam hanc Societatem extremis his temporibus tradidit, qua libere ac confidenter in Christo ad illud opus uti posset, quod suum est sibique soli Sedique suae incumbit.

Page 14: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 14.

CAPUT V - DE PERSONIS SOCIETATIS (EXAMEN C. 1, NN. 7-12) § I. De personis in genere [125] Personae Societatis: professi, coadiutores spirituales, scholastici, novitii, coadiutores temporales – [126] Gratia universae Societatis et singularum partium – [127] In ea confidendum – [128] Cum humilitate tamen – [129-130] Et cum sensu gratiae Societatis – [131] Contentus quilibet in proprio gradu.

p. 178

[125] Per professos igitur et coadiutores spirituales Societas in salutem animarum incumbit, qui finis est proprius Societatis, ad quem reliquae partes omnes referentur; quae partes, tametsi sua habeant exercitia quibus proprie dent operam, obiter tamen iuvare etiam proximum debent, modo nihil operibus suis depereat. Itaque has continet Societas partes: novitios, scholasticos, coadiutores temporales, coadiutores spirituales atque professos; quae partes, ut a gratia vocationis atque religionis nostrae derivantur cumque fine Societatis necessario coniunctae sunt, ita suas gratias a Christo Iesu acceperunt et obtinent sua dona ac virtutes, quibus digne Deo ac vocationi suae atque ordini suum ministerium expleant. [126] Quod advertite, fratres mei, diligenter ac devote; nam magnum est hoc divinae benignitatis privilegium, ut singulare praesidium spiritus et gratiam et universae Societati contulerit caelestis Pater et singulis partibus. Est illa gratia universae Societatis quasi architectrix quaedam facultas in spiritu sapientiae in Christo Iesu, hae in famulatum ac ministerium illius gratiae subserviunt. [127] Magno igitur animo ac confidentia in Christo sint novitii, et quotquot alioqui in probationibus exercentur, assecuturos se esse in novitiatu ac probationibus quae desiderantur omnia et facile et affluenter, nisi sibi ipsi desint atque desidia sua divina dona corrumpant. Idem sperent qui in aliis ordinibus Societatis sunt constituti; singuli, pro gratiae efficacia, maiori animo atque confidentia, siquidem sequentium ordinum status ad priora dona gratiam semper addunt uberiorem.

pp. 178-179

[128] Neque vero sit quispiam (absit hoc, fratres mei), nullus inquam sit, qui maiorem se esse existimet quod in superiorem gradum vocatur et ad gratiam quandam superiorem. Nam, primum, non est illa gratia quae gratum hominem faciat, sed quae ad utilitatem detur, ut dona alia apostolatus, linguarum, religionis, votorum et similia; quibus, nisi per humilitatem quis utatur legitime, audiet a Christo: «Nescio vos46, nunquam novi vos»47; atque additurus est terribiliter, nisi resipiscat: «Mittite eum in tenebras exteriores»48. Ad haec, nullus existimare nec debet nec potest, se ad superiorem ordinem vel gratiam suo merito esse vocatum, sed Dei benignitate, hominem abiectum atque inutilem. Neque enim, nisi in novissimo loco per se sedeat, audiet, unquam: «Amice, ascende superius»49. Quod si ipse se in superiori constituat loco atque idoneum credat cui dicatur: «Ascende superius», ibi vero miserabiliter est superbus atque abiectus et nihili. Constantissime enim in illum dictum est: «En qui se exaltat humiliabitur»50; fitque diabolica quaedam pugna adversus Deum, quum ille se exaltare contendat suo sensum, quem Deus humiliat ac deiicit.

46 Cf. Lc 13, 25.27. 47 Mt 7, 23. 48 Cf. Mt 8, 12; 22, 13; 25, 30. 49 Lc 14, 10. 50 Lc 14, 11.

Page 15: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 15.

p. 179

[129] Iam si sensum habemus Societatis, quae gravissime minima Societas et appellatur et est, humilitatis sensus et exercitium debet omnibus nobis familiare esse atque dulcissimum. Quod si humiles simus, sentiemus esse nos indignos plane, non solum ut in hoc vel illo gradu consistamus, sed ut ad primam probationem recipiamur, vel omnino in Societatem. Qui enim unum gradum alteri praefert sensu suo, is facile in spiritu iudicatur nescire Societatis gratiam, neque id agnoscere quod est summae gratiae, vocari se ad Societatem Iesu, Domini ac Dei superbenedicti. [130] Postremo, sensum ac veritatem gratiae illum ignorare necessum est, si quis, ad gratiam Societatis vocatus hunc vel illum gradum suo iudicio appetit; vel si quis, ad gratiam unius gradus vocatus, ad alium spectat. Nam, si gratia illa est, ex meritis non est; quod si supra meritum meum sum exaltatus, quid aliud quam gratias agere Deo et altum non sapere, sed ad sobrietatem51, et timere atque humiliari, tum ex praesenti gratia diligenter operari in Christo Iesu?

