Dispensa testi latini e greci - Professoressa Orrù · PDF file2 2016-2017 [dispensa...
-
Upload
truongngoc -
Category
Documents
-
view
260 -
download
4
Transcript of Dispensa testi latini e greci - Professoressa Orrù · PDF file2 2016-2017 [dispensa...
1
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
Esame di Stato – classe V B
2017
Dispensa testi latini
e greci
Anno Scolastico2016-2017
LICEO GINNASIO G.M. DETTORI - CAGLIARI
2
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
LATINO
SENECA
EPISTULAE MORALES AD LUCILIUM
Lettera XLVII.
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
1-4
[1] Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam
tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt ' Immo contubernales. 'Servi
sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere
fortunae. [2] Itaque rideo istos qui turpe existimant cum servo suo cenare: quare, nisi quia
superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit? Est ille plus
quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut
maiore opera omnia egerat quam ingessit. [3] At infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem
ut loquantur, licet; virga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta
sunt, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur; nocte
tota ieiuni mutique perstant. [4] Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non
licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non
consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum imminens in caput suum
avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
10-14
[10] Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo,
aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu illum videre ingenuum potes quam ille te servum.
Variana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna
depressit: alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne nunc eius fortunae
hominem in quam transire dum contemnis potes.
[11] Nolo in ingentem me locum immittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi,
crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore
vivas quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit quantum tibi in
servum <tuum> liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere. [12] 'At ego' inquis
'nullum habeo dominum.' Bona aetas est: forsitan habebis. Nescis qua aetate Hecuba servire
coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes? [13] Vive cum servo clementer,
3
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
comiter quoque, et in sermonem illum admitte et in consilium et in convictum.
15-17
[15] 'Quid ergo? omnes servos admovebo mensae meae?' Non magis quam omnes liberos. Erras si
existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum
bubulcum. Non ministeriis illos aestimabo sed moribus: sibi quisque dat mores, ministeria casus
assignat. Quidam cenent tecum quia digni sunt, quidam ut sint; si quid enim in illis ex sordida
conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet. [16] Non est, mi Lucili, quod amicum
tantum in foro et in curia quaeras: si diligenter attenderis, et domi invenies. Saepe bona materia
cessat sine artifice: tempta et experire. Quemadmodum stultus est qui equum empturus non
ipsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex veste aut ex
condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat. [17] 'Servus est.' Sed fortasse liber
animo. 'Servus est.' Hoc illi nocebit? Ostende quis non sit: alius libidini servit, alius avaritiae, alius
ambitioni, <omnes spei>, omnes timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo ancillulae
divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia pantomimorum: nulla servitus turpior est quam
voluntaria. Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant quominus servis tuis hilarem te
praestes et non superbe superiorem: colant potius te quam timeant.
21
[21] Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione opus. Hoc habent inter cetera boni
mores: placent sibi, permanent. Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius sed in aliud. Vale.
De tranquillitate animi (2, 6-11; 2, 13-15)
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi,
quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi qui marcent et oscitantur. Adice eos qui non
aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt donec
quietem lassitudine inveniant: statum vitae suae reformando subinde in eo novissime manent in
quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit. Adice et illos qui non
constantiae vitio parum leues sunt sed inertiae, et viuunt non quomodo volunt sed quomodo
coeperunt. Innumerabiles deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere. Hoc
oritur ab intemperie animi et cupiditatibus timidis aut parum prosperis, ubi aut non audent
quantum concupiscunt aut non consequuntur et in spem toti prominent; semper instabiles
mobilesque sunt, quod necesse est accidere pendentibus. Ad vota sua omni via tendunt et
inhonesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos inritum
dedecus, nec dolent prava se <sed> frustra voluisse. Tunc illos et paenitentia coepti tenet et
incipiendi timor subrepitque illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare
cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta
vota torpentis animi situs. Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium
4
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus
et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens; ideo, detractis oblectationibus quas
ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum solitudinem parietes non fert, invitus aspicit
se sibi relictum. Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et
otii sui tristis atque aegra patientia, utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit
verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant; inde maeror marcorque
et mille fluctus mentis incertae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem; inde
ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere quod agant et alienis
incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se
non potuere provehere; ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum
desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et
poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque (…).
(…) Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et litora pererrantur et modo mari se modo terra
experitur semper praesentibus infesta levitas. 'Nunc Campaniam petamus.' Iam delicata fastidio
sunt: 'inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur.' Aliquid tamen inter deserta
amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: 'Tarentum
petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.'
