Post on 05-Feb-2018
classicaKompetenzorientierte lateinische LektüreHerausgegeben von Peter Kuhlmann
Band 9: Cicero, Philippische RedenBearbeitet von Matthias Hengelbrock
Lateinische Texte im Word-Format zur Erstellung eigener Arbeitsblätter
Vandenhoeck & Ruprecht
3
6
1. Ciceros Verhalten im März 44 (A/B)
(1) Antequam de re publica, patres conscripti, dicam1 ea, quae dicenda2 hoc tempore arbitror,
exponam3 vobis breviter consilium et profectionis4 et reversionis5 meae. Ego cum sperarem
aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam6, manendum7
mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria8. Nec vero usquam9 discedebam
nec a re publica deiciebam10 oculos ex eo die, quo in aedem Telluris11 convocati sumus. In
quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque12 renovavi vetus
exemplum; Graecum13 etiam verbum13 usurpavi14, quo tum in sedandis discordiis usa erat
civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna15 delendam16 censui.
9
12
15
2. Antonius’ Verhalten im März 44 (C)
(2) Praeclara tum1 oratio M. Antoni2, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per
liberos eius cum praestantissimis3 civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua
consentiebant: Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re publica, principes civitatis
adhibebat; ad hunc ordinem4 res optimas5 deferebat; nihil tum nisi id, quod erat notum
omnibus, in C. Caesaris commentariis6 reperiebatur; summa constantia7 ad ea, quae quaesita
erant, respondebat: (3) Num qui exsules8 restituti9? Unum10 restitutum esse aiebat, praeterea
neminem. Num immunitates datae? »Nullae«, respondebat. Assentiri etiam nos Ser.
Sulpicio11, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias12 ullius decreti Caesaris aut
beneficī13 figeretur.
Multa praetereo, eaque14 praeclara; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio:
Dictaturam, quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus15 ex re publica sustulit; de qua
re ne sententias quidem diximus. Scriptum senatus consultum16, quod fieri vellet17, attulit; quo
recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatūs
consultum gratias egimus. (4) Lux quaedam videbatur18 oblata19 non modo regno, quod
pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus20 ab eo rei publicae datum21
se liberam22 civitatem esse velle, cum dictatoris23 nomen, quod saepe iustum fuisset, propter
perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus15 ex re publica sustulisset.
18
21
24
27
30
3. Ein wohlwollend-kritischer Blick (A)
(29) Te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque vestrum
errore reticere1. Credo enim vos nobilīs2 homines magna quaedam spectantīs2 non pecuniam –
ut quidam nimis creduli3 suspicantur –, quae semper ab amplissimo quōque clarissimoque
contempta est, non opes violentas4 et populo Romano minime ferendam5 potentiam, sed
caritatem6 civium et gloriam concupivisse. Est autem gloria laus recte factorum magnorumque
in rem publicam meritorum, quae7 cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio
comprobatur.
33
36
39
4. Hoffnungen nach Caesars Tod (B)
(31) Tu autem, M. Antoni – absentem1 enim appello –, unum illum diem,
quo in aede Telluris senatus fuit, non omnibus his mensibus, quibus te quidam multum a me
dissentientes beatum putant2, anteponis? Quae3 fuit oratio de concordia! Quanto metu senatus,
quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est, cum collegam tuum, depositis inimicitiis,
oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum4, illo primum die collegam
tibi esse5 voluisti: Tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!
(32) Quo senatus die laetior, quo populus Romanus? Qui quidem6 nulla in contione umquam
frequentior fuit. Tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant,
libertatem pax7 consequebatur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non
intermittebas8 quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae – maximum9 autem illud10,
quod11 dictaturae nomen sustulisti.
42
45
48
5. Ein letzter Appell an Antonius (B)
(33) Unde igitur subito tanta ista mutatio? Non possum adduci, ut suspicer te pecunia captum.
