De Correptione Et Gratia

download De Correptione Et Gratia

of 40

Transcript of De Correptione Et Gratia

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    1/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    DE CORREPTIONE ET GRATIA LIBER UNUSAD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS

    Quaestiones iam disputatas diligentissime pertractate.

    1. 1. Lectis litteris uestris, Valentine frater dilectissime, et

    qui simul seruitis Deo, quas per fratrem Florum, et eos qui cumillo ad nos uenerunt, misit Caritas uestra, egi Deo gratias, quoduestram in Domino pacem, et in ueritate consensionem, et incaritate flagrantiam uestro nobis reddito sermone cognoui. Quodautem ad subuersionem quorumdam apud uos molitus est inimicus,Deo miserante et eius insidias in suorum seruorum prouectummirabili bonitate uertente, ad hoc potius ualuit, ut nulliuestrum destruerentur in peius, sed nonnulli instruerentur inmelius. Non itaque opus est omnia identidem retractare, quaesufficienter uobis pleno libro disputata transmisimus: quem

    quomodo susceperitis, rescripta indicant uestra. Verumtamen semellectum nullo modo arbitremini satis uobis innotescerepotuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere uultis, non uospigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime sciatisquibus et qualibus quaestionibus soluendis atque sanandis, nonibi humana, sed diuina occurrat auctoritas, a qua recedere nondebemus, si uolumus peruenire quo tendimus.

    Homines ex lege discunt bonum et malum, adiutorio gratiae faciuntbonum.

    1. 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malodeclinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legislittera, uerum etiam adiuuat nos, ut declinemus a malo, etfaciamus bonum, quod nullus potest sine spiritu gratiae: quae sidesit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quoddicit Apostolus: Littera occidit, spiritus autem uiuificat. Quiergo legitime lege utitur, discit in ea malum et bonum, et nonconfidens in uirtute sua confugit ad gratiam, qua praestante

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    2/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam,nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet?Ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est:de quo ait ille: Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexteraeExcelsi. Liberum itaque arbitrium et ad malum et ad bonumfaciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liberest quisque iustitiae seruusque peccati; in bono autem liber essenullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit: Si uosFilius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Nec ita ut, cumquisque fuerit a peccati dominatione liberatus, iam non indigeatsui liberatoris auxilio: sed ita potius, ut ab illo audiens: Sineme nihil potestis facere, dicat ei et ipse: Adiutor meus esto, nederelinquas me. Hanc fidem, quae sine dubio uera et prophetica etapostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floroinuenisse me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt, quos quidempropitio Deo correctos esse iam existimo, qui eum nonintellegebant.

    Quid ualeat oratio.

    2. 3. Intellegenda est enim gratia Dei per Iesum Christum Dominumnostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullumprorsus siue cogitando, siue uolendo et amando, siue agendofaciunt bonum: non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sitsciant, uerum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectionequod sciunt. Hanc quippe inspirationem bonae uoluntatis atqueoperis poscebat Apostolus eis, quibus dicebat: Oramus autem adDeum, ne quid faciatis mali, non ut nos probati appareamus, sed

    ut uos quod bonum est faciatis. Quis hoc audiat, et non euigilet,atque fateatur a Domino Deo nobis esse, ut declinemus a malo, etfaciamus bonum? Quandoquidem non ait Apostolus: Monemus, docemus,hortamur, increpamus; sed ait: Oramus ad Deum, ne quid faciatismali, sed quod bonum est faciatis. Et tamen etiam loquebatur eis,et faciebat illa omnia quae commemoraui: monebat, docebat,hortabatur, increpabat; sed sciebat haec omnia non ualere, quaeplantando et rigando faciebat in aperto, nisi eum pro illisexaudiret orantem, qui dat incrementum in occulto. Quoniam sicutidem Doctor Gentium dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    3/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     qui rigat; sed qui incrementum dat Deus.

    Oremus ut quod a Deo nondum habemus accipiamus.

    3. 4. Non se itaque fallant, qui dicunt: bonum, si hoc nos nonagimus, sed id uelle et operari Deus operatur in nobis?". Sedpotius intellegant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi, utquod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo aguntur

    gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant; etad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id aguntsicut agendum est, id est, cum dilectione et delectationeiustitiae, suauitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum daretfructum suum, accepisse se gaudeant. Quando autem non agunt, siueomnino non faciendo, siue non ex caritate faciendo, orent, utquod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt, quod nonaccepturi sunt? aut quid habent, quod non acceperunt?

    Apostoli praecipiebant, corripiebant, orabant.

    3. 5. , inquiunt, debeamus qui nobis praesunt, et ut faciamusorent pro nobis; non autem nos corripiant et arguant, si nonfecerimus". Immo omnia fiant: quoniam doctores EcclesiarumApostoli omnia faciebant, et praecipiebant quae fierent, etcorripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. PraecipitApostolus dicens: Omnia uestra cum caritate fiant. Corripitdicens: Iam quidem omnino delictum est in uobis, quia iudiciahabetis uobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini?quare non potius fraudamini? Sed uos iniquitatem facitis, et

    fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia iniusti regnum Deinon possidebunt? Audiamus et orantem: Vos autem, inquit, Dominusmultiplicet, et abundare faciat in caritate in inuicem et inomnes. Praecipit, ut habeatur caritas: corripit, quia non habeturcaritas: orat, ut abundet caritas. O homo, in praeceptionecognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te uitionon habere; in oratione cognosce unde accipias quod uis habere.

    Contradicunt: "Cum uoluntas a Domino praeparetur, cur me

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    4/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    corripis?".

    4. 6. , inquit, illo, a quo nisi detur, non est omnino alius undetale ac tantum munus habeatur?". Patimini me paululum, fratresmei, non aduersum uos, quorum rectum est cor cum Deo, sedaduersus eos qui terrena sapiunt, uel aduersus ipsas humanascogitationes, pro caelestis et diuinae gratiae ueritatecertare. Hoc enim dicunt, qui in suis malignis operibus ab huiusgratiae praedicatoribus corripi nolunt: mihi ut facerem dedit; siautem non fecero, non ego corripiendus sum, sed ille orandus est,ut det quod non dedit, id est ipsam, qua praecepta eius fiunt,fidelem Dei et proximi caritatem. Ora ergo pro me ut hancaccipiam, et per hanc ex animo cum bona uoluntate quae praecipitfaciam. Recte autem corriperer, si eam mea culpa non haberem; hocest, si eam possem mihi dare uel sumere ipse, nec facerem, uel sidante illo ego accipere noluissem. Cum uero et ipsa uoluntas aDomino praeparetur, cur me corripis, quia uides me eius praeceptafacere nolle, et non potius ipsum rogas, ut in me operetur et

    uelle?".

    Dolore correptionis Deo miserante fortasse corrigimur.

    5. 7. Ad haec respondemus: Quicumque Dei praecepta iam tibi notanon facis, et corripi non uis, etiam propterea corripiendus es,quia corripi non uis. Non uis enim tibi tua uitia demonstrari;non uis ut feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicumquaeras; non uis tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem te uides,reformatorem desideres, eique supplices, ne in illa remaneas

    foeditate. Tuum quippe uitium est quod malus es, et maius uitiumcorripi nolle quia malus es: quasi laudanda uel indifferenterhabenda sint uitia, ut neque laudentur neque uituperentur; autuero nihil agat timor correpti hominis, uel pudor, uel dolor; autaliud agat, cum salubriter stimulat, nisi ut rogetur bonus, et exmalis qui corripiuntur, bonos faciat qui laudentur. Quod enimuult pro se fieri qui corripi non uult, et dicit: , ideocorripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille,quo sibi displicet, quando sentit correptionis aculeum, excitateum in maioris orationis affectum; ut Deo miserante, incremento

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    5/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     caritatis adiutus desinat agere pudenda et dolenda, et agatlaudanda atque gratanda. Haec est correptionis utilitas, quaenunc maior, nunc minor pro peccatorum diuersitate salubriteradhibetur; et tunc est salubris, quando supernus medicusrespicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum facit ut peccatisui quemque poeniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexitapostolum Petrum negantem, et fecit flentem? Unde et apostolusPaulus posteaquam dixit, cum modestia corripiendos esse diuersasentientes, protinus addidit: Ne quando det eis Deus poenitentiamad cognoscendam ueritatem, et resipiscant de diaboli laqueis.

    Nec reicienda est correptio nec oratio.

