Dossier de Textos

38
HISTORIA CORNELIVS NEPOS C. SALLVSTIVS CRISPVS AETHERIA GESTA COMITVM BARCHINONENSIVM 1

description

Textos en Latín

Transcript of Dossier de Textos

Page 1: Dossier de Textos

HISTORIA

CORNELIVS NEPOS

C. SALLVSTIVS CRISPVS

AETHERIA

GESTA COMITVM BARCHINONENSIVM

1

Page 2: Dossier de Textos

CORNELI NEPOTIS PAVSANIAS

[1] Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni

genere vitae fuit: nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus.

Huius illustrissimum est proelium apud Plataeas. Namque illo

duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in

primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum CC

milibus peditum, quos viritim legerat, et XX equitum haud ita

magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.

[2] Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi

Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut ex his regionibus

barbarorum praesidia depelleret. Pari felicitate in ea re usus

elatius se gerere coepit maioresque appetere res. Nam cum

Byzantio expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in

his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans

ex vinclis publicis effugisse, et cum his Gongylum Eretriensem,

qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides

memoriae prodidit: `Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii

ceperat, postquam propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit

seque tecum affinitate coniungi cupit. Quare, si tibi videtur, des ei

filiam tuam nuptum. Id si feceris, et Spartam et ceteram

Graeciam sub tuam potestatem se adiuvante te redacturum

pollicetur. His de rebus si quid geri volueris, certum hominem ad

eum mittas face, cum quo colloquatur.' Rex tot hominum salute

tam sibi necessariorum magnopere gavisus confestim cum

epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat;

petit ne cui rei pareat ad ea efficienda, quae pollicetur: si

perfecerit, nullius rei a se repulsam laturum.

 Huius Pausanias voluntate cognita alacrior ad rem gerendam

factus, in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. Quo facto

domum revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen

pecunia; quam ob causam ad classem remissus non est.2

Page 3: Dossier de Textos

[3] At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et ibi non

callida, sed dementi ratione cogitata patefecit. Non enim mores

patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit. Apparatu

regio utebatur, veste Medica; satellites Medi et Aegyptii

sequebantur, epulabatur more Persarum luxuriosius, quam, qui

aderant, perpeti possent.  Aditum petentibus conveniundi non

dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire

nolebat: Colonas, qui locus in agro Troade est se contulerat: ibi

consilia cum patriae tum sibi inimica capiebat.  

Id postquam Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad

eum miserunt, in qua more illorum erat scriptum: nisi domum

reverteretur, se capitis eum damnaturos. Hoc nuntio commotus,

sperans se etiam tum pecunia et potentia instans periculum

posse depellere, domum rediit. Huc ut venit, ab ephoris in vincla

publica est coniectus; licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc

facere regi. Hinc tamen se expedivit; neque eo magis carebat

suspicione. Nam opinio manebat eum cum rege habere

societatem. 

[4] Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum

Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad

Artabazum accepisset, eique in suspicionem venisset aliquid in ea

de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui super tali

causa eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque

detracto cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in

eadem epistula, quae ad ea pertinebant, quae inter regem

Pausaniamque convenerant. Has ille litteras ephoris tradidit. Non

est praetereunda gravitas Lacedaemoniorum hoc loco. Nam ne

huius quidem indicio impulsi sunt, ut Pausaniam

comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt,

quam se ipse indicasset.  Itaque huic indici, quid fieri vellent,

praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas

putant Graeci. Eo ille index confugit in araque consedit. Hanc

3

Page 4: Dossier de Textos

iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset audiri, si quis quid

loqueretur cum Argilio. Huc ex ephoris quidam

descenderunt.  Pausanias ut audivit Argilium confugisse in aram,

perturbatus venit eo. Quem cum supplicem dei videret in ara

sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii.  Huc ille,

quid ex litteris comperisset, aperit. Modo magis Pausanias

perturbatus orare coepit, ne enuntiaret nec se meritum de illo

optime proderet: quod si eam veniam sibi dedisset tantisque

implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio futurum.