[…] Vereor, ne ignorans verum iter gloriae gloriosum1 putes plus te unum2 posse quam
omnīs, et metui a civibus tuis quam diligi mālīs3. Quod si ita putas, totam ignoras viam
gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui
vero et in odio esse invidiosum4, detestabile5, imbecillum, caducum6. […]
(35) Sed quid oratione te flectam7? Si enim exitus C. Caesaris efficere non potest, ut carus
mālīs esse quam metui, nihil cuiusquam8 proficiet nec valebit oratio. Quem9 qui beatum fuisse
putant10, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo, qui ea lege11 vivit, ut non modo impune12, sed
etiam cum13 summa interfectoris14 gloria13 interfici possit. Quare flecte te, quaeso, et maiores
tuos respice atque ita guberna rem publicam, ut natum esse te cives tui gaudeant! Sine quo15
nec beatus nec carus nec tutus quisquam16 esse omnino potest.
51
54
57
60
6. Antonius’ Jugend (A)
(44) Visne1 igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor2; a principio ordiamur3! Tenesne
memoriā praetextatum4 te decoxisse5? »Patris«, inquies, »ista culpa est«. Concedo6; etenim est
pietatis plena defensio! Illud7 tamen audaciae tuae est, quod7 sedisti in quattuordecim
ordinibus8, cum esset lege Roscia9 decoctoribus10 certus locus constitutus, quamvis quis11
fortunae vitio, non suo decoxisset5. Sumpsisti12 virilem13, quam statim muliebrem togam
reddidisti. Primo vulgare14 scortum15 fuisti; certa erat flagitī merces16 – nec ea parva erat.
Sed cito Cŭrio17 intervenit, qui te a meretricio quaestu18 abduxit et, tamquam stolam19 dedisset,
in matrimonio stabili et certo conlocavit. (45) Nemo umquam puer emptus libidinis causā tam
fuit in domini potestate quam tu in Cŭrionis. Quotiens te pater eius domu20 sua eiecit, quotiens
custodes posuit, ne limen intrares – cum21 tu tamen nocte socia22 (hortante libidine, cogente
mercede) per tegulas23 demitterere24! […]
(47) Sed iam stupra25 et flagitia omittamus! Sunt quaedam, quae honeste non possum dicere.
Tu autem eo liberior26 es, quod ea in te admisisti, quae a verecundo27 inimico audire non
posses.
63
66
69
72
75
7. Antonius’ erstes Auftreten als Staatsfeind (B)
(51) Cum L. Lentulo C. Marcello consulibus1 Kalendis Ianuariis2 labentem et prope cadentem
rem publicam fulcire3 cuperetis4 ipsique C. Caesari, si sana mente5 esset, consulere6 velletis,
tum iste venditum atque emancipatum7 tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque8 suas
ei subiecit securi9, quā multi minoribus in peccatis occĭderunt. In te, M. Antoni, id decrevit
senatus […], quod in hostem togatum decerni est solitum10 more maiorum. Et tu apud patres
conscriptos contra me11 dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator12 essem, tu hostis
rei publicae iudicatus? […]
(52) Cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens
senatus agendo de vendita atque addicta13 sententia movere potuisset […], tum contra te dedit
arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus14; quae non effugisses, nisi te ad
arma Caesaris contulisses.
(53) Tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps15 C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli
contra patriam inferendi dedisti. Quid enim aliud ille dicebat, quam16 aliam causam sui
dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio17 neglecta esset, ius tribunicium
sublatum esset, circumscriptus18 a senatu esset Antonius? Omitto, quam haec falsa, quam
levia19 haec sint, praesertim cum omnino nulla20 causa iusta cuiquam19 esse possit contra
patriam arma capiendi21. Sed nihil de Caesare; tibi certe confitendum est causam
perniciosissimi belli in persona tua constitisse22.
78
81
84
87
90
93
8. Octavian als Retter in der Not (B)
(3) C. Caesar, adulescens (paene potius puer) incredibili ac divina quadam mente atque
virtute, cum maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio1 crudelis et pestifer reditus
timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus ne optantibus quidem nobis (quia non posse fieri
videbatur) firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum2 militum comparavit
patrimoniumque3 suum effudit4. Quamquam5 non sum usus eo verbo, quo debui6; non enim
effudit: in rei publicae salute conlocavit7.