    5. 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt: et ora pro me,ut quod praecipis faciam"? Cur non potius secundum suum prauumsensum et ista duo respuunt, et dicunt: Nec ut praecipias mihi,nec ut ores pro me uolo? Quis enim hominum ostenditur orasse proPetro, ut daret ei Deus poenitentiam, qua se negasse Dominum

    fleuit? Quis hominum Paulum diuinis praeceptis ad fidemchristianam pertinentibus erudiuit? Cum ergo audiretur praedicansEuangelium, et dicens: Notum enim uobis facio, fratres,Euangelium quod euangelizatum est a me, quia non est secundumhominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sedper reuelationem Christi Iesu, responderetur ei: Quid nobismolestus es, ut abs te accipiamus atque discamus, quod tu non abhomine accepisti neque didicisti? Potens est ille qui tibi dedit,sic et nobis dare quomodo tibi. Porro si hoc non audent dicere,sed patiuntur sibi Euangelium ab homine praedicari, quamuis etiam

    possit non per hominem homini dari, concedant etiam corripi sedebere a praepositis suis, a quibus christiana gratiapraedicatur; quamuis non negetur Deus posse, quem uelit, etiamnullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrempoenitentiae occultissima et potentissima medicinae suaepotestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum proeis quos corrigi uolumus, etiam si nullo hominum orante pro PetroDominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere, ita nonest negligenda correptio, quamuis Deus quos uoluerit, etiam non

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    6/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    correptos, faciat esse correctos. Tunc autem correptione proficithomo, cum miseretur atque adiuuat, qui facit quos uoluerit etiamsine correptione proficere. Sed quare isti sic, illi aliter,atque alii aliter, diuersis et innumerabilibus modis uocentur utreformentur, absit ut dicamus iudicium luti esse debere, sedfiguli.

    In homine non regenerato corripiatur origo damnabilis.

    6. 9. , inquiunt, habes quod non accepisti? Si autem etaccepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Cur ergocorripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, quinon accepimus?". Qui haec dicunt, extra culpam se uideri uolunt,in hoc quod non obediunt Deo: quia utique ipsa obedientia munuseius est; quae necesse est ut sit in eo cui caritas inest, quaesine dubio ex Deo est, et dat eam Pater filiis suis. , inquiunt,corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et nostro arbitriodare nolimus?". Nec attendunt, si nondum regenerati sunt, primam

    esse causam, cur obiurgati quod sint inobedientes Deo, sibidebeant displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab initiohumanae creaturae, et non est iniquitas apud Deum. Ac per hocprima prauitas qua Deo non obeditur, ab homine est; quia exrectitudine, in qua eum Deus primitus fecit, sua mala uoluntatedecidens, prauus effectus est. An uero ideo prauitas istacorripienda non est in homine, quia non eius propria quicorripitur, sed communis est omnibus? Immo uero corripiatur et insingulis, quod est omnium. Non enim propterea cuiusquam non est,quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia

    ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus trahunt: sednon sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno omnes, sicutdicit Apostolus, peccauerunt. Corripiatur ergo origo damnabilis,ut ex dolore correptionis uoluntas regenerationis oriatur: sitamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitucorreptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illointrinsecus occulta inspiratione operetur et uelle. Si autem iamregeneratus et iustificatus in malam uitam sua uoluntaterelabitur, certe iste non potest dicere:: quia acceptam gratiamDei suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    7/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera uel etiammeliora reuertitur, nempe hic apertissime utilitas correptionisapparet. Sed per hominem correptio siue ex caritate sit, siue nonsit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit.

    Non est neglegenda correptio regenerati hominis qui nonperseuerauerit, ne forte det illi Deus paenitentiam.

    6. 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere: qui nonaccepi?", quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperatamisisse? , inquit, mea uoluntate relapsus sum, dicere adhuc:Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quae perdilectionem operatur; sed in illa usque in finem perseuerantiamnon accepi. An quisquam dicere audebit istam perseuerantiam nonesse donum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, utquisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere: Quid enimhabes quod non accepisti?, quoniam hoc sic habet ut nonacceperit?". Ad haec nos negare quidem non possumus, etiam

    perseuerantiam in bono proficientem usque in finem, magnum esseDei munus; nec esse nisi ab illo de quo scriptum est: Omne datumoptimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patreluminum. Sed non ideo est eius qui non perseuerauerit, negligendacorreptio, ne forte det illi Deus poenitentiam, et resipiscat dediaboli laqueis. Correptionis quippe utilitati hanc sententiamsubiunxit Apostolus, dicens, sicut supra commemoraui: Cummodestia corripientem diuersa sentientes, nequando det illis Deuspoenitentiam. Nam si dixerimus istam perseuerantiam tamlaudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo,

    illud primitus euacuamus, quod ait Dominus Petro: Ego rogaui prote, ne deficiat fides tua. Quid enim ei rogauit, nisiperseuerantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine hominiesset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicit Apostolus:Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali, procul dubioperseuerantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit,qui bonum deserit, et a quo declinare debet, ininclinatur inmalum, non perseuerans in bono. Illo etiam loco ubi dicit:Gratias ago Deo meo in omni memoria uestri, semper in omni prece

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    8/40

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    mea pro omnibus uobis cum gaudio deprecationem faciens, supercommunione uestra in Euangelio a prima die usque nunc; confidenshoc ipsum, quoniam qui coepit in uobis opus bonum, perficietusque in diem Christi Iesu, quid aliud eis quam perperseuerantiamin bono usque in finem, de Dei miseratione promittit? Itemque ubidicit: Salutat uos Epaphras, qui ex uobis est seruus ChristiIesu, semper certans pro uobis in orationibus, ut stetis perfectiet pleni in omni uoluntate Dei, quid est: ut stetis, nisi: utperseueretis? Unde dictum est de diabolo: In ueritate non stetit,quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide iamstabant. Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi utperseueret. Item Iudas apostolus, cum dicit: Ei autem qui potensest conseruare uos sine offensione, et constituere anteconspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, nonneapertissime ostendit donum Dei esse, in bono perseuerare usque infinem? Quid enim aliud donat, qui conseruat sine offensione, utconstituat ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia,nisi perseuerantiam bonam? Quid est etiam quod in ApostolorumActibus legimus: Audientes autem Gentes gauisae sunt, etexceperunt uerbum Domini, et crediderunt quotquot erant ordinatiin uitam aeternam? Quis in aeternam uitam potuit ordinari, nisiperseuerantiae dono? Quandoquidem qui perseuerauerit usque infinem, hic saluus erit. Qua salute, nisi aeterna? Cum uero inoratione dominica Deo Patri dicimus: Sanctificetur nomen tuum:quid aliud dicimus, quam ut nomen eius sanctificetur in nobis?Quod cum iam per lauacrum regenerationis effectum sit, quarequotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est innobis, perseueretur a nobis? Nam et beatus Cyprianus hoc sic

    intellegit: exponens quippe eamdem orationem: Dicimus, inquit," _Sanctificetur nomen tuum"; non quod optemus Deo, utsanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus a Deo, utnomen eius sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deussanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: estote,quoniam et ego sanctus sum," id petimus et rogamus, ut qui inBaptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimusperseueremus. Ecce gloriosissimus martyr hoc sentit, quod in hisuerbis quotidie fideles Christi petunt, ut perseuerent in eo quodesse coeperunt. Nullo autem dubitante, quisquis a Domino ut in

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    9/40

    df d mi b PRO i Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     bono perseueret precatur, donum eius esse talem perseuerantiamconfitetur.

    Qui perseuerantiam a Deo non accepit, cur corripitur?

    7. 11. Quae cum ita sint, corripimus tamen eos, iustequecorripimus, qui cum bene uiuerent, non in eo perseuerarunt. Exbona quippe in malam uitam sua uoluntate mutati sunt: et ideocorreptione; et si nihil eis correptio profuerit, sed in uitaperdita usque ad mortem perseuerauerint, etiam diuina in aeternumdamnatione sunt digni. Nec se excusabunt dicentes, sicut mododicunt: , ita tunc: Quare damnamur, quandoquidem ut ex bonoreuerteremur ad malum, perseuerantiam non accepimus quapermaneremus in bono? Nullo modo hac excusatione a iustadamnatione se liberabunt. Si enim, sicut ueritas loquitur, nemoliberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidemIesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt quipoterunt dicere non se audisse Euangelium Christi, cum fides ex

    auditu sit, quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt:Perseuerantiam non accepimus? Iustior enim uidetur excusatiodicentium: Non accepimus audientiam, quam dicentium: Nonacaccepimus perseuerantiam: quoniam potest dici: Homo, in eo quodaudieras et tenueras, in eo perseuerares si uelles; nullo modoautem dici potest: Id quod non audieras, crederes si uelles.

    A perditionis massa homines discernuntur non meritis suis, sedper gratiam, iustificati gratis.