[5] His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum

comprehendi. Quo cum essent profecti et Pausanias placato

Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum

iam in eo esset, ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori,

qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit.  Itaque

paucis ante gradibus, quam qui eum sequebantur, in aedem

Minervae, quae Chalcioicos vocatur, confugit. Hinc ne exire

posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque

sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret. Dicitur eo tempore

matrem Pausaniae vixisse eamque iam magno natu, postquam de

scelere filii comperit, in primis ad filium claudendum lapidem ad

introitum aedis attulisse.  Hic cum semianimis de templo elatus

esset confestim animam efflavit. Sic Pausanias magnam belli

gloriam turpi morte maculavit. Cuius mortui corpus cum eodem

nonnulli dicerent inferri oportere, quo ii, qui ad supplicium essent

dati, displicuit pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat

mortuus. Inde posterius dei Delphici responso erutus atque

eodem loco sepultus est, ubi vitam posuerat.

4

Page 5: Dossier de Textos

C. SALLVSTI CRISPI BELLVM CATILINAE

[5] L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et

corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella

intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique

iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae

supra quam cuiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius,

cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus,

ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus

animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc

post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae

capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum

pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies

animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae

utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant

praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se

mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur,

quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac

paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam

habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex

pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit,

disserere.

[7] Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere

magisque ingenium in promptu habere. Nam regibus boni quam mali

suspectiores sunt semperque iis aliena virtus formidulosa est. Sed

civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi

creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul

ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat

magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque

conviviis lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labor insolitus,

non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis

formidulosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum

5

Page 6: Dossier de Textos

certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum

ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. Eas

divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant.

Laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias

honestas volebant.

[10] Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni

bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago,

aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque

patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores,

pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium

divitiaeque optanda alias, oneri miseriaeque fuere. Igitur primo

imperi, deinde pecuniae cupido crevit: ea quasi materies omnium

malorum fuere.

[15] Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat,

cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra

ius fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter

formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat

timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam

domum scelestis nuptiis fecisse. (…./….) Igitur color ei exsanguis,

foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus: prorsus in facie

vultuque vecordia inerat.

[16] Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis

modis mala facinora edocebat. (…./….) His amicis sociisque confisus

Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod

plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris

memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae

consilium cepit.

[18] Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in

quibus Catilina fuit.

6

Page 7: Dossier de Textos

[36] Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium

hostis iudicat.

[56] Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse

adduxerat et Manlius habuerat, duas legiones instituit.

[59] At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio

adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.

[61] Confecto proelio, Catilina vero longe a suis inter hostium

cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi,

quam habuerat vivus, in voltu retinens.

C. SALLVSTI CRISPI BELLVM IVGVRTHINVM

[44] Sed ubi in Africam venit, exercitus [ei] traditus a Sp. Albino

proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua

quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium,

sine imperio et modestia habitus. Ita imperatori novo plus ex malis

moribus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei bonae

accedebat. Statuit tamen Metellus, quamquam et aestivorum tempus

comitiorum mora imminuerat et expectatione eventus civium animos

intentos putabat, non prius bellum attingere, quam maiorum

disciplina milites laborare coegisset. 

[78] Nam duo sunt sinus prope in extrema Africa, impares

magnitudine, pari natura; quorum proxima terrae praealta sunt,

cetera uti fors tulit alta alia, alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare

magnum esse et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa

ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur.

Eius civitatis lingua modo conversa conubio Numidarum, legum

cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul

7

Page 8: Dossier de Textos

ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam

multi vastique loci erant.

[79] Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum negotia

venimus, non indignum videtur egregium atque mirabile facinus

duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit.

Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant,

Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio

harenosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui finis

eorum discerneret. Quae res eos in magno diuturnoque bello inter se

habuit.

[96] Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Africam atque in

castra Mari cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli,

sollertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. 