'Iam flectamus cursum ad urbem': nimis diu a plausu et fragore aures vacauerunt, iuvat iam et
humano sanguine frui. Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Vt ait
Lucretius,
hoc se quisque modo semper fugit.
Sed quid prodest, si non effugit? sequitur se ipse et urget gravissimus comes. Itaque scire
debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum: infirmi sumus ad omne
tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit
ad mortem, quod proposita saepe mutando in eadem revoluebantur et non reliquerant novitati
locum: fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus et subit illud tabidarum deliciarum:
'quousque eadem?'
De brevitate vitae, 1
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi
gignimur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrunt, adeo ut
exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat. Nec huic publico, ut
opinantur, malo turba tantum et inprudens vulgus ingemuit: clarorum quoque virorum hic
adfectus querellas evocauit. Inde illa maximi medicorum exclamatio est, 'vitam brevem esse,
longam artem'; inde Aristotelis cum rerum natura exigentis minime conveniens sapienti viro lis est:
'aetatis illam animalibus tantum indulsisse ut quina aut dena saecula educerent, homini in tam
multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare.' Non exiguum temporis habemus, sed
multum perdimus. Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota
bene conlocaretur; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nulli bonae rei inpenditur,
ultima demum necessitate
5
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
cogente quam ire non intelleximus transisse sentimus. Ita est: non accipimus brevem vitam sed
facimus nec inopes eius sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum
pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu
crescunt, ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
2, 1-3
Quid de rerum natura querimur? Illa se benigne gessit: vita, si uti scias, longa est. <At> alium
insatiabilis tenet avaritia, alium in supervacuis laboribus operosa sedulitas; alius vino madet, alius
inertia torpet; alium defetigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi
praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit; quosdam torquet cupido
militiae, numquam non aut alienis periculis intentos aut suis anxios; sunt quos ingratus superiorum
cultus voluntaria servitute consumat; multos aut adfectatio alienae fortunae aut suae querella
detinuit; plerosque nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova
consilia iactavit; quibusdam nihil quo cursum derigant placet, sed marcentis oscitantisque fata
deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est verum esse non
dubitem: 'exigua pars est vitae qua vivimus.' Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus
est. Urgent et
circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed mersos
et in cupiditatem infixos premunt. Numquam illis recurrere ad se licet; si quando aliqua fortuito
quies contigit, velut profundum mare, in quo post ventum quoque volutatio est, fluctuantur, nec
umquam illis a cupiditatibus suis otium est.
Quintiliano
Institutio oratoria
II, 2, 4-8
Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum a
quibus sibi liberi tradantur existimet. Ipse nec habeat uitia nec ferat. Non austeritas eius tristis,
non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac bono
sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum
quae emendanda erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam
inmodicus. Interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis
discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, altera
6
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
securitatem parit. In emendando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque contumeliosus;
nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. Ipse
aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant. Licet enim satis exemplorum ad
imitandum ex lectione suppeditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius, praecipueque
praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et uerentur. Vix autem dici
potest quanto libentius imitemur eos quibus fauemus.
II,9, 1-3
Plura de officiis docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non
minus quam ipsa studia ament et parentes esse non quidem corporum, sed mentium credant.
Multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes
concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacres conuenient, emendati non
irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi studio merebuntur. Nam ut illorum officium est
docere, sic horum praebere se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficit; et sicut hominis ortus
ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina nisi illa praemollitus fouerit sulcus, ita
eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.
X, I, 65-67
Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum
facundissimae libertatis, etsi est in insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in
ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum
tamen, (…) aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. LXVI. Plures eius auctores,
Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui. Tragoedias primus in lucem Aeschylus
protulit, sublimis et gravis et grandilocus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et
incompositus: propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis
Athenienses permisere: suntque eo modo multi coronati. LXVII. Sed longe clarius inlustraverunt
hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum, in dispari dicendi via, uter sit poeta melior inter
plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum
relinquo. Illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem
longe fore Euripiden.