    7. 12. Ac per hoc et qui Euangelium non audierunt, et qui eoaudito in melius commutati perseuerantiam non acceperunt, et quiEuangelio audito uenire ad Christum, hoc est, in eum crederenoluerunt, quoniam ipse dixit: Nemo uenit ad me, nisi ei datumfuerit a Patre meo, et qui per aetatem paruulam nec crederepotuerunt, sed ab originali noxa solo possent lauacroregenerationis absolui, quo tamen non accepto mortui perierunt,non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat essedamnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernuntur

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    10/40

    df di b PRO i Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    autem non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris, hoc est, insanguine secundi Adam iustificati gratis. Itaque cum audimus:Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Siautem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?, ab illaperditionis massa quae facta est per primum Adam, debemusintellegere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet,quisquis habet, quod gratia Saluatoris accepit. Hoc autemapostolicum testimonium tam magnum est, ut beatus Cyprianus adQuirinum scribens, ipsum subiecerit illi titulo, in quo ait: Innullo esse gloriandum, quando nostrum nihil sit.

    Electi per gratiam certissime saluantur.

    7. 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista diuinaegratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod etprocuratur eis audiendum Euangelium; et cum audiunt, credunt; etin fide quae per dilectionem operatur, usque in finemperseuerant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, etquidam eorum etsi ab hominibus non corripiantur, in uiam quamreliquerant redeunt; et nonnulli accepta gratia, in qualibetaetate, periculis huius uitae mortis celeritatesubtrahuntur. Haec enim omnia operatur in eis, qui uasamisericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo,ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autemgratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non estgratia. Non enim sic sunt uocati, ut non essent electi; propterquod dictum est: Multi enim uocati, pauci uero electi: sedquoniam secundum propositum uocati sunt, profecto et electi sunt

    per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentiummeritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum.

    Ex praescitis et praedestinatis nullus perit.

    7. 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibusDeum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositumuocati sunt: quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauitconformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multisfratribus: quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos

     

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    11/40

    df di b PRO i A d l ? T t th HTML t PDF API

    autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit,ipsos et glorificauit. Ex istis nullus perit, quia omnes electisunt. Electi sunt autem, quia secundum propositum uocati sunt:propositum autem, non suum, sed Dei; de quo alibi dicit: Utsecundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sedex uocante dictum est ei: quia maior seruiet minori; et alibi:Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositumet gratiam. Cum ergo audimus: Quos autem praedestinauit, illos etuocauit, secundum propositum uocatos debemus agnoscere: quoniaminde coepit, dicens: Omnia cooperatur in bonum, his qui secundumpropositum uocati sunt; ac deinde subiunxit: Quoniam quos antepraesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii sui, utsit ipse primogenitus in multis fratribus; atque his praemississubdidit: Quos autem praedestinauit, illos et uocauit. Eos itaqueuult intellegi, quos secundum propositum uocauit; ne putentur ineis esse aliqui uocati et non electi, propter illam dominicamsententiam: Multi uocati, pauci electi. Quicumque enim electi,sine dubio etiam uocati: non autem quicumque uocati, consequenterelecti. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundumpropositum uocati, qui etiam praedestinati atque praesciti. Horumsi quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia nonfallitur Deus. Horum si quisquam perit, uitio humano uinciturDeus: sed nemo eorum perit, quia nulla re uincitur Deus. Electiautem sunt ad regnandum cum Christo; non quomodo electus estIudas ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est, quinouit bene uti etiam malis, ut et per eius opus damnabile, illudpropter quod ipse uenerat, opus uenerabile compleretur. Cumitaque audimus: Nonne ego uos duodecim elegi, et unus ex uobis

    diabolus est?, illos debemus intellegere electos permisericordiam, illum per iudicium; illos ad obtinendum regnumsuum, illum ad fundendum sanguinem suum.

    Vox electorum.

    7. 15. Merito sequitur uox ad regnum electorum: Si Deus pronobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pronobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo nobis omnia

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    12/40df di b PRO i A d l ? T t th HTML t PDF API

    donauit? Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus quiiustificat? Quis condemnat? Christus qui mortuus est, magis autemqui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pronobis? Quam fortis autem perseuerantiae usque in finem munusacceperint, sequantur et dicant: Quis nos separabit a caritateChristi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? annuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quiapropter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut ouesoccisionis. Sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit

    nos. Certus sum enim quia neque mors, neque uita, neque angelus,neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque uirtus,neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nosseparare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

    Multi uocati, pauci electi.

    7. 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuissetHymenaeum et Philetum fidem quorumdam subuertere, mox additumest: Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc:Sciuit Dominus qui sunt eius. Horum fides, quae per dilectionemoperatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorumdeficit, reparatur antequam uita ista finiatur, et deleta quaeintercurrerat iniquitate, usque in finem perseuerantiadeputatur. Qui uero perseueraturi non sunt, ac sic a fidechristiana et conuersatione lapsuri sunt, ut tales eos uitaehuius finis inueniat, procul dubio nec illo tempore, quo benepieque uiuunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt amassa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione

    discreti; et ideo nec secundum propositum uocati, ac per hoc necelecti; sed in eis uocati, de quibus dictum est: Multi uocati;non in eis de quibus dictum est: pauci uero electi. Et tamen quisneget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deumuiuunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint,non ab illo qui eos nouit non habere perseuerantiam quae adbeatam uitam perducit electos, scitque illos ita stare, utpraescierit esse casuros.

    Cur non electis perseuerantia non datur?

     

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    13/40df di b PRO i

    Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    8. 17. Hic si a me quaeratur, cur eis Deus perseuerantiam nondederit, quibus eam qua christiane uiuerent, dilectionem dedit,me ignorare respondeo. Non enim arroganter, sed agnoscens modulummeum, audio dicentem Apostolum: O homo, tu quis es qui respondeasDeo? et: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quaminscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiaeeius!. Quantum itaque nobis iudicia sua manifestare dignatur,gratias agamus; quantum uero abscondere, non aduersus eiusconsilium murmuremus, sed hoc quoque nobis saluberrimum essecredamus. Tu autem quisquis inimicus eius gratiae sic interrogas,ipse quid dicis? Bene, quod te non negas esse christianum, etcatholicum iactas. Si ergo confiteris donum Dei esse perseuerarein bono usque in finem, cur hoc donum ille accipiat, ille nonaccipiat, puto quod mecum pariter nescis, et ambo hicinscrutabilia iudicia Dei penetrare non possumus. Aut si adliberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sedcontra eam defendis, pertinere dicis ut perseueret in bonoquisque, uel non perseueret, non Deo donante si perseueret, sedhumana uoluntate faciente, quid moliturus es contra uerbadicentis: Rogaui pro te, Petre, ne deficiat fides tua? An audebisdicere etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturamfuisse si Petrus eam deficere uoluisset, hoc est, si eam usque infinem perseuerare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modouellet, quam pro illo Christus rogasset ut uellet. Nam quisignorat, tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea qua fideliserat, uoluntas ipsa deficeret; et permansuram, si eadem uoluntasmaneret? Sed quia praeparatur uoluntas a Domino, ideo pro illo

    Christi non posset esse inanis oratio. Quando rogauit ergo nefides eius deficeret, quid aliud rogauit, nisi ut haberet in fideliberrimam, fortissimam,inuictissimam,perseuerantissimamuoluntatem?Ecce quemadmodumsecundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defendituruoluntatis. Voluntas quippe humana non libertate consequiturgratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseueretdelectabilem perpetuitatem, et insuperabilem fortitudinem.

    C t i d t

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    14/40df di b PRO iAre you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Certe mirandum est.

    8. 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suisquibusdam Deus quos regenerauit in Christo, quibus fidem, spem,dilectionem dedit, non dat perseuerantiam; cum filiis alienisscelera tanta dimittat, atque impertita gratia faciat filiossuos. Quis hoc non miretur? quis hoc non uehemenmentissimestupeat? Sed etiam illud non minus mirum est, et tamen uerum,atque ita manifestum, ut nec ipsi inimici gratiae Dei quomodo id

    negent ualeant inuenire, quod filios quosdam amicorum suorum, hocest regeneratorum bonorumque fidelium, sine Baptismo hincparuulos exeuntes, quibus utique si uellet huius lauacri gratiamprocuraret, in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo,quo parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorumfacit in manus Christianorum uenire, et per hoc lauacrumintroducit in regnum, a quo eorum parentes alieni sunt, cum etillis malum, et istis bonum meritum nullum sit paruulis, ex eorumpropria uoluntate. Certe hic iudicia Dei, quoniam iusta et altasunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. In his est et illudde perseuerantia, de qua nunc disputamus. De utrisque ergoexclamemus: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei!quam inscrutabilia sunt iudicia eius!