8

Page 9: Dossier de Textos

PEREGRINATIO AETHERIAE

(ITINERARIVM EGERIAE)

I. 1 [deest]  * * *... ostendebantur iuxta scripturas. Interea ambulantes

pervenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos

ibamus, aperiebant et faciebant vallem infinitam, ingens, planissima et

valde pulchram, et trans vallem apparebat mons sanctus Dei Sina. Hic

autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt

memoriae concupiscentiae.

2. In eo ergo loco cum venitur, ut tamen commonuerunt deductores

sancti illi, qui nobiscum erant, dicentes: «consuetudo est, ut fiat hic oratio

ab his, qui veniunt, quando de eo loco primitus videtur mons Dei»: sicut et

nos fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor

milia totum per valle illa, quam dixi ingens.

II. 1. Vallis autem ipsa ingens est valde, iacens subter latus montis Dei,

quae habet forsitan, quantum potuimus videntes aestimare aut ipsi

dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor

milia esse appellabant. Ipsam ergo vallem nos traversare habebamus, ut

possimus montem ingredi.

2. Haec est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Israhel

commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem

Domini et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est

autem vallis, in qua factus est vitulus, qui locus usque in hodie ostenditur;

nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo vallis ipsa est, in

cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses, cum pasceret pecora soceri

sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in igne.

3. Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei ascenderemus, qui

hinc paret, <quia> unde veniebamus, melior ascensus erat, et illinc denuo

ad illud caput vallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior

9

Page 10: Dossier de Textos

descensus montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut visis omnibus,

quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus, veniremus,

et inde totum per mediam vallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad

iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam

vallem ostendebant, sicut et factum est.

4. Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi venientes a Pharan feceramus

orationem, iter sic fuit, ut per medium transversaremus caput ipsius vallis

et sic plecaremus nos ad montem Dei.

5. Mons autem ipse per giro quidem unus esse videtur; intus autem quod

ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur, specialis autem ille,

in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum

est, in medio illorum omnium est.

6. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam

me puto vidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei,

tanto altior est omnibus illis, ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi

montes, quos excelsos videramus, ita infra nos essent, ac si colliculi

permodici essent.

7. Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut,

cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Sina dicitur, id est in quo

descendit maiestas Domini, tamen videri non possit, nisi ad propriam

radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam

completo desiderio descenderis inde, et de contra illum vides, quod,

antequam subeas, facere non potest. Hoc autem, antequam perveniremus

ad montem Dei, iam referentibus fratribus cognoveram, et postquam ibi

perveni, ita esse manifeste cognovi.

III. 1. Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et pervenientes ad

monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi

commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam et ecclesia

10

Page 11: Dossier de Textos

ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde maturius die

dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur,

coepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito labore

ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in

cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum

descendi necesse est singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem

propriam illius mediani, qui est specialis Sina.

2. Hac sic ergo iubente Christo Deo nostro adiuta. Orationibus

sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me

ascendere necesse erat (quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen

ipse labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia

desiderium, quod habebam, iubente Deo videbam compleri): hora ergo

quarta pervenimus in summitatem illam montis Dei sancti Sina, ubi data

est lex, in eo id est locum, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua

mons fumigabat.

3. In eo ergo loco est nunc ecclesia, non grandis, quoniam et ipse locus,

id est summitas montis, non satis grandis est, quae tamen ecclesia habet

de se gratiam grandem.

4. Cum ergo iubente Deo persubissemus in ipsa summitate et

pervenissemus ad [h]ostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter

veniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex integer

et monachus a prima vita et, ut hic dicunt ascitis et quid plura? qualis

dignus est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non

etiam et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id

est qui tamen aut aetate aut inbeccillitate non fuerunt impediti.

5. Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus

commanet; nihil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit

sanctus Moyses.