X, 1,85-88 - Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos
Homerus, sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis
poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. Utar enim verbis isdem quae ex Afro
Domitio iuvenis excepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime accedere 'secundus'
inquit 'est Vergilius, propior tamen primo quam tertio'. Et hercule ut illi naturae caelesti atque
inmortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis
laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes
longe sequentur. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est corpus
7
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
eloquentiae, faciant, elegantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis (…) . Ennium
sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent
speciem quantam religionem. Propiores alii atque ad hoc de quo loquimur magis utiles. Lascivus
quidem in herois quoque Ouidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen partibus. (…) –
X, 1,90 - Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis
oratoribus quam poetis imitandus.
X, 1,93-94 - Elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur
auctor Tibullus. Sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. Satura
quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi
adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre
non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium 'fluere lutulentum' et
esse aliquid quod tollere possis putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas
et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus.
Multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. Sunt clari hodieque et qui olim
nominabuntur.
Marziale
Epigrammi
I,19
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia,
dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet
I,28
Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
I, 47
Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:
quod vispillo facit, fecerat et medicus.
I,33
Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
si quis adest, iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
ille dolet vere, qui sine teste dolet.
8
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
VII,83
Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
expingitque genas, altera barba subit.
XI, 92
Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit:
non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
I, 10
Petit Gemellus nuptias Maronillae
Et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
X,8
Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
X, 43
Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in
agro.
Plus nulli, Phileros, quam tibi reddit ager.
VIII, 79
Omnes aut vetulas habes amicas
Aut turpes vetulisque foediores.
Has ducis comites trahisque tecum
Per convivia, porticus, theatra.
Sic formosa, Fabulla, sic puella es .
TACITO
DE VITA ET MORIBUS IVLII AGRICOLAE LIBER
III - Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar
res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie
felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti
fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt
remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia studiaque
oppresseris facilius quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo
desidia postremo amatur. quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi
fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim,
non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus
iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus? non
tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium
bonorum composuisse. hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione
pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
9
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
30,1 - 'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum
diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi co<i>stis et
servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe
Romana. ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt.
priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in
nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec
ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.
nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc
terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla iam ultra gens, nihil
nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam
effugias. raptores orbis, postquam
cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper,
ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu
concupiscunt. auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt,
pacem appellant.
Historiae
I Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam
urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani
memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud Actium atque omnem
potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; simul veritas pluribus
modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio
adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infen-sos vel obnoxios. sed ambitionem
scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe adulationi foedum
crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio
nec iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano
longius provectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et
sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum divi Nervae et imperium Traiani,
uberiorem securioremque materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi sentire
quae velis et quae sentias dicere licet.
Annales
XVI, 18-19 De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. nam illi dies per somnum, nox officiis et
oblectamentis vitae transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat,
habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta
factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in
speciem simplicitatis accipiebantur. proconsul tamen Bithyniae et mox con sul vigentem se ac
10
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
parem negotiis ostendit. dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium
Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod
ei Petronius adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemulum et scientia voluptatum
potiorem. ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam
Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte
familiae in vincla rapta.
Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic
attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas
venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam
constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis,
sed levia carmina et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit
epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem,
quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed
flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri
perscripsit atque obsignata misit Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
11
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
GRECO
Polibio – Storie
L’esordio generale
E„ m n to‹j prÕ ¹mîn ¢nagr£fousi t¦j pr£xeij paralele‹fqai sunšbaine
tÕn Øp r aÙtÁj tÁj ƒstor…aj œpainon, ‡swj ¢nagka‹on Ãn tÕ protršpesqai
p£ntaj prÕj t¾n a†resin kaˆ paradoc¾n tîn toioÚtwn Øpomnhm£twn di¦ tÕ mhdem…an ˜toimotšran e nai to‹j ¢nqrèpoij diÒrqwsin tÁj tîn
progegenhmšnwn pr£xewn ™pist»mhj. ™peˆ d' oÙ tin j oÙd' ™pˆ posÒn, ¢ll¦
p£ntej æj œpoj e„pe‹n ¢rcÍ kaˆ tšlei kšcrhntai toÚtJ, f£skontej
¢lhqinwt£thn m n e nai paide…an kaˆ gumnas…an prÕj t¦j politik¦j pr£xeij
t¾n ™k tÁj ƒstor…aj m£qhsin, ™nargest£thn d kaˆ mÒnhn did£skalon toà
dÚnasqai t¦j tÁj tÚchj metabol¦j genna…wj Øpofšrein t¾n tîn ¢llotr…wn
peripeteiîn ØpÒmnhsin, dÁlon æj oÙdenˆ m n ¨n dÒxai kaq»kein perˆ tîn
kalîj kaˆ pollo‹j e„rhmšnwn tautologe‹n, ¼kista d'¹m‹n. aÙtÕ g¦r tÕ
par£doxon tîn pr£xewn, Øp r ïn proVr»meqa gr£fein, ƒkanÒn ™sti
prokalšsasqai kaˆ parormÁsai p£nta kaˆ nšon kaˆ presbÚteron prÕj t¾n
œnteuxin tÁj pragmate…aj. t…j g¦r oÛtwj Øp£rcei faàloj À r®qumoj ¢nqrèpwn Öj oÙk ¨n boÚloito gnînai pîj kaˆ t…ni gšnei polite…aj ™pikrathqšnta scedÕn ¤panta t¦ kat¦ t¾n o„koumšnhn oÙc Óloij pent»konta
kaˆ trisˆn œtesin ØpÕ m…an ¢rc¾n œpese t¾n `Rwma…wn, Ö prÒteron oÙc
eØr…sketai gegonÒj, t…j d p£lin oÛtwj ™kpaq¾j prÒj ti tîn ¥llwn qeam£twn
À maqhm£twn Öj prourgia…teron ¥n ti poi»saito tÁsde tÁj ™mpeir…aj;
Critiche a Filarco: storia e tragedia sono due cose diverse
...Spoud£zwn d' e„j œleon ™kkale‹sqai toÝj ¢naginèskontaj kaˆ sumpaqe‹j
poie‹n to‹j legomšnoij, e„s£gei periplok¦j gunaikîn kaˆ kÒmaj dierrimmšnaj
kaˆ mastîn ™kbol£j, prÕj d toÚtoij d£krua kaˆ qr»nouj ¢ndrîn kaˆ
gunaikîn ¢namˆx tšknoij kaˆ goneàsi ghraio‹j ¢pagomšnwn. poie‹ d toàto
par' Ólhn t¾n ƒstor…an, peirèmenoj (™n) ˜k£stoij ¢eˆ prÕ Ñfqalmîn tiqšnai
12
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
t¦ dein£. tÕ m n oân ¢genn j kaˆ gunaikîdej tÁj aƒršsewj aÙtoà pare…sqw,
tÕ d tÁj ƒstor…aj o„ke‹on ¤ma kaˆ cr»simon ™xetazšsqw. de‹ toigaroàn oÙk
™pipl»ttein tÕn suggrafša terateuÒmenon di¦ tÁj ƒstor…aj toÝj ™ntugc£nontaj oÙd toÝj ™ndecomšnouj lÒgouj zhte‹n kaˆ t¦ parepÒmena
to‹j Øpokeimšnoij ™xariqme‹sqai, kaq£per oƒ tragJdiogr£foi, tîn d
pracqšntwn kaˆ rhqšntwn kat' ¢l»qeian aÙtîn mnhmoneÚein p£mpan, (k)¨n
p£nu mštria tugc£nwsin Ônta. tÕ g¦r tšloj ƒstor…aj kaˆ tragJd…aj oÙ
taÙtÒn, ¢ll¦ toÙnant…on. ™ke‹ m n g¦r de‹ di¦ tîn piqanwt£twn lÒgwn
™kplÁxai kaˆ yucagwgÁsai kat¦ tÕ parÕn toÝj ¢koÚontaj, ™nq£de d di¦
tîn ¢lhqinîn œrgwn kaˆ lÒgwn e„j tÕn p£nta crÒnon did£xai kaˆ pe‹sai toÝj
filomaqoàntaj, ™peid»per ™n ™ke…noij m n ¹ge‹tai tÕ piqanÒn, k¨n Ï yeàdoj,
di¦ t¾n ¢p£thn tîn qewmšnwn, ™n d toÚtoij t¢lhq j di¦ t¾n çfšleian tîn
filomaqoÚntwn.