    Vestigare non possumus inuestigabiles uias Dei.

    8. 19. Nec miremur nos uestigare non posse inuestigabiles uiaseius. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliisnon dantur hominibus a Domino Deo, apud quem non est acceptiopersonarum, nec tribuuntur ista meritis uoluntatum, sicut suntceleritates, uires, bonae ualetudines, et pulchritudinescorporum, ingenia mirabilia, et multarum artium capaces naturaementium, uel quae accedunt extrinsecus, ut est opulentia,nobilitas, honores, et caetera huiusmodi, quae quisque ut habeat,non nisi in Dei est potestate: ut non immorer etiam in Baptismateparuulorum (quod nullus istorum potest dicere, sicut illa, adregnum Dei non pertinere), cur illi paruulo detur, illi nondetur, cum sit utrumque in potestate Dei, et sine illo Sacramentonemo intret in regnum Dei: ut ergo haec taceam uel relinquam,

     illos ipsos intueantur de quibus agitur De his enim disserimus

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    15/40df di b PRO iAre you a developer? Try out the HTML to PDF API

    illos ipsos intueantur de quibus agitur. De his enim disserimus,qui perseuerantiam bonitatis non habent, sed ex bono in malumdeficiente bona uoluntate moriuntur. Respondeant, si possunt, curillos Deus, cum fideliter et pie uiuerent, non tunc de uitaehuius periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, etne fictio deciperet animas eorum. Utrum hoc in potestate nonhabuit, an eorum mala futura nesciuit? Nempe nihil horum nisiperuersissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non fecit?Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus:

    Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiaeeius!. Neque enim hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut ueroScriptura illa mentitur, quae de morte uelut immatura hominisiusti ait: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, autne fictio deciperet animam eius. Cur igitur hoc tam magnumbeneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non estiniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate estquamdiu quisque in hac uita maneat, quae tentatio dicta est superterram? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiathomo uitam istam, antequam ex bono mutetur in malum, cur autemaliis donetur, aliis non donetur, ignorant: ita donum Dei esse inbono perseuerantiam secundum Scripturas, de quibus testimoniamulta iam posui, fateantur nobiscum; et cur aliis detur, aliisnon detur, sine murmure aduersus Deum dignentur ignorarenobiscum.

    Qui non acceperunt perseuerantiam, non sunt uere filii Dei...

    9. 20. Nec nos moueat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat

    istam perseuerantiam. Absit enim ut ita esset, si de illispraedestinatis essent et secundum propositum uocatis, qui ueresunt filii promissionis. Nam isti cum pie uiuunt, dicuntur filiiDei; sed quoniam uicturi sunt impie et in eadem impietatemorituri, non eos dicit filios Dei praescientia Dei. Sunt enimfilii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo; de quibus aiteuangelista Ioannes: Quia Iesus moriturus erat pro gente, nectantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaretin unum: quod utique credendo futuri erant per Euangelii

    praedicationem; et tamen antequam esset factum iam filii Dei

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    16/40

    Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    praedicationem; et tamen antequam esset factum, iam filii Deierant in memoriali Patris sui inconcussa stabilitateconscripti. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei proptersusceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunttamen Deo; de quibus ait idem Ioannes: Ex nobis exierunt, sed nonerant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utiquenobiscum. Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manseruntnobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: Ex nobis exierunt,sed non erant ex nobis; hoc est: Et quando uidebantur in nobis,

    non erant ex nobis. Et tamquam ei diceretur: Unde id ostendis?Quod si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utiquenobiscum. Filiorum Dei uox est: Ioannes loquitur, in filiis Deiloco praecipuo conconstitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de hisqui perseuerantiam non habuerunt: Ex nobis exierunt, sed nonerant ex nobis, et addunt: Quod si fuissent ex nobis,permansissent utique nobiscum, quid aliud dicunt, nisi: Non erantfilii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum? nonquia iustitiam simulauerunt; sed quia in ea nonpermanserunt. Neque enim ait: Nam si fuissent ex nobis, ueram,

    non fictam iustitiam tenuissent utique nobiscum, sed: sifuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. Inbono illos uolebat procul dubio permanere. Erant itaque in bono,sed quia in eo non permanserunt, id est non usque in finemperseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erantnobiscum; hoc est, non erant ex numero filiorum, et quando erantin fide filiorum: quoniam qui uere filii sunt, praesciti etpraedestinati sunt conformes imaginis Filii eius, et secundumpropositum uocati sunt ut electi essent. Non enim perit filiuspromissionis, sed filius perditionis.

    ...nec sunt uocati secundum propositum.

    9. 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine uocatorum; ex electorumautem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suispraedestinatis Deus perseuerantiam non dedit: haberent enim eamsi in eo filiorum numero essent; et quid haberent, quod nonaccepissent, secundum apostolicam ueramque sententiam? Ac per hoctales filii Filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad

     Patrem: Ut omne quod dedisti mihi non pereat sed habeat uitam

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    17/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Patrem: Ut omne quod dedisti mihi, non pereat, sed habeat uitamaeternam. Hi ergo Christo intelleguntur dari, qui ordinati suntin uitam aeternam. Ipsi sunt illi praedestinati et secundumpropositum uocati, quorum nullus perit. Ac per hoc nullus eorumex bono in malum mutatus finit hanc uitam; quoniam sic estordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitamaeternam. Et rursus quos dicimus inimicos eius, uel paruulosfilios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est,ut in ea fide quae per dilectionem operatur, hanc uitam finiant,

    iam et antequam hoc fiat, in illa praedestinatione sunt filiieius, et dati sunt Christo Filio eius, ut non pereant, sedhabeant uitam aeternam.

    Qui non manserunt in uerbo Christi, non sunt uere discipuli eius.

    9. 22. Denique ipse Saluator: Si manseritis, inquit, in uerbomeo, uere discipuli mei estis. Numquid in his computandus estIudas, qui non mansit in uerbo eius? Numquid in his computandisunt illi, de quibus Euangelium sic loquitur, ubi Dominus cumcommendasset manducandam carnem suam et bibendum sansanguinemsuum, ait euangelista: Haec dixit in synagoga docens, inCapharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt:Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens autem Iesusapud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixiteis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis Filium hominisascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat, caroautem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum uobis,spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis qui noncredunt. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, etquis traditurus esset eum; et dicebat: Propterea dixi uobis: Quianemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multidiscipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illoambulabant. Numquid non et isti discipuli appellati sunt,loquente Euangelio? Et tamen non erant uere discipuli, quia nonmanserunt in uerbo eius, secundum id quod ait: Si manseritis inuerbo meo, uere discipuli mei estis. Quia ergo non habueruntperseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita nec uere

    filii Dei fuerunt, etiam quando esse uidebantur et ita

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    18/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    filii Dei fuerunt, etiam quando esse uidebantur et itauocabantur. Appellamus ergo nos et electos, et Christidiscipulos, et Dei filios, quia sic appellandi sunt, quosregeneratos pie uiuere cernimus; sed tunc uere sunt quodappellantur, si manserint in eo propter quod sic appellantur. Siautem perseuerantiam non habent, id est, in eo quod coeperuntesse non manent, non uere appellantur quod appellantur et nonsunt: apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt,id est, ex bonis mali.

    Qui secundum propositum uocati sunt, iam glorificati sunt.

    9. 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset: Scimus quoniamdiligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, sciens nonnullosdiligere Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, moxaddidit: his qui secundum propositum uocati sunt. Hi enim in eoquod diligunt Deum, permanent usque in finem; et qui ad tempusinde deuiant, reuertuntur, ut usque in finem perducant, quod inbono esse coeperunt. Ostendens autem quid sit secundum propositum

    uocari, mox addidit ea quae iam supra posui: Quoniam quos antepraesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii eius, utsit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autempraedestinauit, illos et uocauit, scilicet secundum propositum;quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autemiustificauit, ipsos et glorificauit. Illa omnia iam facta sunt:praesciuit, praedestinauit, uocauit, iustificauit: quoniam etomnes iam praesciti ac praedestinati sunt, et multi iam uocatiatque iustificati; quod autem posuit in fine: illos etglorificauit (siquidem illa gloria est hic intellegenda, de quaidem dicit: Cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cumillo apparebitis in gloria ) nondum factum est. Quamuis et illaduo, id est: uocauit et iustificauit, non in omnibus facta sint,de quibus dicta sunt: adhuc enim usque in finem saeculi multiuocandi et iustificandi sunt; et tamen uerba praeteriti temporisposuit de rebus etiam futuris, tamquam iam fecerit Deus, quae iamut fierent ex aeternitate disposuit. Ideo de illo dicit etpropheta Isaias: Qui fecit quae futura sunt. Quicumque ergo inDei prouidentissima dispositione praesciti, praedestinati,

     uocati, iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    19/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    uocati, iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondumrenati, sed etiam nondum nati, iam filii Dei sunt, et omninoperire non possunt. Hi uere ueniunt ad Christum; quia itaueniunt, quomodo ipse dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad meueniet; et eum qui uenit ad me, non eiiciam foras. Et paulo post:Haec est, inquit, uoluntas eius qui misit me Patris, ut omne quoddedit mihi non perdam ex eo. Ab illo ergo datur etiamperseuerantia in bono usque in finem: neque enim datur, nisi eisqui non peribunt; quoniam qui non perseuerant peribunt.