6. Lecto ergo ipso loco omnia de libro Moysi et facta oblatione ordine

suo, hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de ecclesia,

11

Page 12: Dossier de Textos

dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso

monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Sina totus petrinus sit, ita

ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum,

id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt,

modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas

ponunt et pomariola instituunt vel arationes, et iuxta sibi monasteria,

quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus

suis elaborasse videantur.

12

Page 13: Dossier de Textos

DE NOBILI REGE IACOBO I ARAGONVM, VALENTIAE ET

MAIORICARVM, ET COMITE BARCHINONAE AC DOMINO

MONTISPESSVLANI

1.- Mortuo domino rege Petro, remansit Iacobus filius eius puer, quem

tradiderat ad nutriendum Simoni comiti Montisfortis praedicto, et

desponsaverat etiam filiam suam illi. Sed quia comes Montisfortis

fuerat in proelio et dederat auxilium morti domini regis Petri patris

ipsius, ordinavit dominus papa Innocentius quod Iacobus puer et

rex Aragonum suis naturalibus baronibus traderetur, et ad hoc

faciendum delegavit magistrum Petrum de Benevento

sacrosanctae ecclesiae cardinalem, per quem restitutus fuit

praefatus infans Iacobus baronibus fidelibus sui regni; et totum

procuravit in sua propria persona et suis propriis expensis Ayspan

episcopus de Segorb; et fuit missus et positus ad nutriendum et

custodiendum puer Iacobus rex praedictus in castro de Montso,

Templariis traditus. In dicto castro puero commorante,

insurrexerunt multa mala inter barones et civitates ac villas totius

regni, et sic fuerunt duo procuratores constituti in regno. Et

cardinalis praedictus, habito consilio ecclesiae ac baronum

omnium et nobilium dicti regni, comendavit infantem Iacobum

avunculo suo nomine Sanxo comiti. Qui postquam crevit, tam cito

regnavit consilio nobilium regni sui.

2.- Iste dominus rex Iacobus fuit armis strenuus, curialis, largus,

benignus, pius et qui ab inimicis obtinuit in multitudine proeliorum.

Et postquam venit ad aetatem nubilem, filiam nobilis regis

Castellae, dominam Elienor, duxit matrimonialiter in uxorem, et

genuit ex ea filium nomine Ildefonsum. Quod matrimonium

separavit Iohannes episcopus Sabinensis, sacrosanctae Romanae

ecclesiae cardinalis, quia attinebant sibi ad invicem proxima linea

parentelae; et eorum filius supradictus fuit mortuus sine prole.

13

Page 14: Dossier de Textos

3.- Dominus Iacobus rex praedictus, cor gerens nobile, vestigia

generis sui in bonis actibus sequi volens, et in aliquo non minuere

regnum suum, sed crescere toto posse, movit guerram contra

omnes sui vicinos Sarracenos, et intravit terram illorum, et cepit

Burrianam villam et alia castra multa.

4.- [De adquisitione regni et captione Maioricarum]. Postea,

deliberato et communicato consilio Barchinonae suorum nobilium

et baronum, necnon episcoporum et aliorum praelatorum etiam

regni sui, magno navigio congregato, ivit ad Maioricarum insulas,

quae vocantur antiquitus Baleares; et post multa et varia proelia,

in quibus mortui fuerunt plures nobiles et alii milites Cataloniae et

Aragoniae, civitatem obsedit Maioricarum, et cepit eam auxilio Iesu

Christi cum rege suo et populo universo, et pluribus mortuis

Sarracenis subiugavit sibi civitatem praedictam multum nobilem et

divitiis praepollentem, cum tota insula civitatis et aliis insulis

d’Eviza et Menorca; et dimissis ibi qui defenderent civitatem,

dotatis ecclesiis et ibidem episcopo ordinato, ad terram suam cum

magno honore et victoria est reversus.