dalle Historiae, II, 56, 1-12
Critica a Timeo: l’alterazione della verità
Kaq£per g¦r ™k tîn paroimiîn ƒkanÕn e na… fasi stalagmÕn ›na toà
meg…stou teÚcouj e„j tÕ gnînai tÕ p©n œgcuma, tÕn aÙtÕn trÒpon kaˆ perˆ
tîn Øpokeimšnwn cr¾ dialamb£nein· ™peid¦n g¦r ¶n À deÚteron eØreqÍ yeàdoj
™n to‹j suggr£m-masi, kaˆ toàto gegonÕj Ï kat¦ proa…resin, dÁlon æj oÙd n
¨n œti bšbaion oÙd' ¢sfal j gšnoito tîn ØpÕ toà toioÚtou suggrafšwj
legomšnwn. †na d kaˆ toÝj filotimÒteron diakeimšnouj metape…swmen, rhtšon
¨n e‡h perˆ tÁj aƒršsewj aÙtoà kaˆ melšthj tÁj kat¦ t¦j dhmhgor…aj kaˆ t¦j
parakl»seij, œti d toÝj presbeutikoÝj lÒgouj, kaˆ sull»bdhn p©n (tÕ)
toioàto gšnoj, § scedÕn æj e„ kef£laia tîn pr£xeèn ™sti kaˆ sunšcei t¾n
Ólhn ƒstor…an· diÒti g¦r taàta par' ¢l»qeian ™n to‹j Øpomn»masi katatštace
T…maioj, kaˆ toàto pepo…hke kat¦ prÒqesin, t…j oÙ parakolouqe‹ tîn
¢negnwkÒtwn; oÙ g¦r t¦ rhqšnta gšgrafen, oÙd' æj ™rr»qh kat' ¢l»qeian,
¢ll¦ proqšmenoj æj de‹ rhqÁnai, p£ntaj ™xariqme‹tai toÝj rhqšntaj lÒgouj kaˆ t¦ parepÒmena to‹j pr£gmasin oÛtwj æj ¨n e‡ tij ™n diatribÍ prÕj
ØpÒqesin ™piceiro…h *** ésper ¢pÒdeixin tÁj ˜autoà dun£mewj poioÚmenoj,
¢ll' oÙk ™x»ghsin tîn kat' ¢l»qeian e„rhmšnwn.
dalle Historiae, XII, 25a
13
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
CALLIMACO
Pologo degli AITIA
(Contro i Telchini)
......]i moi Telc‹nej ™pitrÚzousin ¢oidÍ,
n»idej o‰ MoÚshj oÙk ™gšnonto f…loi,
e†neken oÙc en ¥eisma dihnekšj À basil[h
......]aj ™n polla‹j ½nusa cili£sin
À.....].ouj ¼rwaj, œpoj d' ™pˆ tutqÕn ˜l[…ssw
pa‹j ¤te, tîn d' ™tšwn ¹ dek¦s oÙk Ñl…gh.
......].[.]kai Te[l]c‹sin ™gë tÒde· 'fàlon a[
.......] t»k[ein] Âpar ™pist£menon,
......].. rehn[Ñl]igÒsticoj· ¢ll¦ kaqšlkei
....polÝ t¾n makr¾n Ômpnia QesmofÒro[j·
to‹n dš ] duo‹n M…mnermoj Óti glukÚj, aƒ kat¦ leptÒn
......] ¹ meg£lh d' oÙk ™d…daxe gun».
.....]on ™pˆ Qr»ikaj ¢p' A„gÚptoio [pštoito
a†mat]i Pugma…wn ¹domšnh [g]šra[noj,
Massagštai kaˆ makrÕn ÑisteÚoien ™p' ¥ndra
MÁdon]· ¢[hdon…des] d' ïde melicr[Ò]terai.
œllete Baskan…hj ÑloÕn gšnos· aâqi dš tšcnV
kr…nete,]m¾ sco…nJ Pers…di t¾n sof…hn·
14
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
mhd' ¢p' ™meà dif©te mšga yofšousan ¢oid»n
t…ktesqai· bront©n oÙk ™mÒn, ¢ll¦ DiÒj.'
kaˆ g¦r Óte prètiston ™mo‹j ™pˆ dšlton œqhka
goÚnasin, 'A[pÒ]llwn e‹pen Ó moi LÚkioj·
'.......]...¢oidš, tÕ mšn qÚoj Ótti p£ciston
qršyai, t¾]nMoàsan d' çgaqš leptalšhn·
prÕj dš se] kaˆ tÒd' ¥nwga, t¦ m¾ patšousin ¤maxai
t¦ ste…bein, ˜tšrwn ‡cnia m¾ kaq' Ðm£
d…fron ™l]©n mhd' oŒmon ¢n¦ platÚn, ¢ll¦ keleÚqouj
¢tr…pto]uj, e„ kaˆ steinotšrhn ™l£seij.'
tù piqÒmh]n· ™nˆ to‹j g¦r ¢e…domen o‰ ligÝn Ãcon
tšttigoj, q]Òrubon d' oÙk ™f…lhsan Ônwn.
qhrˆ mšn oÙatÒenti pane…kelon Ñgk»saito
¥lloj, ™g]ë d' e‡hn oØl[a]cÚj, Ð pterÒeij,
« p£ntwj, †na gÁraj †na drÒson ¿n mšn ¢e…dw
prèkion ™k d…hj ºšroj e‹dar œdwn,
aâqi tÕ d' ™kdÚoimi, tÒ moi b£roj Ósson œpesti
triglècin Ñloù nÁsoj ™p' 'Egkel£dJ.