    Si qui eorum deuiant et exorbitant, etiam hoc ipsum Deus facitproficere in bonum.

    9. 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum;usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deuiant etexorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quiahumiliores redeunt atque doctiores. Discunt enim in ipsa uiaiusta cum tremore se exultare debere, non sibi arrogando tamquamde sua uirtute fiduciam permanendi, nec dicendo in abundantia

    sua: Non mouebimur in aeternum. Propter quod eis dicitur: SeruiteDomino in timore, et exultate ei cum tremore, ne quando irascaturDominus, et pereatis de uia iusta. Neque enim ait: Et nonueniatis ad uiam iustam; sed: ne pereatis, inquit, de uia iusta;quid ostendens, nisi eos esse commonitos, qui iam ambulant in uiaiusta, ut in timore Deo seruiant, id est, non altum sapiant, sedtimeant? quod significat: Non superbiant, sed humiles sint: undeet alibi dicit: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes:exultent Deo, sed cum tremore; in nullo gloriantes, quandonostrum nihil sit; ut qui gloriatur, in Domino glorietur: nepereant de uia iusta, in qua iam amambulare coeperunt, dum sibihoc ipsum assignant, quod in ea sunt. His uerbis usus est etApostolus, ubi ait: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutemoperamini. Et ostendens quare cum timore et tremore: Deus estenim, inquit, qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bonauoluntate. Non enim habebat hunc timorem et tremorem, qui dicebatin abundantia sua: Non mouebor in aeternum. Sed quia filius eratpromissionis, non perditionis, expertus Deo paululum deserente

    quid esset ipse: Domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    20/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    q p , q , pdecori meo uirtutem; auertisti faciem tuam a me, et factus sumconturbatus. Ecce doctior, et ob hoc etiam humilior, tenuit uiam,iam uidens et confitens in uoluntate sua Deum decori eiuspraestitisse uirtutem: quod sibi ipse tribuens et de sepraesumens in tali abundantia quam praestiterat Deus, non de illoqui eam praestiterat, dicebat: Non mouebor in aeternum. Factusest ergo conturbatus, ut se inueniret, et humiliter sapiens, nonsolum aeternae uitae, uerum etiam in hac uita piae conuersationis

    et perseuerantiae, in quo spes habenda esset, addisceret. Haecuox et apostoli Petri esse potuit: dixerat quippe et ipse inabundantia sua: Animam meam pro te ponam; sibi festinandotribuens, quod ei fuerat a Domino postea largiendum. Auertitautem ab illo faciem Dominus, et factus est conturbatus, ita uteum mori pro illo metuens ter negaret. Sed rursus conuertit adeum faciem suam Dominus, et culpam lacrymis diluit. Quid est enimaliud: Respexit eum, nisi: faciem, quam paululum ab illoauerterat, reuocauit ad eum? Factus ergo fuerat conturbatus: sedquia didicit non de se ipso fidere, etiam hoc ei profecit in

    bonum, faciente illo qui diligentibus eum omnia cooperatur inbonum; quia secundum propositum uocatus erat, ut nemo eum posseteripere de manu Christi, cui datus erat.

    Corripiendum est, sed cum caritate.

    9. 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de uiaiusta, sed ei reditum et perseuerantiam a Domino tantum esseposcendam; nemo prudens et fidelis hoc dicat. Si enim secundumpropositum uocatus est iste, procul dubio illi, etiam quodcorripitur, Deus cooperatur in bonum. Utrum autem ita situocatus, quoniam qui corripit nescit, faciat ipse cum caritatequod scit esse faciendum: scit enim talem corripiendum, facturoDeo aut misericordiam, aut iudicium: misericordiam quidem, si amassa perditionis ille qui corripitur, gratiae largitatediscretus est, et non est inter uasa irae quae perfecta sunt inperditionem, sed inter uasa misericordiae quae praeparauit Deusin gloriam; iudicium uero, si in illis est damnatus, in his nonest praedestinatus.

     

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    21/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Alia quaestio: quid de ipso primo homine qui non per seuerauitsentiamus.

    10. 26. Hic exoritur alia quaestio, non sane contemnenda, sed inadiutorio Domini, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri,aggredienda atque soluenda. Quaeritur enim a nobis, quantumattinet ad hoc donum Dei, quod est in bono perseuerare usque infinem, quid de ipso primo homine sensentiamus, qui certe sine

    ullo uitio factus est rectus. Nec dico: Si perseuerantiam nonhabuit, quomodo sine uitio fuit, cui tam necessarium Dei donumdefuit? Huic namque interrogationi facile respondetur, eumperseuerantiam non habuisse, quia in eo bono, quo sine uitiofuit, non perseuerauit: coepit enim habere uitium ex quo cecidit;et si coepit, antequam coepisset, utique sine uitio fuit. Aliudest enim non habere uitium; et aliud est in ea bonitate, in quanullum uitium est, non manere. Eo quippe ipso quod non diciturnumquam sine uitio fuisse, sed dicitur sine uitio nonpermansisse, procul dubio demonstratur sine uitio fuisse, in quo

    bono non permansisse culpatur. Sed illud magis quaerendumoperosiusque tractandum est, quomodo respondeamus eis qui dicunt:est, habuit perseuerantiam, procul dubio perseuerauit in ea: etsi perseuerauit, utique non peccauit, nec illam suam rectitudinemDeumque deseruit. Eum autem peccasse, et desertorem boni fuisse,ueritas clamat. Non ergo habuit in illo bono perseuerantiam: etsi non habuit, non utique accepit. Quomodo enim et accepissetperseuerantiam, et non perseuerasset? Porro, si propterea nonhabuit, quia non accepit, quid ipse non perseuerando peccauit,qui perseuerantiam non accepit? Neque enim dici potest, ideo nonaccepisse, quia non est discretus a massa perditionis gratiaelargitate. Nondum quippe erat illa in genere humano perditionismassa antequam peccasset, ex quo tracta est origo uitiata".

    Deus ordinauit angelorum et hominum uitam ut prius osten deretquid posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiaebeneficium in angelis...

    10. 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    22/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creauit omnia bonaualde, et mala ex bonis exoritura esse praesciuit, et sciuitmagis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam demalis bene facere, quam mala esse non sinere, sic ordinasseAngelorum et hominum uitam, ut in ea prius ostenderet quid posseteorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiaebeneficium iustitiaeque iudicium. Denique angeli quidam, quorumprinceps est qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino

    Deo refugae facti sunt. Refugientes tamen eius bonitatem, quabeati fuerunt, non potuerunt eius effugere iudicium, per quodmiserrimi effecti sunt. Caeteri autem per ipsum liberum arbitriumin ueritate steterunt, eamque de suo casu numquam futurocertissimam scire meruerunt. Si enim nos de Scripturis sanctisnosse potuimus sanctos Angelos iam nullos esse casuros, quantomagis hoc ipsi reuelata sibi sublimius ueritate nouerunt? Nobisquippe beata sine fine uita promissa est, et aequalitasAngelorum: ex qua promissione certi sumus, cum ad illam uitampost iudicium uenerimus, non inde nos esse lapsuros; quod si de

    se ipsis Angeli nesciunt, non aequales, sed beatioreserimus. Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem. Certumest igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullamscilicet ruinam cuiusquam sancti angeli iam futuram. Diabolusuero et angeli eius, etsi beati erant antequam caderent, et se inmiseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorumadderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in ueritatestetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem, tamquampraemium ipsius permansionis acciperent, id est, ut magna perSpiritum Sanctum data abundantia caritatis Dei, cadere ulterius

    omnino non possent, et hoc de se certissime nossent. Hancplenitudinem beatitudinis non habebant; sed quia nesciebant suamfuturam miseriam, minore quidem, sed tamen beatitudine sine ullouitio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent aeternumquesupplicium, beati utique esse non possent, quos huius tanti malimetus iam tunc miseros esse compelleret.