5.- [De adquisitione regni Valentiae]. Post habito consilio

praelatorum, baronum et aliorum nobilium regni sui, obsedit

civitatem Valentiae, et ipsa longo tempore expugnata reddidit se

regi et nomini Iesu Christi. Rege etiam tenente potentissime

civitatem, restitit imperio suo alia pars regni propter nobilitatem

castrorum fortium et villarum et multitudinem gentium quae per

regnum Valentiae in diversis vallibus habitabant; et post multos

labores et damna data et recepta ac utrinque proelia multa facta,

subiugavit suo dominio totam terram, castra et villas ac sine

diminutione omnes nationes barbaras dicti regni. Et sic obtenta

civitate opulentissima, plena divitiis, referta deliciis, necnon castris

munitissimis et opinatissimis ac vallibus, et complete tota

Sarracenorum fronteria dicti regni, quid aliud restat tam nobili regi

et domino, nisi Deo et beatae Virgini matri suae totique caelesti

curiae laudes, qui ordinaverunt et voluerunt dare propagatorem

14

Page 15: Dossier de Textos

christianae fidei talem regem, et dederunt ei potentiam incipiendi,

continuandi et perficiendi tot facta nobilia supradicta et plura alia

quae longissimum et impossibile quasi esset scripturae pagina

declarare?

6.- Iste vero inclitus dominus Iacobus rex a prima uxore per censuram

ecclesiasticam separatus, sicut superius est praefatum, dominam

Yoles, filiam regis Ungariae Andreae nomine, sibi matrimonialiter

copulavit; cuius mater fuit domina Yoles regina, uxor dicti regis

Ungariae, quae regina fuit filia imperatoris Constantinopolitani et

dominae Yoles Constantinopolitanae imperatricis, qui de genere

regis Franciae descenderunt. Haec domina Yoles regina Aragonum

genuit dominam Yoles quam Alfonso regi Castellae matrimonialiter

copulavit, qui fuit primus filius Ferrandi nobilis regis Castellae. Item

de dicta domina regina Aragonum fuerunt tres filii procreati, Petrus

scilicet et Iacobus et Sanxo, qui fuit archiepiscopus Toletanus et,

cum plures Sarraceni causa vastandi et destruendi terram in

Hispaniam advenissent, fuit a dictis Sarracenis pro fide Christi et

patriae tuitione cum Christianis pluribus interfectus. Petrus vero

habuit in uxorem dominam Constantiam, filiam Manfredi regis

Siciliae. Iacobus frater eius duxit Sclarmondam, sororem Fuxensis

comitis, in uxorem. Item dominus Iacobus rex praedictus habuit

tres filias ex eadem, dominam Constantiam scilicet, quae fuit uxor

Emanuelis fratris supradicti regis Castellae, et dominam Elisabet,

quam in uxorem duxit Philippus, filius Ludovici regis Franciae, et

dominam Mariam, quae virum non habens fuit mortua sin prole.

7.- [De adquisitione regni Murciae]. Hic dominus Iacobus rex, volens

addere nobilitati suae et culmini bonitatis, obsedit civitatem

Murciae, et cum non esset de adquisitione sua, captam restituit

regi Castellae genero suo. Hic vitam suam ducens contra fidei

inimicos, cum in senectute sua insurrexissent contra eum in regno

Valentiae multa castra, quae ab adquisitione terrae citra Sarraceni

tenuerant palliati, propinquus iam morti, abstulit eis castra et

15

Page 16: Dossier de Textos

benigne catholicis applicavit, devicit omnes, et de toto regno

praedicto expulit, ope tamen et regimine nobilis dicti filii sui Petri.

8.- [De morte dicti domini Iacobi regis]. Hic nobilis Iacobus rex ab

aetatis sua flore usque ad vitae terminum persecutus est continue

Christianae fidei inimicos: iudicio iustus, consilio providus,

probitate conspicuus, statura procerus, armis strenuus, Sarracenis

per omnia odiosus, christianae fidei, ut praedicitur, propagator,

Deo et suis amabilis, gratus omnibus, in senectute bona corporis

gravatus molestia, diadema regni, sceptrum et ensem tradidit

illustri filio suo Petro, in regnis Aragoniae et Valentiae et comitau

Barchinonae heredem universalem instituens eum sibi. Iacobum

vero filium eius heredem sibi instituit in regno Maioricarum et

comitatibus Cerritaniae ac Rossilionis et dominio Montispessulani:

assumptoque Cisterciensium habitu, militiae solvit cingulum; sub

quo habitu devote verus monachus per aliquot dies vivens sub

obedientia abbatis monasterii Populeti, in manus religiosorum ac

nobilium regni sui apud Valentiam, VIII kalendas augusti, die sancti

Iacobi, anno Domini MCCLXXVI, animam reddidit creatori, et in

dicto monasterio Populeti tumulariam habuit sepulturam.

16

Page 17: Dossier de Textos

ORATORIA

M. TVLLIVS CICERO

17

Page 18: Dossier de Textos

Oratio qua L. Catilinam emisit

in senatu habita

[1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam

diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata

iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis

vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic

munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque

moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum

omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima,

quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili

ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! [2]

Senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero

etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat

oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis

facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. Ad

mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te

conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu machinaris.

[3] Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et

grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius

ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.

[4] Habemus enim eius modi senatus consultum, verum inclusum

in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto

confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad

deponendam, sed ad confirmandam audaciam.

[8] Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod <non> ego non modo

audiam sed etiam videam planeque sentiam. Recognosce mecum

tandem noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare

18

Page 19: Dossier de Textos

acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore

nocte venisse inter falcarios—non agam obscure—in M. Laecae

domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque

socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas. Video

enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. [9] O di

immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus?

in qua urbe vivimus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti,

in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro

omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum

exitio cogitent.

[10] Quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti: egredere

aliquando ex urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te

imperatorem tua illa Manliana castra desiderant.

[13] Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare

possit? In qua nemo est extra istam coniurationem perditorum

hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. Quae nota

domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum

rerum dedecus non haeret in fama? Quae libido ab oculis, quod

facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit?

Cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut

ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? [14] Quid

vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum

vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus

cumulavisti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac

civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse

videatur.

19

Page 20: Dossier de Textos

LYRICA

C. VALERIVS CATVLLVS

M. VALERIVS MARTIALIS

20

Page 21: Dossier de Textos

CATVLLI CARMINA

V:

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,

rumoresque senum severiorum

omnes unius aestimemus assis.

Soles occidere et redire possunt:

nobis cum semel occidit brevis lux, 5

nox est perpetua una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum,

dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum.

Dein, cum milia multa fecerimus, 10

conturbabimus illa, ne sciamus

aut ne quis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse bassiorum.

VIII:

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod uides perisse perditum ducas.

fulsere quondam candidi tibi soles,

cum uentitabas quo puella ducebat

amata nobis quantum amabitur nulla. 5

ibi illa multa cum iocosa fiebant,

quae tu uolebas nec puella nolebat,

fulsere uere candidi tibi soles.

nunc iam illa non uult: tu quoque impotens noli,

nec quae fugit sectare, nec miser uiue, 10

sed obstinata mente perfer, obdura.

uale puella, iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit inuitam.

at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

scelesta, uae te, quae tibi manet uita? 15

quis nunc te adibit? cui uideberis bella?

21

Page 22: Dossier de Textos

quem nunc amabis? cuius esse diceris?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

LXX:

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

in uento et rapida scribere oportet aqua.

LXXII:

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.

dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,

sed pater ut gnatos diligit et generos.

nunc te cognoui: quare etsi impensius uror, 5

multo mi tamen es uilior et leuior.

qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis

cogit amare magis, sed bene uelle minus.

LXXXV:

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.

     nescio, sed fieri sentio et excrucior

LVIII:

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa.

illa Lesbia, quam Catullus unam

plus quam se atque suos amauit omnes,

nunc in quadriuiis et angiportis

glubit magnanimi Remi nepotes.