(4) Cui quamquam gratia referri tanta non potest, quanta debetur, habenda tamen est tanta,
quantam maximam animi nostri capere possunt. Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de
re publica cogitans, qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum iis copiis, quas se
habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis
praeteriturum fuisse? […]
(5) Qua peste privato consilio rem publicam – neque enim fieri potuit aliter – Caesar liberavit.
Qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. Sic
enim perspicio, sic iudico: Nisi unus adulescens illius furentis8 impetūs crudelissimosque
conatūs cohibuisset9, rem publicam funditus interituram fuisse10. Cui11 quidem hodierno die,
patres conscripti – nunc enim primum ita convenimus, ut illius beneficio possemus ea, quae
sentiremus, liberē dicere – tribuenda est auctoritas12, ut rem publicam non modo a se
susceptam13, sed etiam a nobis commendatam13 possit defendere.
96
99
102
105
108
111
9. Freiheit oder Tyrannei (A/B)
(28) Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessione libertatis pedem
ponimus, cuius quidem ego, quoad potui, non modo defensor1, sed etiam conservator1 fui.
Cum autem id facere non possem2, quievi, nec abiecte3 nec sine aliqua dignitate casum4 illum
temporum et dolorem tuli. Hanc vero taeterrimam5 beluam quis ferre potest aut quo modo6?
Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam7, audaciam? Ex his totus
vitiis conglutinatus8 est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens9, nihil
pudicum10.
(29) Quapropter11, quoniam res in id discrimen adducta est12, utrum ille poenas rei publicae
luat13 an nos serviamus, aliquando, per deos immortalīs, patres conscripti, patrium animum
virtutemque capiamus, ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominis14 recuperemus
aut mortem servituti anteponamus! Multa, quae in libera civitate ferenda non essent, tulimus
et perpessi sumus, alii spe forsitan15 recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate; sed,
si illa tulimus, quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalis16 nos ferre
coegit, quae tamen ipsa non tulimus17, etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum
crudelissimumque dominatum18?
114
117
120
123
126
10. Nutzt die Gunst der Stunde! (B/C)
(34) Di immortales nobis haec praesidia1 dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae2. Si enim
ille3 opprimere urbem potuisset, statim, si Galliam tenere4, paulo post optimo cuique
pereundum erat5, reliquis serviendum. Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos
immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili6 principes vos esse aliquando
recordamini7! Signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae,
quoniam ille8 virtutem suam non defuturam esse profitetur! Nihil est, quod9 moneam vos.
Nemo est tam stultus, qui non intellegat, si indormierimus10 huic tempori, non modo crudelem
superbamque dominationem nobis, sed ignominiosam11 etiam et flagitiosam ferendam esse.
(35) Nostis12 insolentiam13 Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. Libidinosis14,
petulantibus15, impuris, impudicis16, aleatoribus17, ebriis18 servire – ea19 summa miseria est,
summo dedecore coniuncta. Quodsi iam – quod di omen avertant!20 – fatum extremum rei
publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt, ut21 honeste decumbant22, faciamus nos
principes orbis terrarum gentiumque omnium,23 ut21 cum dignitate potius cadamus, quam cum
ignominia serviamus.
129
132
135
138
11. Freiheit als höchstes Gut (B/C)
(36) Nihil est detestabilius1 dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et ad libertatem nati
sumus; aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu teximus2, quid
sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt, in utramque partem3 quid sentiant, quid
velint. Sunt impii cives – sed4 pro caritate5 rei publicae nimium multi, contra multitudinem
bene sentientium admodum pauci; quorum opprimendorum6 di immortales incredibilem rei
publicae potestatem et fortunam dederunt. Ad ea enim praesidia7, quae habemus, iam
accedent consules8 summa prudentia, virtute, concordia multos mensis de populi Romani
libertate commentati9 atque meditati10. His auctoribus et ducibus11, dis iuvantibus, nobis
vigilantibus et multum12 in posterum providentibus, populo Romano consentiente erimus
profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem autem faciet13 libertatem servitutis recordatio.