    ...et iustitiae iudicium in homine.

    10. 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamuis sui

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    23/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori etmiserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. In quo staturecto ac sine uitio, si per ipsum liberum arbitrium manereuoluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatisexexperimento, acciperet illam, merito huius permansionis,beatitudinis plenitudinem, qua et sancti Angeli sunt beati, idest, ut cadere non posset ulterius, et hoc certissime sciret. Namneque ipse posset etiam in paradiso beatus esse, immo ibi non

    esset, ubi esse miserum non deceret, si eum sui casuspraescientia timore tanti mali miserum faceret. Quia uero perliberum arbitrium Deum deseruit, iustum iudicium Dei expertusest, ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita tota cumillo peccauerat, damnaretur. Quotquot enim ex hac stirpe gratiaDei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua iam tenenturobstricti. Unde etiamsi nullus liberaretur, iustum Dei iudiciumnemo iuste reprehenderet. Quod ergo pauci in comparationepereuntium, in suo uero numero multi liberantur, gratia fit,gratis fit, gratiae sunt agendae quia fit, ne quis uelut de suis

    meritis extollatur, sed omne os obstruatur, et qui gloriatur, inDomino glorietur.

    Adam habuit Dei gratiam, sed disparem gratiae sanctorum.

    11. 29. Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Immo uero habuitmagnam, sed disparem. Ille in bonis erat, quae de bonitate suiConditoris acceperat: neque enim ea bona et ille suis meritiscomparauerat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. Sanctiuero in hac uita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, inmalis sunt, ex quibus clamant ad Deum: Libera nos a malo. Ille inillis bonis Christi morte non eguit: istos a reatu ethaereditario et proprio illius Agni sanguis absoluit. Ille nonopus habebat eo adiutorio, quod implorant isti cum dicunt: Videoaliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, etcaptiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelixego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Deiper Iesum Christum Dominum nostrum. Quoniam in eis caro

    concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, atquei t li t i l b t i lit t d i ibi di

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    24/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    in tali certamine laborantes ac periclitantes dari sibi pugnandiuincendique uirtutem per Christi gratiam poscunt. Ille uero nullatali rixa de se ipso aduersus se ipsum tentatus atque turbatus,in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur.

    Sancti potentiore gratia indigent: gratia Incarnationis.

    11. 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc, uerumtamen

    potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Deiunigenitus Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro eis homofactus, et sine suo ullo uel originali uel proprio peccato abhominibus peccatoribus crucifixus? Qui quamuis die tertioresurrexit, numquam moriturus ulterius; pertulit tamen promortalibus mortem, qui mortuis praestitit uitam, ut redempti eiussanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pronobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sedpro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnianobis donauit? Deus ergo naturam nostram, id est animam

    rationalem carcarnemque hominis Christi suscepit, susceptionesingulariter mirabili uel mirabiliter singulari, ut nullisiustitiae suae praecedentibus meritis Filius Dei sic esset abinitio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum quod sineinitio est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta reihuius et fidei caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamuisde Spiritu Sancto et uirgine Maria filium hominis natum, perliberum tamen arbitrium bene uiuendo, et sine peccato bona operafaciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Euangelio atquedicente: Verbum caro factum est. Nam ubi hoc factum est, nisi in

    utero uirginali, unde fuit initium hominis Christi? ItemqueVirgine requirente, quomodo fieret quod ei per angelumnuntiabatur, angelus respondit: Spiritus Sanctus superueniet inte, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea, quod nasceturex te Sanctum, uocabitur Filius Dei. Propterea, inquit: nonpropter opera, quae nondum nati utique nulla sunt; sed propterea,quia Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimiobumbrabit tibi, quod nascetur ex te Sanctum, uocabitur FiliusDei. Ista natiuitas profecto gratuita coniunxit in unitate

     personae hominem Deo, carnem Verbo. Istam natiuitatem bona operasecuta sunt non bona opera meruerunt Neque enim metuendum erat

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    25/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    secuta sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim metuendum erat,ne isto ineffabili modo in unitatem personae a Verbo Deo naturahumana suscepta, per liberum uoluntatis peccaret arbitrium, cumipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepta,nullum in se motum malae uoluntatis admitteret. Per huncMediatorem Deus ostendit eos, quos eius sanguine redemit, facerese ex malis deinceps in aeternum bonos, quem sic suscepit, utnumquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus.

    In primo Adam gratia facit ut habeat homo iustitiam, si uelit.

    11. 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua numquam uelletesse malus; sed sane habuit, in qua si permanere uellet, numquammalus esset, et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse nonposset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Necipsum ergo Deus esse uoluit sine sua gratia, quam reliquit ineius libero arbitrio. Quoniam liberum arbitrium ad malumsufficit, ad bonum autem parum est, nisi adiuuetur ab omnipotenti

    bono. Quod adiutorium si homo ille per liberum non deseruissetarbitrium, semper esset bonus: sed deseruit, et desertusest. Tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum uellet, etin quo permaneret si uellet: non quo fieret ut uellet. Haec primaest gratia quae data est primo Adam: sed hac potentior est insecundo Adam. Prima est enim qua fit ut habeat homo iustitiam siuelit: secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut uelit, ettantum uelit, tantoque ardore diligat, ut carnis uoluntatemcontraria concupiscentem uoluntate spiritus uincat. Nec illaquidem parua erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi

    arbitrii, quoniam sic adiuuabatur, ut sine hoc adiutorio in bononon maneret, sed hoc adiutorium si uellet desereret. Haec autemtanto maior est, ut parum sit homini per illam reparare perditamlibertatem, parum sit denique non posse sine illa uelapprehendere bonum, uel permanere in bono si uelit, nisi etiamefficiatur ut uelit.

    In secundo Adam gratia facit ut homo uelit.

    11 32 Tunc ergo dederat homini Deus bonam uoluntatem: in illa

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    26/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    11. 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam uoluntatem: in illaquippe eum fecerat qui fecerat rectum; dederat adiutorium, sinequo in ea non posset permanere si uellet; ut autem uellet, ineius libero reliquit arbitrio. Posset ergo permanere si uellet:quia non deerat adiutorium per quod posset, et sine quo nonposset perseueranter bonum tenere quod uellet. Sed quia noluitpermanere, profecto eius culpa est, cuius meritum fuisset, sipermanere uoluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus

    aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steteruntipsi, et huius permansionis debitam mercedem recipere meruerunt,tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimumsit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adiutorium uelangelo uel homini, cum primum facti sunt, defuisset; quoniam nontalis natura facta erat, ut sine diuino adiutorio posset maneresi uellet, non utique sua culpa cecidissent: adiutorium quippedefuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deesttale adiutorium, iam poena peccati est: quibus autem datur,secundum gratiam datur, non secundum debitum; et tanto amplius

    datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deoplacuit, ut non solum adsit sine quo permanere non possumus,etiamsi uelimus, uerum etiam tantum ac tale sit, ut uelimus. Fitquippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo etperseueranter tenendo, non solum posse quod uolumus, uerum etiamuelle quod possumus. Quod non fuit in homine primo: unum enimhorum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum,gratia non egebat, quia nondum perdiderat; ut autem in eopermaneret, egebat adiutorio gratiae, sine quo id omnino nonposset; et acceperat posse si uellet, sed non habuit uelle quod

    posset: nam si habuisset, perseuerasset. Posset enim perseueraresi uellet; quod ut nollet, de libero descendit arbitrio, quodtunc ita liberum erat, ut et bene uelle posset et male. Quiderit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit seruirepeccato, quae futura erat et homini, sicut facta est Angelissanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bonomerito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quaemerces meriti futura erat.

    "Posse non peccare", et "non posse peccare".

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    27/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    12. 33. Quapropter, bina ista quid inter se differant, diligenteret uigilanter intuendum est: posse non peccare, et non possepeccare, posse non mori, et non posse mori, bonum posse nondeserere, et bonum non posse deserere. Potuit enim non peccareprimus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. Numquiddicturi sumus: Non potuit peccare, qui tale habebat liberumarbitrium? aut: Non potuit mori, cui dictum est: Si peccaueris,

    morte morieris? aut: Non potuit bonum deserere, cum hoc peccandodeseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas uoluntatiserat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non possepeccare. Prima immortalitas erat, posse non mori; nouissima eritmulto maior, non posse mori. Prima erat perseuerantiae potestas,bonum posse non deserere; nouissima erit felicitasperseuerantiae, bonum non posse deserere. Numquid, quia eruntbona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uelnulla uel parua?