.......Moàsai g¦r Ósouj ‡don Ôqmati pa‹daj
m¾ loxù, polioÝs oÙk ¢pšqento f…louj.
INNO AD APOLLO (vv. 105/112)
Ð FqÒnoj 'ApÒllwnoj ™p' oÜata l£qrioj e pen·
'oÙk ¥gamai tÕn ¢oidÕn Öj oÙd' Ósa pÒntoj ¢e…dei.'
tÕn FqÒnon æpÒllwn pod… t' ½lasen ïdš t' œeipen·
''Assur…ou potamo‹o mšgaj rÒoj, ¢ll¦ t¦ poll£
15
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
lÚmata gÁj kaˆ pollÕn ™f' Ûdati surfetÕn ›lkei.
Dho‹ d' oÙk ¢pÕ pantÕj Ûdwr foršousi mšlissai,
¢ll' ¼tij kaqar» te kaˆ ¢cr£antoj ¢nšrpei
p…dakoj ™x ƒerÁj Ñl…gh lib¦j ¥kron ¥wton.'
Ep.21 (A.P. VII, 525)
“Ostij ™mÕn par¦ sÁma fšreij pÒda, Kallim£cou me
‡sqi Kurhna…ou pa‹d£ te kaˆ genšthn.
e„de…hj d' ¥mfw ken· Ð mšn kote patr…doj Óplwn
Ãrxen, Ð d' ½eisen kršssona baskan…hj.
oÙ nšmesij· Moàsai g£r, Ósouj ‡don Ômmati pa‹daj
m¾ loxù, polioÝj oÙk ¢pšqento f…louj.
Ep.28 (A.P. XII, 43)
'Ecqa…rw tÕ po…hma tÕ kuklikÕn oÙd keleÚqJ
ca…rw, t…j polloÝj ïde kaˆ ïde fšrei·
misî kaˆ per…foiton ™rèmenon oÙd' ¢pÕ kr»nhj
p…nw· sikca…nw p£nta t¦ dhmÒsia.
Lusan…h, sÝ d na…ci kalÕj kalÒj· ¢ll¦ prˆn e„pe‹n
toàto safîj, ºcè fhs… tij· ”Alloj œcei.
16
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
Teocrito – Idilli
Id. VII, Talisie, 27-51 (Poetica)
.'Luk…da f…le, fant… tu p£ntej
Ãmen surikt¦n mšg' Øpe…rocon œn te nomeàsin
œn t' ¢mat»ressi. tÕ d¾ m£la qumÕn „a…nei
¡mšteron· ka…toi kat' ™mÕn nÒon „sofar…zein
œlpomai. ¡ d' ÐdÕj ¤de qalusi£j· Ã g¦r ˜ta‹roi
¢nšrej eÙpšplJ Dam£teri da‹ta teleànti
Ôlbw ¢parcÒmenoi· m£la g£r sfisi p…oni mštrJ
¡ da…mwn eÜkriqon ¢nepl»rwsen ¢lw£n.
¢ll' ¥ge d», xun¦ g¦r ÐdÕj xun¦ d kaˆ ¢èj,
boukoliasdèmesqa· t£c' éteroj ¥llon Ñnase‹.
kaˆ g¦r ™gë Mois©n kapurÕn stÒma, kºm lšgonti
p£ntej ¢oidÕn ¥riston· ™gë dš tij oÙ tacupeiq»j,
oÙ D©n· oÙ g£r pw kat' ™mÕn nÒon oÜte tÕn ™sqlÒn
Sikel…dan n…khmi tÕn ™k S£mw oÜte Fil…tan
¢e…dwn, b£tracoj d pot' ¢kr…daj éj tij ™r…sdw.'
ìj ™f£man ™p…tadej· Ð d' a„pÒloj ¡dÝ gel£ssaj,
't£n toi', œfa, 'korÚnan dwrÚttomai, oÛneken ™ss…
p©n ™p' ¢laqe…v peplasmšnon ™k DiÕj œrnoj.