141
144
147
150
12. Aufruf zum gemeinsamen Kampf (A/B)
(11) Non est vobis1, Quirites, cum eo hoste certamen, cum quo aliqua pacis condicio esse
possit. Neque enim ille servitutem vestram (ut antea), sed iam iratus sanguinem concupivit2;
nullus ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio
civium. (12) Non est vobis res3, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani
taetraque4 belua, quae, quoniam in foveam5 incĭdit, obruatur. Si enim illinc emerserit6, nullius
supplici crudelitas erit recusanda7. Sed tenetur, premitur, urgetur nunc iis copiis, quas iam
habemus, mox iis, quas paucis diebus novi consules comparabunt.
Incumbite in causam8, Quirites, ut facitis9! Numquam maior consensus vester in ulla causa
fuit, numquam tam vehementer cum senatu consociati10 fuistis. Nec mirum: Agitur11 enim,
non qua condicione vīctūrī12, sed vīctūrīne simus an cum supplicio13 ignominiaque perituri.
(13) Quamquam14 mortem quidem natura omnibus proposuit – crudelitatem mortis et dedecus
virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis15. Hanc retinete, quaeso,
quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt! Nam cum alia omnia falsa,
incerta sint, caduca16, mobilia, virtus est una altissimis defixa17 radicibus18; quae numquam vi
ulla labefactari19 potest, numquam demoveri20 loco. Hac virtute maiores vestri primum
universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam21 everterunt,
potentissimos reges, bellicosissimas gentis in dicionem huius imperi redegerunt22.
153
156
159
162
165
13. Krieg oder Frieden (B)
(1) Nihil umquam longius1 his Kalendis Ianuariis2 mihi visum est, patres conscripti; quod
ĭdem intellegebam per hos dies unicuique vestrum videri3. Qui4 enim bellum cum re publica
gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem tum, cum maxime consilio nostro subvenire
communi saluti oporteret5, in senatum non vocabamur6. […]
(2) Hic dies vobis, patres conscripti, inluxit7, haec potestas data est, ut, quantum virtutis,
quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis8 consilio esset, populo Romano
declarare possetis. Recordamini, qui dies nudius tertius decimus9 fuerit, quantus consensus
vestrum, quanta virtus, quanta constantia, quantam sitis10 a populo Romano laudem, quantam
gloriam, quantam gratiam consecuti! Atque illo die, patres conscripti, ea constituistis, ut11
vobis iam nihil sit integrum12 nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.
(3) Pacem volt13 M. Antonius? Arma deponat, roget14, deprecetur! Neminem aequiorem
reperiet quam me, cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit.
Nihil est profecto, quod possit dari bellum gerenti15; erit fortasse aliquid, quod concedi possit
roganti15; legatos vero ad eum mittere, de quo gravissimum et severissimum iudicium nudius
tertius decimus16 feceritis, non iam levitatis17 est, sed – ut, quod sentio, dicam – dementiae17.
168
171
174
177
180
14. Ein Plädoyer für das SCU (A)
(33) Cum hoc1, patres conscripti, bello – bello, inquam! – decertandum est, idque confestim2!
Legatorum tarditas3 repudianda est! (34) Quapropter4, ne multa nobis cotidie decernenda sint,
consulibus totam rem publicam commendandam censeo iisque permittendum, ut rem
publicam defendant provideantque, ne quid res publica detrimenti accipiat5; censeoque, ut iis,
qui in exercitu M. Antoni sunt, ne sit ea res fraudi, si6 ante Kalendas Februarias7 ab eo
discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani
auctoritatemque vestram recuperabitis. Si autem lenius agetis8, tamen9 eadem – sed fortasse
serius – decernetis.
183
186
189
15. Umdeutung einer Niederlage (A/B)
(3) Intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuriā. Ad quem enim
legatos? Ad eumne, qui1 pecunia publica dissipata2 atque effusa3 per vim et contra auspicia
inpositis4 rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu5 ad opprimendam rem
publicam Brundisio6 legiones arcessierit7, ab iis relictus8 cum latronum manu in Galliam9
inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam10 circumsedeat11? Quae vobis potest cum hoc gladiatore
condicionis, aequitatis, legationis esse communitas12?
(4) Quamquam13, Quirites, non est illa14 legatio, sed denuntiatio15 belli, nisi paruerit. (Ita enim
est decretum, ut si legati ad Hannibalem mitterentur.) Mittuntur enim, qui nuntient, ne
oppugnet consulem designatum16, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne
dilectus habeat17, sit in senatus populique Romani potestate. Facile vero18 huic denuntiationi15
parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit, qui in sua numquam fuerit19!