22

Page 23: Dossier de Textos

M. VALERIVS MARTIALIS

EPIGRAMMATON LIBRI

I 15:

O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,

     si quid longa fides canaque iura ualent,

bis iam paene tibi consul tricensimus instat,

     et numerat paucos uix tua uita dies.

Non bene distuleris uideas quae posse negari,     5

     et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.

Exspectant curaeque catenatique labores,

     gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.

Haec utraque manu conplexuque adsere toto:

     saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.       10

Non est, crede mihi, sapientis dicere'Viuam'

     sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

I 19:

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:

     expulit una duos tussis et una duos.

Iam secura potes totis tussire diebus:

     nil istic quod agat tertia tussis habet.

I 57:

Qualem, Flacce, uelim quaeris nolimque puellam?

     nolo nimis facilem difficilemque nimis.

Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:

     nec uolo quod cruciat nec uolo quod satiat.

23

Page 24: Dossier de Textos

I 64:

Bella es, nouimus, et puella, uerum est,

et diues, quis enim potest negare?

Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,

nec diues neque bella nec puella es.

I 83:

Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:

Non miror, merdas si libet esse cani.

III 8:

"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."

     Vnum oculum Thais non habet, ille duos.

III 9:

Versiculos in me narratur scribere Cinna:

     Non scribit, cuius carmina nemo legit.

III 57:

Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:

     cum peterem mixtum, uendidit ille merum.

III 69:

Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis

     inque tuis nulla est mentula carminibus,

admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:

     at mea luxuria pagina nulla uacat.

Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae,              

     haec senior, sed quem torquet amica, legat:

at tua, Cosconi, uenerandaque sanctaque uerba

     a pueris debent uirginibusque legi.

24

Page 25: Dossier de Textos

V 9:

Languebam: sed tu comitatus protinus ad me

     uenisti centum, Symmache, discipulis.

Centum me tetigere manus aquilone gelatae:

     non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

V 43:

Thais habet nigros, niueos Laecania dentes.

     Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.

VI 67:

Cur tantum eunuchos habeat tua Caelia, quaeris,

Pannyche? uult futui Caelia nec parere.

VIII 79:

Omnes aut uetulas habes amicas

aut turpis uetulisque foediores.

Has ducis comites trahisque tecum

per conuiuia porticus theatra.

Sic formosa, Fabulla, sic puella es. 

IX 69:

Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.

Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?

 XI 62:

Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.

25

Page 26: Dossier de Textos

Verum est. Cum futui uult, numerare solet.

XII 12:

Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;

   Mane nihil praestas. Pollio, mane bibe.

XII 46:

Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:

     Nec tecum possum uiuere, nec sine te.

26

Page 27: Dossier de Textos

PHILOSOPHIA

L. ANNAEVS SENECA

27

Page 28: Dossier de Textos

Epistulae ad Lucilium I 2

SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

Ex iis quae mihi scribis et ex iis quae audio bonam spem de te

concipio: non discurris nec locorum mutationibus inquietaris. Aegri

animi ista iactatio est: primum argumentum compositae mentis

existimo posse consistere et secum morari. Illud autem vide, ne ista

lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid

vagum et instabile.

Certis ingeniis inmorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere

quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in

peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant,

nullas amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio

familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt.

Non prodest cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur;

nihil aeque sanitatem inpedit quam remediorum crebra mutatio; non

venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non

convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in

transitu prosit.

Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis

quantum habueris, satis est habere quantum legas. 'Sed modo' inquis

'hunc librum evolvere volo, modo illum.' Fastidientis stomachi est

multa degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non alunt.

Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad

priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus

mortem auxili compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum

multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse

quoque facio; ex pluribus quae legi aliquid adprehendo.

Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus sum (soleo enim

et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam

explorator): 'honesta' inquit 'res est laeta paupertas'. Illa vero non est

paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit,

pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis

iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non

28

Page 29: Dossier de Textos

adquisita sed adquirenda conputat? Quis sit divitiarum modus

quaeris? primus habere quod necesse est, proximus quod sat est.

Vale.

29