éj moi kaˆ tšktwn mšg' ¢pšcqetai Óstij ™reunÍ
17
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
son Ôreuj koruf´ telšsai dÒmon 'Wromšdontoj,
kaˆ Mois©n Ôrnicej Ósoi potˆ C‹on ¢oidÒn
¢nt…a kokkÚzontej ™tèsia mocq…zonti.
¢ll' ¥ge boukolik©j tacšwj ¢rxèmeq' ¢oid©j,
Simic…da·
EPIGRAMMI
Anite
VI, 312 Povero caprone!
`Hn…a d» toi pa‹dej ™n…, tr£ge, foinikÒenta
qšntej kaˆ las…J fim¦ perˆ stÒmati
†ppia paideÚousi qeoà perˆ naÕn ¥eqla,
Ôfr' aÙtoÝj foršVj ½pia terpomšnouj.
VII, 190 Epicedio del grillo e della cicala
'Akr…di, t´ kat' ¥rouran ¢hdÒni, kaˆ druoko…tv
tšttigi xunÕn tÚmbon œteuxe Murè,
parqšnion st£xasa kÒra d£kru· diss¦ g¦r aÙt©j
pa…gni' Ð duspeiq¾j õcet' œcwn 'A…daj.
18
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
Nosside
V, 170 Le rose di Afrodite
“Adion oÙd n œrwtoj· § d' Ôlbia, deÚtera p£nta
™st…n· ¢pÕ stÒmatoj d' œptusa kaˆ tÕ mšli.
toàto lšgei Noss…j· t…na d' ¡ KÚprij oÙk ™f…lhsen,
oÙk o den t»na g', ¥nqea po‹a rÒda.
II, 718 Io fui cara alle Muse
’W xe‹n', e„ tÚ ge ple‹j potˆ kall…coron Mitul£nan
t©n Sapfoàj car…twn ¥nqoj ™nausÒmenoj,
e„pe‹n, æj MoÚsaisi f…lan t»nv te Lokrˆj g©
t…kte m' ‡san cêj moi toÜnoma Noss…j, ‡qi.
Platone
Simposio
Il mito dell’androgino
189d
de‹ de prîton Øm©j maqe‹n t¾n ¢nqrwp…nhn fÚsin kai t¦ paq»mata aÙtÁj. ¹ g¦r p£lai ¹mîn fÚsij oÙc aØt¾ Ãn ¼per nàn, ¢ll' ¢llo…a. prîton men g¦r tr…a Ãn t¦ gšnh t¦ tîn ¢nqrèpwn, oÙc ésper nàn
19
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
dÚo, ¥rren kai qÁlu, ¢ll¦ kai tr…ton prosÁn koinÕn ×n ¢mfotšrwn toÚtwn, oá nàn Ônoma loipÒn, aÙtÕ de ºf£nistai· ¢ndrÒgunon g¦r ·en tote me n Ãn kai ei doj kai Ônoma ™x ¢mfotšrwn koinÕn toà te ¥rrenoj kai q»leoj, nàn d oÙk œstin ¢ll' À ™n Ñne…dei Ônoma ke…menon. œpeita Ólon Ãn ˜k£stou toà ¢nqrèpou tÕ eidoj stroggÚlon, nîton kai pleur¦j kÚklJ œcon, ce‹raj d tšttaraj eice, kai skšlh t¦ ‡sa ta‹j cers…n, kai prÒswpa dÚ' ™ p' aÙcšni kuklotere‹, Ómoia p£ntV· kefal¾n d' ™p' ¢mfotšroij to‹j prosèpoij ™nant…oij keimšnoij m…an, kai ðta tšttara, kai a„do‹a dÚo, kai t«lla p£nta æj ¢pÕ toÚtwn ¥n tij e„k£seien. ™poreÚeto de kai ÑrqÕn ésper nàn, Ðpotšrwse boulhqe…h· kai ÐpÒte tacÝ Ðrm»seien qe‹n, ésper oƒ kubistîntej kai e„j ÑrqÕn t¦ skšlh periferÒmenoi kubistîsi kÚklJ, Ñktë tÒte oâsi to‹j mšlesin ¢pereidÒmenoi tacÝ ™fšronto kÚklJ. Ãn de di¦ taàta tr…a t¦ gšnh kai toiaàta, Óti tÕ m en ¥rren Ãn toà ¹l…ou t¾n ¢rc¾n œkgonon, tÕ de qÁlu tÁj gÁj, tÕ d ¢mfotšrwn metšcon tÁj sel»nhj, Óti kai ¹