pp. 179-180

[131] Et quidem negari hoc non potest, similitudinem esse caelestis status ac gloriae gratiam, non solum illam gratum facientem, sed hanc quoque gratis datam. Atqui in caelo summa est gratia si quis illuc recipiatur, neque contendit ut huc illucve considat; satis illi superque videtur, si ad Christum ac Deum sanctorumque consortium recipiatur. Caeterum in hoc vel illo ordine constitutus, illa gloria supra meritum et captum in Deo satiatus, securissime conquiescit, nihil superiorum ordinum sedes ambiens, sed illorum gloriam suam existimans, placidissime illis omnibus gratulatur, eorumque gloria suavissime delectatur in Christo. Hoc est exemplar, quod nobis in monte monstratur52, fratres; hoc imitari necessitas nobis incumbit; vae enim nobis erit verissimum, si non imitemur.

51 Cf. Rm 11, 20; 12, 3. 52 Cf. Es 25, 40.

Page 16: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 16.

CAPUT VI - DE DOMIBUS SOCIETATIS (CF. EXAMEN C. 1, N. 4) [173-174] Domus professae. Earum paupertas et ministerio – [175] Peregrinationes sive missiones, in oboedentiam Vicarii Christi.

pp. 194-195

[173] Domus Societatis professae propterea appellantur, quod in iis professi habitenti et ex his sua ministeria exerceant; cum professis vero coniuncti semper sunt sui coadiutores tum spirituales tum temporales. In his nihil reddituum, nihil perpetuae eleemosynae53; omnia vero pendent ex praesenti et purissima eleemosyna, quae scilicet ad ministeria nostra referri non possit. In his litterae non docentur speculativae sive scholasticae; conciones habentur sacrae, tum etiam lectiones quae voluntatem moveant ad pietatem, magis quam instruant intellectum, etiamsi lux semper ac necessario inducenda est, ut facilius et maiori cum fructu moveatur voluntas; breviter: ad praxim operationemque virtutum pertinere debent omnia, non ad puram speculationem.

p. 195

[174] In domibus professis non est ultima vel etiam potissima habitatio Societatis, sed in peregrinationibus, ut dicetur. Sed in domibus eo spectat Societas, ut sedem habeant professi certam, ubi aliquo ocio frui in Domino possint et Patrum dulci atque spirituali consuetudine consolari, unde ad peregrinationes emitti possint, quo recipi et nonnihil a laboribus recreari; breviter: quasi ad vexillum Societatis, superiorum scilicet obedientiam, ex prelio ac victoria redire, et ad castra vel aciem sese recipere. Sed tamen hoc praecipuum est domorum institutum, ut in ipsis saluti animarum et perfectioni inpensius opera navetur et propria quaedam cura animarum suscipiatur, non solum suae urbis vel oppidi, sed totius etiam vicinae, quoad eius fieri poterit commode in Christo Iesu.

pp. 195-196

[175] Ultimam ac perfectissimam Societatis habitationem dicimus peregrinationem professorum; qua peregrinatione eas oves quae pereunt disquirantur solicite Christo lucrifieri. Et haec est quidem selecta vocationis nostrae proprietas, ut eorum curam a Deo acceperimus et ab orthodoxa Ecclesia, quos nullus curat, tametsi aliquis sit omnino qui curare deberet. Quod si alius nullus, certe summus Christi Vicarius, Romanus Pontifex. Huic igitur in obsequium dati sumus, ut per nos illorum gerat curam quibus vel ordinarii praelati vel sacerdotes non prosunt, vel omnino qui nullum habent praelatum. Huc spectat votum quod fit Summo Pontifici, quod proprie ad missiones attinet. Hoc est opus simul et summae difficultatis, summi laboris et periculi, simul summae utilitatis ac necessitatis; hinc tota Societas imitationem quandam habere videtur status apostolici, in nostra humilitate in Christo.

53 Regimini militantis, n. 6; Exposcit debitum, n. 5 (MI, Const. I, 29, 379); Examen c. 1, n. 3; Costituzioni, p. 6, c. 2, n. 2, 5, E.

Page 17: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 17.