Quid enim ille umquam arbitrio suo fecit? Semper eo tractus est, quo20 libido rapuit, quo
levitas, quo furor, quo vinolentia21. Semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum22 et
latronum: Ita domesticis23 stupris24, forensibus25 parricidiis26 delectatur, ut mulieri citius27
avarissimae28 paruerit quam senatui populoque Romano.
(5) Itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos: Testificor29, denuntio30, ante
praedico31 nihil M. Antonium eorum, quae sunt legatis mandata, facturum, vastaturum agros,
Mutinam obsessurum, dilectus, qua possit32, habiturum17. Is est enim ille, qui semper senatūs
iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit.
192
195
198
201
204
207
16. Cicero und der Konsens aller Gutgesinnten (C)
(17) Quapropter1, Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam
devorate2. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me, si bellum, providum3
iudicatote4. An ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei
publicae salute cogitem? Quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum5
hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? An ingratus sum6? Quis minus? Qui
partis honoribus7 eosdem in foro gessi labores, quos petendis8. Rudis9 in re publica? Quis
exercitatior10? Qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus.
(18) Quam ob rem, Quirites, consilio, quantum potero, labore plus paene, quam potero,
excubabo11 vigilaboque pro vobis. Etenim quis est12 civis (praesertim hoc gradu, quo me vos
esse voluistis13) tam oblitus14 beneficii vestri, tam immemor15 patriae, tam inimicus16 dignitatis
suae, quem17 non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? Multas magnasque
habui consul contiones, multis interfui; nullam umquam vidi tantam, quanta nunc vestrum18
est. Unum sentitis19 omnes, unum studetis20: M. Antoni conatūs avertere a re publica, furorem
extinguere21, opprimere audaciam. Idem volunt omnes ordines, eodem incumbunt22 municipia,
coloniae, cuncta Italia. Itaque senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate
fecistis.
210
213
216
219
222
225
17. Das Proprium des römischen Volkes (B)
(19) Vēnit tempus, Quirites: serius omnino1, quam dignum populo Romano fuit2, sed tamen
ita maturum, ut differri iam hora3 non4 possit. Fuit aliquis fatalis casus5 – ut ita dicam –, quem
tulimus, quoquo modo6 ferendus fuit; nunc si quis7 erit, erit voluntarius8. Populum Romanum
servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. Res in
extremum est adducta discrimen: De libertate decernitur. Aut vincatis oportet9, Quirites (quod
profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini), aut quidvis potius quam
serviatis10. Aliae nationes servitutem pati possunt – populi Romani est propria libertas!
228
231
18. Zwei Argumente gegen einen Frieden mit Antonius (A/B)
(9) Cur igitur pacem nolo? Quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. Quae tria1
dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eādem benignitate, quā soletis2, mea verba
audiatis. Quid est inconstantia3, levitate, mobilitate4 cum singulis hominibus,
tum vero universo senatui turpius? Quid porro inconstantius5 quam, quem6 modo hostem non
verbo, sed re7 multis decretis iudicaritis, cum hōc subito pacem velle coniungi8? […]
(19) Nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum9 reformido10. Quare, si pace
frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus, pace numquam fruemur. Est autem
vestri consili, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. Idcirco in hac
custodia11 et tamquam specula12 conlocati sumus, uti13 vacuum metu populum Romanum
nostra vigilia et prospicientia14 redderemus. Turpe est15 summo consilio orbis terrae16 –
praesertim in re tam perspicua! – consilium intellegi defuisse.
234
237
240
243
19. Ein drittes Argument (B)
(21) Dixi de periculo; docebo ne coagmentari1 quidem posse pacem; de tribus2 enim, quae
proposui, hoc extremum est. Quae potest pax esse M. Antonio cum senatu? Quo ore3 vos ille
poterit, quibus vicissim4 vos illum oculis intueri? Quis vestrum illum, quem ille vestrum non
oderit? Age5 – vos ille solum et vos illum? Quid? Ii, qui Mutinam circumsedent6, qui in Gallia
dilectus habent7, qui in vestras fortunas imminent8, amici umquam vobis erunt – aut vos illis?