·sel»nh ¢mfotšrwn metšcei periferÁ de d¾ Ãn ka• aÙt¦ ka i ¹ pore…a aÙtîn di¦ tÕ to‹j goneàsin Ómoia e inai. Ãn oân t¾n „scÝn dein¦ kai t¾n rèmhn, kai t¦ fron»mata meg£la e con, ™pece…rhsan de to‹j qeo‹j, kai Ö lšgei “Omhroj peri 'Efi£ltou te kai ”Wtou, peri ™ke…nwn lšgetai, tÕ e„j tÕn oÙranÕn ¢n£basin ™piceire‹n poie‹n, æj ™piqhsomšnwn to‹j qeo‹j. Ð oân ZeÝj kai oƒ ¥lloi qeoi ™bouleÚonto Óti cr¾ aÙtoÝj poiÁsai, kai ºpÒroun· oÜte g¦r Ópwj ¢pokte…naien ei con kai ésper toÝj g…gantaj keraunèsantej tÕ gšnoj ¢fan…saien aƒ timai g¦r aÙto‹j kai ƒer¦ t¦ par¦ tîn ¢nqrèpwn ºfan…zeto oÜte Ópwj ™ùen ¢selga…nein. mÒgij d¾ Ð ZeÝj ™nno»saj lšgei Óti Dokî moi, œfh, œcein mhcan»n, æj ¨n e išn te
¤nqrwpoi kai paÚsainto tÁj ¢kolas…aj ¢sqenšsteroi genÒmenoi. nàn men g¦r aÙtoÚj, œfh, diatemî d…ca ›kaston, kai ¤ma m en ¢sqenšsteroi œsontai, ¤ma de crhsimèteroi ¹m‹n di¦ tÕ ple…ouj tÕn ¢riqmÕn gegonšnai kai badioàntai Ñrqoi ™pi duo‹n skelo‹n. ™¦n d' œti dokîsin ¢selga…nein kai m¾ 'qšlwsin ¹suc…an ¥gein, p£lin aâ, œfh, temî d…ca, ést' ™f' ˜nÕj poreÚsontai skšlouj ¢skwli£zontej. taàta e„pën œtemne toÝj ¢nqrèpouj d…ca, ésper oƒ t¦ Ôa tšmnontej kai mšllontej tariceÚein, À ésper oƒ t¦ ò¦ t a‹j
·qrix…n Óntina d tšmoi, tÕn 'ApÒllw ™kšleuen tÒ te prÒswpon metastršfein kai tÕ toà aÙcšnoj ¼misu prÕj t¾n tom»n, †na qeèmenoj t¾n aØtoà tmÁsin kosmièteroj e‡h Ð ¥nqrwpoj, kai t«lla „©sqai ™kšleuen. Ð de tÒ te prÒswpon metšstrefe, kai sunšlkwn
20
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
pantacÒqen tÕ dšrma ™pi t¾n gastšra nàn kaloumšnhn, ésper t¦ sÚspasta ball£ntia, ·en stÒma poiîn ¢pšdei kat¦ mšshn t¾n gastšra, Ö d¾ tÕn ÑmfalÕn kaloàsi. kai t¦j m n ¥llaj rut…daj t¦j poll¦j ™xelšaine kai t¦ st»qh di»rqrou, œcwn ti toioàton Ôrganon oŒon oƒ skutotÒmoi peri• tÕn kal£poda lea…nontej t¦j tîn skutîn
·rut…daj Ñl…gaj d katšlipe, t¦j peri aÙt¾n t¾n gastšra kai tÕn ÑmfalÒn, mnhme‹on e nai toà palaioà p£qouj. ™peid¾ oân ¹ fÚsij d…ca ™tm»qh, poqoàn ›kaston tÕ ¼misu tÕ aØtoà sunÇei, kai perib£llontej t¦j ce‹raj kai sumplekÒmenoi ¢ll»loij, ™piqumoàntej sumfànai, ¢pšqnVskon ØpÕ limoà kai tÁj ¥llhj ¢rg…aj di¦ tÕ mhd n ™qšlein cwrij ¢ll»lwn poie‹n.
21
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B
22
2016-2017 [DISPENSA TESTI LATINI E GRECI] – Classe V B