APPENDIX § II - De fine Societatis [184] Quomodo sit unicus, includens finem subordinatum – [185-189] Non solum in propriam salutem et perfectionem incumbendum, sed cum eadem divina gratia in salutem aliorum.

p. 199

[184] FINIS SOCIETATIS54. Est ille quidem finis Societatis unicus, ad maiorem Dei gloriam in rebus omnibus eniti. Hinc oritur subordinatus hic finis; ille huius est principium, virtus ac forma quaedam et perfecta, in Christo Iesu. [185] NON SOLUM. Non enim nobis licet tantum oratione, sacrificiis ac piis desideriis iuvare proximum; sed simul omnibus ministeriis charitatis, et eodem quidem spiritu amoris quo nos amamus, in proximum etiam ferri debemus; ut, quemadmodum nihil nobis est omittendum quod vel necessarium vel utile sit futurum ad nostram salutem vel perfectionem, ita rebus omnibus pie proximum adiuvemus. [186] AD SALUTEM ET PERFECTIONEM. Qui ad religionem est vocatus, ei integrum non est ut praecepta solum custodiat, sed preaterea consilia ex statu et votis; et eniti quidem sempre debet ad maiorem perfectionem. Quod si negligentia sua non progreditur, non suae solum perfectionis et gratiae iacturam facit; sed etiam salutis. Si nihil aliud, certe sensim in perditionem dilabitur. [187] CUM DIVINA GRATIA . Principium omnium operationum ut est divina gratia in Christo Iesu, ita in illa innitendum nobis semper est, per fiidei ac spei actus, per charitatis actum formatos atque [™nergoumšnouς55], hoc est efficaces. Gratiam tamen non solum intelligimus illam summam quae gratos homines Deo facit, sed gratiam praetera quae gratis data dicitur; donum scilicet Dei ac singulare auxilium, quo nostram Societatem dignatur iuvare clementissimus Pater caelestis.

pp. 199-200

[188] SED CUM EADEM. Eodem spiritu atque animi intensione, zelo eodem charitatis ac fervore, eadem gratia permoti atque efficaces.

p. 200

[189] INTENSE. Non intelligimus in nostram salute nos intense operam non esse daturos; non ita intelligimus, fratres. Sed cum compertum sit necessario religiosum hominem tota animi intensione debere in salutem ac perfectionem animae suae incumbere, ne eadem illa intensio non conferretur [in] proximum vel negligeretur (quod in proclivi quidem esse solet); tum etiam ut nostri instituti primariam curam atque scopum profiteremur. Nam et salutem nostram et perfectionem, ad proximum iuvandum conferre debemus. Propterea illustri quadam significatione proposuit Societas animum esse in proximi salutem ac perfectionem intendendum.

54 Cf. Examen c. 1 n. 2. 55 Cf. Gal 5, 6.

Page 18: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 18.

§ III - De mediis sive de votis [190] Praesidia in votis – [191] Ratio paupertatis – [192-193] Nec ullo ministerio quaestus quaerendus – [194] Nec labore manum – [195] Societas privat se stipendiis – [196-199] Aliqua circa redditus collegiorum – [200] Cur votum oboedientiae Summo Pontifici emittatur a solis professis.

p. 200

[190] UT MELIUS HUNC FINEM CONSEQUAMUR. Non sunt vota finis religiosi instituti, sed media atque adiumenta ut perfectionem suae vocationis quivis possit facilius et maiori cum fructu consequi. Vota enim singulari Dei gratia magnum conferunt praesidium, ut ne moleste interturbent vel ledant mundus, caro ac demon, neve nostrae mentis facultas, in malum prona ab sua adolescentia56, libertatae sua abutatur procaciter. Assumuntur autem vota quae assumenda consulit Christus Iesu ad perfectionem assequendam57, quemadmodum ex Ecclesiae orhodoxae interpretatione accepimus; in qua una suprema auctoritas sacrae Scripturae interpretandae sita est. Nobis vero, ut magnus est finis praestitutus, magna etiam media ad illum finem, varia ac dificilia: ita confidendum in his praesidiis votorum abundantiorem nos gratiam accepturos sua proprietate ac privilegio in Christo Iesu.