[…]
(25) Omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum9, plena discordiarum9,
ex quibus10 oriuntur bella civilia. Nolite igitur velle, quod fieri non potest11, et cavete, per deos
immortalis, patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis!
246
249
252
20. Das Exemplum des Gaius Popilius (B)
(20) Iterum legatos? Quid, si ille faceret indutias1? Ante os oculosque legatorum tormentis
Mutinam2 verberavit, opus3 ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis4,
cum legati adessent, oppugnatio respiravit5. Ad hunc legatos? Cur? An ut eorum reditu6
vehementius pertimescatis? […]
(22) Animum7 nobis adferre legati debuerunt8: Timorem attulerunt (quamquam mihi quidem
nullum), quamvis de illo, ad quem missi sunt, bene existiment9. A quo etiam mandata
acceperunt!
(23) Pro di immortales10! Ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius11 apud maiores
nostros12, cum ad Antiochum13 regem legatus14 missus esset et verbis senatūs nuntiasset, ut ab
Alexandrea15 discederet, quam obsidebat, cum16 tempus ille differret, virgulā17 stantem
circumscripsit18 dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius19 sibi respondisset20, quid
facturus esset, quam ex illa circumscriptione exisset19. Praeclare! Senatus enim faciem secum
attulerat auctoritatemque. Cui qui21 non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est
potius repudiandus.
255
258
261
264
21. Die Stimme der Weisheit (C)
(5) Incertus exitus belli. Est omnino fortium virorum (quales vos esse debetis)1 virtutem
praestare – tantum enim possunt! –, fortunae culpam2 non extimescere3.
(6) Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, verum etiam sapientia postulatur –
quamquam vix videntur haec posse seiungi4, seiungamus tamen –, fortitudo dimicare iubet,
iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum. Quid sapientia?
Cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior5. Quid igitur censet?
Parendum est enim atque id optimum iudicandum, quod sit sapientissime constitutum. Si hoc
praecipit, ne quid vitā existimem antiquius6, ne decernam capitis periculo7, fugiam8 omne
discrimen, quaeram ex ea: »Etiamne, si erit, cum id fecero9, serviendum?« Si annuerit10, ne
ego sapientiam istam – quamvis sit erudita – non audiam11.Sin responderit: »Tu vero ita vitam
corpusque servato12, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora13 ducas
itaque14 his uti velis, si14 libera re publica15 possis16, nec pro his libertatem, sed pro libertate
haec proicias tamquam pignora iniuriae17«, tum sapientiae vocem audire videar18 eique ut deo
paream.
267
270
273
276
279
22. Die Lage ist günstig (B/C)
(15) Incensi1 omnes rapimur ad libertatem recuperandam. Non potest ullius2 auctoritate tantus
senatūs populique Romani ardor3 extingui4. Odimus, irati pugnamus, extorqueri5 e manibus
arma non possunt, receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus
optima, pati vel6 difficillima malumus quam servire.
(16) Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules7 adsunt cum copiis; L.
Planci8, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti8 salute certatur9;
unus furiosus10 gladiator cum taeterrimorum11 latronum manu contra patriam, contra deos
penates, contra aras et focos, contra quattuor12 consules gerit bellum. Huic cedamus, huius
condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? […]
(49) Moveri sedibus huic urbi melius est13 atque in alias, si fieri possit, terras demigrare,
unde14 Antoniorum15 »nec facta nec nomen audiat16«, quam illos Caesaris virtute eiectos17,
Bruti retentos17 intra haec moenia videre. Optatissimum18 est vincere; secundum est nullum
casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum19 putare; quod reliquum est, non est
tertium, sed postremum omnium: maximam turpitudinem20 suscipere vitae cupiditate.
282
285
288
291
294
24. Eine letzte Pointe (C)
Cicero paulum remoto velo1 postquam armatos2 vidit, »Ego vero consisto«, ait. »Accede,
veterane, et, si hoc saltim3 potes recte facere, incīde cervicem4!« Trementi5 deinde
dubitantique5 »Quid, si ad me«, inquit, »primum6 venissetis?«297