    "Auxilium sine quo non", et "auxilium quo".

    12. 34. Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. Aliud estadiutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium quoaliquid fit. Nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamencum adfuerint alimenta, eis fit ut uiuat qui mori uoluerit. Ergoadiutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit utuiuamus. At uero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit,continuo fit beatus. Adiutorium est enim non solum sine quo nonfit, uerum etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc

    adiutorium et quo fit est, et sine quo non fit: quia et si datafuerit homini beatitudo, continuo fit beatus; et si data numquamfuerit, numquam erit. Alimenta uero non consequenter faciunt uthomo uiuat; sed tamen sine illis non potest uiuere. Primo itaquehomini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus acceperat possenon peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere,datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret utperseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non

    posset. Nunc uero sanctis in regnum Dei per gratiam Deipraedestinatis, non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    28/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    praedestinatis, non tale adiutorium perseuerantiae datur, sedtale ut eis perseuerantia ipsa donetur: non solum ut sine istodono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donumnon nisi perseuerantes sint. Non solum enim dixit: Sine me nihilpotestis facere, uerum etiam dixit: Non uos me elegistis; sed egoelegi uos, et posui uos, ut eatis, et fructum afferatis, etfructus uester maneat. Quibus uerbis eis non solum iustitiam,uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo

    enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructuseorum maneat, quis audeat dicere: Non manebit? quis audeatdicere: Forsitan non manebit? Sine poenitentia sunt enim dona etuocatio Dei: sed uocatio eorum qui secundum propositum uocatisunt. Pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fideseorum, sine dubio non deficiet usque in finem: ac per hocperseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huiusinueniet finis.

    "Auxilium" quo sancti huius mundi martyria uincunt.

    12. 35. Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot ettantas tentationes, quae in paradiso non fuerunt, donoperseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus,terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus: hoc sanctorummartyria docuerunt. Denique ille et terrente nullo, et insupercontra Dei terrentis imperium, libero usus arbitrio, non stetitin tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate; istiautem, non dico terrente mundo, sed saeuiente ne starent,steterunt in fide; cum uideret ille bona praesentia quae fuerat

    relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent. Undehoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt utfideles essent, a quo acceperunt spiritum, non timoris, quopersequentibus cederent, sed uirtutis et caritatis etcontinentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cunctacruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo data est, cumqua conditus est, uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato;horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est perillum qui dixit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi

     eritis. Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, utquamuis, quamdiu hic uiuunt, pugnent contra concupiscentias

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    29/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    quamuis, quamdiu hic uiuunt, pugnent contra concupiscentiaspeccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quae dicantquotidie: Dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra seruiantpeccato quod est ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus: Estpeccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. De quo peccato(quoniam non expressum est) possunt multa et diuersa sentiri: egoautem dico id esse peccatum, fidem quae per dilectionem operatur,deserere usque ad mortem. Huic peccato ultra non seruiunt, non

    prima conditione, sicut ille, liberi; sed per secundum Adam Deigratia liberati, et ista liberatione habentes liberum arbitriumquo seruiant Deo, non quo captiuentur a diabolo. Liberati enim apeccato serui facti sunt iustitiae, in qua stabunt usque infinem, donante sibi illo perseuerantiam, qui eos praesciuit, etpraedestinauit, et secundum propositum uocauit, et iustificauit,et glorificauit; quoniam illa quae de his promisit, etiam futuraiam fecit: cui promittenti credidit Abraham, et deputatum estilli ad iustitiam. Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens,sicut scriptum est, quia quae promisit, potens est et facere.

    Deus dat perseuerantiam electis quia quae promisit potens est etfacere.

    12. 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enimpropterea eos promisit Abrahae, quia praesciuit a se ipsis bonosfuturos. Nam si ita est, non suum, sed eorum est quodpromisit. Non autem sic credidit Abraham, sed, non est infirmatusin fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quaepromisit, potens est et facere. Non ait: Quae praesciuit, potens

    est promittere; aut: Quae praedixit, potens est ostendere; aut:Quae promisit, potens est praescire; sed, quae promisit, potensest et facere. Ipse igitur eos facit perseuerare in bono, quifacit bonos. Qui autem cadunt et pereunt, in praedestinatorumnumero non fuerunt. Quamuis ergo de omnibus regeneratis et pieuiuentibus loqueretur Apostolus, dicens: Tu quis es qui iudicesalienum seruum? suo domino stat aut cadit, continuo tamenrespexit ad praedestinatos, et ait: Stabit autem: et ne hoc sibi

    arrogarent, Potens est enim Deus, inquit, statuere eum. Ipseitaque dat perseuerantiam, qui statuere potens est eos qui stant,

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    30/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    q p , q p q ,ut perseuerantissime stent; uel restituere qui ceciderunt:Dominus enim erigit elisos.

    Placuit Deo quo maxime humanam superbiam extingueret, ut nonglorietur omnis caro coram ipso.

    12. 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono

    perseuerantiam, primus homo, sed perseuerare uel non perseuerarein eius relinqueretur arbitrio, tales uires habebat eiusuoluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illiex se ipso concupiscentialiter resistebat, ut digne tantaebonitati et tantae bene uiuendi facilitati perperseuerandicommitteretur arbitrium: Deo quidem praesciente quid essetfacturus iniuste; praesciente tamen, non ad hoc cogente: sedsimul sciente quid de illo ipse faceret iuste. Nunc ueroposteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiammaioribus donis adiuuanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo,

    quo maxime humanae superbiam praesumptionis exstingueret, ut nonglorietur omnis caro coram ipso, id est, omnis homo. Unde autemnon glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidempotuit habere, sed perdidit; et per quod habere potuit, per hocperdidit, hoc est, per liberum arbitrium: propter quod non restatliberandis nisi gratia liberantis. Ita ergo non gloriatur omniscaro coram ipso. Non enim gloriantur iniusti, qui non habentunde; nec iusti, quia ex ipso habent unde, nec habent gloriamsuam nisi ipsum, cui dicunt: Gloria mea, et exaltans caputmeum. Ac per hoc ad omnem hominem pertinet quod scriptum est: Ut

    non glorietur omnis caro coram ipso. Ad iustos autem illud: Quigloriatur, in Domino glorietur. Hoc enim Apostolus apertissimeostendit, qui cum dixisset: Ut non glorietur omnis caro coramipso, ne putarent sancti sine gloria se remansisse, mox addidit:Ex ipso autem uos estis in Iesu Christo, qui factus est nobissapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut,quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.Hinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est uitahumana super terram, uirtus in infirmitate perficitur: quae

     uirtus, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur?

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    31/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Qui gloriatur, in Domino glorietur.

    12. 38. Ac per hoc nec de ipsa perseuerantia boni uoluit Deussanctos suos in uiribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis nonsolum dat adiutorium quale primo homini dedit, sine quo nonpossint perseuerare si uelint; sed in eis etiam, operatur etuelle: ut quoniam non perseuerabunt, nisi et possint et uelint,

    perseuerandi eis et possibilitas et uoluntas diuinae gratiaelargitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accendituruoluntas eorum, ut ideo possint, quia sic uolunt; ideo sicuelint, quia Deus operatur ut uelint. Nam si in tanta infirmitateuitae huius (in qua tamen infirmitate propter elationemreprimendam perfici uirtutem oportebat) ipsis relinquereturuoluntas sua, ut in adiutorio Dei sine quo perseuerare nonpossent, manerent si uellent, nec Deus in eis operaretur utuellent, inter tot et tantas tentationes infirmitate sua uoluntasipsa succumberet, et ideo perseuerare non possent, quia

    deficientes infirmitate nec uellent, aut non ita uellentinfirmitate uoluntatis ut possent. Subuentum est igiturinfirmitati uoluntatis humanae, ut diuina gratia indeclinabiliteret insuperabiliter ageretur; et ideo, quamuis infirma, non tamendeficeret, neque aduersitate aliqua uinceretur. Ita factum est utuoluntas hominis inualida et imbecilla in bono adhuc paruoperseueraret per uirtutem Dei: cum uoluntas primi hominis fortiset sana in bono ampliore non perseuerauerit, habens uirtutemliberi arbitrii, quamuis non defuturo adiutorio Dei sine quo nonposset perseuerare si uellet, non tamen tali quo in illo Deus

    operaretur ut uellet. Fortissimo quippe dimisit atque permisitfacere quod uellet: infirmis seruauit, ut ipso donanteinuictissime quod bonum est uellent, et hoc deserere inuictissimenollent. Dicente ergo Christo: Rogaui pro te ne deficiat fidestua, intellegamus ei dictum, qui aedificatur super petram. Atqueita homo Dei non solum quia misericordiam consecutus est utfidelis esset, uerum etiam quia fides ipsa non deficit, quigloriatur, in Domino glorietur.