p. 201

[191] SIC PAUPERTATEM INTELLIGENDO. Quemadmodum in exercitiis nostris principium statuimus, virtutum omnium moralium paupertatis amorem58, ita hoc loco primum paupertatem proponimus et interpretamur, unde novitius ex puritate paupertatis ad alias partes religionis facilius aggrediatur. Et de paupertate quidem Societatis superius attigimus, quod hoc loco satis esse potest; de qua tamen plenius suis locis rursus erit dicendum Christo propitio. [192] VEL QUOVIS ALIO PIO OFFICIO. Non solum nobis est interdictum, ex ratione nostrae paupertatis, ut pro spiritualibus ministeriis ne eleemosinam quidem recipiamus, sed ut ne pro quovis alio ministerio, etiamsi nihil videretur esse cum re spirituali vel ecclesiastica coniunctum. Nam conferre debemus in proximi salutem vel perfectionem omnia ex puro charitatis affectu, nihil alterius affectus vel usus admiscendo, tametsi honeste alioqui id facere possemus. [193] Hinc fit non posse nos, ex nostri insittuti ratione, coadiutores habere temporales, qui ex opere externo vel artificio stipendia ad domos vel collegia conferant. Nam (ut superius iam attigimus) coadiutores huiusmodi ad hunc questum applicari non possunt; unica enim est illa causa quapropter recipiuntur, ne professi vel spirituales coadiutores, ministeriis externis occupati, spiritualibus desint59. Itaque ad illa obsequa sunt vocati quae alioqui ab coadiutoribus spiritualibus ac professis aliena non essent, nisi illarum rerum occupatio maiorem fructum esset impeditura. Constat autem illa ab instituto professorum ac coadiutorum spiritualium esse aliena, propter urgentem necessitatem ministerii spiritualis; adde quod in his questibus ansam sensim accipi posset ad avaritiam, quod nos omni ratione vitare contendimus.

56 Cf. Gn 8, 21. 57 Mt 19, 11.12.21. 58 Cf. Esercizi spirituali, nn. 98, 116, 142, 146, 147, 157, 167. 59 Cf. Examen c. 6, n. 3; Costituzioni, p. 1, c. 2, A.

Page 19: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 19.

pp. 201-202

[194] Quod vero Paulus laborabat60, tempori tributum est. Nos item tempori damus, ut non laboremus. Nam fuit Pauli consilium omnino non emendicare; nobis est legitimum, ex vocatione, de puris eleemosynis vivere. Neque enim causa est ulla cur non possimus ex eleemosynis vivere: vel quod non confidamus eleemosynas nobis non defuturas, vel omnino quod scandalum metuamus, si ex mensa Christi alamur. Nostrum igitur hoc est institutum paupertatis, haec vocatio. Quodsi extrema aliqua intercurreret necessitas, quae superioribus videretur ex labore manuum victum nobis esse quaerendum (quod omnino sperare debemus nunquam fore), ibi vero ex instituto nostro id non fieret, sed necessaria quadam dispensatione ad tempus uteremur.

p. 202

[195] STIPENDIUM VEL ELEEMOSYNAM. Nomen stipendii usurpamus ex diplomate confirmationis Pauli61 et Iulii62. Non intelligimus igitur stipendium mercedem ex pacto vel civili debito; sed stipendium interpretamur ecclesiasticum, de quo Paulus innuit: «Quis (inquit) militat stipendiis suis unquam?»63. Stipendium hoc gratis, hoc est, non intercedente pacto, non pro commutatione, sed pro debita eleemosyna ex praecepto Christi contribuitur iis qui altario serviunt; et honeste quidem ab illis recipitur. Hoc iure sese privat Societas; tum etiam illo, ut diximus, quo alioqui utuntur legitime religiosi, ut ne eleemosyna vel referatur vel referri sciatur ad nostrum aliquod ministerium; tametsi sciamus amore Dei nos ali ex devota eleemosyna fidelium, ad hoc relata ut homines sustententur qui in spiritualibus ministeriis sibi inserviunt.

pp. 202-203

[196] ET QUAMVIS COLLEGIA ET DOMUS PROBATIONIS64. Ut diximus, quasi vestibula quedam sunt collegiorum, domus probationis. Itaque, cum collegia ex perpetuis et fixis eleemosynis vivant propter studiorum commoditatem ac perfectionem, et ne vel scholastici ipsi pro se, vel pro illis professi, essent occupati quaerendo victui quotidiano; haec etiam ratio movet ne novitii emendicent in diem, ne solicitudo illa in professos incumbat, ac liberius novitii possint ac commodius suis experimentis exerceri. Sed de his iam diximus in superioribus.

p. 203

[197] NON POSSUNT HUIUSMODI, ETC. Nec de facto nec de iure ipso possunt aliorsum applicari65. Quod si aliter id fiat, quam in Constitutionibus expositum est66, esse necessum est irritum; neque dominium ullum est unquam translatum, neque adeo transferri potest. [198] IUXTA LITERAS APOSTOLICAS: confirmatinis Societatis per Paulum III67 et Iulium III68.