    Certus est numerus electorum, neque augendus neque minuendus.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    32/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    13. 39. Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei,quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, necminuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutusesset, multiplicati sunt super numerum. Ipsi enim uocati dicipossunt, non autem electi, quia non secundum propositumuocati. Certum uero esse numerum electorum, neque augendum neque

    minuendum, quamuis et Ioannes Baptista significet, ubi dicit:Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apuduosmetipsos: Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus delapidibus istis suscitare filios Abrahae, ut ostendat sic istosesse amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus quipromissus est Abrahae, tamen apertius in Apocalypsi dicitur: Tenequod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Si enim alius non estaccepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus.

    Qui sint in numero praedestinatorum occultari opus est...

    13. 40. Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic istadicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliterhaec audire debent, quibus expedit non altum sapere, sedtimere. Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hacmortalitate uiuitur, in numero praedestinatorum se essepraesumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi siccauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, neextolleretur, tantus colaphizaretur Apostolus. Hinc Apostolisdicebatur: Si manseritis in me: dicente illo qui eos utique

    sciebat esse mansuros. Et per Prophetam: Si uolueritis etaudieritis me: cum sciret ipse in quibus operaretur et uelle. Etsimilia multa dicuntur. Nam propter huius utilitatem secreti, neforte quis extollatur, sed omnes etiam qui bene currunt timeant,dum occultum est qui perueniant: propter huius ergo utilitatemsecreti credendum est quosdam de filiis perditionis, non acceptodono perseuerandi usque in finem, in fide quae per dilectionemoperatur incipere uiuere, et aliquamdiu fideliter ac iusteuiuere, et postea cadere, neque de hac uita priusquam hoc eis

     contingat auferri. Quorum si nemini contigisset, tamdiu haberenthomines istum saluberrimum timorem, quo uitium elationis

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    33/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    opprimitur, donec ad Christi gratiam qua pie uiuitur peruenirent,deinceps iam securi numquam se ab illo esse casuros. Quaepraesumptio in isto tentationum loco non expedit, ubi tanta estinfirmitas, ut superbiam possit generare securitas. Denique etiamhoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibuserit, quando ulla superbia esse non poterit. Numerus ergosanctorum per Dei gratiam Dei regno praedestinatus, donata sibi

    etiam usque in finem perseuerantia, illuc integer perducetur, etillic integerrimus iam sine fine beatissimus seruabitur,adhaerente sibi misericordia Saluatoris sui, siue cumconuertuntur, siue cum praeliantur, siue cum coronantur.

    ...quia et praedestinatis Dei misericordia necessaria est.

    13. 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariamsancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicitanimae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia. Dicit

    etiam Iacobus apostolus: Iudicium sine misericordia illi qui nonfecit misericordiam: ubi ostendit etiam in illo iudicio, in quoiusti coronantur, iniustique damnantur, alios cum misericordia,alios sine misericordia iudicandos. Propter quod etiam materMachabaeorum filio suo dicit: Ut in illa miseratione cumfratribus te recipiam. Cum enim rex iustus, sicut scriptum est,sederit in throno, non aduersabitur ante eum omne malum. Quisgloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum seesse a peccato? Ac per hoc etiam ibi Dei misericordia necessariaest, qua fit beatus, cui non imputauit Dominus peccatum. Sed tunc

    pro bonorum operum meritis iusto iudicio etiam ipsa misericordiatribuetur. Cum enim dicitur: Iudicium sine misericordia illi quinon fecit misericordiam, manifestatur in his in quibusinueniuntur bona opera misericordiae, iudicium cum misericordiafieri; ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bonorumoperum reddi. Non sic est nunc, quando non solum nullis bonis,sed etiam multis malis operibus praecedentibus, misericordia eiuspraeuenit hominem, ut liberetur a malis, et quae fecit, et quae

    facturus fuerat nisi Dei gratia regeretur, et quae passurusfuerat in aeternum nisi erueretur a potestate tenebrarum, ett f t i Filii it ti D i V t i t

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    34/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    transferretur in regnum Filii caritatis Dei. Verumtamen quia etipsa uita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi,a tanto Apostolo gratia Dei dicitur, cum gratia non operibusreddatur, sed gratis detur, sine ulla dubitatione confitendumest, ideo gratiam uitam aeternam uocari, quia his meritisredditur, quae gratia contulit homini. Recte quippe ipsaintellegitur quae in Euangelio legitur: Gratia pro gratia, id

    est, pro his meritis quae contulit gratia.

    Qui ex praedestinatis non sunt, non accepta perseuerantiadeserunt et deseruntur.

    13. 42. Hi uero qui non pertinent ad hunc praedestinatorumnumerum, quos Dei gratia siue nondum habentes ullum liberum suaeuoluntatis arbitrium, siue cum arbitrio uoluntatis, ideo uerelibero, quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum: hiergo qui non pertinent ad istum certissimum et felicissimum

    numerum, pro meritis iustissime iudicantur. Aut enim iacent subpeccato, quod originaliter generatione traxerunt, et cum illohaereditario debito hinc exeunt, quod non est regenerationedimissum; aut per liberum arbitrium alia insuper addiderunt:arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum, liberum iustitiae,peccati autem seruum, quo uoluuntur per diuersas noxiascupiditates, alii magis, alii minus, sed omnes mali, et pro ipsadiuersitate diuersis suppliciis iudicandi. Aut gratiam Deisuscipiunt, sed temporales sunt, nec perseuerant; deserunt etdeseruntur. Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto

    perseuerantiae dono, iudicio Dei iusto et occulto.

    Patiantur homines se corripi et corripientes adhibeant caritatem.

    14. 43. Patiantur ergo homines se corripi quando peccant, nec deipsa correptione contra gratiam argumententur, nec de gratiacontra correptionem; quia et peccatis iusta poena debetur, et adipsam pertinet iusta correptio, quae medicinaliter adhibetur,etiamsi salus aegrotantis incerta est: ut si is qui corripitur,

     ad praedestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubremedicamentum; si autem non pertinet, sit ei correptio poenaletormentum Sub isto ergo incerto ex caritate adhibenda est cuius

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    35/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    tormentum. Sub isto ergo incerto ex caritate adhibenda est, cuiusexitus ignoratur; et pro illo cui adhibetur, orandum est utsanetur. Cum autem homines per correptionem in uiam iustitiae seuueniunt seu reuertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem,nisi ille qui quolibet plantante atque rigante, et quolibet inagris uel arbustulis operante dat incrementum Deus; cui uolentisaluum facere nullum hominum resistit arbitrium? Sic enim uelle

    seu nolle in uolentis aut nolentis est potestate, ut diuinamuoluntatem non impediat, nec superet potestestatem. Etiam de hisenim qui faciunt quae non uult, facit ipse quae uult.

    Cur Deus uult homines saluos esse nec tamen omnes salui fiunt?

    14. 44. Et quod scriptum est, quod uult omnes homines saluosfieri, nec tamen omnes salui fiunt, multis quidem modis intellegipotest, ex quibus in aliis opusculis nostris aliquoscommemorauimus: sed hic unum dicam. Ita dictum est: Omnes homines

    uult saluos fieri, ut intellegantur omnes praedestinati; quiaomne genus hominum in eis est. Sicut dictum est Pharisaeis:Decimatis omne olus: ubi non est intellegendum nisi omne quodhabebant; neque enim omne olus quod erat in toto terrarum orbedecimabant. Secundum istum locutionis modum dictum est: Sicut etego omnibus per omnia placeo. Numquid enim qui hoc dixit,placebat etiam tam multis persecutoribus suis? Sed placebat omnigeneri hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, siue iam intuspositis, siue introducendis in eam.

    Si Deus habet in potestate uoluntates hominum, quis alius facitut salubris sit correptio?

    14. 45. Non est itaque dubitandum, uoluntati Dei, qui in coelo etin terra omnia quaecumque uoluit fecit, et qui etiam illa quaefutura sunt fecit, humanas uoluntates non posse resistere,quominus faciat ipse quod uult: quandoquidem etiam de ipsishominum uoluntatibus, quod uult, cum uult, facit. Nisi forte (ut

    ex multis aliqua commemorem) quando Deus uoluit Sauli regnumdare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memoratouiro siue non subdere quod utique in eorum erat positum

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2faugustine%2fDe_correptione_et_gratia.txt&id=ma-140629092102-814fa0c0http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Correptione Et Gratia

    36/40

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try