60 Cf. 1 Cor 4, 12; 1 Ts 2, 9; 2 Ts 3, 8. 61 Paolo III, Regimini militantis, n. 6: MI, Const. I, 29; cf. MI, Const. I, 272 (n. 18), 333 (n. 73). 62 Giulio III, Exposcit debitum, n. 3: MI, Const. I, 376. 63 1 Cor 9, 7. 64 Cf. Examen c. 1 n. 4. 65 Cf. Costituzioni, p. 4, c. 2, n. 5; c. 10, n. 1. 66 Cf. Costituzioni, p. 4, c. 2, F; p. 6, c. 2, C, D. 67 Regimini militantis, n. 6: MI, Const. I, 29-30. 68 Exposcit debitum, n. 5: MI, Const. I, 379-380.

Page 20: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 20.

[199] IN CONSTITUTIONIBUS DECLARATAS. Est enim addita declaratio, quae vim habet constitutionis, in 6a et 9a parte69; quae declaratio accidentia excludit, tum etiam scrupulos abigit usumque reddituum collegiorum repraesentat nobis illustrem.

pp. 203-204

[200] PROFESSA ITIDEM SOCIETAS70. De 4° voto obedientiae ad Summum Ponteficem quoad missiones diximus iam superius. Est hoc votum solenne quemadmodum alia 3 professorum. Non emittunt autem illud novitii vel scholastici, propterea quod status eorum est, non unde possint in ministerium mitti, sed ubi disponantur ut pro dignitate mitti possint. Coadiutores item hoc votum non emittunt, quod illorum sit proprium socios esse atque administros professorum. Itaque ad professos spectant missiones, et in ipsis ad coadiutores; quare sat est si illud promittant professi.

69 Costituzioni, p. 6, n. 2, C, D; Cf. Costituzioni, p. 9, c. 4, D. 70 Cf. Examen, c. 1, n. 5.

Page 21: Jerónimo Nadal In examen annotationes (1557) MHSI, Roma ... · In examen annotationes (1557) - 3. pp. 137-138 [10] Socii igitur sumus Christi Iesu ex illustri quadam atque eximia

In examen annotationes (1557) - 21.

§ IV - De ratione vitae [202] Ex oboedientia perfectius adhibendae paenitentiae – [203] Societas imitatio status apostolici, cum humilitate tamen.

p. 204

[202] SED ILLAS ASSUMERE QUIVIS POTERIT. Usus hic est perfectus afflictionum ut illis semper utamur ex praesenti obedientia, sive quivis sibi illas concipiat et ab superiore probatas suscipiat, sive eas imponat superior. Itaque usus illarum rerum reducitur, non ad universalem regulam, sed ad particularem et praesentem, in singulis necessitatibus vel utilitatibus animadversam et applicatam solicite. Haec igitur solicitudo esse debet perpetua et nostra omnium, quotquot in Societate vivimus, tum etiam superiorum nostrorum; ut et singuli advertamus, si quid harum rerum usui nobis sit futurum, quo possimus illis per obedientiam iuvari; et superiores, si videant, in nobis per negligentiam quicquam illarum rerum omitti quod alioqui necessarium vel utile videatur, ut ex auctoritate suaviter illa imponere atque iubere studeant vigilanter.

pp. 204-205

[203] IN PRIMIS ALIQUI ADMITTUNTUR, ETC. Nostrae Societatis institutum imitationem obtionet apostolici status atque episcoporum, qui illis succedunt; sed in humilitatis, etiam externae, statu atque paupertate. Eximia haec est gratia Christi Iesu. Idem enim finis est noster, ut oves quaeramus Christo lucrifacere quae pereunt domus Israel71. Huc spectant missiones; haec est cura animarum, quam suscipimus per pericula omnia, per mortes, ex vocatione. Non habemus honorem, non redditur, non iurisdictionem, non administrationem sacramenti ordinis vel confirmationis. Haec cum ita sint, subsidia simul nobis est gratificatus Christus Iesu, ut haberet Societas ad ministerium spirituale coadiutores suos, ad temporalia item suos; et collegia simul, in quibus literae possent comparari; novitiatum praetera indefinitium ad virtutum omnium pro ratione nostrae vocationis et gratiae exercitationem; atque ut in ministerium non daretur nisi qui in spiritu et literis esset insigniter ornatus in Christo. Et quidem de partibus Societatis satis dictum est.

71 Cf. Mt 15, 24.